Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Eusebius Vercellensis283–371
Evangelium
Evan 9.6
Choose a text More by Eusebius Vercellensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
6898 Evange
9.1
CODEX VERONENSIS. CAPUT PRIMUM.
9.1
1. Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in nobis completae sunt, sicut 2. tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis; 3. placuit et mihi, et Spirituo Sancto+, adsecuto a principio omnibus+ diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4. ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. 5. Fuit in diebus Herodis Regis Judeae Sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Avia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabel. 6. Erant autem justi ambo ante Dominum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Dei sine quaerella, et non erat illis 7. filius, eo quod esset Elisabel sterilis, et ambo processi erant in diebus suis. 8. Factum est autem, cum Sacerdotio fungeretur Zaccharias in ordinem vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem Sacerdotii, sorte exiit, ut incensum 9. poneret, ingressus in templum 10. Domini, et omnis multitudo orabat ora incensi. 11. Apparuit autem illi Angelus, stans a dextris altarii incensi: 12. et videns Zacharias, turbatus est, et timor cecidit super illum. 13. Et+ ait ad illum Angelus, dicens: Ne timeas Zacharia, quoniam obsecratio tua exaudita est: et uxor tua Elisabel pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Johannen: 14. et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: 15. erit enim magnus coram Domino; et vinum, et siceram non bibet; et Spiritu Sancto replebitur ex utero matris suae; 16. et multos filios Istrahel convertet ad Dominum Deum 17. ipsorum; et ipse praecedet ante illum in spiritu, et virtute Heliae: ut convertat corda Patrum in filios, et incredibiles ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. 18. Et dixit Zaccharias ad Angelum: Unde hoc sciam? ego enim senex sum, et uxor mea processior in diebus suis. 19. Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui adsisto ante Dominum: et missum loqui at te, et haec tibi evangelizare. 20. Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, propter hoc, quia non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. 21. Et erat plebs expectans Zacchariam: et mirabantur, eo quod tardaret... templo. 22. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem viderit in templo. Et ipse erat adnuens illis, et permansit mutus. 23. Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam. 24. Post hos autem dies concepit Elisabel uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, 25. dicens: Quid mihi sic fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines. 26. Eodem autem tempore missus et Angelus Gabriel a Domino in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, 27. ad Virgine Maria desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen VIRGINIS MARIA. 28. Et ingressus Angelus, evangelizavit eam, et dixit illi: Dominus tecum: benedicta tu inter mulieres. 29. Ipsa autem, ut vidit eum, mota est in introitu ejus, et erat cogitans, quod sic benedixisset 30. eam. Et ait ei Angelus Domini: Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam aput 31. Deum: et+ ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus 32. Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David Patris ejus, et regnabit in domo Jacob in 33. aeternum, et regni ejus non erit finis. 34. Dixit autem Maria: Ecce Ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. 35. Et respondens angelus, dixit illi: Spiritus sanctus supervenit in te, et virtus Altissimi obumbravit te. Ideoque quod nascetur+ Sanctus vocabitur Filius Dei. 36. Et ecce Elisabel cognata tua, et ipsa concepit Filium in senecta sua: et hic mensis est sextus illi, quae vocabatur sterilis, 37. quia non est impossibile Deo omne 38. verbum. Et discessit ab illa Angelus. 39. Exurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitate Judeae: 40. Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabel. 41. Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabel, exultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto 42. Elisabel, et exclamavit voce magna, dicens: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris 43. tui. Et unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei 44. ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo: 45. et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. 46. Et ait Elisabel+: Magnificat anima mea Dominum: 47. et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. 48. Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. 49. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. 50. Et misericordia ejus in saecula saeculorum timentibus eum. 51. Fecit potentiam in bracchio suo: disparsit superbos mente corde ipsorum. 52. Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. 53. Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. 54. Suscepit Istrahel puerum suum, memorari+ misericordiae. 55. Sicut locutus est ad Patres nostros Abrahae, et semini ejus in saecula. 56. Mansit autem Maria cum illa mensibus+ tribus: et reversa est domi suae. 57. Elisabel autem impletum est tempus gignendi, et genuit Filium. 58. Et audierunt vicini, et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59. Et factum est in die octaba, ut venirent, et circumciderent puerum, et vocaverunt eum in nomine Patris ejus Zachariam. 60. Et respondens Mater ejus, dixit: Non, sed vocabitur Johannes. 61. Et dixerunt ad illam: Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62. Adnuebant autem Patri ejus, quem vellet vocari eum. 63. Et accepit pugillarem, et scripsit, dicens: Johannes est nomen 64. ejus. Et continuo resoluta est lingua ejus+, et omnes mirati sunt. Apertum est autem os ejus, et loquebatur, benedicens 65. Deum. Et factus est timor magnus+ super omnes vicinos eorum, et in universa montana+ Judeae, et divulgabantur haec omnia 66. verba: et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo, dicentes: Quid utique erit puer iste? Etenim manus Domini cum illo 67. est. Et Zacharias impletus est Spiritu Sancto, et prophetabat, dicens: 68. Benedictus Deus Istrahel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae. 69. Et erexit cornum salutis nobis, in domo David pueri 70. sui: sicut locutus est per os Sanctorum suorum Prophetarum, qui ab aevo 71. sunt. Et liberavit nos ab inimicis nostris, et de manu omnium, qui nos oderunt. 72. Ad faciendam misericordiam cum Patribus nostris; et memorari testamenti sancti sui. 73. Jusjurandum, quod juravit ad Abraham Patrem nostrum, daturum se 74. nobis: ut sine timore de manus inimicorum nostrorum liberati serviamus 75. illi. In sanctitate, et justitia coram ipso omnibus diebus nostris. 76. Et tu puer, Propheta Altissimi vocaveris: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. 77. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus: in remissionem peccatorum 78. eorum. Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens 79. ex alto: inluminare iis, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. 80. Puer autem crescebat, et confortabatur in spiritu: et erat in deserto usque in diem suum ad Istrahel.
9.2
CODEX VERONENSIS. CAPUT II.
9.2
1. Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut profiteretur universus orbis terrarum..... professio 2. prima a Praeside de Siriae Cyrino: et ibant 3. omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4. Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlem: eo quod esset de domo, et patria David, 5. ut profiteretur cum Maria uxore sua pregnante. 6. Factum est autem, cum esset ibi, impleti sunt dies ut 7. pareret. Et peperit Filium primogenitum, et pannis eum involvit, et posuit in praesepio; quia locus non erat in diversorio. 8. Pastores autem+ erant in illa regione, vigilantes, et custodientes vigilias noctis supra graegem suum. 9. Et ecce Angelus Domini stetit juxta illos, et claritas+ circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10. Et dixit illis: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni plebi: 11. quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12. Et hujus hoc vobis signum: invenietis infantem in pannis involutum, et positum in praesepio. 13. Et subito facta est multitudo exercitus caelestium laudantium Deum, et dicentium: 14. Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. 15. Et factum est, ut discessit ab illis Angelus in caelum, pastores loquebantur ad invicem, et dixerunt: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod sic Dominus ostendit nobis. 16. Et venerunt festinantes; et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio. 17. Et cogno verunt de verbo, quod dictum est illis de puero 18. hoc. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his+, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19. Maria autem conserbabat omnia verba haec, conferens in corde 20. suo. Et reversi sunt pastores magnificantes, et laudantes.... in omnibus, quae audierant, et viderant sicut dicta sunt ad illos. 21. Et, postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen ejus Jesum, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conci- 22. peretur... postquam impleti sunt dies purificationes ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Hierusalem, uti sisterent eum Domino, 23. sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. 24. Et, ut darent ostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turtures, et duos pullos columbarum. 25. Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen erat Symaeon, et homo iste justus, et timoratus, erat expectans consolationem Istrahel, et Spiritus Sanctus erat in ipso. 26. Responsum autem+ accepit ab Spiritu Sancto, non visurum mortem, nisi prius videret Christum Dominum. 27. Et venit in spiritu in templo. Et, cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem l.... pro eo, 28. et ipse accepit eum in manibus, et benedixit Deum, et dixit: 29. Nunc dimitte servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: 30. quia viderunt oculi mei salutarem 31. tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. 32. Lumen ad revelationem oculorum, et gloriam plebis tuae Istrahel. 33. Et erat Joseph, et Mater ejus+ mirantes super his, quae dicebantur 34. de illo. Et benedixit illos+ Symaeon, et dixit ad Mariam Matrem ejus: Ecce hic positus est in casum, et resurectionem multorum in Istrahel, et in signum, quod contradicetur. Et 35. tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur multorum cordium+ cogitationes. 36. Et+ Anna Prophetissa, filia Fanuel de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat annos+ cum viro suo VII. a virginitate 37. sua. Et haec vidua annorum+ LXXXIIII. quae non discedebat de templo, jejuniis, et observationibus serviens nocte, ac die. 38. Et haec, ipsa hora stans, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem. 39. Et, ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40. Puer autem confortabatur, et crescebat, et implebatur sapientia: et gratia Dei erat cum illo. 41. Et ibant Joseph, et Maria per omnes annos in Hierusalem, in diem sollemni Paschae. 42. Et cum facti essent illi anni+ XII. et ascendissent in Hierusolima secundum consuetudinem di 43. ei festi, consummatisque diebus, cum redirent, remansit Jesus puer in Hierusalem, et non cognovit Joseph, et Mater ejus+. 44. Existimantes illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos, et notos. 45. Et non invenientes eum, regressi sunt in Hierusalem, quaerentes+ eum. 46. Et factum est, post triduo invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illum, et interrogantem eos. 47. Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentiam, et responsis 48. ejus. Et viso illo, expaverunt. Et dixit Mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaeritis? 49. nescitis+ quia in propria Patris mei oportet me esse? 50. Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad 51. illos. Et venit Nazareth, et erat subditus illis. Et Mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. 52. Et Jesus proficiebat aetate, et sapientia, et gratia aput Deum, et homines.
9.3
CODEX VERONENSIS. CAPUT III.
9.3
1. Anno autem quintodecimo imperii Tiberi Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeae, Tetracha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus Tetracha Itureae, et Traconidis regionis, et Lysaniae Abilianae+ tetrarchae, 2. sub Sacerdotum Principe+ Anna, et Caipha, factum est verbum Dei+ super Johannen Zachariae filium in deserto. 3. Et venit in omnem regionem Jordanes, praedicans baptismum paenitentiae, 4. sicut scriptum est in libro sermonum.... ae Prophetae: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus: omnes 5. vallis implebitur, et omnis collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: 6. et videbit omnis caro salutarem Dei. 7. Dicebat ergo ad turbas, quae exiebant, ut baptizarentur coram ipso+: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? 8. Facite ergo fructos dignos paenitentiae; et ne coeperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico autem vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. 9. Jam autem+ securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et igne mittetur. 10. Et interrogaverunt+ illum turbae, et dixerunt ei: Quid+ faciemus, ut vivamus? 11. Respondens autem, dixit illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. 12. Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: Magister. et nos quid faciemus? 13. Ille dixit: Nihil amplius exigatis, quam quod constitutum est vobis. 14. Interrogaverunt+ autem illum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. 15. Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Johannen, ne forte ipse esset Christus, 16. respondens, ait omnibus: Ego quidem vos aqua baptizo in paenitentiam+: veniet autem fortior me, cujus non sum dignus calciamenta portare; ipse vos baptizavit in Spiritu Sancto, et igni: 17. habens ventilabrum in manu ejus, et purgavit aream suam, et congregavit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 18. Multa quidem, et alia exhortans, evangelizabat populum+. 19. Herodes autem Tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis, quae fecit Herodes, adjecit hoc super omnia, inclusit Johannen in carcere. 21. Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum 22. est caelum, et discendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba, in ipsum, et vox de caelo facta est: Filius meus tu es, ego hodie genui te+. 23. Et ipse Jesus erat incipiens fere annorum.... quod videbatur, et dicebatur esse+ 24. Filius Joseph, qui fuit Eli, qui fuit Matthei, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, 25. qui fuit Jannae, qui fuit Joseph, qui fuit Naum, qui fuit Sedi, qui fuit Maggae, 26. qui fuit Mattathiae, qui fuit Semein, qui fuit Josech, qui fuit Judae, qui fuit Jonae, qui fuit Resae, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salatiel, qui fuit Neri, qui fuit Melchi, 28. qui fuit Addi, qui fuit Cosae, qui fuit Hermadam, 29. qui fuit Er, qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mattha, 30. qui fuit Symae, qui fuit Judae, qui fuit Joseph, 31. qui fuit Jonae, qui fuit Eliachim, qui fuit Enan, qui fuit Mattatha+, qui fuit Natan, qui fuit 32. David, qui fuit Jessae, qui fuit Obeth, qui fuit Boos, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, 33. qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Joaram, qui Esron, 34. qui fuit Fares, qui fuit Judae, qui fuit Jacob, qui fuit Isac, qui fuit Abraham, qui fuit....., 35. qui fuit N...., qui fuit Seruc+, qui fuit Ragau, qui fuit Phalec+, qui fuit Eber, 36. qui fuit Salec, qui fuit Cainan, qui fuit Arfaxat, qui fuit Sem, qui fuit Noe, 37. qui fuit Lamech, qui fuit Matusale, qui fuit Enoc, qui fuit Jareth, 38. qui fuit Malaleel, qui fuit Aenan, qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit filius Dei.
9.4
CODEX VERONENSIS. CAPUT IV.
9.4
1. Jesus autem plenus Spiritu Sancto reversus 2. est ab Jordanen, et agebatur in deserto+ diebus XL, temptabatur a diabulo. et nihil manducabit diebus illis, et consummatis illis diebus esuriit. 3. Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut fiat 4. panis. Et respondit ad illum Jesus, et dixit+: Scriptum est: Qui non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo Dei. 9. Et duxit illum in Hierusalem, et statuit illum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc 10. deorsum. Scriptum est enim, quod Angelis suis mandabit de te, ut conservent te, et in manibus tollant te, 11. ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 12. Et respondens, dixit illi Jesus: Scriptum est+: Non tentabis Dominum Deum tuum. 5. Et duxit illum diabolus, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento 6. temporis, et ait ad illum: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et, cui voluero, do eam. 7. Tu ergo, si procidens adoraveris ante me, erunt omnia tua haec. 8. Et respondens, dixit illi Jesus: Vade post me Satanas+. Scriptum est enim+ Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. 13. Et consummata omni tempatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. 14. Et egressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama ejus exiit per universam regionem de illo. 15. Et ipse docebat in Synagogis+, et magnificabatur ab omnibus. 16. Et venit in+ Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in Synagogam, et surrexit 17. legere. Et traditus est illi liber Prophetae Eseiae, et, ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat: 18. Spiritus Domini super me: propterea u.... me, evangelizare pauperibus misit 19. me, praedicare+ captivis remissionem, et caecis visum, remittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum, et diem redditionis. 20. Et, cum plicuisset librum, reddidit ministros, et sedit. Et omnium in Synagoga erant oculi intendentes in eum. 21. Coepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris. 22. Et omnes testimonium illi reddebant; et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est Filius Joseph? 23. Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura te ipsum: quanta audivimus facta Cafarnaum, fac et hic in patria tua. 24. Dixit autem Jesus: Amen dico vobis, quod nemo Propheta acceptus est in patria sua. 25. In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae in Istrahel, quando clusum est caelum annis tribus, et mensibus sex: cum facta est f... magna in omni terra; 26. et ad nullam illarum missus est Elias, nisi Sarapta Sidoniae ad mulierem viduam. 27. Et multi leprosi erant in Istrahel sub Elisaeo Propheta: et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus. 28. Et repleti... omnes in Synagoga ira haec audientes. 29. Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem; et deduxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas eorum erat aedificata, ut praecipitarent 30. illum.+ Ipse autem transiit per medium illorum, et abiit. 31. Et discendit in Cafarnaum civitatem Galileae, ibique docebat illos sabbatis. 32. Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ejus. 33. Et erat in Synagoga homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna, dicens: 34. Quid nobis, et tibi Jesu Nazarene? quid ante tempus venisti perdere nos? scio te qui sis, tu es Sanctus Dei. 35. Et increpavit illum Jesus dicens: Ommutesce, et exi ab illo. Et cum projecisset.... daemonium, exiit ab illo, nihilque illum nocens. 36. Et factus est pavor magnus+ in omnibus, et conloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quod in potestate, et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? 37. Et divulgabatur fama de illo in omnem locum Regionis illius. 38. Surgens autem+ de Synagoga, intravit in domum Simonis, et Andreae+. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum 39. pro ea. Et stans super illam, imperabit febri: et remisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. 40. Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos magnis languoribus, ducebant illos ad eum. Ad ille singulis manum imponens curabat eos. 41. Exiebant autem daemonia multa+ clamantia, et dicentia: Tu es Filius Dei: et increpans, non sinebat ea loqui; quia sciebant ipsum esse Christum. 42. Facta autem die, egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et ven..... usque ad ipsum, et retinebant illum, ut ab ipsis non discederet. 43. Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei. quia ideo missus sum. 44. Et erat praedicans in Synagogis Galilaeae.
9.5
CODEX VERONENSIS. CAPUT V.
