Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Eusebius Vercellensis283–371
Evangelium
Evan 12.14.21
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
6898 Evange
12.14.1
CODEX VERONENSIS. CODEX BRIXIANUS.
12.14.1
Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei. Sicut scribtum est. in Esaia Propheta. Ecce mitto+ Angelum meum ante faciem tuam. qui praeparabit viam tuam ante te. Vox clamantis in deserto. parate viam Domini. rectas facite semitas Dei nostri+. Fuit Johannes baptizans in deserto. et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. Et egrediebatur ad illum omnis regio Judaeae. et Hierosolymitae. et baptizabantur ab illo in Jordane flumine. confitentes peccata sua. Erat autem Johannes. vestitus ex pilis cameli. et zona pellicia. circa lumbos ejus. et lucustas. et mel silvestre edebat. Et praedicabat dicens. Venit autem fortior me post me. cujus non sum dignus. procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus. Ego quidem. baptizo vos in+ aqua. ille autem baptizavit vos in Spiritu Sancto. et factum est in diebus illis venit Jesus. a Nazaret+ Galileae. et baptizatus est a Johanne. in Jordane. Et statim. ascendens de aqua. vidit apertos caelos. et Spiritum tamquam columbam descendentem super eum. Et vox venit de caelis dicens. Tu es Filius meus dilectus. qui mihi bene complacuisti. Et statim Spiritus eduxit eum in desertum. Et erat in deserto. quadraginta diebus+. et temtabatur a Satana. et erat cum bestiis. et Angeli ministrabant ei. Postquam autem traditus est Johannes. venit Jesus in Galileam praedicans Evangelium regni Dei dicens. Quoniam impletum est tempus. et adpropinquavit regnum Dei. paenitemini. et credite Evangelio. Et praeteriens. secus mare Galileae. vidit Simonem et Andream fatrem ejus mittentes retia in mare. erant enim piscatores. Et dixit eis Jesus Venite post me. et faciam vos fieri piscatores hominum. Et protinus relictis retibus suis. secuti sunt eum. Et progressus inde pusillum. vidit Jacobum Zebedaei et Johannem fratrem ejus. et ipsos in navi. componentes retia. et statim vocavit illos. Et relicto Patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis secuti sunt eum. Et ingressi sunt+ Capharnaum et continuo sabbatis. ingressus in Synagogam Jesus docebat eos. Et stupebant super doctrinam ejus. erat enim docens eos. quasi potestatem habens. et non sicut Scribae eorum. Et erat in Synagoga eorum. homo qui habebat spiritum. immundum. et exclamavit dicens. Quid nobis et tibi Jesu Nazarene. venisti perdere nos. Scio te+ qui sis Sanctus Dei. Et comminatus est ei Jesus dicens. Obniutesce et exi ab eo. Et discerpens eum spiritus inmundus, et exclamans voce magna discessit ab eo. Et mirati sunt omnes. ita ut conquirerent inter se dicentes. Quidnam est hoc. quae doctrina haec nova. quia cum potestate. et spiritibus immundis imperat. et oboediunt ei. Exiit+ autem rumor ejus statim. in omnem regionem Galileae. Et protinus. egrediens de Synagoga. venit+ in domum Simonis. et Andreae. cum Jacobo. et Johanne. Socrus autem Simonis jacebat febricitans. et statim retulerunt ei de illa. Et accedens adpraehensa manu ejus elevabit eam. et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis. Vespere autem facto. cum occidisset sol. adferebant ad eum. omnes male habentes. et daemonia habentes. et omnis civitas convenerat ad januam. Et sanavit multos male habentes+ variis languoribus. et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui daemonia quoniam sciebant eum. Et diluculo valde surgens egressus. abiit in desertum locum. ibique orabat. Et consequti sunt+ eum Simon. et qui cum eo erant. Et cum invenissent eum dixerunt ei. Quia omnes te quaerunt. Et ait illis. Eamus in proximos vicos et civitates. ut et ibi praedicem ad hoc enim veni. Et erat praedicans in synagogis eorum per omnem Galileam. et daemonia eiciens. Et venit ad eum. leprosus. deprecans eum et genu flexo dixit. Si vis potes me mundare. Jesus autem misertus ejus. extendit manum suam. et tetigit eum. et dixit ei. Volo mundare. Et cum haec dixisset statim discessit ab eo lepra. Et mundatus est et comminatus est ei. et statim dimisit illum. Et dixit ei. Vide. nemini dixeris. sed vade ostende te Sacerdoti+. et offer pro emundatione tua. quae praecepit Moyses in testimonium illis. At ille egressus. coepit praedicare. et diffamare sermonem. ita ut jam. non+ posset palam Jesus in civitatem introire. sed foris in desertis locis esse. et conveniebant ad eum undique. Et iterum intravit Capharnaum post dies. et auditum est quod in domo esset. et confestim convenerunt multi. ita ut non caperet usque ad januam. et loquebatur eis verbum. Et venerunt ad eum. portantes in grabato paralyticum. inter quatuor. Et cum offerre eum non possent prae turba. nudaverunt tectum ubi erat Jesus. et patefacientes, submiserunt grabatum, in quo paralyticus jacebat. Cum vidisset autem Jesus fidem illorum, ait paralytico Fili dimissa sunt tibi peccata tua. Erant autem illic. quidam de Scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis. Quid hic sic loquitur blasphemat. Quis potest dimittere peccata. nisi solus Deus. Quod statim, cognoscens Jesus spiritu suo, quod ita cogitarent intra se, dicit illis. Quid ista cogitatis in cordibus vestris. Quid est facilius dicere paralytico. Dimittuntur tibi peccata tua, aut dicere Surge tolle grabatum tuum et ambula. Ut autem sciatis. quia potestatem habet Filius hominis super terra dimittendi peccata, ait paralytico. Tibi dico surge tolle grabatum tuum et vade in domum tuam Et statim ille surrexit, et sublato grabato. abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes. et honorificarent Deum dicentes. Quia numquam sic vidimus. Et egressus est iterum juxta mare, et omnis turba. veniebat ad eum et docebat eos. Et praeteriens vidit Levin Alphei, sedentem ad theloneum. et ait illi. Sequere me. Et surgens sequtus est eum. Et factum est, cum discumberet in domum ejus, multi publicani. et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus, erant enim multi qui et secuti sunt+ eum. Et Scribae et Pharisei, videntes eum, manducantem cum publicanis, et peccatoribus, dicebant discipulis ejus. Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat et bibit Magister vester. Hoc audito Jesus ait illis. Non opus habent sani medicum. sed qui male habent, non enim veni vocare justos, sed peccatores. Et erant discipuli Johannis, et Pharisaei jejunantes, et venerunt, et dixerunt illi. Quare discipuli Johannis et Phariseorum jejunant tui autem discipuli, non jejunant. Et ait illis Jesus. Numquid possunt filii sponsi, quamdiu sponsus cum illis est jejunare, quanto tempore secum habent sponsum, non possunt jejunare. Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt in illis diebus. Nemo additamentum panni rudis, assuit vestimento veteri. ne auferat supplimentum novum, a veteri. et pejor+ scissura fiat. Et nemo mittit vinum. novum. in utres veteres ne dirumpat vinum novum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt, sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur. Et factum est, ut sabbatis ambularet per sata et discipuli ejus iter facientes coeperunt vellere spicas. Pharisaei autem dicebant ei. Ecce quid faciunt discipuli tui+ sabbatis quod non licet. Et ait illis. Non legistis, quid fecerit David. quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant. Quomodo introiit in domum Dei. sub Abiathar Sacerdotem, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi solis+ Sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant. Et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est. non+ homo propter sabbatum. Itaque Dominus est Filius hominis. etiam sabbati. Et introivit iterum Jesus in Synagogam, et erat ibi homo. habens manum aridam. Et observabant eum. si sabbatis curaret ut accusarent illum. Et ait Jesus homini. qui habebat manum aridam Surge sta in medium. Et dixit ad illos+. Licet sabbatis benefacere. an male. animam salvam facere. an perdere. At illi tacebant. Et circumspiciens eos cum ira. contristatus est in caecitatem cordis eorum dixit homini. Extende manum tuam. Et extendit. et restituta est manus ejus. Exeuntes autem continuo. Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum. quomodo eum perderent. Jesus autem. secessit cum discipulis suis ad mare. et multa turba. a Galilea. et Judaea+ secuta est eum. et ab Hierosolymis. et ab Idumea. et qui erant trans Jordanem. et circa Tyrum et Sidonem. multitudo magna. audientes. quanta+ faciebat. venerunt ad eum. Et dixit discipulis suis ut navicula sivi deserviret. propter turbam. ne comprimerent eum. Multos enim sanabat. ita ut inruerent in eum. ut illum tangerent. et quodquod habebant plagas. Et spiritus inmundos. cum viderent illum procidebant ante eum. et clamabant dicentes. Quia tu es Filius Dei Et multum comminabatur eis. ne manifestarent illum. Et ascendens in montem. vocavit ad se quos voluit ipse. et venerunt ad eum. Et fecit duodecim ut+ essent cum eo. et ut mitteret eos. praedicare Evangelium+. Et dedit illis potestatem curandi infirmitates. et eiciendi daemonia. Et imposuit Simoni nomen Petrus. et Jacobo Zebedaei. et Johannen fratrem Jacobi. et inposuit eis nomina. Boanerges. quod est filii tonitrui. et Andream. et Philippum. et Bartholomeum. et Mattheum. et Thomam et Jacobum Alphei. et Taddeum. et Simonem Cananeum. et Judam Scariothen. qui et tradidit eum. Et venerunt in domum. et convenit iterum turba. ita ut non possent. neque panem manducare. Et cum audissent de eo Scribe et ceteri+ exierunt tenere eum. dicebant enim. Quoniam in furorem versus est. Et Scribae qui ab Hierosolymis descenderant. dicebant. Quoniam Beezebul habet. et quia in principem daemoniorum eicit daemonia. Et convocans eos in parabolis. dicebat illis. Quomodo potest Satanas. Satanan eicere. Et si regnum. adversus se dividatur. non potest stare regnum illud. Et si domus. adversus semetipsam dispertiatur. non potest domus illa stare. Et si Satanas. consurrexerit in semetipsum dispertitus est. et non potest stare. sed finem habet. Nemo potest vasa fortis ingressus in domum ejus diripere. nisi prius fortem alligaverit. et tunc domum ejus diripiet. Amen dico vobis. quia omne peccatum dimittitur filiis hominum. et blasphemiae quibus blasphemaverint verint qui autem blasphemaverit tin Spiritum sanctum. non habet remissionem in aeternum. sed reus erit aeterni judicii. Quoniam dicebant. spiritum immundum habet. Et venerunt mater ejus. et fratres ejus+ foris stantes. miserunt ad eum vocantes eum. et sedebant circa eum turbae multae. et dicunt ei. Ecce mater tua. et fratres tui. et sorores tuae+ stant foris quaerentes te. Et respondit+ eis dicens. Quae est mater mea. aut qui sunt fratres mei. Et circumspiciens eos. circuitu qui in ejus sedebant ait. Ecce mater mea et fratres mei. Qui enim fecerit voluntatem Dei. hic frater meus. et soror et mater est. Et iterum coepit Jesus docere ad mare. et congregata est ad eum turba multa. ita ut in+ navem ascendens. sederet in mari. et omnis turba. in litore+ stabat. et docebat eos. in parabolis multa. et dicebat illis in doctrina sua. Audite. Ecce exiit. seminans. ad seminandum. et dum seminat. Aliud quidem cecidit circa viam. et venerunt volucres+. et comederunt illud. Aliud vero. cecidit super petrosa. ubi non habuit terram multam. et statim. exortum est. quia non habebat altitudinem terrae. Sole autem orto. extuavit. et eo quod non haberet radicem. exaruit. Et aliud. cecidit in spinis. et ascenderunt spinae. et suffocaverunt illud. et fructum non dedit. Et aliud cecidit in terram bonam. et dabat fructum ascendentem et crescentem. et afferebat. unum tricensimum et unum sexagensimum. et unum centensimum. Et dicebat. Qui habet aures audiendi audiat. Et cum esset singularis. interrogaverunt eum. hi. qui cum eo erant. cum duodecim dicentes. Quae est haec parabola. Et ait+ illis. Vobis datum est scire mysterium regni Dei. illis autem qui foris sunt. in parabolis omnia fiunt ut videntes videant. et non videant. et audientes audiant. et non intellegant nequando convertantur. et dimittantur eis peccata. Et ait illis. Nescitis parabolam hanc. Et quomodo. omnes parabolas cognoscetis. Qui seminat verbum seminat. Hi autem sunt. qui circa viam seminati sunt+. qui neglegenter verbum suscipiunt, et cum audierint, continuo venit Satanas, et aufert verbum. quod seminatum est. in cordibus eorum. Et hi sunt similiter. qui super petrosa seminantur. qui cum audierint verbum. statim eum gaudio suscipiunt illud. et non habent radicem in se. sed temporales sunt. deinde orta tribulatione. et persecutione. propter verbum confestim scandalizantur. Et hi sunt. qui in spinis seminantur. qui verbum audiunt. et per sollicitudines saeculi hujus. et inlecebras divitiarum et ceterae concupiscentiae. introeuntes suffocant verbum. et sine fructu efficitur. Et hi sunt. qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum. et suscipiunt. et fructificant. unum tricensimum. unum sexagensimum. et unum centesimum. Et dicebat illis. Numquid accendunt lucernam. et ponunt eam sub modio. aut sub lecto. nonne ut super candelabrum ponatur. Non enim est aliquid absconditum. quod non manifestetur. nec factum est occultum. sed ut in palam veniat. Siquis habet aures audiendi audiat. Et dicebat eis. Videte quid auditis. In qua mensura mensi fueritis. remetietur vobis. et adicietur vobis credentibus. Qui enim habet. dabitur illi. et qui non habet. etiam quod habet auferetur ab illo. Et dicebat illis. Sic est regnum Dei. quemadmodum si homo. mittat semen in terram et dormiat. et exurgat nocte. ac die. et semen germinet. et increscat. dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat. primum herbam. deinde spicam deinde plenum granum in spica. Et cum produxerit fructum. statim mittit falcem. quoniam adest messis. Et dicebat. Cui adsimilabimus regnum Dei. aut cui parabolae. comparabimus illud. Sicut granum sinapis. quod cum seminatum fuerit in terram. minus est omnibus. seminibus. quae sunt in terram. et cum seminatum fuerit. ascendit. et fit majus. omnibus holeribus. et facit ramos magnos. itaut possint sub umbra ejus. aves caeli habitare. Et talibus multis parabolis. loquebatur eis verbum prout poterant audire. sine parabola autem non loquebatur