De vita et passione SS. Florae et Mariae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/eulogius-toletanus799-859" aria-label="More works by Eulogius Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 9041 Devietp2
8.1
Ejus fratre pro Christo interfecto, e monasterio sancta egreditur, eique Flora occurrit, et utraque judici se offert.
8.1
Igitur dum inter eos haec assidue gererentur, dispensante Deo, Levita dignissimus Walabonsus cum beato Petro presbytero, seu cum caeteris confessoribus( sicut superius comprehensum est) martyrio coronatur. Et qui aevo ultimus erat sorori, fit primus electione martyrii. Denique remanet destituta praesentiali solatio fratris Christi ancilla, quae ante mundi constitutionem ad martyrium praedestinata, intus extraque semper tuebatur intercessione fraterna. Et( ut se habet conditio fragilis) cum crebrius fraternum suspiraret obtutum, cujus in proximo fruitura erat consortio, per quietem quamdam sanctus martyr quamdam admonet religiosam, ut jam soror Maria pro se plorare desisteret, quoniam vicino tempore ad eum in supernis esset ventura. Ex eo die uritur cor virginis amore martyrii, et quae fratris obitum impatienter lugebat, subito divinitus illustrata impatienti ardore ad martyrium anhelat.
8.2
Quodam igitur die, invitante, ut credo, Christo, monasterium derelinquens, forum petitura descendit, quo sicut caeteri martyres, qui jam coelesti praemio oblectabantur, haec quoque virgo Christum confitendo, et fidei sanctae adversarium repellendo, corona martyrii potiretur. Quae dum ecclesiam beati Aciscli martyris in ipso adhuc itinere positam intuitu Dominum obsecrandi intrasset, Dei nutu ibidem sanctam Floram in suffragio suo preces martyrum advocantem invenit. Quae et ipsa Christo dicenti sibi( 5): Iterum venio crucifigi, redivivo praeliandi studio calens, olim coepti martyrii palmam e loco latibuli sui alacris inventura descenderat. Tunc se invicem datis osculis salutantes, alterno consultu explorant se. Et cum unum idemque votum suum existere mutua proderet confessio, dimidiante Christo qui dixerat: Ubicunque fuerint duo, vel tres in nomine meo congregati, ibi sum in medio eorum; illico indissolubili foedere charitatis nectuntur, nulla se ab invicem occasione divellendae, nulla intercedente fortuna desciscendae, nullisque ab alterutro, quamvis saevissimis, imminentibus casibus disparandae, qui ad interitum earum pro confessione veritatis exaggerarentur, quousque et ista Christum, et illa in coelestibus fratrem adiret Walabonsum. Sicque in ipso impetu judicibus assistentes, ita firmiori allocutione prima, ut reor, sanctissima Flora eos aggreditur, dicens:
8.3
« En ego illa sum, quae, pro eo quod gentilitio semine procreata Christo adhaeserim, dudum a vobis, ut eum abnegarem, diro verbere lacerata sum. Quae hactenus infirmitate carnis huc illucque profuga delitescens, nunc jam in virtute Dei mei subnixa, vestris adstare non verens praetoriis, eadem qua primum constantia Christum Deum in veritate profiteor, scelerosumque dogmatistam vestrum pseudoprophetam, adulterum, magum et maleficum esse protestor.» Tunc deinde virgo venerabilis Maria diffusione coelestium gratiarum sanctificato protulit ore:« Et ego, judex, olim inter illos confessores magnificos habens germanum, qui non levi subsannatione vatem vestrum infamantes occubuerunt, similique audacia Christum esse in veritate Deum asserens, ritum vestrum legisque caeremonias daemoniorum figmenta esse profiteor.» Extemplo saevissimus arbiter vesano concitatus furore, sub voce illa terribili frendens, virginale propositum asperrimo deterret boatu, minis exprobrat, clamoribus arguit, adjiciens carceris squalorem, et contubernium scortorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).