9.5
1. Factum est autem, cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Gennesaret+. 2. Vidit duas naves stare secus stagnum; piscatores autem descendebant, et lavabant retia. 3. Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum, ut inducerent ad terram aliquantulum. Et sedens, docebat de navicula turbas. 4. Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonen: Duc in altum, et laxate retiam vestram in capturam. 5. Et respondens Simon, dixit illi: Praeceptor, per totam noctem laborantes, nihil coepimus: sed in verbo tuo laxabo retiam. 6. Et, cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam: rumpebatur autem retia 7. eorum. Et adnuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos.+ Et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur+. 8. Quod cum videret Simon+, procidit ad genua Jesu, dicens: Exi a me Domine, quia homo peccator sum. 9. Miratio enim habebat... et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam coeperant: 10. similiter autem Jacobus, et Johannes filii Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam eris homines vivificans. 11. Et, subductis ad terram naviculis, relictis omnibus secuti sunt eum. 12. Et factum est, cum esset in una civitatium, ecce vir plenus lepra, et ipse procidens in faciem, rogabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. 13. Et extendens manum, tetigit illum, dicens: Volo mundare. Et confestim lepra ejus disces- 14. sit ab illo; et ipse praecepit illi nemini diceret: sed: Vade, ostende te Sacerdotibus, et offers munus pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses.... ut sit in testimonium... vobis+. 15. Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis. 16. Ipse autem secedebat in deserto, et orabat. 17. Et factum..... una dierum, et ipse erat+ docens. Et erant Pharisaei sedentes, et legisdoctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Judeae, et Hierusalem: et virtus erat Domini ad sanandum eos. 18. Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum. 19. Et, non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et discoperuerunt tectum+, et summiserunt illum cum lecto in medio ante 20. Jesum. Quorum ut vidit fidem, dixit homini: Remissa sunt tibi peccata 21. tua. Et coeperunt cogitare Scribae, et Pharisaei in cordibus suis+, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? 22. Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, dixit+ ad illos: Quid cogitatis in cordibus 23. vestris? Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua: aut dicere: Surge, et ambula? 24. Ut sciatis autem quia Filius hominis potestatem habet super terram dimittere peccata, ait paralytico, Tibi dico surge, et tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. 25. Et confestim surgens coram illis, tulit lectum, in quo jacebat: et abiit in domum suam magnificans Deum. 26. Et stupor adpraehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes: Quia vidimus mirabilia hodie. 27. Et post haec exiit Jesus, et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum, et ait illi: Sequere me. 28. Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29. Et fecit illi convivium magnum in domum suam; et erat turba multa publicanorum, et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. 30. Et murmuraverunt Pharisaei, et Scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat, et bibit+. 31. Et respondens Jesus, dixit ad illos: Non egent, qui sani sunt, medicum, sed qui male habent. 32. Non veni vocare justos, sed peccatores in paenitentiam. 33. Ad illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Johannes jejunant frequenter, Pharisaeorum obsecrationes faciunt: tui autem discipuli+ edunt, et bibunt? 34. Quibus ipse ait: Numquid possunt filii sponsi jejunare, quandiu+ cum illis est 35. sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus, et tunc jejunabunt in illis diebus. 36. Dixit autem et similitudinem ad illos talem: Quia nemo commissuram a vestimento novo in vestimento veteri: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura 37. a novo. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin rumpit vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres 38. peribunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, et utrique+ conservantur.
9.6
CODEX VERONENSIS. CAPUT VI.
9.6
1. Factum est autem in sabbato, cum transiret per segetes, et coepissent discipuli.... vellere+ spicas, et manducarent, confricantes ea manibus suis: 2. aliqui autem ex Pharisaeorum dicebant ad eos: Quid facitis sabbatis, quod non licet? 3. Et respondens dixit illis Jesus: Nec hoc legistis, quid fecerit David, cum esuriret ipse, et qui cum eo erant? 4. Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositiones sumpsit, et manducavit, et dedit eis, qui secum erant; quos non licebat+ manducare, nisi solis+ Sacerdotibus? 5. Et dicebat illis: Quia Dominus est Filius hominis etiam sabbati. 6. Factum est autem alio sabbato ut intraret in Synagogam, et doceret. Et erat homo manum habens aridam dexteram. 7. Observabant autem Scribae, et Pharisaei, si sabbato+ curaret, ut invenirent quemadmodum accusarent illum. 8. Ipse autem sciens+ cogitationes eorum ait+ homini illi, qui habebat manum aridam. Surge, et sta in medio+. Et surgens, stetit. 9. Ait autem ad illos Jesus: Interroga... licet sa...... benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? 10. Et circumspectis illis+ omnibus in ira+, dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus, sicut alia+. 11. Ipsi autem..... ti sunt...... itate, et conloquebantur ad invicem quidnam facerent de Jesum. 12. Factum est autem in illis diebus exiit in monte orare, et erat pernoctans in oratione Dei. 13. Et cum dies factus esset, vocavit ad se discipulos suos, et elegit XII. ex ipsis, quos et Apostolos nominavit. 14. Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, et+ Johannem, et Jacobum, et Philippum, et 15. Bartholomeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphei+, et Simonem qui vocabatur Zelotes, 16. et Judam Jacobi, et Judam qui fuit proditor ejus. 17. Et discendit cum illis, et stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Hierusalem, et trans fretum, et ma-...... Tyrii, 18. et Sidonis, qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur ab spiritibus immundis, curabantur. 19. Et omnes turba quaerebant eum tangere; quia virtus de illo exiebat, et sanabat omnes.......... 20. elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes; quia vestrum est regnum Dei. 21. Beati, qui nunc esuriunt, et sitiunt; quia ipsi saturabuntur. Beati, qui nunc fletis; quoniam ridebitis. 22. Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separabunt vos, et cum eicient, et exprobrabunt nomen vestrum, tamquam malum, propter Filium hominis. 23. Gaudete in illa die, et exultate; ecce enim merces vestra copiosa est in caelo: secundum haec enim faciebant et Prophetis Patres eorum. 24. Verumtamen vae vobis divitibus; quia habetis consolationem vestram. 25. Vae vobis, qui saturati estis; quia esurietis. Vae vobis, qui deridetis; quia lugebitis, et flebitis: 26. Vae vobis, cum benedixerint omn..........- nes: secundum haec faciebant et Pseudoprophetis Patres eorum. 27. Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui odiunt 28. vos. Benedicite maledicentes+ vos, orate+ pro calumniantibus vos. 29. Et qui te percusserit in maxillam, praebe ei+ et alteram. Et eum, qui auferet tibi tunicam, et palleum noli 30. prohibere. Omni petenti te, tribue: et qui auferet a te, quae tua sunt, noli prohibere. 31. Et, prout vultis ut faciant vobis homines, facite illis et vos similiter. 32. Et si diligitis eos, qui vos diligunt; quae vobis+ gratia? nam et peccatores diligentes se, 33. diligunt. Et, si benefeceritis his, qui vobis benefaciunt, quae vobis erit gratia? nam et peccatores haec 34. faciunt. Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis vos recipere, quae gratia est vobis? nonne et peccatores peccatoribus faenerant, ut recipiant+. 35. Veruntamen amate inimicos vestros, et benefacite, et mutuum date. nihil desperantes+: et erit merces vestra multa, et eritis fili altissimi; quia ipse benignus est super gratos, et malos. 36. Estote+ misericordes, sicut et Pater vester miseretur. 37. Nolite judicare, et de vobis non judicabitur: nolite condemnare, et non condemnamini. Dimittite et dimittemini. 38. Date, et dabitur vobis: mensuram bonam. confersam, conmotam, supereffluentem+ dabunt in sinum vestrum. Eadem mensuram, qua metitis, metietur+ vobis. 39. Dicebat autem illis et similitudinem istam: Numquid potest caecus caeco ducatum praebere? nonne ambo in foveam cadent? 49. Non est discipulus super magistratum: perfectus autem erit, ut sit sicut magister ejus. 41. Quid autem vides festucam in oculo fratirs tui, trabem autem quae in oculo tuo est, non consideras? 42. Aut quomodo potes dicere fratri tuo sine+ eiciam festucam de oculo tuo; et ecce in oculo tuo trabis subjacet+? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo; et tunc respicies, ut educas festucam de oculo fratris tui. 43. Non est.... arbor bona, quae fecit fructus malos; neque iterum arbor mala, faciens fructos 44. bonos. Unaquaeque arbor ex fructu suo cognoscetur. Neque legunt de spinis+ uvas; neque de rubo vindemiant uvam. 45. Bonus enim homo, de bono thensauro cordis sui profert bonum; et malus+, de malo thensauro proferet mala. Ex abundantia enim cordis os ejus+ loquitur. 46. Quid autem vocatis me, Domine, Domine; et non facitis quae dico? 47. Omnis, qui venit ad me, et audit sermones meos hos, et facit eos, ostendam vobis cui simile 48. est: similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamenta supra petram; innundantia autem facta, allisit+ flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. 49. Nam qui audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam supra arenam sine fundamento: allisit flumen domui illi, et continuo concidit, et facta est ruina domus...... magna.
9.7
CODEX VERONENSIS. CAPUT VII.
9.7
1. Et factum est, cum implesset+ omnia verba in aures plebis, intravit Catarnaum. 2. Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat praetiosus. 3. Et, cum audisset de Jesu. misit se.... Judaeorum, rogans eum, ut veniens salvaret servum ejus. 4. Ad illi, venientes ad Jesum, rogabant eum solicite, dicentes: Quia dignus est, ut hoc illi 5. praestes: diligit enim gentem nostram, et Synagogam ipse aedificabit nobis. 6. Jesus autem abiit cum eis. Et, cum jam non longe esset a domo, misit ad illum Centurio amicos suos, dicens: Domine noli te vexare: non enim dignus sum, ut sub tecto meo 7. intres; sed dic+ verbo, et sanabitur puer meus. 8. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic vade, et vadit: et alio veni, et venit: et servo meo fac hoc, et facit. 9. Audiens autem haec Jesus, miratus est: et conversus sequentibus se, dixit: Dico vobis, in nullo tantam fidem.... in Istrahel. 10. Et reversi domum, qui missi fuerant, invenerunt servum sanum. 11. Et factum est, deinceps ibat in civitatem, quae vocatur Naim; et ibant cum illo discipuli ejus multi+, et turba co- 12. piosa. Et factum.... m adpropinquaret+ portae civitatis; et+ ecce efferebatur defunctus filius unicus matris suae; et haec vidua erat, et turba multa+ cum illa. 13. Quem cum videret Dominus, misertus est super eam, et dixit illi: Noli flere. 14. Et accessit, et tetigit loculum,( Hi autem, qui portabant, steterunt) et ait: Adulescens, tibi dico, surge. 15. Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri ejus. 16. Accepit autem timor magnus omnes, et magnificabant Deum dicentes: Quod Propheta magnus surrexit in nobis; et quia visitavit Deus plebem suam in bono. 17. Et exiit hic sermo in universa Judaea, Et omni confinio regionis illius+ de eo. 18. Et nuntiaverunt Johanni discipuli ejus de omnibus his. 19. Et convocavit duos Johannes de discipulis suis.... ad Jesum.... Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? 20. Advenientes. autem ad eum viri, dixerunt: Johannes misit nos Baptista ad te, dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? 21. In ipsa hora curabat+ multos a languoribus, et plagis, et spiritibus immundis; et caecis multis donavit visum. 22. Et respondens, dixit illis: Ite, nuntiate Johanni, quae vidistis, et audistis: Caeci vident, clodi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 23. et, beatus est, qui in me non fuerit scandalizatus. 24. Et, cum discessissent nuntii illi Johannis, coepit dicere ad turbas de Johanne: Quid existis in desertum videre? arundinem a vento moveri? 25. Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste praetiosa sunt, et in delitiis, in domibus regum sunt. 26. Sed quid existis videre; Prophetam? Utique dico vobis, et plusquam Prophetam. 27. Hic est enim+, de quo scriptum est: Ecce.... Ange.... ante faciem tuam, qui praeparavit viam tuam ante te. 28. Dico autem vobis: Major inter natos mulierum Johanne Baptista nemo est. Nam, qui minor est in regno Dei, major est illo. 29. Et omnis populus audiens, et publicani.... averunt Deum baptizati baptismum+ Johannis. 30. Pharisaei autem, et Legisperiti consilium Dei spraeverunt in semetipsos non baptizati. 31. Cui+ similes dicam ergo homines hujus generationes? 32. Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentes ad invicem, dicentes+: Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus vobis, et non 33. plorastis. Venit enim Johannes Baptista, neque manducans, neque bibens+, et dicitis: Daemonium habet. 34. Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, publicanorum, et peccatorum amicus. 35. Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. 36. Rogavit+ autem illum quidam Pharisaeus, ut manducaret cum..... Et ingre..... domum Pharisaei dicubuit. 37. Et ecce mulier in civitate, quae erat+ peccatrix, ut cognovit, quod recubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti: 38. et stans retro secus pedes ejus, lacrymis rigabat+ pedes..... et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguebat unguento. 39. Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se, dicens: Hic, si esset Propheta, sciret utique quae, et qualis mulier est, quae tangit eum; quia peccatrix est. 40. Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. Ad ille ait: Magister, dic. Dixit ergo Jesus+: 41. Erant duo debitores cuidam faeneratori: unus debebat denarios D. alius L. 42. Non habentibus autem+ illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus dilexit? 43. Respondens Simon dixit: Aestimo, quia is, cui plus donavit. Ad ille dixit ei: Recte judicasti. 44. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam....- dibus meis non dedisti: haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis 45. tersit. Osculum mihi non dedisti: haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes 46. meos. Oleo non unexisti caput meum: haec autem unguento unexit+. 47. Propter quod dico tibi: Remissa sunt tibi peccata multa, quia dilexit multum. Cui autem minus dimittitur minus diligit. 48. Dixit autem Jesus ad eam: Mulier, remissa sunt tibi peccata. 49. Et coepit, qui simul recumbebant, dicere intra se: Quis est, qui etiam peccata remittit? 50. Dixit Jesus ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
9.8
CODEX VERONENSIS. CAPUT VIII.
9.8
1. Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella, praedicans, et evangelizans regnum Dei: et XII. discipuli cum illo, 2. Et mulieres, quae erant curatae ab spiritibus immundis, et infirmitatibus: Maria, quae vocabatur Magdalene, a qua daemonia VII. exierant, 3. et Johanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susannae, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. 4. Cum ergo turba convenisset, et de civitatibus advenirent+, dixit similitudinem ad illos talem+: 5. Ecce exiit, qui seminat, seminare semen suum: et dum seminat, aliut cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres+ illud comederunt. 6. Et aliud cecidit supra terram, et natum aruit, quia non habebat humorem. 7. Et aliut cecidit inter spinas, et simul exhortae spinae suffocaverunt 8. illut. Et aliud cecidit. in terram bonam, et natum fecit fructum centuplum. Haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. 9. Interrogaverunt autem eum discipuli, quae esset haec parabola. 10. Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: ceteris autem in parabolis loquor, ut videntes non videant, et audientes non intellegant. 11. Est autem haec parabola talis; Semen, est verbum Dei 12. Qui autem secus viam seminati sunt, hi sunt, qui audiunt verbum Dei; venit autem diabolus, et tollit..... de illorum...... verbum, ne credentes salvi fiant. 13. Nam qui supra petram, hi sunt, qui, cum audierint verbum, cum gaudio recipiunt illud: et hi radices? non habent; quia ad tempus credunt, et in tempore temptationis recedunt. 14. Quod autem in spinis cecidit, hi sunt, qui audiunt, et a solicitudinibus, et divitiis et voluptatibus vitae euntes, simul suffocantur, et non referunt fructum. 15. Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono+ audientes, verbum retinent, et fructum adferent per patientiam. 16. Nemo autem accendit lucernam, et ponit sub modio, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. 17. Non enim est occultum, quod non manifestetur: et nec absconsum, nisi cognoscatur, et in palam veniat. 18. Videte, quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. 19. Venerunt autem ad illum mater, et fratres ejus, et non poterant adire ad eum prae...... Nunciatum... autem illi: 20. Quia+ mater tua, et fratres tui stant foris, volentes te videre. 21. Qui respondens, dixit ad eos: Mater, et fratres mei, hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt. 22. Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et levaberunt+. 23. Navigantibus autem illis, obdormiit, et discendit procella venti, et implebatur a fluctibus navicula+, et periclitabantur. 24. Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. Ad ille surgens, imperavit vento, et tempestati aquae, et cessaverunt+: et facta est tranquillitas magna+. 25. Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Et timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: quis est hic, quod mari, et ventis imperat, et obediunt imperio ejus? 26. Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. 27. Et, cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate+.... habebat daemonium temporibus multis, et vestimentum non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. 28. Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum, et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi, et tibi Jesu+ Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. 29. Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus ruperat illum; nam+ vinctus catenis, et compedibus custodiebatur, et, ruptis vinculis, agebatur a daemonio in loca deserta. 30. Interrogavit autem illum Jesus+: Quod tibi nomen est? Ad ille dixit: Legio: quia multi sumus+. 31. Et rogabant illum, ne imperaret illis, ut in abissum irent. 32. Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium, et rogaverunt illum, ut in illos irent+ Et permisit illis. 33. Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos; et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocati sunt. 34. Videntes antem qui pascebant, quod factum est+, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem, et in villas. 35. Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum, ac sanae mentis, ad pedes ejus, et timuerunt valde. 36. Nuntiaverunt autem illi, qui+ viderant, quomodo salvus factus est, qui a daemoniis+ vexabatur. 37. Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum, ut discederet ab ipsis; quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem, reversus est. 38. Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum ipso esset. Dimisit autem illum, dicens+: 39. Redi domum, et narra quanta tibi Dominus fecerit. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta Jesus fecit illi. 40. Factum est autem, cum redisset Jesus, excepit illum turba: erant enim omnes expectantes 41. illum. Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse Princeps Sinagogae erat, et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum, ut intraret in domum ejus, 42. qu.... unica erat.. li fere annorum XII. et haec moriebatur. Et contigit, dum iret Jesus, praemebat eum populus.+ 43. Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis XII. quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: 44. accessit retro, et tetigit vestimenti ejus fimbriam, et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. 45. Et ait Jesus: Quis est qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te conpriment tam magnae, et dicis: Quis me tetigit? 46. Ad Jesus dixit: Tetigit me aliquis; nam et ego cognovi virtutem de me exisse. 47. Videns autem mulier, quia non latuit illum, venit timens, et procidit ante pedes illius: et ob quam causam tetigerit illum, indicabit coram omnibus; et quemadmodum confestim sanata est. 48. Ad ipse dixit illi: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace. 49. Adhuc illo loquente, venit a Principe Synagogae+, dicens ei: Quia mortua est filia..... noli vexare. 50. Jesus autem, audito hoc verbo, ait patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit. 51. Et cum venisset domum. non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Johannen, et Jacobum, et patrem, et matrem puellae. 52. Flebant autem omnes, et plangebant illam. Ad ille dixit: Nolite flere, non est mortua+, sed dormit. 53. Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. 54. Ipse autem, tenens manum ejus, clamavit, dicens: Puella, 55. surge. Et convertit spiritum ejus+, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. 56. Et stupuerunt parentes ejus: quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum est.