eis. seorsum autem. discipulis suis. disserebat omnia. Et ait illis in illa die. cum sero esset factum. Transeamus contra. Et dimissa turba. adsumserunt eum. itaut erat in navi. et aliae naves erant cum illo. Et facta est procella venti magna. et fluctus ascendebant in navi. itaut inpleretur navis. Et erat ipse in puppe. supra cervical dormiens. Et excitantes+ eum. dicunt ei Magister. non ad te pertinet. quia perimus. Et exurgens comminatus est vento. et dixit mari. Sile obmutesce Et cessavit ventus. et facta est tranquillitas magna. Et ait illis. Quid timidi estis. quomodo nondum habetis fidem. Et timuerunt timore magno et dicebant ad alterutrum Quis putas est iste. quia et ventus et mare oboediunt ei. Et venerunt trans fretum+ in regionem Gerasenorum. Et exeunte eo de navi. statim. occurrit ei homo de monumentis in spiritu inmundo. qui domicilium habebat in monumentis. et neque catenis jam. quispiam poterat cum ligare. quoniam sepe compedibus et catenis alligatus disrupisset catenas. et compedes comminuisset. nec quisquam poterat eum dominare. Et semper nocte ac die in monumentis. et in montibus erat. clamans. et concidens se lapidibus. Videns autem Jesum a longe. cucurrit. et. adoravit eum. et clamans voce magna. dixit. Quid mihi et tibi. Jesu Fili Dei Summi adjuro te per Deum. ne me torqueas. Dicebat enim illi. Exi spiritus inmunde. ab homine. Et interrogabat eum. Quod tibi nomen est. At ille respondit+. Legio mihi nomen est. quia multi sumus. Et depraecabatur eum multum. ne expelleret eos extra regionem. Erat autem ibi juxta montem grex magnus porcorum pascens. Et deprecabantur eum demonia dicentes. Mitte nos in porcos. ut in eos introeamus. Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus inmundi. introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mari. erant autem quasi duo milia. Et suffocati sunt in mare. Qui autem pascebant eos fugerunt. et nuntiaverunt in civitatem. et in agros. Et egressi sunt. videre quid esset factum, et venerunt ad Jesum. et vident illum quia a daemonio vexabatur sedentem vestitum. et sanae mentis. et timuerunt. Et narraverunt illis qui viderant. qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat. et de porcis. Et coeperunt rogare eum ut discederet a finibus eorum. Cumque ascenderet in navem coepit eum deprecari. quia a daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo. et non dimisit eum sed ait illi. Vade in domum tuam. ad tuos. et adnuncia illis. quanta tibi Dominus fecerit. et misertus est tui. Et abiit. et coepit praedicare in Decapoli, quanta fecisset ei Jesus. et omnes mirabantur. Et cum transfretasset Jesus. in navi rursus. convenit turba multa ad eum juxta+ mare. Et ecce venit quidam Archisynagogus. nomine Jairus. et videns eum. procidit ad pedes ejus. et deprecabatur cum multum dicens. Quoniam filia mea. in extremis est. veni inpone manum super eam. ut salva sit. et vivat. Et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum Et mulier quaedam quae erat in profluvio sanguinis. annis duodecim. quae+ multa fuerat perpessa. a plurimis medicis et erogaverat omnia sua. et nihil profecerat. sed magis. deterius habebat. cum audisset de Jesu venit in turba retro. et tetigit vestimentum ejus. dicebat enim. Quia si vel vestimentum ejus tetigero. salva ero. Et confestim. siccatus est fons sanguinis ejus. et sensit in corpore. quod sanata esset a plaga. Et statim Jesus. cognoscens in semetipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam ait+. Quis tetigit vestimenta mea. Et dicebant ei discipuli ejus. Vides turbam comprimentem te. et dicis. Quis me tetigit. Ipse autem circumspiciebat videre eam. quae hoc fecerat. Mulier autem timens et tremens. sciens. quod factum esset in se. venit. et procidit ante eum. et dixit ei. omnem veritatem. Jesus autem+ dixit ei. Filia. fides tua te salvam fecit. vade in pace. et esto sana a plaga tua. Adhuc eo loquente. venerunt ab Archisynagogo. dicentes. Quia filia tua mortua est. quid ultra vexas magistrum. Jesus autem. audito hoc verbo. ait Archisynagogo. Noli timere. tantummodo crede. Et non ammissit quemquam sequi se nisi Petrum et Jacobum. et Johannem fratrem Jacobi. Et venit in domum Archisynagogi. et vidit turbam flentem. et hejulantem+ multum. Et ingressus. ait eis. quid turbamini. et quid+ fletis. Puella non est mortua. sed dormit. Et inridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus. foras adsumpto patrem et matrem puellae. et eos qui cum eo erant. introiit+ ubi erat puella jacens. Et tenens manum puellae. ait ei. Talitha. cumi. quod est interpretatum. Puella. tibi dico. surge. Et confestim surrexit puella. et ambulabat. erat autem annorum XII. et obstupuerunt omnes stupore magno. Et praecepit illis vehementer. ut nemo hoc sciret. et jussit illi dari manducare. Et egressus inde. abiit in patriam suam. et secuti sunt eum discipuli ejus. et facto sabbato. coepit docere in Synagoga. et multi audientes. admirabantur in doctrina ejus. dicentes. Unde huic haec omnia. et quae est haec sapientia quae data est illi quod virtutes tales per manus ejus efficiuntur. Nonne iste est faber filius Mariae frater Jacobi et Joseph et Judae. et Simonis. nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt. Et scandalizabantur in illo. Et dicebat eis Jesus. Quia non est Propheta sine honore nisi in patria sua. et in cognatione sua. et in domo sua. Et noluit ibi virtutem ullam facere. nisi paucos infirmos curavit. inponens eis manibus. et mirabatur super incredulitate illorum. et circuibat Jesus castella. in circuitu docens. Et convocavit duodecim. et coepit eos mittere binos. et dedit eis potestatem. spirituum immundorum. et prohibuit eis ne quid tollerent in via. nisi virgam tantum. non peram. non panem. neque in zona aes. sed calciatos sandaliis. et ne induerentur duabus tunicis. Et dicebat eis. Quocumque introieritis in domum illic manete. donec exeatis inde. et quicumque non receperint vos. nec audierint vos. exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris. in testimonium illis. Amen dico vobis. tolerabilius erit Sodomis. aut Gomoris in die judicii. quam illi civitati. Et exeuntes praedicabant. et unguebant oleo. multos aegros. et sanabantur.
12.14.2
Et audivit Herodes Rex. manifestum est enim factum nomen ejus. et dicebat Quia Johannes Baptista. resurrexit a mortuis. et propterea. operantur virtutes in illo. Alii autem dicebant Quia Helias est, Alii vero dicebant. Quia Propheta est. quasi unus ex Prophetis. Quo audito Herodes dicebat. Quem ego decollavi. Johannen. ipse resurrexit a mortuis. Ipse enim Herodes. misit et tenuit Johannen et alligavit eum. et misit in carcere+. propter Herodiadem. uxorem Philippi. fratris sui. quia duxerat eam. Dicebat enim Johannes Herodi. Non licet tibi habere uxorem fratris tui. Herodias autem. insidiabatur illi. et volebat eum occidere. et non poterat. Herodes enim. metuabat Johannem. sciens eum virum justum. et sanctum. et custodiebat eum. et audiens eum multa faciebat. et libenter eum videbat. Et cum dies oportunus accidisset. Herodes tempore natalis sui. cenam fecit Principibus. et Tribunis. et Primis Galileae.