9.9
CODEX VERONENSIS. CAPUT IX.
9.9
1. Convocatis autem XII. discipulis suis+, dedit illis virtutem, et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. 2. Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. 3. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque calciamenta, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas..... is. 4. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde proficiscimini+. 5. Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem vestrum de pedibus excutite in testimonium supra illos. 6........ autem........... per castella, et civitates evangelizantes, et curantes. 7. Audivit autem Herodes Tetrarcha omnia, quaecumque erant facta, et consternebatur, eo quod diceretur 8. a quibusdam: Quod Johannes surrexit a mortuis: a qui busdam autem: Quod Helias apparuit: ab aliis autem: Quod Propheta unus de antiquis surrexit. 9. Ait autem+ Herodes: Johannen ego decollavi. Hic, quis est, de quo ego audio talia? Et quaerebat illum videre. 10. Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerant: et, adsumptis illis, secessit seorsum in locum desertum, quod est Betsaida. 11. Quod, cum cognovissent turbae, secuti+ sunt illum: et excepit illos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indi.... 12. sanabat..... autem coeperat declinare. Et accesserunt ad eum+ XII. discipuli, et dixerunt illi: Dimitte turbam+, ut eant circa castella, et villas, et reficiant se, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus 13...... autem ad.... Date illis manducare vos. Ad illi dixerunt: Non sunt nobis plusquam quinque panes, et duo pisces: nisi nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam 14 escas. Erant enim+ fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. 15. Et ita fecerunt. Et discubuerunt omnes. 16. Acceptis autem Jesus quinque panibus, et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit super illos+; et fregit, et distribuit discipulis+, ut ponerent ante turbas. 17. Et manducaverunt, et saturati sunt. Et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophinos XII. 18. Et factum est, cum solus esset orans, erant autem et cum illo discipuli, et interrogavit i..... Quem.... dicunt esse turbae? 19. Ad illi responderunt ei, et dixerunt: Johannen Baptistam; alii autem Helian; alii, quia Propheta unus de prioribus ressurexit. 20. Dixit autem illis: Vos autem me quem dicitis esse? Respondens.... Petrus......... Dei...... 21. Ille, increpans illos, praecepit ne cui haec dicerent, 22. dicens: Quod opportet Filium hominis multa pati, et reprobari a Principibus Sacerdotum, et Scribis, et occidi, et post dies tres resurgere. 23. Dicebat autem ad omnes: Si quis vult ad me venire, abneget se ipsum, et, sublata cruce sua, sequatur 24. me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam: nam, qui perdiderit aninam suam propter me, ille+ salvam faciet illam. 25.+ Quid enim prodeest homini, si lucretur universum mundum, se autem perdat, et detrimentum faciat?+ 26. Nam qui me erubuerit, et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Pa....... Sanctorum Angelorum. 27. Dico autem vobis vere: aliqui sunt hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. 28. Factum est autem post haec verba, fere post dies octo adsumpsit Petrum, et Johannen, et Jacobum+, et ascendit in monte, ut oraret. 29. Et dum orat, facta est species adspectus ejus albus, refulgens. 30. Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses, et Helias, 31. visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Hierusalem. 32. Petrus vero, et qui cum illo, erant grabati+ a somno. Et evigilantes, viderunt majestatem ejus, et duos viros, qui stabant cum illo. 33. Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus: Magister, bonum est nos hic esse: et faciamus tabernacula tria, unum tibi, et unum Moysi, et unum Heliae: nesciens quid diceret. 34. Haec autem illo loquente, facta est nubs, et inumbrabavit eos: et timuerunt. Et, intrantibus illis in nube, v....... est 35. de..... Hic est Filius meus dilectus, ipsum 36. audite. Et, dum fit vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini nihil+ dixerunt in illis diebus ex his, quae viderant. 37. Factum est autem per diem+, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa, 38. Et ecce vir de turba exclamavit dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus 39. est mihi: et ecce spiritus adprehendit illum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit, dilanians eum: 40. et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non potuerunt. 41. Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo.. ero aput vos?[ usquequo.. ero] vobiscum, et patiar vos? Adduc huc filium tuum. 42. Adhuc autem+ veniente ipso, elisit illum daemonium, et discipavit. 43. Et increpavit Jesus spiritui+ immundo, et sanavit puerum, et reddidit illum patri suo. 44. Stupebant autem omnes in magnitudine..... omnibus...- rantibus super omnibus, quae faciebat. Dixit autem Jesus ad discipulos suos: Ponite sermones hos in auribus vestris: nam Filius hominis tradetur in manibus hominum. 45. Ad illi ignorabant verbum istut; et erat...... m ante eos, ut non sentirent, et timebant interrogare illum de hoc verbo. 46. Intravit autem cogitatio in eis,+ quis eorum major esset. 47. Ad Jesus, videns cogitationes cordis illorum, adprehendens puerum, statuit secus se, et 48. ait:+ Quicumque acceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, non me recipit, sed eum, qui me misit. Nam, qui minor est inter omnes vos, hic major est. 49. Respondens autem Johannes, dixit: Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum; quia non sequitur te nobiscum. 50. Et ait ad illos Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversus vos, pro vobis est: nemo est enim, qui....... at vir..... in nomine meo, et poterit male loqui de me. 51. Factum est autem, dum complerentur dies adsumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem. 52. Et misit nuntios ante conspectum suum;.. euntes intraverunt in civitate Samaritanorum, quasi paraturi 53. illi. Et non receperunt illum, quia facies ejus erat euntis Hierusalem. 54. Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus, et Johannes, dixerunt: Domine, vis dicimus, ut ignis discendat de caelo super illos, et consumat illos, sicut Helias fecit? 55. Et conversus, increpavit illos, et dixit+: Nescitis cujus spiritus estis: 56. quia Filius hominis non venit animas hominum+ perdere, sed salvare. Et habierunt in aliam civitatem. 57. Factum est autem euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: Domine,+ sequar te quocumque ieris. 58. Et+ ait illi Jesus: Volpes, foveas habeant, et volucres caeli nidos, ubi requiescant: nam Filius hominis non habet, ubi caput suum 59. reclinet. Et ait ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. 60. Dixit autem+ ei Jesus: Sine mortuos sepelire+ mortuos suos: tu autem vade, nuntia regnum Dei. 61. Et ait alter: Seq.... Domine.... primum permitte mihi nuntiare his, qui domi sunt+. 62. Ait ad illum Jesus: Nemo respiciens retro, mittit manum in aratrum+, aptus est regno Dei.
9.10
CODEX VERONENSIS. CAPUT X.
9.10
1. Dessignavit+ autem Jesus et alios LXX. et misit illos binos ante faciem suam in omnem locum, et civitatem+, quo erat venturus+. 2. Et dicebat illis: Messis quidem copiosa est, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 3. Et ecce ego mitto vos, sicut agnos in medio luporum+. 4. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calciamenta; et neminem per viam salutaveritis. 5. In quamcumque domum primum intraberitis, dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super i...... vestra; sin autem, super vos+ revertetur. 7. In eadem autem domo manete, edentes, et bibentes quae aput illos sunt; dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8. Et in quacumque civitate intraveritis, et acceperint vos, manducate ea, quae aput vos ponuntur, 9. et curate infirmos, quae in illa sunt, et dicite illis: Adpropiavit in vos regnum Dei. 10. In quacumque autem civitate intraberitis, et non receperint vos, exeuntes in plateis ejus, dicite: 11. Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra in pedibus,+ extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia adpropiavit regnum Dei. 12. Dico vobis, Sodomis in regno+ tolerabilius erit, quam illi civitati. 13. Vae tibi Corozain, et Betsaida+; quia, si Tyro, et Sidone factae fuissent, quae in vobis factae sunt, olim in cilicio, et cinere sedentes paenitentiam egissent. 14. Verumtamen Tyro, et Sidoni in juditio tolerabilius erit, quam vobis. 15. Et tu Cafarna... quid us....... in caelum exaltaberis, aut usque in infernum demergeris+. 16. Qui vos audit, me audit: qui vos spernit, me spernit, et eum,+ qui me misit. Qui autem me audit, audit eum, qui me misit+. 17. Reversi sunt autem LXX. cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia in nomine tuo nos audiunt. 18. Et ait illis: Videbam Satanam, sicut fulgur de caelo cadentem. 19. Et ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et supra omnem virtutem inimici: et nihil vos nocebit.+ 20. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus maligni vobis subjecti sunt: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelo+. 21. In ipsa hora exultavit in+ Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi Pater, Domine caeli, et terrae, quod abscondisti a sapientibus haec, et prudentibus, et revelasti ea parvolis. Ita Pater: quia sic bona voluntas fuit ante te+. 22. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Patrem, nisi Filius: et que..... bit Fili....... nisi Pater........ voluerit Filius revelare. 23. Et conversus ad discipulos+, dixit: Beati itaque oculi qui vident, quae 24. videtis+. Dico enim vobis, quod multi Prophetae, et justi voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt; et audire, quae vos+ audistis, et non audierunt. 25. Haec eo dicente, ecce quidam Legis peritus surrexit, temptans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? 26. Ad ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? 27. Ille respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum in+ toto corde tuo, et in tota anima tua, et in omnibus viribus tuis+: et proximum tuum, sicut te ipsum. 28. Dixit autem+ illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. 29. Ille autem volens justificare se ipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? 30. Suspiciens autem Jesus, dixit: Homo descendebat ab Hierusalem in Hiericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt illum, et plagis impositis,....- vivo.... abierunt. 31. Sacerdos quidam discendebat per eadem via, et viso illo, praeteriit. 32. Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit..... eum, et videns, misericordia motus est. 34. Et alligavi vulnera ejus, et infundens oleum, et vinum, et imponens illum in jumento suo, duxit ad stabulum, et curam ejus egit. 35. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam ejus habe; et quodcumque supererogaveris, ego revertens, reddam tibi. 36. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse ei, qui incidit in latrones? 37. Ad ille dixit: Qui fecit misericordiam in eum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. 38. Factum est autem, cum irent, et ipse intravit in quoddam castello; et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum 39. suam: et huic erat soror nomine Maria; quae etiam sedens secus pedes Jesu+, audiebat verbum illius. 40. Martha autem satagebat circa ministerium: quae stetit, et ait: Non est tibi cura, eo quod soror mea reliquid me solam ministrare? dic ergo illi, ut me adjuvet. 41. Et respondens, dixit illi Jesus+: Martha, Martha, 42. Maria optimam partem elegit sibi, quae non auferetur illi.
9.11
CODEX VERONENSIS. CAPUT XI.
9.11
1. Et factum est cum esset ipse+ in quodam loco orans; et+, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut Johannes docuit discipulos 2. suos. Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater noster, qui es in caelis+, sanctificetur nomen tuum. Veniat regnum tuum. Fiat voluntas tua in caelo, et in terra+. 3. Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. 4. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris+. Et ne nos inducas in temptationem: sed libera nos a malo+. 5. Et dixit ad eos: Quis vestrum habet amicum, et abiit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi 6. tres panes, quoniam amicus meus...... de via, et non habeo quod ponam 7. ante illum, et ille de intus respondens, dicet+: Noli mihi molestus esse; jam osteum clausum est, et pueri in cubiculo mecum sunt; non possum surgere, et dare tibi. 8. Dico+ vobis quo..... surgens.... illi, eo quod amicus ejus est, propter improbitatem ejus surget, et dabit illi quantos desiderat. 9. Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur 10. vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti, aperietur. 11. A quo autem ex vobis petet filius ejus panem, numquid lapidem porriget ei? Aut, si+ piscem petit+, numquid pro pisce serpentem porrigit 12. ei? Aut si petierit ovum, numquid scorpionem porrigit 13. illi? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bonos datos dare vestris filiis: quanto magis Pater vester de caelo dabit bonum datum+ petentibus se. 14. Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum. Et, cum eiceret a muto daemonium+, omnes turbae obstupebant. 15. Quidam autem ex Pharisaeis, dixerunt: In Belzebul Principem daemoniorum eicit daemonia. 16. Et alii temptantes, signum ab eo quaerebant de caelo. 17. Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum, dixit: Omne regnum in se divisum, desolatur+; et domus supra domum posita, cadit 18.+. Sic et Satanas, si in se ipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis, quoniam ego in Belzebul Principem daemoniorum eicio daemonia. 19. Si ego in Belzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi judices erunt vestri. 20. Sed, si in digito Dei eicio daemonia, praevenit in vos regnum Dei. 21. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet. 22. Si autem fortior illo superveniens, vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia distribuet. 23. Qui non est mecum, adversum me est; et qui non colligit mecum, dispargit. 24. Cum autem+ immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca, quae non habent aquam, quaerens requiem; et non inveniens, tunc dicet: Revertar in domum, unde exivi. 25. Et cum venerit, inveniet eam scopis mundatam, et 25. ornatam. Et tunc vadit, et adsumit+ septem alios spiritus nequiores se, et ingressus, inhabitat. Et fit ejusmodi hominis vita multo pejor prioris. 27. Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier, dixit illi: Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti. 28. Ad ille dixit ad eos: Beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt+. 29. Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: Generatio haec, generatio pessima: signum quaerit; et signum non dabitur illi, nisi signum 30. Jonae. Nam sicut fuit Jonas signum Ninevitis; ita erit et Filius hominis generationi huic. 31. Regina ab Austro surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos; quia venit a finibus terrae audire sapientiam Solomonis: et ecce plus hic, quam Solomon. 32. Viri Ninevitae+ surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Jonae: et ecce plus hic, quam Jonas. 33. Nemo autem+ lucernam accendit, et in absconso ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. 34. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Cum fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit: cum autem nequa fuerit, etiam corpus tuum obscurum erit. 35. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, ipse tenebrae quantae sunt+? 37. In eo autem cum loqueretur ipse+, Pharisaeus quidam rogavit illum, ut cum eo+ pranderet. Et ingressus, 38. recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans, dicere: Quare non primum baptizatus est, prius quam manducaret? 39. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisaei hypocritae+, prius, quod de foris est calicis, aut catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina, et iniquitate. 40. Stulti, nonne qui fecit, quod deforis est, etiam id, quod deintus est 41. fecit? Tamen quae sunt+, date elemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis: haec enim oportebat facere, et illa non omittere. 42. Sed vae vobis Scribae, et Pharisaei, qui decimatis mentam, et rutam, et omne holus, et praeteritis juditium, et caritatem Dei. 43. Vae vobis Pharisaei+, quia diligitis primas catedras in Synagogis, et salutationes in foro, et primos discubitos in conviviis+. 44. Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocritae+, quia monumenta+ estis, quae non parent, et homines ambulantes supra illa, nesciunt. 45. Respondens autem quidam ex Legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens, etiam nobis contumeliam facis. 46. Ad ipse ait: Et vobis Legisperitis vae, quia oneratis homines oneribus, quae non possunt portare, et ipsi uno digito vestro non tangitis. 47. Vae vobis, quia aedificatis monumenta Prophetarum: Patres autem vestri occiderunt 48. illos. Ergo testimonium perhibetis, non consentientes+ operibus Patrum vestrorum; quoniam illi quidem occiderunt eos, vos autem aedificatis+. 49. Ideo+ mitto in illos Prophetas, et Apostolos; et ex illis occident, et persequentur: 50. ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, usque ad+ generationem 51. istam+, a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zacchariae, qui periit inter altare, et aedem. Ita dico vobis: requiretur ab hac generatione. 52. Vae vobis Legisperitis, quia absconditis+ clavem scientiae, et+ ipsi non introitis, et eos, qui introibant, prohibuistis. 53. Cum ad illos diceret coram omni plebe,+ coeperunt Pharisaei, et Legisperiti male habere, et committere 54. cum illo, quaerentes de multis occansionem aliquam invenire de illo+, ut eum accusarent.
9.12
CODEX VERONENSIS. CAPUT XII.