12.14.3
Et cum introisset filia+ Herodiadis. et saltasset. et placuisset Herodi. et his qui simul cum illo recumbebant. ait Rex puellae. Pete a me quod vis. et dabo tibi. et juravit illi. Quia quidquid a me petieris. dabo tibi. usque ad dimidium regni mei. Exiit autem puella. et dixit matri suae. Quid petam. Et illa dixit. Caput Johannis Baptistae.
12.14.4
Et ingressa continuo. cum festinatione ad Regem. petivit dicens. Volo. ut des mihi in disco. caput Johannis Baptistae. Et contristatus est Rex. propter jusjurandum autem. et propter simul recumbentes. noluit ei negare. sed confestim+ misit speculatorem. et praecepit afferri caput ejus+. Isque abiens+ decollavit eum in carcere. et attulit caput ejus in disco. et dedit illud puellae. puella autem dedit illud matri suae. Quo audito discipuli ejus venerunt. et tulerunt corpus ejus. et posuerunt illud in monumento. Et convenientes Apostoli ad Jesum renunciaverunt illi omnia quae egerant. et docuerant. Et ait illis Jesus+. Venite seorsum. in desertum locum. et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant. et rediebant. multi. et nec manducandi. spatium habebant. Et ascendentes in navi. abierunt in desertum locum. seorsum. Et viderunt eos abeuntes. et cognoverunt eos multi. et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc. et praevenerunt eos. et convenerunt ad eum. Et exiens Jesus. vidit turbam multam et misertus est super eos. quia erant sicut oves non habentes pastorem. et coepit docere illos multa.
12.14.5
Et cum jam horae multae fierent. accesserunt ad eum discipuli ejus. dicentes. Quia+ desertus est hic locus. et jam hora praeterivit. dimitte illos. ut euntes in proximas villas. et castella. emant sibi panes. quia quod manducent non habent+. Et respondens Jesus. ait illis. Date illis vos manducare. Et dixerunt ei. Euntes. emamus panes denariis ducentis. et dabimus eis manducare. Et dicit eis.( sic) Quod panes habetis. Ite et videte. Et cum cognovissent dixerunt ei Quinque panes et duos pisces. Et praecepit illis Jesus. ut facerent eos discumbere. omnes secundum contubernia super viride faenum.
12.14.6
Et discubuerunt per contubernia, plurimi per centenos. et per+ quinquagenos. Et acceptis quinque panibus. et duobus piscibus aspiciens in caelum. benedixit. et fregit. et dedit discipulis suis. ut ponerent ante eos. et duos pisces divisit omnibus. Et manducaverunt omnes. et saturati sunt. Et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cophinos. et de piscibus. Erant autem qui manducaverunt panes. quinque millia virorum. Et statim coegit discipulos suos. ascendere in+ navem. ut praecederent eum trans fretum. ad Bethsaidam. dum ipse dimitteret populum. Et cum discessisset ab eis abiit in montem orare. Et cum sero esset factum. erat navis in medio mari. et ipse solus in terra. Et videns eos laborantes in remigando. erat enim ventus contrarius illis. et circa quartam vigiliam noctis. venit ad eos Jesus ambulans super mare. et volebat praeterire eos. At illi videntes eum ambulantem super mare. putaverunt phantasma esse. et exclamaverunt. omnes enim viderunt. et conturbati sunt. Et continuo locutus est ad eos. et dixit eis. Constantes estote. ego sum. nolite timere. Et ascendit ad illos in navem. et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant et mirabantur+. non enim intellexerant de panibus. erat enim cor illorum. obcecatum. Et cum transfretassent. venerunt in terram Gennesareth. et adplicuerunt. Et egressis eis de navi continuo cognoverunt eum, et percurrentes universam regionem illam. coeperunt in grabatis. eos qui male habebant. circumferre. ubi audiebant eum esse. Et quocumque introibat in castella. vel in civitates. aut in villas. in plateis ponebant infirmos. et deprecabantur eum. ut vel fimbriam vestimenti ejus. tangerent. et quodquod tangebant eum. salvi fiebant. Et convenerunt ad eum Pharisei. et quidam de Scribis. qui venerant ab Hierosolymis. Qui cum vidissent. quosdam ex discipulis ejus. communibus manibus. idest non lotis manducare panes. vituperaverunt. Pharisaei enim. et omnes Judaei. nisi crebro laverint manus. non manducant. tenentes traditionem seniorum. et redeuntes a foro nisi baptizentur. non comedunt. et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare. baptismata calicum. et urceorum. et erameniorum. et lectorum. Deinde interrogaverunt eum Pharisaei. et Scribae. Quare discipuli tui non sequuntur traditionem seniorum. sed non lotis+ manibus manducant panem. At ille respondens. dixit eis. Bene prophetavit Esaias de vobis. hypocritis. sicut scribtum est. Populus hic. labiis me honorat. cor autem eorum. longe est a me. Sine causa autem me colunt. docentes doctrinas et praecepta hominum.
12.14.7
Relinquentes enim mandatum Dei observatis ea quae ab hominibus sunt tradita. baptismata urceorum. et calicum. et alia his similia multa facitis. Et dicebat illis. Bene inritum facitis mandatum Dei ut traditionem vestra statuatis+. Moyses enim dixit. Honora patrem tuum. et matrem tuam. Et qui maledixerit patri. aut matri. morte moriatur. Vos autem dicitis. Si dixerit homo. patri aut matri. Corban. quod est donum. quodcumque ex me tibi proderit. et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo. aut matri. rescindentes verbum Dei. per traditionem vestram. quam tradidistis. et similia hujusmodi multa facitis. Et convocans omnem turbam. dicebat eis. Audite me omnes. et intellegite. Nihil est extra hominem. introiens in eum. quod possit eum coinquinare. sed quae procedunt de homine illa sunt quae communicant hominem. Si quis habet aures audiendi audiat. Et cum introisset in domum. a turba. interrogabant eum discipuli ejus. parabolam istam. Et ait illis. Sic et vos imprudentes estis. nondum intellegetis quia non omne quod extrinsecus est introiens in hominem non potest eum communicare. quia non introit in cor ejus. sed in ventrem. et in secessum exit. purgans omnes escas. Dicebat autem quia quae de homine exeunt. illa communicant hominem. Ab intus autem de corde hominum. procedunt cogitationes male. adulteria fornicationes. homicidia. furta. avaritia. nequitia. dolus. livido. inpudicitia. oculus malus+. blasphemia. superbia. et stultitia. Omnia haec mala. ab intus procedunt. et communicant hominem.