9.12
1. Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, ita coepit dicere ad discipulos suos: Attendite vobis+ a fermento Pharisaeorum, quae est hypocrisis. 2. Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque occultum, quod non sciatur. 3. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur; et quod in aure locuti estis, praedicabitur super tecta, nec non et in plateis. 4. Dico autem vobis amicis meis: videte ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius, quod faciant. 5. Ostendam autem vobis, quem timeatis: timete eum, qui postquam occidit, habet potestatem mittere in gehennam. Etiam dico vobis, hunc timete. 6. Nonne duo passeres asse veniunt? et unum ex illis non cadit sine voluntate 7. Dei. Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere: multis passeribus plures estis+. 8. Dico vobis: omnes, quicumque me confessus fuerit coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei: 9. qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis. 10. Et omnes, qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur ei: qui autem in Spiritu Sancto..... 11. non remittetur ei. Cum autem ducent+ vos in Synagogis, et ad Magistratus, et Potestates, nolite solliciti esse, qualiter+ respondeatis, aut 12. dicatis: Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae+ oporteat dicere. 13. Et ait quidam de turba: Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem. 14. Ad ille dixit ei: O homo, quis me constituit judicem, aut dispensatorem super vos? 15. Dixit autem ad eos: Videte, et cavete ab omni avaritia; quia non in abundantia cujusquam, vita ejus est ex his, quae possidet. 16. Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus attufit possessio: 17. et cogitavit intra se, dicens: Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos? 18. Et dixit...... Destruam horrea mea, et majora faciam; et illuc congraegabo omnia, quae nata sunt 19. mihi+; et dicam animae meae: Habes multa bona+; aepulare. 20. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te...... autem.... ti, cujus erunt? 22. Dixit autem ad discipulos suos: Propterea vobis dico, nolite solliciti esse animae+, quid manducetis; neque corpori, quid induamini. 23. Anima enim+, plus est, quam esca; et corpus, plus quam vestimentum. 24. Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos: quanto magis vos plures estis avibus+? 25. Quis autem vestrum cogitando, potest adicere ad statum suum cubitum unum?+ 26. Et de ceteris, ut quid solliciti estis? 27. Considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant, neque neunt, neque texunt+: dico autem vobis, quoniam+ nec Solomon in omni illa gloria sua vestiebatur, sicut unus ex istis. 28. Aut videte faenum... d ho..... agro est.. cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit; quanto magis vos modicae fidei? 29. Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis; et nolite soliciti 30. esse: haec enim gentes hujus mundi quaerunt. Scit...... Pater vester, quoniam horum omnium+ indigetis. 31. Verumtamen quaerite regnum Dei+; et haec omnia adicientur vobis. 32. Nolite timere pusillus grex; quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum. 33. Vendite, quae possidetis; et date elemosynam: et facite vobis saculos, qui non veterescant, thensaurum indeficientem in caelis, quo fur non adpropiat, neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, et 34. furantur. Nam, ubi thensaurus vester est, ibi erit et cor vestrum. 35. Sint autem lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes; 36. et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis; ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37. Beati servi illi, quos, cum benerit Dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se, et jubet illos discumbere; et transiet, et ministravit illis. 38. Et si venerit vespertina+ vigilia, et ita invenerit; beati sunt: quoniam jubebit illos discumbere, et ministrabit illis. 39. Hoc autem scitote, quia, si sciret paterfamilias, qua hora fur venit, vigilaret, et non sineret perfodiri domum suam. 40. Et vos estote parati: qua hora non putatis, Filius hominis venturus est. 41. Dixit autem Petrus: Domine, ad nos dicens hanc similitudinem, an et ad omnes? 42. Dixit autem Jesus: Quis est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43. Beatus servus ille, quem, cum venerit Dominus ejus, inveniet+ ita facientem. 44. Vere dico vobis, supra+ omnia, quae possidet, constituet illum. 45. Quod si dixerit servus ille in corde suo, dicens. Moram facit Dominus meus venire: et coeperit percutere pueros, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari; 46. veniet....... servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit; et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. 47. Ille servus, qui cognovit Domini sui voluntatem, et non paraverit+ ad voluntatem ejus.......- vit mul...- 48. Qui autem non sciens, fecerit, vapulavit paucas. Omni autem, cui multum datum fuerit, multum quaeretur ab eo: et cui commenda verit multum, plus petet ab eo. 49. Nescitis, quoniam ignem veni mittere in terram: et quid volo, si accendatur? 50. Baptisma+ autem habeo baptizari; et quomodo turbor, usque dum perficiatur? 51. Putatis, quoniam pacem veni mittere in terram? Non, dico vobis; sed separationem. 52. Erunt enim quinque in domo una divisi; tres in duo, et duo in tres dividentur; mater in filia, et filia in matrem: 53. pater in filium, et filius in patrem suum dividetur: socrus in sponsam suam, et sponsa in socrum suam. 54. Dicebat autem et ad turbas: Cum......- tis nu..... oriente.... occasum, statim dicitis, nimbus venit, et ita fiet. 55. Et cum videritis austrum flantem, dicitis, quod aestus erit, et ita fiet. 56. Hypocritae, faciet quidem+ caeli, et terrae nostis probare; hoc autem tempus...... 57. proba.... vobis ipsis non judicatis, quod justum est? 58. Dum enim vadis cum adversario tuo ad Magistratum+ in via da operam liberari ab illo, ne forte condemnet+ te apud judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59. Dico tibi, non exies inde, donec etiam reddas novissimum quadrantem.
9.13
CODEX VERONENSIS. CAPUT XIII.
9.13
1. Venerunt autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2. Et respondens, dixit illis: Putatis..... Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerunt peccatores, qui talia passi sunt? 3. Non, dico vobis: nisi paenitentiam habeatis, similiter omnes peribitis. 4. Sicut illi XVIII. super quos cecidit turris. in Siloae, et occi-.... s puta-........ niam ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines, qui sedebant in Hierusalem? 5. Non, dico vobis, sed, si non credideritis, omnes homines peribitis. 6. Dicebat autem hanc similitudinem: Arborem ficus... quidam plantatam in vineam; et venit, quaerens fructum in illa, et non invenit. 7. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt, ex quo venio, quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram evacuat? 8. Ad ille respondens, ait illi: Domine, remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris+: 9. et, si quidem fecerit fructum: sin autem in futurum succides illam. 10. Erat autem docens in una Synagogarum+ sabbatis. 11. Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis XVIII. et erat inclinata, nec omnino poterat susum respicere. 12. Quam cum videret, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. 13. Et imposuit illi..... et confestim erecta est, et magnificabat 14. Deum. Respondens autem Arcisynagogus, indignans quod sabbato curaret Jesus, dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et....... mini. et.... in die sabbati. 15. Respondit+ autem ad illum Dominus, et dixit: Hypocrite, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? 16. Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce X. et VIII. annis, non oportuit solvi a vinculo die sabbati? 17. Et, cum haec diceret, erubescebant adversarii ejus; et omnes populus gaudebat in praeclariis, quae viderant fieri ab ipso+. 18. Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei? et cui simile illud esse existimabo? 19. Simile est grano sinapis; quod acceptum homo misit in ortum suum; et crevit, et facta est arbor+ illa, ut volucres caeli requiescerent in ramis ejus. 20. Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum...? 21. Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina+, donec fermentatum est totum. 22. Et ibat per Civitates, et Castella, docens, et iter faciens in Hierusalem. 23. Et ait illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvi.........? Ipse autem dixit ad illos: 24. Contendite intrare per angustam portam; quia, dico vobis, multi quaerent, et non poterunt. 25. Ex quo surrexerit+ Paterfamilias, et cluserit ostium, et incipietis foris stare, et pulsare+, dicentes: Domine, Domine+, aperi nobis: et respondens, dicet: Nescio vos unde sitis: 26. tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus; et, in plateis nostris docuisti. 27. Et dicet vobis: Nescio unde estis: discedite a me omnes operarii 28. iniquitatis. Ibi erit fletus, et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isac, et Jacob, et omnes Prophetas introeuntes in regno Dei, vos autem expelli 29. foras. Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro; et recumbent in regno Dei. 30. Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi; et sunt primi, qui erunt novissimi. 31. In ipsa autem die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc; quia Herodes vult te occidere. 32. Et ait illis Jesus: Ite, dicite vulpi illi: Ecce eicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. 33. Abite; quia non oportet Prophetam perire extra Hierusalem. 34. Hierusalem, Hierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui ad te mittuntur; quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina nidum suum sub pinnis, et noluisti! 35. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico vobis+ non me videbitis, donec veniat dies, cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
9.14
CODEX VERONENSIS. CAPUT XIV.
9.14
1. Et factum est, ut intraret in domum cujusdam Principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant 2. eum. Et ecce homo+ hydropicus erat ante illum. 3. Et respondens Jesus. ad Legis peritos, et Pharisaeos,...... Si licet sabbato curare, an 4. non+? Ad illi tacuerunt. Ipse vero adprehensum eum sanavit, ac dimisit eum. 5. Et dixit+ ad illos: Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadens, et non continuo extrahit illum die sabbati? 6. Et non poterant ad haec respondere 7. illi. Dicebat autem ad invitatos, intendens quomodo primos acubitos eligebant, dicens ad illos: 8. Cum invitatus fueris ab aliquo+, noli discumbere in primo loco; ne forte honoratior te sit 9. vocatus, et veniat, qui te, et illum vocavit, et dicat tibi: Da huic locum; et incipies cum rubore novissimum locum tenere. 10. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in nobissimo loco; ut cum venerit, qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria cum simul recumbentibus; 11. quia omnis, quia se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. 12. Dicebat autem et invitatori: Cum facis prandium aut cenam, noli invitare amicos tuos, neque fratres, neque cognatos, neque vicinos, neque+ divites; ne forte et ipsi te reinvitent, et erit tibi retributio: 13. sed, cum facis convivium, voca pauperes, debiles, clodos, 14. caecos: et beatus erit, quod non habent retribuere tibi; retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. 15. Haec cum audissent quidam de simul discumbentibus, dixerunt illi: Beatus, qui manducabit panem in regno Dei. 16. Ad ipse dixit+: Homo quidam fecit cenam magnam, et vocavit 17. multos; et misit servum suum hora cenae, ut diceret invitatis: venite+, jam paratum est. 18. Et coeperunt simul omnes excusare se. Primus dixit+: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. 19. Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa; et devenire non possum+. 20. Et alius dixit: Uxorem duxi; et non possum venire. 21. Et reversus servus, nuntiavit Domino suo. Tunc iratus Paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateis, et vicis civitatis; et pauperes, ac debiles, et caecos, et clodos introduc huc. 22. Et ait servus: Factum est Domine, sicut imperasti; et adhuc locus est. 23. Et ait Dominus servo suo+: Exi in via, et circa sepes; et compelle intrent, ut impleatur domus mea. 24. Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum. qui vocati sunt, gustabunt cenam meam. 25. Ibant autem cum illo turbae+; et conversus dixit ad illos: 26. Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, etiam et animam suam, non potest meus discipulus esse. 27. Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest esse meus discipulus. 28. Quis ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computavit sumptus, qui necessarii sunt, si habet ad consummandum? 29. ne posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit consummare, omnes, qui videbunt, 30. dicent+: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. 31. Aut quis Rex iturus committere bellum adversus alium Regem, non prius sedens cogitabit, si potuerit cum X. milibus obviare ei, qui cum XX. milibus venit adversus 32. se? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittet, rogans pacem. 33. Sic ergo ex vobis, qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus discipulus esse. 34. Bonum est sal: sed si sal quoque+ evanuerit, in quo condietur? 35. Neque in terram, neque in sterculinio utile est; sed foris mittent eum+. Qui habent aures audiendi, audiat.
9.15
CODEX VERONENSIS. CAPUT XV.
9.15
1. Erant autem adpleciti illi publicani, et peccatores, ut audirent 2. illum. Et murmurabant Pharisaei, et Scribae; quod hic peccatores reciperet, et manducaret cum illis. 3. Et ait ad illos similitudinem hanc: 4. Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si erraverit una ex eis, non dimmitteret XCVIIII. in deserto, et abit ad illam, quae erravit, donec inveniat 5. eam? Et cum invenerit eam,....... eam in humeros 6. suos, et veniens domum, convocat amicos, et vicinos, dicens illis: Congratulamini mecum, quia inventa est ovis mea, quae perierat. 7. Dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo..... peccatore...... paenitentiam habenti, quam in XCVIIII. justis, qui non indigent paenitentiam. 8. Aut quae mulier, habens dracmas decem, si perdiderit unam+, nonne accendit lucernam, et scopis mundavit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? 9. Et, cum invenerit, convocat amicas, et vicinas, dicens: Congratulamini mihi; quod inveni dracmam. 10. Ita dico vobis, sic gaudium erit coram Angelis Dei in peccatore paenitentiam agenti. 11. Et ait: Homo quidam habuit duos 12. filios, et dixit illi adulescentior: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illius substantiam. 13. Et non post multos dies, congraegatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam; et ibi dissipavit substantiam suam, vivendo luxuriose. 14. Et postquam omnia consumpsit, facta est fames per regionem illam; et coepit et ipse egere 15. victum. Et abiit, et adplicuit se cuidam civium regionis illius. Et is misit illum in villa sua, ut pasceret porcos. 16. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quae porci manducabant; et nemo illi dabat. 17. In se autem conversus, dixit: Quanti mercenarii patris mei abundant panibus; ego autem hic fame pereo. 18. Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in caelum, et coram te; 19. jam non sum dignus vocari filius tuus: sed fac me, sicut unum mercennariorum tuorum 20.+. Et surgens, venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe abesset+, vidit illum pater ipsius; et misericordia motus est, et adcurrens, cecidit supra collum ejus, et osculatus est illum. 21. Dixit autem ei filius ejus: Pater, peccavi in caelum, et in te; jam non sum dignus vocari filius tuus. 22. Dixit autem pater ejus ad servos suos: Cito proferte mihi stolam illam primam, et induite illum, et date anulum in manu ejus, et calciamenta in pedibus 23. ejus, et adducite vitulum illum saginatum, et occidite eum, et manducemus, et aepulemur, 24. quia hic filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est. Et coeperunt aepulari. 25. Erat autem filius ejus senior in agro: et factum est, cum veniret, et adpropiaret domui, audiit symphoniam, et choros; 26. et vocavit unum de servis, et interrogavit, quaenam haec essent. 27. Isque dixit ei: Quia+ frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum illum saginatum; quia salvum illum recepit. 28. Indignatus est autem, et nolebat intrare. Pater vero+ illius egressus, coepit rogare 29. illum. Ad ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeteribi: et numquam dedisti mihi........ ut cum amicis meis aepularer. 30. Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam cum meretricibus, venit, et occidisti illi vitulum illum saginatum. 31. Et ipse dixit illi: Fili, tu mecum semper fuisti, et es; et omnia mea, tua sunt: 32. aepulari autem nos, et gaudere oportet, quod frater tuus hic mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est.
9.16
CODEX VERONENSIS. CAPUT XVI.
9.16
1. Dicebat autem ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum; et hic diffamatus erat aput illum, quasi dissipasset bona ejus. 2. Et vocavit illum ad se, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem vilicationis tuae: jam enim non poteris vilicare. 3. Ait autem vilicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus auferet a me vilicationem. fodere non valeo; memdicare erubesco. 4. Cognovi+ quid faciam; ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas. 5. Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino 6. meo? Ad ille dixit: Centum vathos olei. Dixit autem illi: Accipe litteras tuas+, et sede; cito scribe quinquaginta. 7. Deinde alio dixit: Tu quantum debes? Ait: Centum choros tritici. Ait et+ illi: Accipe litteras tuas, et scribe 8. LXXX. Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, eo quod prudenter fecerit. Dixit autem ad discipulos suos: Fili+ hujus saeculi prudentiores sunt quam fili lucis in hac generatione. 9. Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mamona+ iniquitatis; ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula sua. 10. Qui fidelis est in minimo, et in majus fidelis est: et qui in modico inicus est, et in majus inicus est. 11. Si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis, quod verum est, quis dabit vobis? 13. Nemo servus potest duobus dominis servire. Aut unum odiet, et alterum amavit; aut unum patietur, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mamonae. 14. Audiebant autem haec omnia Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum. 15. Et ait illis: Vos estis, qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra; quia, quod in+ hominibus sublime est, abominatio ejus ante Deum. 16. Lex, et Prophetae usque ad Johannen; ex quo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illut vim facit. 17. Facilius est autem caelum, et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. 18. Omnis, qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur: et qui dimissam a viro ducit, moechatur. 19. Homo autem quidam erat dives, qui induebatur purpuram, et aepulabatur cottidie splendide. 20. Erat autem+ quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, 21. cupiens saturari ex his, quae cadebant de mensa divitis+: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. 22. Factum est autem ut moreretur Lazarus mendicus, et portaretur ab Angelis in sinum....... Mortuus est autem dives, et sepultus est. Et in 23. inferno elevans+ oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus requiescentem+: 24. et ipse exclamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et+ refrigeret linguam meam; quia crucior in hac flamma. 25. Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti tu+ bona in vitu tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. 26. Et in his omnibus inter vos, et nos Chaos magnus stabilitus est; ut hi, qui venient hoc, transire non possint ad vos, neque inde huc transmeare. 27. Dixit autem: Rogo ergo te Pater, ut mittas in domum Patris mei. 28. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. 29. Et ait illi Abraham: Habent Moysen, et Prophetas: audiant illos. 30. Ad ille dixit: Non, Pater Abraham: sed si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebit illis. 31. Ait autem illi: Si Moysen, et Prophetas non audiunt; neque si quis ex mortuis ad illos abierint, credent.
9.17
CODEX VERONENSIS. CAPUT XVII.
9.17
1. Dixit autem+ ad discipulos suos: Impossibile est, ut non veniant scandala: verumtamen vae illi, per quem venient. 2. Utilius autem fuerat illi ne nasceretur+, aut lapis molaris imponatur circa collum illius, et proiciatur in mare; quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3. Attendite vobis: si peccaverit frater+ tuus increpa illum: et si paenitentiam habuerit, dimitte 4. illi. Et si septies in die peccaverit in te, et si septies conversus fuerit ad te, dicens: Paeniteor: dimitte illi. 5. Et dixerunt illi Apostoli: Domine, adauge nobis 6. fidem. Et dixit illis+: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: Eradicare, et transplantare in mare: utique obaudisset+ vobis, 7. Quis autem habens servum arautem, aut O...+... centem........ regredienti de agro, dicet+ illi: Transi, recumbe: sed dicet+ illi: Para mihi, quod cenem; et praecinge te, et ministra mihi, donec manducem, et bibam: et sic tu manducabis et 9. bibes. Numquid gratiam habet servo+, quod fecit, quae sibi imperata sunt+? 10. Non puto. Et vos, cum feceritis+ quae praecepta sunt, dicitis+: Servi inutiles sumus: quod debuimus facere, fecimus. 11. Et factum est, dum Hierusalem iret, transibat per mediam Samariam, et Galileam, et Hiericho. 12. Et ingredienti ei in quodam castello, et ecce decem viri leprosi steterunt 13. a longe; et levaverunt vocem, dicentes: Jesu Praeceptor, miserere nobis. 14. Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos Sacerdotibus. Et factum est, dum vadunt, mundati sunt. 15. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum; 16. Et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens ei+: et hic erat Samaritanus. 17. Respondens autem..... dixit: Hi+ X. mundati sunt: novem ubi sunt? 18. Ex illis non est qui rediret, et gratias agaret Deo, nisi hic alienigena. 19. Et ait illi: Surge, vade; quia fides tua te salvum fecit. 20. Interrogatus autem a Pharisaeis: Quando venit regnum Dei?........ ille dixit eis: Non venit regnum Dei cum observatione: 21. neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. 22. Et ait ad discipulos suos: Venient dies, ut desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23. Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini. 24. Nam, sicut fulgur fulgurans de caelo lucet in his quae sub caelo sunt, ita erit et+ Filius hominis+. 25. Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26. Et, sicut factum est in diebus Noe, ita erit in diebus Filii hominis. 27. Edebant, et bibebant, uxores ducebant, nubebant usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium, et perdidit omnes. 28. Similiter factum est in diebus Loth. Edebant, et bibebant, emebant, et vendebant, plantabant, et aedificabant: 29. qua die autem exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de caelo, et omnes perdidit: 30. secundum haec erit dies Filii hominis, qua revelabitur. 31. In illa hora, qui fuerit in tecto..... a ejus in domo, ne descendat tollere illa; et qui in agro, non redeat similiter retro. 32. Memores estote uxoris Loth. 33. Quicumque autem quaesierit animam suam liberare, perdet illam, et quicumque perdiderit illam propter me+, salvam faciet illam. 34. Dico vobis, illa nocte erunt duo in lecto uno; unus adsumetur, et alter relinquetur: 35. duae molentes in unum; una adsumetur, et una relinquetur: duo in agro; unus adsumetur, et unus relinquetur. 36. Respondentes autem, dixerunt illi: Ubi 37. Domine? Quibus ipse dixit: Ubicumque fuerit corpus, illic congraegabuntur et aquilae.
9.18
CODEX VERONENSIS. CAPUT XVIII.
9.18
1. Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare, et non 2. deficere, dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui....... non timebat, nec hominem reverebatur. 3. Vidua autem quaedam erat in civitate, quae venit ad illum, dicens: Vindica me de adversario meo. 4. Et nolebat per multum tempus. Post haec dixit intra... Si Deum... timeo, nec hominem 5. revereor: tamen, quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniendo constringat me. 6. Ait autem Dominus: Audite, quid judex iniquitatis dixerit. 7. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium die, ac nocte, patientiam habens+ in illis? 8. Dico vobis: faciet+ cito vindictam illorum. Tamen Filius hominis veniens, numquid inveniet fidem super terram? 9. Dixit autem ad quosdam, qui sibi confidebant, tamquam justi essent+, et spernebant ceteros, similitudinem istam. 10. Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent, 11. unus Publicanus, et alter Pharisaeus. Stans itaque Pharisaeus, sic orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum, sicut ceteri homines, raptores, injusti, adulteri, velut etiam sicut+ hic Publicanus: 12. jejuno bis in sabbato: decimas do omnium, quae possideo. 13. Et Publicanus a longe stans, nolebat nec oculos suos sursum levare ad caelum; sed tantum percutiebat pectus suum, dicens: Domine Deus, repropitiare mihi peccatori. 14. Dico itaque vobis, quia discendit hic Publicanus justificatus magis in domum suam, quam ille Pharisaeus+: quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se hu miliat, exaltabitur. 15. Adferebant autem ad illum infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. 16. Jesus autem, convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me; et nolite eos vetare: talium est enim regnum caelorum. 17. Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei, sicut puer, non intravit in illut. 18. Interrogavit autem eum quidam dicens: Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? 19. Dixit autem ei Jesus:...... dicis bonum? nemo bonus, nisi unus 20. Deus. Mandata nosti. Non occides: Non adulterium admittes: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum, et matrem tuam+. 21. Ait ille: Haec omnia custodivi a juventute mea. 22. Quod( sic) audito, Jesus ait: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes, vende, et da pauperibus, et habebis thensaurum in caelo, et veni, sequere me. 23. His ille auditis, contristatus est; quia dives erat valde. 24. Videns autem illum tristem factum, dixit Jesus: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt. 25. Facilius est camellum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regno Dei. 26. Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? 27. Ait illis Jesus: Quae impossibilia sunt aput homines, haec omnia possibilia sunt aput Deum. 28. Ait autem Petrus: Ecce nos, relictis retibus nostris+, secuti sumus te. 29. Quibus ipse dixit: Amen dico vobis, nemo est, qui reliquid domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, 30. nisi ut recipiat septies tantum+ et in hoc tempore; et in saeculo venturo vitam aeternam possidebit. 31. Adsumpsit autem XII. discipulos suos, et ait ad illos+.... ascendimus Hierosolyma, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis. 32 Tradetur enim gentibus, et inludetur, et inspuetur 33.+; et flagellatum occident illum; et tertia die resurget. 34. Et ipsi nihil horum intellexerunt: sed erat verbum+ absconsum ab eis; et non intellexerunt, quod dicebatur ab eo. 35. Factum est autem cum adpropinquaret Hiericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicus. 36. Et, cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat, quid hoc esset. 37. Dixerunt autem illi, quod Jesus Nazoreus transit+. 38. Et clamavit, dicens: Jesu Fili David, miserere mihi. 40. Stans autem Jesus, jussit illum adduci ad se. Et, cum adpropinquasset, interrogavit 41. illum, dicens: Quid tibi vis faciam? Ad ille dixit: Ut videam Domine. 42. Et respondens+, dixit illi Jesus: Respice, fides tua te salvum fecit. 43. Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
9.19
CODEX VERONENSIS. CAPUT XIX.
9.19
1. Et ingressus, perambulabat Hiericho. 2. Et ecce vir nomine Zaccheus: et hic erat Princeps Publicanorum, et ipse dives; 3. et quaerebat videre Jesum, quis esset; et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4. Et praecurrens, ascendit in arborem Sycomorum, ut videret illum; quia illa parte erat transiturus. 5. Et factum est cum transiret+ Jesus, vidit illum respicientem, et dixit ad eum: Zacchaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me 6. manere. Et festinans, descendit; et excepit illum gaudens. 7. Et, cum viderent omnes, murmuraverunt, dicentes; quia ad hominem peccatorem devertit. 8. Stans autem Zaccheus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus, Domine; et si quid alicui.......- li fraude, reddo quadruplum. 9. Ait autem+ Jesus ad illos: Quod hodie salus domui huic facta est; eo quod et ipse sit filius Abrahae. 10. Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere, quod perierat. 11. Haec illis audientibus..... ens, dixit similitudinem: eo quod esset prope Hierusalem, et quia existimarent, quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12. Dixit ergo: Homo quidam erat dives. Is abiit in regionem longe+, accipere regnum, et reverti. 13. Et vocavit decem servos, et dedit illis decem talenta, et ait ad illos: Negotiamini, dum venio. 14. Cives autem+ oderant illum; et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare supra nos. 15. Et factum est, ut rediret accepto regno, et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam; ut sciret, quantum quisque negotiatus esset. 16. Venit autem primus dicens: Domine, talentum tuum X. talenta adquisivit. 17. Et ait illi: Euge bone serve; quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens supra decem civitates. 18. Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque talenta. 19. Ait et huic: Et tu esto supra quinque civitates. 20. Et alter venit, dicens: Domine, ecce talentum tuum, quod habui repositum in sudario: 21. quia+ timui te, quod homo austeris es; tollis, quod non posuisti; et metis, quod non seminasti. 22. Et+ dixit ei: De ore tuo te judico, crudelis serve: sciebas, quod ego homo austeris sum, tollo+, quod non posui, et meto+, quod non seminavi; 23. et+ quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego, veniens, cum usuris utique exegissem illum? 24. Et adstantibus dixit: Auferte ab illo talentum, et date illi, qui decem talenta habet. 26. Dico autem vobis: Quoniam................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................,........................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................................... arbores, 30. cum producant jam+ ex se fructum, scitis quoniam jam prope est aestas. 31. Ita et, haec cum videritis fieri, scitote quod prope est regnum Dei. 32. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33. Caelum, et terra transient; verba autem mea non transient. 34. Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et cogitationibus secularibus; et superveniat in vos repentina........: 35. tanquam laqueus superveniet enim in omnes, qui sedent super faciem omnis Terrae. 36. Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini effugere+ ista omnia, quae futura sunt; et stabitis+ ante Filium hominis. 37. Erat autem inter die docens in templo; noctibus vero exiens, avocabatur in monte, qui vocabatur Olibeti. 38. Et omnis populus manicabat in templo, audire eum.
9.20
CODEX VERONENSIS. CAPUT XXII.
9.20
1. Adpropiavit+ autem dies Azimorum, quae dicitur Pascha: 2 et quaerebant Principes Sacerdotum, et Scribae, quomodo eum+ interficerent; timebant vero plebem. 3. Intravit aute Satanas in Judam, qui cognominabatur Scarioth+, unus de XII. 4. et abiit, et locutus est cum Principibus Sacerdotum, et Scribis, quemadmodum..... traderet eis. 5. Et pacti sunt pecuniam illi dare. 6. Et quaerebat opportunitatem, ut traderet illum sine turba eis+. 7. Venit autem dies Paschae+, in qua necesse erat occidi 8. Pascha: et misit Petrum, et Joannen...... Euntes, parate nobis Pascha, ut manducemus. 9. Ad illi dixerunt: Ubi bis paremus? 10. Et dixit ad illos; Ecce, introeuntibus vobis in civitate, occurret vobis homo+ anphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat; 11. et dicetis Patrifamiliae: Dicet tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem? 12. Et ille vobis ostendet pede plano locum stratum magnum+: ibi parate. 13. Euntes autem, invenerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. 14. Et, cum facta esset hora, discubuit; et Apostoli cum illo. 15. Et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec........ in regno Dei. 19. Et, accepto pane, gratias egit, et fregit, et dedit illis, 17. dicens: Hoc est Corpus meum+. Et, accepto calice, gratias egit, et dixit: Accipite hoc+, et dividite inter vos. 18. Dico enim vobis, quod non bibam de generatione hac vitis hujus+, donec regnum Dei veniat. 21. Verumtamen ecce manus tradentis me mecum+ in 22. mensa. Et quidem Filius hominis, secumdum quod scriptum est, vadit. Verumtamen vae homini illi, per quem Filius hominis traditur. 23. Et ipsi conquirebant inter se, quis esset+ hoc facturus. 24. Facta est autem contentio inter illos, quisnam+ major videretur. 25. Ad ipse dixit eis: Reges gentium dominantur eorum; et qui potestatem in eos exercunt, benefitiorum largiores dicuntur. 26. Vos autem non ita; sed, qui major est in vobis, efficiatur ut adulescentior+, et qui praeest, ut qui ministrat. 27. Quis enim major est, qui recumbit, aut qui ministrat? Nonne qui recumbit. Ego autem sum in medio vestrum, sicut qui ministrat. 28. Vos estis, qui permansistis mecum in temptatio.... 29. ei.... dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30. ut edatis, et bibatis in meam mensam, et in regno meo; et sedebitis in XII. sedibus+, judicantes XII. Tribus Istrahel. 31. Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas....... ivit, ut..... let sicut triticum. 32. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos: et rogate, ne intretis in temptationem. 33. Dixit autem........ Petrus: Domine, tecum paratus sum et in carcere, et in morte 34. ire. Et ille dixit: Dico tibi Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter me abneges. 35. Et dixit eis: Quando misi vos sine saccellum, et peram, et calciamentis, numquid alicujus 36. egistis+? Et dixerunt: Nullius. Dixit ergo: Sed nunc, qui habet saccellum, tollat similiter et peram; et qui non habet, vendat vestimentum suum, et emat gladium. 37. Dico enim, quia, quod+ scriptum est, oportet impleri in me: Et cum sceleratis deputatus sum+. Quod+ etiam....... finem ha.... 38. Qui dixerunt ei: Domine, ecce gladia duo hic. Qui dixit eis: Sufficit. 39. Et egressus, ibat secundum consuetudinem suam in montem Olibeti. Secuti sunt autem illum et discipuli ejus+. 40. Et, cum pervenisset loco, dixit illis: Orate, ne intretis in temptationem. 41. Et ipse avolsus est ab eis, quantum jactum lapidis; et, positis genibus, orabat: 42. Pater, si vis, transfer calicem hunc a me: verum non mea voluntas, sed tua fiat. 43. Apparuit autem illi Angelus de caelo, confortans illum. Et factus est in agonia; et prolixius 44. orabat. Et factus est sudor ejus, sicut guttae sanguinis decurrentes in terram. 45. Et factum est, cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit illos dormientes prae tristitia. 46. Et ait illis: Quid dormitis? Surgite, orate, ne intretis in temptationem. 47. Adhuc autem+ illo loquente, ecce turbae, et qui vocabatur Judas, unus de XII. antecedebat eos. Et adpropians, osculatus est Jesum: hoc enim signum....... eis, dicens: Quemcumque osculatus fuero, hic est, tenete eum+. 48. Dixit autem illi Jesus: Juda, osculo Filium hominis tradis? 49. Quod cum viderent eum hi, qui circa ipsum erant, dixerunt ei: Domine, vis, percutiemus eum 50. in gladio? Et percussit..... s unus ex illis servum Principis Sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dextram. 51. Respondens autem Jesus, dixit: Dimitte eum. Et tetigit aurem ejus, et sanavit eum. 52. Ait autem Jesus: Sine usque hoc. Et ad eos, qui ad se venerant, dixit, Principibus Sacerdotum, et Magistratibus templi, et Senioribus: Quasi ad latronem existis cum gladiis, et fustibus? 53. Cum cotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis in me manus: sed haec hora est vestra, et potestas tenebrarum. 54. Et conprehensum illum duxerunt in domum Principis Sacerdotum. Petrus vero sequebatur illum+ a longe. 55. Accenso autem igni in medio atrio, et circumsedentibus, sedebat et+ Petrus in medio eorum. 56. Quem cum vidit ancilla sedentem ad lumen, intuens illum, dixit: Et hic de eis est, qui cum ipso erant semper. 57. Ad ille negavit+, dicens: Mulier, non novi illum. 58. Et iterum post pusillum videns eum alia, dixit: Homo, et tu cum......... eras semper. Qui respondit: Non sum ego. 59. Et, intervallo facto horae unius, alius contendens, dixit: Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est. 60. Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicas. Et continuo, adhuc illo loquente, gallus cantavit. 61. Et conversus Dominus, respexit Petrum. Et rememoratus est Petrus verbum Domini, sicut dixit illi+: Priusquam gallus cantet, ter me negabis hodie nosse+. 63. Et viri, qui tenebant eum, inludebant eum, dicentes: Prophetiza nobis, quis est qui te 65. percussit? et alia multa blasphemantes, et dicentes in eum. 66. Et, ut factus est dies, convenit Presbiterium+ plebis, et Principes Sacerdotum, et Scribae: et duxerunt illum in Concilium suum; et interrogabant eum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis? 67. Ait illis: Si vobis dixero, non cre- 68. ditis+: si interrogavero, non respondetis mihi, neque dimittetis. 69. Ex hoc autem Filius erit hominis sedens a dextris virtutis Dei. 70. Et dixerunt omnes: Tu ergo es Filius Dei? Ait autem illis+: Vos dicitis, quod ego sum. 71. Ad illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? audivimus+ enim de ore ipsius.
9.21
CODEX VERONENSIS. CAPUT XXIII.