12.14.8
Et exsurgens inde abiit in fines Tyri. et Sidonis. et ingressus in domum neminem voluit scire. et non potuit latere. Sed continuo cum audisset mulier de eo cujus filia habebat spiritum inmundum intravit ad eum. et procidit ad pedes ejus. Erat autem mulier Gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum. ut daemonium eiceret de filia ejus. Jesus autem ait illi. Sine prius saturari filios. non est enim bonum. sumere panem filiorum et mittere canibus. Ad illa respondit ei dicens. Utique Domine. nam et catelli sub mensa. comedunt de micis puerorum. Ad ille dixit ei. Vade propter hunc sermonem exiit daemonium de filia tua. Et cum abisset in domum suam invenit filiam suam jacentem supra lectum. Et daemonium exisse. Et iterum exiens de finibus Tyri. venit per Sidonem. ad mare Galileae. inter medios fines. Decapoli. Et offerunt ei surdum. et mutum. et deprecabantur eum. ut imponeret ei manum. Et adsumens eum a turba seorsum. misit digitos suos. in auriculas ejus. et expuens tetigit linguam ejus. et aspiciens in caelum. ingemuit. et ait illi. Eppheta. quod est adaperire. Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus. et loquebatur recte. Et praecepit eis. ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat. tanto magis illi plus praedicabant. et eo amplius ammirabantur dicentes. Bene omnia fecit. et surdos facit audire. et mutos loqui. In illis autem+ diebus. iterum cum turba multa esset. et nec haberent quod manducarent. convocatis Jesus discipulis ait illis. Misereor turbae huic. quia ecce jam triduo mecum sunt. et non habent quod manducent. et si dimisero eos jejunos in domos suas. deficient in via. quidam enim ex eis. de longe venerunt.
12.14.9
Et responderunt ei discipuli ejus. Unde istos hic potest quisquam saturare panibus in solitudine. Et interrogavit eos Quod panes habetis. At illi dixerunt. Septem. Et praecepit turbae. discumbere super terram. Et accipiens septem panes. et gratias agens. fregit et dedit discipulis suis. ut apponerent ante eos. et apposuerunt turbis. Habuerunt autem et paucos pisciculos. et ipsos benedixit. et jussit adponi. Et manducaverunt et saturati sunt. et sustulerunt quod superaverat. de fragmentis. septem sportas. Erant autem qui manducaverunt. quasi quattuor milia. et dimisit eos. Et statim ascendit in navem cum discipulis suis. et venit in finibus Dalmanutha. Et exierunt Pharisaei. et coeperunt disceptare cum eo quaerentes ab illo signum de caelo temtantes eum.
12.14.10
Et ingemescens spiritu suo ait. Quid generatio ista signum quaerit. Amen. dico vobis. si dabitur generationi huic signum. Et relictis eis ascendens iterum navem. abiit trans fretum. et obliti sunt sumere panes. et nisi unum panem. non habebant secum in navi. Et praecepit eis dicens Videte et cavete a fermento Pharisaeorum. et a fermento Herodis. Et cogitabant inter se invicem dicentes. Quia panes non habemus. Quo cognito Jesus. ait illis. Quid cogitatis. quia panes non habetis. nondum cognoscitis. nec intellegitis. adhuc caecatum habetis cor vestrum. oculos habentes. non videtis. et aures habentes non auditis. Nec recordamini quando quinque panes fregi. in quinque milia. et quod cophinos fragmentorum plenos sustulistis. Et dixerunt ei Duodecim Quando autem et septem panes. in quattuor milia. quot sportas plenas fragmentorum tulistis. Ad illi dixerunt+ Septem. Et ait+ illis. Quare ergo nondum intellegitis. Et venerunt in Bethania, et obtulerunt ei caecum. et rogabant eum ut illum tangeret. Et adprehendens manum caeci. eduxit eum foras extra castellum. et expuens in oculos ejus. impositis manibus suis. interrogavit eum si aliquid videret.
12.14.11
Et aspiciens ait. Video homines. velut arbores ambulantes. Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus. et fecit eum videre. et restitutus est ita ut videret omnia clare. Et dimisit eum in domum suam dicens. Vade in domum tuam. et si in castella introieris nemini dixeris. Et profectus est Jesus et discipuli ejus. in castella Caesareae Philippi. et in via interrogabat discipulos suos dicens eis. Quem me dicunt esse homines. Illi autem responderunt dicentes. Johannem Baptistam. alii autem Heliam. alii vero quasi unum ex Prophetis. Tunc dicit discipulis suis. Vos vero quem me dicitis esse. Respondens autem Petrus ait ei. Tu es Christus. Et comminatus est eis. ne cui dicerent de illo. Et coepit docere eos. quoniam oportet Filium hominis multa pati. et reprobari a Senioribus. et a summis Sacerdotibus. Et ab Scribis. et occidi. et post tres dies resurgere. Et palam verbum loquebatur.
12.14.12
Et adprehendens eum Petrus. coepit increpare eum. Jesus conversus. et videns discipulos suos, comminatus est Petro. dicens. Vade retro me Satana. quoniam non intellegis quae Dei sunt. sed quae sunt hominum. Et convocata ad se turba cum discipulis suis dixit eis. Si quis vult post me+ sequi. abneget semetipsum et tollat crucem suam. et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere. perdet eam. qui autem perdiderit animam suam propter me. et Evangelium. salvam faciet eam. Quid enim proderit homini. si lucretur totum mundum. et detrimentum faciat animae suae. Aut quid dabit domo commutationem+ pro anima sua. Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice. et Filius hominis confundet eum. cum venerit in gloria Patris sui cum Angelis sanctis. Et dicebat illis. Amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus. qui non gustabunt mortem. donec videant regnum Dei. venientem in virtute. Et post dies sex adsumpsit Jesus Petrum. et Jacobum, et Johannem. et duxit illos in montem excelsum seorsum solos. et transfiguratus est coram ipsis. Et vestimenta ejus facta sunt splendentia candida nimis. velut nix. qualia fullo. super terram non potest candida facere. Et apparuit eis Helias cum Moyse, et erant coloquentes cum Jesu. Et respondens Petrus. ait ad Jesum. Rabbi bonum est nos hic esse. et si vis faciamus tabernacula tria. tibi unum et Moysi unum. et Heliae unum. Non enim sciebat quid diceret. erant enim timore exterriti. Et facta est nubes obumbrans eos. et venit vox de nube dicens. Hic est Filius meus dilectus ipsum audite. Et confestim circumspicientes. neminem amplius viderunt secum nisi Jesum tantum. Descendentibus autem illis de monte. praecepit eis. ne cui enarrarent quae viderant. nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. Et verbum continuerunt aput seipsos. conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit. Et interrogabant eum dicentes. Quid ergo dicunt Scribae+. quia Heliam oportet primum venire. Qui respondens ait illis. Helias cum venerit primo restituet omnia. et quomodo scribtum est in Filium hominis. ut multa patiatur. et contemnatur. Sed dico vobis. quia et Helias jam venit. et fecerunt illi. quaecumque voluerunt. sicut scribtum est de eo. Et veniens ad discipulos suos. vidit turbam multam circa eos. et Scribas altercantes cum eis. Et confestim. omnis populus videns eum. stupefactus est. et adcurrentes adoraverunt eum. Et interrogavit illos. Quid inter vos conquiritis.