9.21
1. Et exurgens omnis multitudo illorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2. Coeperunt autem accusare illum, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et solventem legem nostram, et Prophetas+, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem, se Christum Regem esse. 3. Pilatus autem audiens, interrogavit eum, dicens: Tu es Rex Judaeorum? Ad ille respondens, ait: Tu dicis. 4. Ait autem Pilatus ad Principes Sacerdotum, et turbas: Nihil invenio causae in hoc hominem. 5. Ad illi invalescebant, dicentes: Commovet populum+ per universam Judaeam, incipiens a Galilaea, usque huc. 6. Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit, si a Galilaea 7. homo esset. Et, ut cognovit quod de Herodis potestate est, misit illum ad Heroden, qui in Hierosolymis erat in illis diebus. 8. Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde: erat enim cupiens illum videre ex multo tempore, eo quod audiret multa de illo; et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9. Interrogabat autem eum multis sermonibus. Ad ipse nihil ei respondebat. 10. Stabant etiam Principes Sacerdotum, et Scribae, constanter accusantes eum. 11. Sprevit autem illum Herodes cum exercitibus+ suis, et inlusit, et, indutum illum+ veste alba, remisit illum+ ad 12. Pilatum. Tunc amici facti sunt Herodes, et Pilatus ipsa die: nam ante inimici fuerant ad invicem. 13. Pilatus autem, convocatis Principibus Sacerdotum, et Magistratibus 14. plebis, dixit ad illos: Optulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum: et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam invenio in hoc homine ex his, quibus eum accusatis. 15. Sed neque Herodes: nam misi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum 16. est illi. Emendabo ergo eum, et dimittam. 17. Necesse autem habuit dimittere illis, secundum consuetudinem, unum. 18. Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam: 19. qui erat, propter seditionem quandam factam in civitate, et homicidium, missus in carcerem. 20. Iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere 21. Jesum. Ad illi succlamabant, dicentes: Crucifige illum. 22. Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam enim causam mortis invenio in eo. Corripiam ergo illum, et dimittam. 23. Ad illi instabant vocibus magnis, postulantes, ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. 24. Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem ipsorum. 25. Dimisit autem illis eum, qui propter homicidium, et seditionem missus fuerat in carcerem; Jesum vero tradidit voluntati eorum. 26. Et, cum ducerent eum, Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa adprehenderunt, et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. 27. Sequebatur autem illum multitudo populi+, et mulierum, quae plangebant, et lamentabant. 28. Conversus autem ad illas Jesus dixit: Filiae Istrahel, tacete: nolite flere me sed vos ipsas flete, et filios+ 29. vestros; quoniam venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres quae non genuerunt, et ubera, quae non nutrierunt. 30. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos: et collibus: Operite nos: 31. quia, si in udo ligno haec fiunt, in arido quid fiet? 32. Ducebantur autem alii duo latrones cum illo, ut crucifigerentur. 33. Et, postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum, et latrones duos, unum ad dextram, et alium ad sinistram. Dividentes+ etiam vestimenta ejus, miserunt sortem+. 35. Et stabat populus expectans. Et deridebant illum Principes, dicentes: Alios salvos fecit; nunc se salvum faciat; si hic est Christus Dei electus. 36. Deludebant autem eum et milites accedentes, et acetum offerebant illi,+ dicentes: 37. Si tu es Rex Judaeorum.... va 38. te. Et erat superscriptio inscripta super illum litteris Graecis, Latinis, et Haebreicis: Hic est Rex Judaeorum. 39. Unus etiam de pendentibus latronibus blasphemabat eum, dicens: Nonne tu es Christus? salva temetipsum, et nos. 40. Respondens autem alter increpabat illum dicens: Nec times Deum tu, quod in eamdem damnationem es? 41. Et nos quidem juste haec patimur; nam digna factis nostris recepimus: hic vero nihil mali 42. gessit. Et dixit ad Jesum: Memor esto mei Domine, quando venies in regno tuo. 43. Et dixit ei Jesus: Amen dico tibi, quia hodie mecum eris in Paradiso. 44. Et erat fere hora sexta diei; et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam: 45. obscuratus est Sol; et velum templi scissum est medium. 46. Clamans voce magna Jesus. Pater, in manus tuas commendo spiritum meum: Et hoc dicens, emisit spiritum. 47. Videns autem Centurio quod fiebat, magnificat Deum dicens: Vere homo hic justus erat. 48. Et omnis turba..... simul aderant ad spectaculum istud, qui videbant+, quae fiebant, percutientes pectora sua, revertebantur. 49. Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quae secutae fuerant illum a Galilaea, haec videntes. 50. Et ecce vir nomine Joseph, qui erat Decurio, bonus+, 51. et justus( Hic non consenserat consilio, et actibus eorum), ab Arimatia+ civitate Judeae, qui expectabat regnum+ 52. Dei. Hic accessit ad Pilatum, et petit corpus Jesu; 53. et depositum, illut+ involvit in+ syndone novam, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54. Et dies erat cenae purae, et sabbatum inlucescebat. 55. Subsecutae autem duae+ mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. 56. Et revertentes, paraverunt aromata, et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
9.22.1
CODEX VERONENSIS. CAPUT XXIV.
9.22.1
1. Una autem sabbati venerunt valde tempore ad monumentum, portantes quae paraverant: et invenerunt lapidem revolutum. 3. Ingressae autem+, non invenerunt corpus+. 4. Et factum est, dum mente consternatae essent de facto, et+ ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgente. 5. Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mor- 6. tuis+? Rememoramini, qualiter locutus est vobiscum, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: 7. Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum+, et crucifigi, et die tertia resurgere. 8. Et rememoratae sunt verborum horum. 9. Et regressae+, renuntiaverunt haec omnia illis XI. et ceteris 10. omnibus. Erat autem Maria Magdalenae, et Johanna, et Maria Jacobi, et ceterae, quae cum ipsis fuerant: haec dicebant+ ad Apostolos. 11. Et visa sunt ante illos, sicut deliramentum, verba ista, et non credebant+ illis+. Et 13. ecce duo ex illis ibant in+ ipsa die in castellum, quod aberat+ stadia sexaginta ab Hierusalem, nomine Cleofas, et Ammaus 14.+. Et ipsi fabulabantur ex his omnibus, quae acciderant. 15. Et factum est dum fabulabantur, et ipse Jesus supervenit, et ibat cum 16. illis: oculi autem eorum tenebantur, ne eum adgnoscerent. 17. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem, et estis tristes? 18. Respondit+ unus ex ipsis, nomine Cleofas, et dixit illi: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, non cognovisti, quae facta sunt in illa in his 19. diebus? Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareo, qui fuit Propheta, potens in opere, et sermone, coram Deo, et omni plebe; 20. quomodo hunc+ tradiderunt Principes Sacerdotum, et omnes populus in damnationem mortis, et cruci eum 21. fixerunt. Nos vero sperabamus ipsum esse, qui redempturus esset+ Istrahel: et nunc tertia dies est hodie, quod haec facta 22. sunt. Et in his omnibus mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum; 23. et, non invento corpore ejus, venerunt, dicentes, se etiam visionem Angelorum vidisse, qui dicunt eum 24. vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt; ipsum vero non viderunt+. 25. Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae. 26. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? 27. Et erat+ incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpraetans illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant. 28. Et adpropiaverunt castello, quo ibant; et ipse finxit se longius ire. 29. Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum; quoniam ad vesperum jam declinavit dies+. Et intravit cum illis, et mansit+. 30. Et factum est, dum recumbit cum illis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat 31. illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et invisus factus est+ 32. eis. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum erat in nobis ardens in via, cum aperiret nobis Scripturas? 33. Et surrexerunt ipsa hora, et regressi sunt in Hierusalem; et invenerunt congregatos undecim, et eos, qui cum illis erant, 34. dicentes: Quod surrexerit Dominus, et visus est a Simone. 35. Et ipsi narrabant, quae gesta erant in via; et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. 36. Dum haec autem locuntur illi+, ipse stetit in medio eorum. 37. Conturbatique, et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38. Dixit autem+ ad illos: Quid turbati estis? et quare+ cogitationes ascenderunt in corde 39. vestro? Videte, ecce manus meas, et pedes meos+; quia ego sum ipse: palpate, et videte; quia spiritus carnem, et ossa non habet, sicut me videtis habere+ 41. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis aliquid hic, quod manducetur? 42. Ad illi optulerunt ei partem piscis assam, et 43. de fabo+. Et manducans coram ipsis, dixit ad eos: 44. Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum: quoniam necesse est suppleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. 45. Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent ea, quae scripta sunt. 46. Et dixit eis: quoniam sic scriptum est+, Christum pati, et resurgere a mortuis, 47. et praedicari in nomine ejus paenitentiam, et remissa peccatorum in omni gente, incipientibus ab Hierosolyma. 48. Vos autem estis testes 49. horum. Et ego mitto promissa Patris mei in vobis: vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem+ 50. ab alto. Eduxit autem eos foris in Bethaniam; et elevatis manibus suis, benedixit eos+. 51. Et factum est dum benedicit illos, recessit ab eis+. 52. Et ipsi regressi+ sunt in Hierusalem cum gaudio magno. 53. Et erant semper in templo, laudantes+.
9.22.2
SECUNDUM LUCAN EXPLICIT. INCIPIT SECUNDUM MARCUM+.
9.23.1
CODEX VERONENSIS. CODEX BRIXIANUS.
9.23.1
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum quae in nobis completae sunt. sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt. et ministri fuerunt verbi placuit et mihi adsecuto a principio. omnibus+ diligenter ex ordine tibi scribere. optime Theofile ut cognoscas. eorum verborum. de quibus eruditus es veritatem Fuit in diebus Herodis Regis Judae. Sacerdos quidam nomine Zaccharias. de vice Abia. et uxor illius. ex filiabus Aaron. et nomen ejus. Elisabeth. Erant autem justi ambo. in conspectu Dei. incedentes in omnibus praeceptis. et justificationibus Domini. sine quaerella. et non erat illis filius. eo quod esset Elisabeth sterilis. et ambo progressi essent in diebus suis. Factum est autem. cum Sacerdotio fungeretur. Zaccharias. in ordine vicis suae ante Deum. secundum consuetudinem Sacerdotii. sors exivit. ut incensum poneret. ingressus in templum Domini et omnis multitudo populi. erat orans foris. hora incensi. Apparuit autem illi Angelus Domini. stans a dextris altaris incensi. Et videns Zaccharias, turbatus est. et timor cecidit super eum. Dixit autem ad illum Angelus. Ne timeas Zaccharia. quoniam exaudita est deprecatio tua. et uxor tua Elisabeth. pariet. tibi filium. et vocabis nomen ejus Joannes. et erit gaudium tibi. et exultatio. et multi in nativitate ejus gaudebunt erit autem magnus coram Domino et vinum et sicera. non bibet. et Spiritu Sancto replebitur. adhuc ex utero matris suae. et multos filiorum Sdrahel. convertet ad Dominum Deum ipsorum. et ipse praecedet ante illum. in spiritu et virtute Heliae. ut convertat corda Patrum in filios, et ineruditos ad prudentiam justorum. parare Domino plebem perfectam. Et dixit Zaccharias ad Angelum. Unde hoc cognoscam. ego enim sum senes. et uxor mea. processit in diebus suis. Et respondens Angelus dixit ei. Ego sum Gabrihel. qui adsisto in conspectu Dei. et missus sum loqui ad te. haec tibi evangelizare. Et ecce eris tacens. et non poteris loqui. usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. Et erat plebs. expectans Zacchariam. et mirabantur. quod tardaret ipse in templo. Egressus autem. non poterat loqui ad illos. et cognoverunt. quod visionem vidisset in templo Et ipse erat innuens illis. et permansit mutus. Et factum est. ut impleti sunt dies officii ejus. abiit in domum suam. Post hos autem dies. concepit Elisabeth. uxor ejus. et occultabat se. mensibus quinque dicens. Quia sic mihi fecit Dominus. in diebus quibus respexit. auferre obprobrium meum inter homines. In mense autem sexto missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galileae. cui nomen Nazareth. ad Virginem desponsatam viro. cui nomen erat Joseph. de domo David. et nomen Virginis Maria. Et ingressus ad eam Angelus. dixit Habe gratia plena. Dominus tecum benedicta tu in mulieribus. Ipsa autem ut vidit eum. turbata est in verbo ejus. et cogitabat qualis esset haec salutatio quod sic benedixisset eam. Et ait ei Angelus. Ne timueris Maria invenisti enim gratiam apud Deum et+ ecce concipies in utero et paries Filium et vocavis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus. sedem David Patris ejus. et regnabit super domum Jacob in aeternum. et regni ejus. non erit finis. Dixit autem Maria ad Angelum. Quomodo erit hoc. quoniam virum non cognosco. Et respondens Angelus dixit ei. Spiritus sanctus superveniet in te. et virtus Altissimi. obumbrabit tibi. Ideoque. et quod nascetur+ Sanctum vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua. et ipsa concepit Filium in senectute sua. et hic mensis sextus est ei. quae vocatur sterilis. quia non est impossibile apud Deum. omne verbum. Dixit autem Maria. Ecce Ancilla Domini. fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus. Exurgens autem Maria in diebus illis. abiit in montana cum festinatione. in civitatem Judae. Et intravit in domum Zacchariae. et salutavit Elisabeth. Et factum est. ut audivit salutationem Mariae. Elisabeth. exultavit infans in utero ejus et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth. et exclamavit voce magna. et dixit. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi. ut veniret Mater Domini mei ad me. Ecce enim. ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis. exultavit in gaudio infans in utero meo. et beata es quae credidisti. quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino. Et dixit Maria. Magnificat anima mea Dominum. et exultavit spiritus meus. in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancillae suae. ecce enim. ex hoc beatificant me omnes generationes. Quia fecit mihi magna. qui potens est. et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus. in progeniem et progeniem timentibus eum. Fecit potentiam in brachio suo. dispersit superbos mente cordis ipsorum. Deposuit potentes de sedibus. et exaltavit humiles. Esurientes saturavit bonis. et divites dimisit inanes. Protexit Sdrahel puerum suum memorari+ misericordiae suae. Sicut locutus est ad Patres nostros Abraham. et semini ejus in saecula. Mansit autem Maria cum illa. quasi mensibus tribus. et reversa est in domum suam Et Elisabeth. impletum est tempus. ut pareret et peperit Filium Et audierunt vicini. et cognati ejus. quia magnificavit Dominus. misericordiam suam cum illa. et congratulabantur ei. Et factum est in die octavo. venerunt circumcidere puerum et vocaverunt eum. nomine Patris ejus. Zacchariam. Et respondens Mater ejus dixit. Non sed vocabitur Johannes Et dixerunt ad illam. Quia nemo est in cognatione tua. qui vocatur hoc nomine. Innuebant autem et Patri ejus. quomodo vellet vocari eum. Et postulans pugillarem scribsit dicens. Johannes est nomen ejus.
9.23.2
Et mirati sunt omnes. Apertum est autem illico. os ejus. et lingua ejus. et loquebatur. benedicens Deum. Et factus est timor. super omnes vicinos eorum. et in universa montana+ Judae. divulgabantur omnia verba haec. et posuerunt omnes qui audierunt. in corde suo. dicentes. Quid putas erit puer iste. Etenim manus Domini erat cum illo. Et Zaccharias pater ejus. repletus est Spiritu Sancto. et prophetavit dicens. Benedictus Dominus Deus Sdrahel. quia visitavit. et fecit redemtionem plebis suae. Et erexit cornum salutis nobis. in domo David pueri sui. sicut locutus est. per os Sanctorum Prophetarum suorum. quae a saeculo sunt. Dare salutem ex inimicis nostris. et de manu omnium. qui nos oderunt. Ad faciendam misericordiam. cum Patribus nostris et memorari testamenti sui sancti. Jus jusjurandum quod juravit Abrahae Patri nostro. daturum se nobis. ut sine timore. de manu inimicorum nostrorum liberati. serviamus illi. In sanctitate et justitia. coram ipso. omnibus diebus nostris. Et tu puer. Propheta Altissimi vocaberis. praeibis enim ante faciem Domini. parare vias ejus. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus. in remissionem peccatorum eorum. Per viscera misericordiae Dei nostri. in quibus visitavit nos oriens ex alto. inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat. et confortabatur spiritu. et erat in desertis. usque in diem ostensionis suae ad Sdrahel. Factum est autem in diebus illis. exiit edictum a Caesare Augusto. ut describeretur universus orbis. Haec describtio prima facta est. Praeside Syriae Cyrino. et ibant omnes ut scriberentur singuli. in suam civitatem. Ascendit autem. et Joseph a Galilea. de civitate Nazareht. in Judaeam. civitatem David. quae vocatur Bethleem. eo quod esset de domo et patria David ut profiteretur cum Maria desponsata sibi. quae erat pregnans. Factum est autem cum essent ibi. impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum. et pannis eum involvit. et posuit eum in praesepio. quia non erat eis locus in diversorio. Pastores autem+ erant in eadem regione vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gressum suum. Et ecce Angelus Domini. adstitit illis et claritas Domini circumfulsit illos. et timuerunt timore magno. Et dixit illis Angelus. Nolite timere. ecce enim adnuncio vobis gaudium magnum. quod erit omni populo. quia natus est vobis hodie Salvator qui est Christus Dominus in civitate David. Et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum. et positum in praesepio. Et subito facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis. laudantium Deum et dicentium. Gloria in excelsis Deo. et in terra pax. hominibus bonae voluntatis. Et factum est. ut discesserunt ab eis Angeli in caelum. pastores loquebantur ad invicem. Transeamus usque Bethleem. et videamus hoc verbum. quod factum est. quod Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinantes. et invenerunt Mariam et Joseph. et infantem positum in praesepio. Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero. Et omnes qui audierunt mirabantur de his+ quae dicebantur a pastoribus ad ipsos. Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores magnificantes et laudantes Deum. in omnibus quae audierant et viderant. sicut dictum est ad illos. Et postquam consummati sunt dies octo. ut circumcideretur. vocatum est nomen ejus Jesus quod dictum est ab Angelo. priusquam in utero conciperetur. Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi. adduxerunt eum in Hierosolyma. ut sisterent eum coram Domino. sicut scribtum est in lege Domini. Quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur. Et ut offerrent pro eo sacrificium Domino. secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum. Et ecce homo erat in Hierusalem. nomine Symeon. et homo iste justus. et timoratus. expectans consolationem Isdrahel. et Spiritus Sanctus erat in eo. Et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini. Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum. parentes ejus. ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo. et ipse accepit eum in manus suas. et benedixit Deum et dixit. Nunc dimittis servum tuum Domine. secundum verbum tuum in pace. quia viderunt oculi mei salutare tuum. quod praeparasti in conspectu omnium populorum. Lumen ad revelationem gentium et gloriam populi tui Isdrahel. Et erat Joseph. et Mater ejus+ mirantes de his quae dicebantur de illo. Et benedixit illos+ Symeon. et dixit ad Mariam Matrem ejus. Ecce hic positus est in ruinam. et resurrectionem. multorum in Isdrahel. et in signum quod contradicetur. Et tuam ipsius animam. pertransiet gladius. ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Anna Profetissa. filia Fanuel de tribu Aser. haec processerat in diebus multis. quae vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec vidua. usque ad annos octoginta quattuor. quae non discedebat de templo. jejuniis. et obsecrationibus serviens nocte ac die. Et haec ipsa ora. stans confitebatur Domino. et loquebatur de illo. omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem. Et cum perfecissent omnia. secundum legem Domini. reversi sunt in Galileam in civitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat. et confortabatur spiritu. et inplebatur sapientia. et gratia Dei erat in illo Et ibant parentes ejus per omnes annos in Hierusalem. in die solemni Pascae. Et cum factus esset annorum duodecim. ascendentibus illis in Hierosolyma secundum consuetudinem diei festi. et consummatis diebus cum jam redirent. remansit puer Jesus in Hierusalem. et nescierunt Joseph. et Mater ejus.+ existimantes illum esse in comitatu et venerunt iter diei. et requirebant eum. inter cognatos et inter notos. Et non invenientes eum. reversi sunt in Hierusalem requirentes eum. Et factum est post triduum invenerunt illum in templo. sedentem in medio doctorum. audientem et interrogantem illos. Stupebant autem omnes qui eum audiebant. super prudentiam et responsis ejus. Et videntes eum. admirati sunt.
9.23.3
Et dixit ad eum Mater ejus Fili. quid fecisti nobis sic. ecce Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos. Quid est quod me quaerebatis. nescitis+. quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse. Et ipsi. non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. Et descendit cum eis. Et venit Nazareth. Et erat subditus illis. Et Mater ejus. conservabat omnia verba haec in corde suo. Et Jesus. proficiebat sapientia. et aetate. et gratia aput Deum et homines. Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris. procurante Pontio Pilato Judaeam. et Tetrarcha Galileae Herode. Philippo autem fratre ejus Tetrarcha Itureae. et Traconitidis regionis. et Lisaniae Abiliane+ Tetrarcha sub Principibus Sacerdotum. Anna et Caipha factum est verbum Dei+ ad Johannen Zacchariae filium in deserto. Et venit in omnem regionem Jordanis. praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. sicut scribtum est in libro sermonum Esaiae Prophetae dicentis. Vox clamantis in deserto. Parate viam Domini. rectas facite semitas ejus. omnis vallis implebitur. et omnis mons et collis humiliabitur. et erunt prava in directum et aspera in vias planas. et videbit omnis caro salutare Dei. Dicebat autem ad turbas quae veniebant ut baptizarentur ab eo. Progenies viperarum. quis ostendit vobis fugere ab ira ventura. Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne incipiatis dicere intra vos Patrem habemus Abrahaam. Dico enim vobis. quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae Jam enim securis. ad radices arborum posita est Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Et interrogabant eum turbae dicentes. Quid ergo faciemus. Respondens autem dicebat illis. Qui habet duas tunicas. det non habenti. et qui habet escas. similiter faciat. Venerunt autem et publicani. ut baptizarentur. et dixerunt ad illum Magister. quid faciemus. Ad ille dixit eis. Nihil amplius. quam quod constitutum est vobis exigatis. Interrogabant autem eum. et milites dicentes. Quid faciemus et nos. Et ait illis Neminem concutiatis neque calumniam faciatis. sed contenti estote stipendiis vestris.
9.23.4
Sperante autem populo. et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Johanne. ne forte ipse esset Christus.
9.23.5
respondit Johannes dicens omnibus. Ego quidem baptizo vos aqua. venit autem fortior me. cujus non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum ejus. ipse vos baptizavit in Spiritu Sancto et igni.
9.23.6
habens ventilabrum in manu sua. et purgavit aream suam. et congregavit triticum in horreum suum paleas autem comburet igni inextinguibili. Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
9.23.7
Herodes autem Tetrarcha. cum argueretur ab eo de Herodiade uxore fratris sui. et de omnibus malis. quibus fecit Herodes adjecit. et hoc supra omnia. et inclusit Johannen in carcere. Factum est autem cum baptizatus esset omnis populus. et Jesu baptizato et orante apertum est caelum. et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum. et vox de caelo facta est dicens Tu es Filius meus dilectus in quo bene complacui.
9.23.8
Et ipse Jesus erat fere annorum triginta. sicut extimabatur Filius Joseph
9.23.9
1 filii Heli filii Mathi filii Levi filii Melchi filii Janne filii Jose filii Matthatiae filii Amos filii Naum filii Eslim filii Nagges filii Mahat filii Matthatiu
9.23.10
2 filii Semei filii Joseph filii Judae filii Johanna filii Resa filii Zorobabel filii Salatiel filii Nerim filii Melchi filii Addi filii Cosam filii Elmodam filii Her
9.23.11
3 filii. filii Jesu filii Heliezer filii Joram filii Matthat filii Levvi filii Symeon filii Judae filii Josef filii Jonae filii Eliachim filii Mele filii Mainan Matthata+
9.23.12
4 filii Nathan filii David filii Jesse filii Obed filii Booz filii Salmon filii Naasson filii Aminadab filii Aram filii Esrom filii Fares filii Judae filii Jacob
9.23.13
5
9.23.14
6 filii. filii. filii Isaac filii Abrahae filii Thare filii Nacor Seruch+ filii Ragau Falech+ filii Eber filii Sale filii Cainan filii Arfaxad filii Sem filii Noe filii Lamech filii Matusale filii Enoc filii Jared filii Maleleel filii Cainan filii Enos filii Seth filii Adam filii Dei
9.23.15
Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Jordane et agebatur in spiritu in desertum diebus quadraginta. et tentabatur a diabolo. et nihil manducavit in diebus illis. et consummatis illis diebus postea esuriit. Dixit autem illi diabolus. Si Filius Dei es dic lapidi huic. ut panis fiat. Et respondit ad illum Jesus dicens.+ Scribtum est. Quia non in pane solo vivet homo. sed in omni verbo Dei. Deinde duxit illum in Hierusalem. et statuit eum super pinnam templi. et dixit illi Si Filius Dei es mitte te hinc deorsum Scribtum est enim. quod Angelis suis mandavit de te ut conservent te. et quia in manibus tollent te. ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Et respondens Jesus ait illi. Scribtum est+. Non temptabis Dominum Deum tuum. Et duxit illum diabolus iterum in montem excelsum. et ostendit illi omnia regna mundi. in momento temporis. et ait ei. Tibi dabo potestatem hanc universam. et gloriam illorum. quia mihi tradita sunt et cui volo do illa Tu ergo si procidens adoraveris me. erunt tua omnia. Et respondens Jesus dixit illi. Scribtum est Dominum Deum tuum adoravis et illi soli servies. Et consummata omni temptione. diabolus recessit ab illo usque ad tempus. Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galileam. et fama exiit per universam regione de illo. Et ipse docebat in Synagogis eorum. et magnificabatur ab omnibus. Et venit Nazareth ubi erat nutritus. et intravit secundum consuetudinem suam die sabbatho in Synagogam. et surrexit legere. Et traditus est illi liber Hesaiae Prophetae. et ut revolvit librum invenit locum. ubi scribtum erat. Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me sanare contritos corde praedicare captivis remissionem. et caecis visum. dimittere confractos in requiem. praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Et cum plicasset librum reddidit ministro et sedit. Et omnium in Synagoga oculi. erant intendentes in eum. Coepit autem dicere ad illos. Quia hodie impleta est haec Scribtura. in auribus vestris Et omnes testimonium perhibebant illi. et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius. et dicebant. Nonne hic est Filius Joseph.
9.23.16
Et ait illis. Utique dicetis mihi hanc similitudinem Medice cura te ipsum. quanta audivimus facta in Capharnaum. fac et hic in patria tua. Ait autem Amen dico vobis quia nemo Propheta acceptus est in patria sua. Veritatem autem dico vobis. Quia multae viduae fuerunt in diebus Heliae in Israhel quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex. cum facta esset famis magna in omni terra et ad nullam earum missus est Helias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. Et multi leprosi erant in Israhel sub Elisseo Propheta. et nemo eorum mundatus est nisi Neaeman Syrus. Et repleti sunt omnes furore in Synagoga audientes haec. Et exsurgentes ejecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis. supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum. Ipse autem transiens per medium illorum ibat. Et descendit in Capharnaum in civitatem Galileae et erat docens eos sabbatis. Et mirabantur in doctrina ejus quia in potestate erat sermo ipsius. Et erat in Synagoga homo habens daemonium immundum. et exclamavit voce magna dicens. Quid nobis et tibi Jesus Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei. Et comminatus est ei Jesus. dicens. Ommutesce et exi ab illo. Et jactans illum daemonium in medium exiit ab illo. nihil illum nocens. Et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes. Quod est hoc verbum. quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt. Et divulgabatur fama de illo in omnem locum Regionis. Surgens autem+ de Synagoga introivit in domum Simonis.
9.23.17
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus. et rogaverunt illum pro ea. Et stans super illam increpavit febri. et dimisit illam. Et confestim surgens ministrabat illis. Cum autem sol occidisset. omnes qui habebant infirmos. variis languoribus ducebant illos ad eum Ille autem singulis manus imponens curabat eos. Exiebant autem et daemonia a multis clamantia et dicentia Quia tu es Christus Filius Dei. et increpans eos. non sinebat ea loqui quia sciebant eum Christum esse. Facta autem die. egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant eum, ne discederet ab eis. Ille autem dixit eis. Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei. quia ad hoc missus sum. Et erat praedicans in Synagogis Galileae. Factum est autem cum turbae inruerent in eum. ut audirent, verbum Dei. et ipse stabat secus stagnum Gennesar. Et vidit duas naviculas stantes secus stagnum. piscatores autem descendentes de eis lababant retia. Ascendens autem in unam naviculam. qui erat Simonis jussit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
9.23.18
Ut autem cessavit loqui dixit ad Simonem. Duc in altum. et laxate retia vestra in capturam. Et respondens Simon dixit illi. Praeceptor per totam noctem laborantes. nihil cepimus. sed in verbo tuo laxabo rete. Et cum hoc fecissent concluserunt piscium copiosam multitudinem, ita ut rumperentur retiae eorum. Et annuerunt sociis qui erant in alia nave. ut venirent et adjuvarent eos. et venerunt. et impleverunt ambas naviculas. ita ut mergerentur+. Quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Jesu dicens. Rogo te exi a me. quia homo peccator sum Domine Pavor enim detinebat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant. similiter autem Jacobum et Johannem filios Zebedei. qui erant socii Simonis.
9.23.19
Et ait ad Simonem Jesus. Noli timere. ex hoc jam hominum eritis captores.
9.23.20
Et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt eum.
9.23.21
Et factum est cum esset in una civitatum. et ecce vir plenus lepra. cum vidisset Jesum procidens infaciem. rogavit eum dicens. Domine si vis potes me mundare. Et extendens manum tetigit illum dicens. Volo mundare. Et confestum lepra discessit ab eo. et ipse praecepit illi. ut nemini diceret. sed Vade ostende te Sacerdoti, et offer illi pro mundatione tua sicut praecepit Moyses in testimonium illis.
9.23.22
Et divulgabatur magis sermo de illo. et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis.
9.23.23
Ipse autem secedebat in deserto. et orabat. Et factum est in una dierum. et ipse erat+ docens et erant Pharisaei sedentes. et legisdoctores qui venerant ex omni castello Galileae et Judeae et Hierusalem et virtus erat Domini. ad sanandum eos. Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus. et quaerebant quomodo eum inferre et ponere ante eum. Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba. ascenderunt supra tectum et per tegulas submiserunt eum cum lecto in medio ante Jesum. Et videns fidem eorum dixit paralytico. Homo dimissa sunt tibi peccata tua. Et coeperunt cogitare Scribae et Pharisaei dicentes. Quis est hic qui loquitur blasphemias. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus. Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos. Quid cogitatis in cordibus vestris. Quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata. an dicere Surge et ambula. Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet super terram dimittendi peccata. ait paralytico Tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Et confestim surgens coram illis tulit in quo jacebat. et abiit in domum suam. magnificans Deum. Et stupor adpraehendit omnes. et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore dicentes. Quia vidimus mirabilia hodie. Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi. sedentem ad theloneum. et ait illi Sequere me. Et relictis omnibus surgens secutus est eum. Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua. et erat turba multa publicanorum. et aliorum qui simul erant discumbentes. Et murmurabant Pharisaei et Scribae dicentes. ad discipulos ejus. Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit+. Et respondens Jesus dixit eis. Non egent sani medicum sed qui male habent. Non enim veni vocare justos. sed peccatores in paenitentiam. Illi autem dixerunt ad eum. Quare discipuli Johannis jejunant frequenter. et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem discipuli+ manducant et bibunt. Jesus autem dixit eis. Non potestis filios sponsi. quamdiu sponsus cum illis est facere jejunare. Venient autem dies. cum auferetur ab eis sponsus. et tunc jejunabunt in illis diebus. Dixit autem et parabolam ad illos. Quia nemo commissuram vestimenti novi immittit in vestimentum vetus. alioquin et novum rumpit. et veteri non convenit commissura a novo. Et nemo mittit vinum novum in utres veteres. alioquin rumpit vinum novum utres. et vinum effundetur. et utres peribunt. Sed vinum novum. in utres novos mittunt. et utraque+ conservantur. Et nemo bibens vetus. statim vult novum. dicit enim Vetus melius est.
9.23.24
Factum est autem in sabbato secundo a primo cum transiret per segetem. vellebant discipuli ejus spicas et confricantes manibus manducabant. Quidam autem pharisaeorum. dicebant illis. Quid facitis sabbatis quod non licet. Et respondens Jesus dixit illis. Nec hoc legistis quid fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant Quomodo intravit in domum Dei. et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant. quos non licebat+ manducare. nisi solis+ Sacerdotibus. Et dicebat illis Quia Dominus est Filius hominis etiam sabbati. Factum est autem in alio sabbato ut intraret in Synagogam et doceret. Et erat illic homo habens dexteram manum aridam Observabant autem Scribae et Pharisaei. si in sabbato curaret. ut invenirent occasionem accusandi illum Ipse vere sciens cogitationes eorum ait+ homini qui habebat manum aridam. Surge et sta in medio+ Et surgens stetit. Ait autem ad illos Jesus. Interrogo vos. si licet sabbatis benefacere. an male. animam salvam facere an perdere. Et circumspiciens eos omnes dixit homini. Extende manum tuam Et extendit. et restituta est manus ejus sicut altera+. Ipsi autem repleti sunt iniquitatem et conloquebantur ad invicem quid nam facerent Jesu. Factum est autem in illis diebus. exiit Jesus in montem orare. et erat pernoctans in oratione Dei. Et cum dies factus esset convocavit discipulos suos. et elegit ex eis duodecim quos et Apostolos nominavit. Simonem. quem cognominavit Petrum et Andream fratrem ejus Jacobum et Johannem Philippum et Bartholomeum. Mattheum. et Thomam. Jacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes. Judam Jacobi. et Judam Scarioth. qui fuit traditor ejus. Et descendens cum illis stetit in loco plano et turba discipulorum ejus et multitudo ingens populi ex omni Judaea. et Hierusalem et maritima Tyri el Sidonis qui venerunt audire eum et sanari a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus inmundis curabantur. Et omnis turba quaerebant eum tangere. quia virtus de illo exiebat. et sanabat omnes. Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat. Beati pauperes spiritu. quia vestrum est regnum caelorum. Beati qui esuritis nunc quia saturabimini. Beati qui nunc fletis quia ridebitis. Beati eritis cum vos odio habuerint homines. et cum separaverint vos. et exprobraverint. et ejecerint nomen vestrum tamquam malum. propter Filium hominis. Gaudete et exultate in illa die. ecce enim merces vestra multa in caelis. secundum haec enim faciebant et Prophetis Patres eorum. Verumtamen. vae vobis divitibus quia jam habetis consolationem vestram. Vae vobis qui saturati estis nunc quia esurietis. Vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis. Vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant et Prophetis Patres eorum. Sed vobis dico qui auditis Diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt. Benedicite maledicentibus vobis. orate+ pro calumniantibus vobis. et qui te percusserit in maxillam, praebe illi+ et alteram. Et eum qui auferet tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere. Omnia autem petenti te tribue, et ab eo qui auferet quae tua sunt ne repetas. Et sicut vultis ut faciant vobis homines. et vos facite illis similiter. Si enim diligitis eos qui vos diligunt. quae vobis retributio est. etenim peccatores diligentes se diligunt. Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt. quae vobis retributio est. nam et peccatores haec faciunt. Et si mutuum dederitis his. a quibus speratis recipere quae vobis retributio est nam et peccatores. peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia. Verumtamen, diligite inimicos vestros. et benefacite et mutuum date. nihil desperantes.+ et erit merces vestra multa. et eritis filii Altissimi. quia ipse benignus est super ingratos et malos Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Nolite judicare. ne judicemini. nolite condemnare et non condemnabimini. Dimititte et dimittitemini. Date et davitur vobis mensuram bonam comulatam et coagitatam. et super effundentem dabunt in sinum vestrum Eadem enim mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.