12.14.13
Et respondens unus de turba dixit. Magister attuli filium meum ad te. habentem spiritum mutum, qui ubicumque eum adprehenderit. allidit eum et spumat. et stridet dentibus suis+ et arescit. et dixi discipulis tuis. ut eicerent illum. et non potuerunt. Et respondens eis. dixit. O generatio incredula. quamdiu aput vos ero. quamdiu vos patiar. adferte illum ad me. Et attulerunt eum ad illum. Et cum vidisset eum spiritus inmundus, statim conturbavit eum. et cadens in terram. volutabatur spumans. Et interrogavit Jesus patrem pueri dicens. Quantum temporis est. ex quo ei hoc accidit. At ille ait. Ab infantia. Nam frequenter eum. et in ignem misit. et in aquam. ut perderet eum. sed si quid potes adjuva nos. et miserere nobis. Jesus autem ait illi. Si potes credere. omnia possibilia sunt credenti. Et continuo, exclamans pater pueri cum lacrimis dixit. Credo Domine adjuva incredulitatem meam. Cum autem vidisset Jesus. quia concurrit turba. comminatus est spiritui inmundo. dicens illi. Surde et mute spiritus ego tibi praecipio. exi ab eo. et amplius ne introeas in eum. Et clamans et multum discerpens eum. exiit ab eo. et factus est sicut mortuus. ita ut multi dicerent. quia mortuus est. Jesus autem tenens manum ejus. elevavit eum. et surrexit.
12.14.14
Et cum introisset in domum. discipuli ejus. secreto interrogabant eum dicentes. Quare nos. non potuimus cicere eum. Et dixit illis. Hoc genus in nullo potest expelli nisi in oratione et jejunio. Et inde profecti iter faciebant per Galileam. et non volebat quemquam scire. Docebat autem discipulos suos. et dicebat illis. Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum. et occident eum. et occisus. tertia die resurget. At illi. ignorabant. hoc verbum. et timebant eum interrogare. Et venit in Capharnaum. Et domum ingressus interrogabat eos Quid in via cum alterutro tractabatis. At illi tacebant. inter se enim+ conquirebant. quis esset illorum major. Et residens vocavit. XII. et ait illis. Si quis vult primus esse. erit omnium novissimus. et omnium minister. Et accipiens puerum. statuit eum in medio eorum et conplexus eum. dixit illis. Quisquis unum ex hujusmodi pueris. receperit in nomine meo. me recipit. et quicumque me recipit. recipit eum qui me misit. Respondit autem illi Johannes dicens. Magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia. et prohibuimus eum. quia non sequitur nos. Jesus autem dixit Nolite prohibere eum. nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo. et possit cito male loqui de me. Qui enim non est adversus vos. pro vobis est. Quicumque enim. potum dederit vobis. calicem aquae frigidae in nomine meo. quia Christi estis. amen dico vobis non perdet mercedem suam. Et quicumque scandalizaverit unum ex his pusillis. credentibus in me. bonum est. illi magis. si circumdaretur mola asinaria collo ejus. et in mare mitteretur. Et si scandalizaverit te manus tua. abscide illam. bonum est tibi debilem introire in vitam. quam duas manus habentem. mitti in gehennam in ignem inextinguibilem. ubi vermis eorum non moritur. Et si pes tuus scandalizat te. abscide eum. bonum est tibi clodum introire in vitam. quam duos pedes habentem mitti in gehennam in ignem inextinguibilem. ubi vermis eorum non moritur. et ignis non extinguitur. Quod si oculus tuus scandalizat te. eice eum, bonum est tibi unum oculum habentem introire in regnum Dei. quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. ubi vermis eorum non moritur. et ignis non extinguitur. Omnis enim igne salietur. et omne sacrificium sale salietur. Bonum est sal. quod si sal insulsum fuerit. in quo condietur. Habete in vobis salem, et pacem habete inter vos. Et inde exsurgens venit in fines Judeae trans Jordanen. et conveniunt iterum turbae ad eum. et sicut consueberat. iterum docebat eos. Et accedentes Pharisaei. interrogabant eum. Si licet homini uxorem dimittere. temtantes eum. At ille respondens. dixit eis. Quid vobis praecepit Moyses. Qui dixerunt. Moyses permisit libellum repudii scribere. et dimittere. Et respondens Jesus ait illis. Adversus duritiam cordis vestri. scribsit vobis Moyses. praeceptum istud. Ab initio autem creaturae. masculum et feminam fecit Deus+. Propter hoc relinquet homo patrem suum. et matrem suam+. et adhaerebit uxori suae. et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus junxit. homo non separet. Et in domo iterum discipuli ejus de eodem sermone interrogaverunt eum. Et dixit illis. Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit. adulterium committit super eam. Et si mulier dimiserit virum suum. et alio nupserit moechatur. Et offerebant illi parvulos. ut eos tangeret. Discipuli autem ejus comminabantur offerentibus. Quos cum videret Jesus. indignatus est. et ait illis. Sinite parvulos venire ad me. et nolite prohibere eos. talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis. Quicumque non receperit regnum sicut parvulus. non intrabit in illud. Et convocans eos. inponens manus super illos benedicebat eos. Et cum egressus esset. in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum dicens+. Magister bone quid faciam. ut vitam aeternam possideam. Jesus autem dixit ei. Quid me dicis bonum. Nemo bonus. nisi unus Deus. Haec praecepta nosti. Non moecaveris. Non falsum testimonium dices. Non fraudem facies. Honora patrem tuum. et matrem tuam+. At ille respondens ait illi. Magister haec omnia observavi a juventute mea. Jesus autem intuitus eum. dilexit eum. et dixit illi. Unum tibi deest. vade vende omnia tua. et da pauperibus. et habebis thensaurum in caelo. et veni sequere me. Ad ille contristatus in hoc+ verbo. abiit tristis. erat enim habens divitias multas. Et circumspiciens Jesus. ait discipulis suis. Quam difficile qui pecunias habent. in regnum Dei introibunt. Discipuli autem ejus+ mirabantur in verbis ejus. At Jesus. iterum respondens. ait illis. Filioli quam difficile est confidentes in pecuniis. in regnum Dei introire. Facilius est. camelum per foramen acus transire. quam divitem intrare in regnum Dei. Ad illi eo amplius mirabantur. dicentes ad semetipsos. Et quis potest salvus fieri. Et intuens eos Jesus. Aput homines impossisibile est. apud Deum autem possibile est. omnia enim possibilia sunt apud Deum. Coepit autem Petrus dicere ei. Ecce nos dimisimus omnia. et sequenti sumus te. Quibus respondens Jesus ait. Amen dico vobis. Nemo est qui relinquat domum. aut fratres. aut sorores. aut matrem aut patrem. aut uxorem. aut filios. aut possessiones propter me. et propter Evangelium. qui non accipiat centuplum nunc in tempore isto. domos et fratres. et sorores. et matrem. et filios. et agros. cum persecutionibus. in saeculo futuro vitam aeternam. Multi autem erunt primi novissimi. et novissimi primi.
12.14.15
Erant autem in via. ascendentes in Hierosolymam. et praecedebat illos Jesus. et mirabantur. et sequentes eum timebant. Et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere. quae essent ei ventura. Quia ecce ascendimus Hierosolyma. et Filius hominis tradetur Principibus Sacerdotum. et Scribis+. et condemnabunt eum morte. et tradent eum gentibus. et inludent eum. et conspuent in eum. et flagellabunt eum et interficient eum. et tertia die resurget.
12.14.16
Et accesserunt ad eum Jacobus et Johannes. filii Zebedaei dicentes. Magister. volumus ut quodcumque a te petierimus. facias nobis. Jesus autem dixit eis. Quid vultis ut faciam vobis. Illi autem dixerunt ei+. Da nobis. ut unus ad dexteram tuam. et alius ad sinistram tuam. sedeamus in gloria tua. Jesus autem. ait eis. Nescitis quid petatis. potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum. aut baptizare baptismum. quo ego baptizor. At illi dixerunt ei. Possumus. Jesus autem ait eis. Calicem quidem quem ego bibo. bibetis. et baptismum quo ego baptizor. baptizamini. sedere autem ad dexteram meam. aut ad sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est. Et audientes decem. coeperunt indigne ferre de Jacobo et Johanne. Jesus autem vocans eos. ait illis. Scitis quia hi. qui videntur praeesse gentibus. dominantur eis. et Principes eorum potestatem illorum habent. Non ita est+ in vobis. sed quicumque voluerit major esse+ in vobis+. erit vester minister. et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus.
12.14.17
Nam et Filius hominis non venit ministrari. sed ministrare+. et dare animam suam redemtionem pro multis. Et venerunt in Jericho. et proficiscente eo inde cum discipulis+ suis. et plurima turba. ecce quidam caecus filius Timei. Bar- timaeus. sedebat juxta viam mendicans. Qui cum audisset. quia Jesus Nazarenus est. coepit clamare et dicere. Jesu Fili David. miserere mei. Et comminabantur illi multi. ut taceret. At ille. multo magis clamabat. Fili David miserere mei. Et stans Jesu jussit eum vocari. Et vocaverunt caecum. dicentes ei. Bono animo esto. surge vocat te. Qui projecto vestimento suo. exiliens venit ad Jesum. Et respondens dixit illi Jesus. Quid vis faciam tibi. Caecus autem dixit ei. Rabboni. ut videam. Jesus autem ait illi. Vade fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit. et sequebatur eum in via.
12.14.18
Et cum adpropinquaret Hierosolyma+ in Bethfage. et Bethania. ad montem Oliveti. misit duos ex discipulis suis. et ait illis. Ite in castellum, quod est contra vos. et statim introeuntes in eum. illic invenietis pullum ligatum. super quem nemo adhuc hominum sedit. solvite illum et adducite. Et si quis vobis dixerit. Quid solvitis pullum+ Dicite quia Domino necessarius est. et continuo illum dimittet huc.
12.14.19
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum. ante januam foris. in bivio. et solverunt eum. Et quidam de illic stantibus dicebant illis. quid facitis. solventes pullum. At illi dixerunt eis. sicut praeceperat illis Jesus. et dimiserunt eos. et adduxerunt pullum ad Jesum. et inposuerunt illi vestimenta sua. et sedit super eum. Multi autem vestimenta sua straverunt in via. alii autem frondes cedebant de arboribus. et sternebant in via. Et qui praeibant. et qui sequebantur. clamabant dicentes. Osanna. Benedictus qui venit in nomine Domini. Benedictum est regnum quod venit. Patris nostri David. Osanna in excelsis. Et cum introisset+ Jesus Hierosolyma in templum circumspexit omnia. et cum jam sera esset hora. exiit in Bethaniam. cum duodecim discipulis+. Et alia die cum exirent a Bethania. esuriit. Et cum vidisset a longe arborem ficus habentem folia. venit quasi aliquid inventurus in ea.
12.14.20
Cum autem venisset ad eam. nihil invenit in ea nisi folia. non enim erat tempus ficorum. Et respondens dixit ei. Numquam amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet. Et audiebant discipuli ejus. Et venerunt iterum Hierosolymam. Et cum introisset Jesus in templum. coepit eicere vendentes. et ementes in templo. et mensas nummulariorum. et cathedras vendentium columbas evertit. Et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum. et docebat dicens eis. Nonne scribtum est. Quia domus mea domus orationis vocabitur. omnibus gentibus. Vos autem fecistis eam speluncam latronum. Quo audito Principes Sacerdotum. et Scribae quaerebant quomodo eum perderent. timebant enim eum. quoniam universus populus admirabatur super doctrina ejus. Et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate. Et cum mane transirent. viderunt arborem ficus aruisse a radicibus. Et recordatus Petrus ait illi. Rabbi. ecce arbor ficus quam maledixisti aruit.
12.14.21
Et respondens Jesus ait illis. Habete fidem Dei. amen dico vobis. quia quicumque dixerit monti huic. Tollere hinc. et mittere in mare. et non haesitaverit in corde suo. sed crediderit. quia quodcumque dixerit fiat. fiet ei. Propterea dico vobis. Omnia quaecumque orantes petieritis. credite quia accipietis. et venient vobis. Et cum stabitis ad orationem dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est. dimittat vobis peccata vestra. Quod si vos non dimiseritis. nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra. Et venerunt iterum Hierosolymam. et cum in templo ambularet. venerunt ad eum Summi Sacerdotes. et Scribae. et Seniores. et dixerunt ei. In qua potestate haec facis. et quis tibi dedit hanc potestatem. ut haec facias. Jesus autem respondens ait illis. Interrogo vos et ego unum verbum. respondete+ mihi. et dicam vobis in qua potestate haec faciam. Baptismum Johannis. de caelo erat. an ex hominibus. respondete mihi. At illi cogitabant intra se dicentes. Si dixerimus De caelo. dicet nobis. Quare ergo non credidistis ei. Si autem dixerimus Ex hominibus timemus populum. omnes enim sciebant+. quia vere Propheta erat Johannes. Et respondentes dixerunt ad Jesum. Nescimus. Et Jesus dixit illis. Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio. Coepit autem illis in parabolis loqui. Vineam plantavit homo. et circumdedit saepe et fodit lacum. et aedificavit turrem. et locavit eam agricolis. et peregre profectus est. Et misit ad agricolas in tempore servum. ut ex fructibus vineae darent illi. Qui appreensum eum caeciderunt. et remiserunt vacuum. Et iterum misit ad illos alium servum. et illum in capite vulneraverunt. et contumeliis adfecerunt. Et rursum.
12.14.22
Mutilus est hoc loco codex argenteus integro quaternione; quae enim legimus in Vulgatis a cap. XII, vers. 5, usque ad XIII, vers. 32, hic desiderantur: incuria ne compactoris, an alterius piaculo, incertum. Ad postrema illa verba Et rursum, quae adversam paginam claudunt, subtus in limbi angulo adposita est nota Q. XLVI., quam excipit post alias totidem Q. XLVIII; deinde sic continuatur series Evangelii hujus.
12.14.23
Mutilus est hoc loco codex argenteus integro quaternione; quae enim legimus in Vulgatis a cap. XII, vers. 5, usque ad XIII, vers. 32, hic desiderantur: incuria ne compactoris, an alterius piaculo, incertum.
12.14.24
Mutilus est hoc loco codex argenteus integro quaternione; quae enim legimus in Vulgatis a cap. XII, vers. 5, usque ad XIII, vers. 32, hic desiderantur: incuria ne compactoris, an alterius piaculo, incertum.
12.14.25
Mutilus est hoc loco codex. argenteus integro quaternione. Quae enim legimus in Vulgatis a cap. XII, vers. 5, usque ad XIII, vers. 32, hic desiderantur: incuria ne compactoris, an alterius piaculo, incertum.
12.14.26
Mutilus est hoc loco codex argenteus integro quaternione; quae enim legimus in Vulgatis a cap. XII, vers. 5, usque ad XIII, vers. 32, hic desiderantur: incuria ne compactoris, an alterius piaculo, incertum.
12.14.27
Mutilus est hoc loco codex argenteus integro quaternione; quae enim legimus in Vulgatis a cap. XII, vers. 5, usque ad XIII, vers. 32, hic desiderantur: incuria ne compactoris, an alterius piaculo, incertum.................................................... nemo scit. neque Angeli in caelo. neque Filius. nisi Pater. Videte ergo. vigilate et orate. nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo peregre profectus. relinquit domum suam. data servis suis potestate. cujusque operis. et osteario praecepit ut vigilaret. Vigilate ergo. nescitis enim. quando Dominus domus veniat. sero. an media nocte. an galli cantu. an mane. ne cum venerit. repente inveniat vos dormientes. Quod autem vobis dico. omnibus dico. Vigilate. Futurum autem. erat Pascha. et azyma post biduum. et quaerebant Summi Sacerdotes. et Scribae. quomodo eum dolo tenerent et occiderent. Dicebant enim. Non in die festo. ne forte tumultus fiat in populo. Et cum esset Jesus in Bethania. in domo Simonis leprosi. recumbente eo. venit mulier. habens alabastrum unguenti. nardi pistici multum praetiosi. et frangens alabastrum. effudit super caput ejus. Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos et dicentes. Ut quid ista perditio unguenti facta est. Poterat enim venundari unguentum istud. plusquam trecentis denariis. et dari pauperibus. Et fremebant in eam. Jesus autem dixit illis. Sinite eam. quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. semper enim pauperes habetis vobiscum. et cum volueritis. potestis illis bene facere. me autem non semper habebitis Quod habuit haec fecit. praevenit enim ungere corpus meum. in sepulturam. Amen dico vobis. quod ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in universum mundum. et quod fecit haec dicetur in memoriam ejus. Et Judas Schariothe unus de duodecim abiit ad Principes Sacerdotum. ut eum traderet eis. Ad illi audientes. gavisi sunt. et promiserunt ei pecuniam dare. et quaerebat quomodo illum oportune traderet. Et primo die Azymorum. quando Pascha immolabant. dixerunt ei discipuli ejus. Quo vis eamus et paremus tibi ut manduces Pascha. Et misit duos ex discipulis suis. Et dixit eis. Ite in civitatem. et occurret vobis homo vas aquae bajulans. Sequimini eum. Et quocumque introierit. Dicite domino domus. Magister dicit. Ubi est refectio mea. ut cum discipulis meis manducem Pascha. Et ipse vobis demonstrabit. cenaculum grande stratum paratum. et illic praeparate nobis. Et abierunt discipuli ejus. et venerunt in civitatem. et invenerunt sicut dixerat illis. et praeparaverunt Pascha. Vespere autem facto venit cum duodecim.
12.14.28
Et discumbentibus eis. et manducantibus. ait Jesus. Amen dico vobis. quia unus ex vobis me tradet. qui manducat mecum. At illi coeperunt contristari. et dicere singuli. Numquid ego sum. et alius. Numquid ego. Quibus ipse ait. Unus ex duodecim. qui manum mittit mecum in catino. Verumtamen Filius hominis. vadit sicut scribtum est de eo. vae autem homini illi. per quem Filius hominis tradetur. bonum ei erat. si natus non fuisset homo ille. Et manducantibus illis. accepit Jesus panem. et benedicens. fregit et dedit eis. et ait. Sumite. Hoc est enim Corpus meum. Et accepto calice. gratias agens. dedit eis. et biberunt ex illo omnes. Et ait illis. Hic est Sanguis meus novi testamenti. qui pro multis effundetur. Amen dico vobis. quia non adiciam bibere de generatione vitis hujus. usque in diem illum. cum illud bibam novum in regno Dei. Et hymno dicto. exierunt in montem Oliveti. Et ait eis Jesus. Quia omnes scandalizabimini in me. quia scribtum est. Percutiam pastorem. et dispargentur oves. Sed posteaquam resurrexero. praecedam vos in Galileam. Petrus autem ait ei. Et si omnes scandalizati fuerint. sed ego non.
12.14.29
Et ait illi Jesus. Amen dico tibi quia hac nocte priusquam bis gallus cantet. ter me negavis. At ille amplius loquebatur. Et si oportuerit me mori tecum. non te negabo. Similiter autem et omnes dixerunt. Et venerunt in locum, cui nomen est. Gethsemani Et ait discipulis suis. Sedete hic donec orem. Et adsumsit Petrum. et Jacobum. et Johannem secum. et coepit pavere et taedere. et anxiari. Et ait illis. Tristis est anima mea usque ad mortem. sustinete hic et vigilate. Et cum processisset paululum. procidit super terram. et orabat ut si fieri posset. transiret ab eo hora illa. et dixit. Abba Pater. omnia possibilia tibi sunt. transfer calicem hunc a me. sed non quod ego volo. sed quod tu vis. Et venit. et invenit eos dormientes Et ait Petro. Simon dormis. non potuisti una hora vigilare. Vigilate et orate. ne intretis in temtationem. Spiritus quidem promtus. caro autem infirma. Et iterum abiit orare eundem sermonem dicens. Et reversus denuo. invenit eos dormientes. erant enim oculi eorum gravati. et ignorabant quid ei responderent. Et venit tertio et ait illis. Dormite jam. et requiescite. Adest finis, venit hora. Ecce traditur filius hominis in manus peccatorum. Surgite eamus. ecce adpropinquavit qui me tradet.
12.14.30
Et confestim adhuc eo loquente. venit Judas Scarioth. unus ex duodecim. et cum illo multitudo. cum gladiis et fustibus. a Summis Sacerdotibus. et ab Scribis. et a Senioribus. Dederat autem eis traditor ejus signum dicens. Quem osculatus fuero ipse est. tenete eum. et ducite firmissime. Et cum venisset. statim accedens ad eum. ait. Rabbi. et osculatus est cum. At illi. manus injecerunt in eum. et tenuerunt eum. Unus autem de circumstantibus. evaginato gladio. percussit servum Principis Sacerdotum. et amputavit illi auriculam dextram. Et respondens Jesus ait illis. Tamquam ad latronem venistis cum gladiis et fustibus conprehendere me.
12.14.31
Cottidie eram aput vos. docens in templo. et non me tenuistis. Sed ut inpleantur Scribturae.
12.14.32
Et relinquentes eum omnes fugerunt. Adulescens autem quidam sequebatur illum. amictus sindone. sicut erat nudus. et tenuerunt eum. Ad ille relicta sindone. nudus fugit ab eis. Et adduxerunt Jesum ad Principem Sacerdotum. et convene.........
12.14.33
Mutilus est codex pagina integra, scilicet a versu 53 usque ad 62.
12.14.34
Jesus autem dixit illi. Ego sum. et videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis. et venientem. cum nubibus caeli.
12.14.35
Princeps autem Sacerdotum scindens vestimenta sua ait. Quid adhuc egemus testibus. Audistis blasphemiam. quid vobis videtur. Et omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. Et coeperunt quidam conspuere in facie ejus. et colaphis eum caedere. et dicere ei. Prophetiza nobis. Et ministri. libenter alapis eum caedebant.
12.14.36
Et cum esset Petrus in atrio deorsum venit ad eum una ex ancillis Summi Sacerdotis. et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait. Et tu cum Jesu Nazareno eras. At ille negavit dicens. Neque scio. neque novi quid d.......
12.14.37
Et exiit foris ante atrium et gallus cantavit. Rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus Quia hic ex illis est. At ille iterum negavit. Et post pus.....
12.14.38
Caeterae duae lineae, quae adversam paginam implent, imperceptibiles sunt, quodque magis desiderandum, reliqua omnia periere.

Intertext edge

Open linked passage

Note