9.23.25
Dicebat autem illis et similitudinem. Nunquid potest caecus caecum ducere. nonne ambo in foveam cadent. Non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit. si sit sicut magister ejus. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui. trabem autem in tuo oculo non consideras. Aut quomodo potes dicere fratri tuo. Frater sine eiciam festucam quae est in oculo tuo. ipse in oculo tuo trabem non videns Ypocrita. eice primum trabem de oculo tuo, et tunc perspicies eicere festucam de oculo fratris tui. Non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructus bonos. Unaquaeque enim arbor ex fructu suo cognoscitur. Non enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam. Bonus enim homo de bono thensoro cordis sui profert bonum et malus homo de malo thensauro cordis sui profert malum. Ex abundantia enim cordis. os ejus+ loquitur. Quid autem vocatis me Domine Domine. et non facitis. quae dico.
9.23.26
Omnis qui venit ad me. et audit verba mea et facit ea. ostendam vobis cui similis est. similis est homini aedificanti domum qui fodiit in altum. et posuit fundamentum supra petram. inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi. et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram. Qui autem audivit et non fecit. similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius. et continuo cecidit et facta est ruina domus illius magna. Cum autem implesset omnia verba sua in auribus plebis. intravit Capharnaum. Centurionis autem cujusdam servus male habens. erat moriturus. qui erat illi praetiosus. Qui cum audisset de Jesu misit ad eum seniores Judaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus At illi venientes ad Jesum rogabant eum sollicite dicentes ei Quia dignus est ut hoc illi praestes diligit enim gentem nostram. et Synagogam ipse aedificavit nobis. Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo. misit ad eum Centurio amicos dicens ei. Domine noli te vexare. quia non sum dignus ut sub tectum meum intres. propter quod nec me ipsum dignus arbitratus sum ad te venire. sed dic verbo et sanabitur puer meus Nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites. et dico huic vade. et vadit. et alio veni. et venit et servo meo fac hoc et facit. His auditis Jesus miseratus est. et conversus sequentibus se turbis dixit. Amen dico vobis nec in Isdrahel tantam fidem inveni. Et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languebat sanum. Et factum est in sequenti die ibat in civitatem quae vocatur Naim. et ibant cum illo discipuli ejus et turba copiosa. Ut autem adpropinquavit portae civitatis et+ ecce defunctus efferrebatur filius unicus matri suae. et haec erat vidua. et turba civitatis multa cum illa. Quam cum vidisset Jesus misericordia motus superea, dixit illi. Noli flere Et accessit et tetigit loculum Hi autem qui portabant. steterunt. et ait Jesus. Adulescens tibi dico surge. Et resedit protinus qui erat mortuus et coepit loqui. Et reddidit illum matri suae. Adprehendit autem omnes timor. et magnificabant Deum dicentes. Quia Propheta magnus surrexit in nobis. et quia visitavit Deus plebem suam. Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo. et in omnem regionem.
9.23.27
Et nuntiaverunt Johanni discipuli ejus de his omnibus et convocavit duos de discipulis suis Johannes. et misit ad Jesum dicens. Tu es qui venturus es. an alium expectamus. Cum autem venissent ad eum viri dixerunt. Johannes Baptista misit nos ad te dicens. Tu es qui venturus es. an alium expectamus. Eadem autem hora curavit multos a languoribus et plagis. et spiritibus malis. et caecis multis donavit visum. Et respondens Jesus dixit illis. Euntes nuntiate Johanni quae vidistis. et audistis. quia caeci vident. clodi ambulant. leprosi mundantur. surdi audiunt. mortui resurgunt. pauperes evangelizantur et beatus est quicunque non fuerit scandalizatus in me. Cum autem discessi essent nuncii Johannis coepit dicere Jesus de Johanne ad turbas. Quid existis in desertum videre harundinem a vento moveri. Sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt. Sed quid existis videre Prophetam. Ita dico vobis etiam plusquam Propheta Hic est de quo scribtum est. Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam qui praeparavit viam tuam ante te. Dico enim vobis. Major inter natos mulierum Propheta Johannes Baptista. nemo est. Qui autem minor est. in regno Dei major est illo. Et omnis populus audiens et publicani justificaverunt Deum baptizati baptismo Johannis. Pharisaei autem et Legisperiti. consilium Dei spreverunt in semetipsos non baptizati ab eo. tunc ergo Jesus dixit. Cui+ ergo adsimilabo homines generationis hujus et cui similes sunt. Similes sunt. pueris. sedentib. in foro. et clamantib. ad invicem et dicentib. Cantavimus vobis et non saltastis. lamentavimus vobis et non plorastis. Venit enim Johannes Baptista non manducans panem neque bibens vinum et dicitis Daemonium habet. Venit filius hominis manducans et bibens et dicitis Ecce homo devorator et bibens vinum. amicus publicanorum et peccatorum Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. Rogabit autem illum quidam ex Pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus in domum Pharisaei discubuit. Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix. ut cognovit. quia discubuit in domum Pharisaei. attulit alabastrum unguenti. et stans. retro ad pedes ejus flens lacrimis coepit rigare pedes ejus. et capillis capitis sui detergebat. et osculabatur pedes ejus et unguento unguebat. Videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum. ait intra se dicens. Hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier est quae tangit eum quia peccatrix est. Et respondens Jesus dixit ad Petrum Simon habeo tibi aliquid dicere. At ille ait. Magister dic. Dixit autem Jesus.+ Duo debitores erant cuidam feneratori. unus debebat denarios quingentos et alius quinquaginta. Non habentibus autem+ illis unde redderent omne debitum utrisque donavit. Quis ergo eorum plus illum diligit. Respondens autem Simon dixit Aestimo quia is. cui plus donavit. At ille dixit ei. Recte judicasti. Et conversus ad mulierem dixit Simoni Vides hanc mulierem. Introivi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti. haec autem lacrimis suis rigavit pedes meos et capillis suis detersit. Osculum mihi non dedisti. haec autem ex quo intravi non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti. haec autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi Dimittuntur ei peccata multa quia dilexit multum. Cui autem minus dimittitur. minus diligit Dixit autem ad illam Jesus Dimissa sunt tibi peccata tua. Et coeperunt qui simul discumbebant dicere intra semetipsos Quis est hic qui etiam peccata dimittit Ipse autem dixit ad mulierem. Fides tua te salvam fecit vade in pace.
9.23.28
Et factum est deinceps. et ipse iter faciebat per civitates et castella praedicans et evangelizans regnum Dei. et duodecim discipuli cum illo.
9.23.29
Et mulieres quaedam quae fuerant curatae ab spiritibus inmundis et ab infirmitatibus. Maria quae vocatur Magdalene ex qua daemonia septem exierant. et Johanna uxor Cuzae procuratoris Herodis. et Susanna et aliae multae. quae ministrabant eis. de facultatibus suis.
9.23.30
Cum autem turba plurima convenisset. et de civitatibus advenirent+ multi. dixit per similitudinem Exiit qui seminat seminare semen suum. et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est. et volucres coeli comederunt illud Et aliud cecidit supra petram et natum aruit. quia non habebat umorem. Et aliud cecidit inter spinas. et simul exortae sunt spinae et suffocaverunt illud. Et aliud cecidit in terram bonam et germinavit. et fecit fructum centuplum Haec cum loqueretur dicebat. Qui habet aures audiendi audiat. Interrogaverunt autem eum discipuli ejus dicentes, quae est haec parabola. Quibus ille dixit Vobis datum est. nosse mysterium regni Dei.
9.23.31
ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intelligant.
9.23.32
Haec est autem parabola Semen est verbum Dei. Quod autem secus viam cecidit. hi sunt qui audiunt deinde venit diabolus. et tollit de corde illorum verbum. ne credentes salvi fiant. Nam qui supra petram hi sunt qui cum audierint. cum gaudio suscipiunt verbum. et hi radices non habent. quia ad tempus credunt, et in tempore temptationis recedunt Quod autem in spinis cecidit hi sunt. qui cum audierint verbum a sollicitudine divitiarum et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non dant fructum Quod autem in terram bonam cecidit bi sunt qui in corde bono et benigno audientes verbum retinent. et fructum adferunt per patientiam. Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso. aut subtus lectum ponit. sed supra candelabrum. ut intrantes videant lumen.
9.23.33
Non enim est occultum quod non reveletur, nec absconditum quod non cognoscatur. et in palam veniat. Videte ergo quomodo auditis. Qui enim habet davitur illi. et qui non habet. et id quod putat se habere auferetur ab illo.
9.23.34
Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus. et non poterant adire ad eum prae turba. Et nuntiatum est ei. Quia+ mater tua et fratres tui stant foris. volentes te videre. Ad ille respondens dixit ad eos Mater mea et fratres mei hi sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt. Factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli ejus. et ait ad illos. Transfretemus trans stagnum Et ascenderunt. Navigantibus autem illis obdormiit. et descendit procella venti in stagnum et navicula complebatur fluctibus+ et periclitabantur. Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes Praeceptor perimus. Ad ille surgens increpavit ventum et tempestate maris, et cessavit et facta est tranquillitas... Dixit autem illis Ubi est fides vestra. Timentes autem mirati sunt dicentes ad invicem. Quis putas hic est qui et ventis imperat et mari. et obaudiunt ei. Enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galileam. Et cum engressus esset ad terram occurrit illi vir quidam de civitate+ qui habebat daemonium jam temporibus multis et vestimentis non induebatur. neque in domo manebat sed in monumentis. Qui cum vidisset Jesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit Quid mihi et tibi est Jesu Fili Dei Altissimi obsecro te ne me torqueas. Praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat eum. et ligabatur conpedibus et catenis. et disrumpens vincula agebatur a daemonio in deserto. Interrogavit autem illum Jesus dicens. Quid tibi nomen est. At ille dixit Legio. quia multa daemonia erant in illo. Et rogabant eum ne juberet eis in abyssum ire. Erat autem ibi. grex porcorum multorum pascentium in monte. et rogaverunt eum ut permitteret eos in illos ingredi Et permisit illos. Exierunt ergo daemonia ab homine et introierunt in porcos. et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est. Videntes autem qui pascebant quod factum est+ fugerunt. et nuntiaverunt in civitatem et in villas. Exierunt autem videre quod factum fuerat et venerunt ad Jesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierunt. vestitum ac sana mente ad pedes Jesu et timuerunt. Narraverunt autem illis qui+ viderant quomodo sanus factus esset a legione. Et rogaverunt eum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur.
9.23.35
Ipse autem ascendens navem reversus est. Et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus dicens. Redi in domum tuam. et narra quanta tibi Deus fecit. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta fecisset ei Jesus. Factum est autem cum redisset Jesus. excepit illum turba. erant enim omnes expectantes eum Et ecce venit vir cui nomen Jahirus. et hic erat Princeps Synagogae. et cecidit ad pedes Jesu rogans eum ut intraret in domum ejus quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur. Cumque iter ageret a turbis comprimebatur. Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicis erogaverat omnem substantiam suam. et non potuit ab ullo curari. accedens retro. tetigit fimbriam vestimenti ejus. et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. et ait Jesus Quis est qui me tetigit. Negantibus autem omnibus ait Petrus et qui cum illo erant. Praeceptor. turbae te circumdant et comprimunt. et dicis Quis me tetigit. Et Jesus ait Tetigit me aliquis. ego enim cognovi virtutem de me exisse. Videns autem mulier quia non latuit eum tremens, venit et procidit ante eum. et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata est. Ad ille dixit ei. Filia fides tua te salvam fecit vade in pace. Adhuc illo loquente venit quidam ad Principem Synagogae dicens ei Quia mortua est filia tua noli vexare eum. Jesus autem audito hoc verbo. ait patri puellae Noli timere tantum crede et salva erit. Et cum venisset in domum non permisit intrare secum quemquam. nisi Petrum et Johannem et Jacobum et patrem et matrem puellae. Flebant autem omnes et plangebant illam Ad ille dixit. Nolite flere non est enim mortua+ sed dormit. Et deridebant eum scientes quod mortua esset. Ipse autem eiciens omnes foras. et tenens manum ejus clamavit dicens. Puella surge Et reversus est spiritus ejus et surrexit continuo Et jussit illi dare manducare. Et stupuerunt parentes ejus quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum est.
9.23.36
Convocatis autem duodecim Apostolis. dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores sanarent Et misit illos praedicare regnum Dei. et sanare omnes infirmitates. Et ait ad illos. Nihil tuleritis in via neque virgam. neque peram neque panem neque pecuniam. neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum introieritis. ibi manete donec exeatis. Et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa. excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. Egressi autem circumibant per castella. evangelizantes et curantes ubique. Audivit autem Herodes Thetrarca omnia quae fiebant ab eo et hesitabat. eo quod diceretur a quibusdam Quia Johannes surrexit a mortuis. a quibusdam vero Quia Helias apparuit ab aliis autem Quia Propheta unus de antiquis surrexit. Ait autem+ Herodes Johannem ego decollavi Quis autem est iste de quo audio talia. Et quaerebat videre eum. Et reversi Apostoli ad Jesum narraverunt illi omnia quae fecerunt. et adsumens illos secessit seorsum in locum desertum. qui dicitur Bethsaida Quod cum cognovissent turbae secuti+ sunt illum et excepit eos. et loquebatur illis de regno Dei. et eos qui curam indigebant. sanabat. Dies autem jam coeperat declinare. Et accesserunt duodecim discipuli ejus ad eum+ et dixerunt illi. Dimitte turbam+ ut eant in castella et villas. quae in circuitu sunt et emant sibi escas quia hic in loco deserto sumus. Ait autem ad illos Jesus Date illis vos manducare. At illi dixerunt. Non sunt nobis plusquam quinque panes et duos pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas. Erant enim+ viri fere quinque millia. Ait autem ad discipulos suos Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. Et ita fecerunt Et discumbere fecerunt omnes. Acceptis autem quinque panibus. et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit eos. et fregit et dedit discipulis+ ut ponerent ante turbas. Et manducaverunt omnes et saturati sunt Et tulerunt quod superavit illis fragmentorum cophinos duodecim. Et factum est cum solus esset orans. occurrerunt ei discipuli ejus et interrogavit illos dicens Quem me dicunt esse turbae. At illi respondentes dixerunt. Johannem Baptistam. alii autem Heliam alii quia Propheta unus de prioribus surrexit. Dixit autem illis Vos autem quem me dicitis esse. Respondens autem Simon Petrus dixit. Tu es Christus Filius Dei. At ille increpans eos praecepit ne cui dicerent hoc dicens. Quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a Senioribus et Principibus Sacerdotum et Scribis. et occidi. et tertia die resurgere. Dicebat autem ad omnes. Si quis vult post me venire. abneget semetipsum. et tollat crucem suam cottidie et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam nam qui perdiderit animam suam propter me. salvam faciet eam. Quid enim prodest homini. si lucretur universum mundum. se autem ipsum perdat. et detrimentum sui faciat. Qui enim me confusus fuerit. aut meos sermones. hunc Filius hominis confundet eum cum venerit in majestate sua. et Patris et Sanctorum Angelorum. Dico autem vobis. vere sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Factum est autem post haec verba. fere dies octo. et adsumpsit Petrum et Johannem et Jacobum+ et ascendit in montem ut oraret. Et factum est dum oraret visa est species vultus ejus. altera. et vestitus ejus albus. refulgens. Et ecce duo viri loquebantur cum eo. Erant autem Moyses. et Helias. qui visi sunt in gloria et dicebant exitum ejus quem impleturus erat in Hierusalem. Petrus vero. et qui cum illo erant gravati erant somno. Evigilantes autem viderunt gloriam ejus et duos viros qui stabant cum illo. Et factum est cum discerent ab illo dixit Petrus ad Jesum Praeceptor bonum est nos hic esse. et faciamus tria tabernacula unum tibi. et unum Moysi et unum Haliae. nesciens quid diceret. Haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt Et intrantibus illis in nubem. vox facta est de nube dicens. Hic est Filius meus dilectus. ipsum audite Et dum fieret vox inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt. et nemini dixerunt in illis diebus quicquam. ex his quae viderant. Factum est autem in illa die descendentibus illis de monte. occurrit illi turba multa. Et ecce vir de turba. exclamavit dicens. Magister obsecro te. respice in filium meum quia unicus est mihi. et ecce spiritus inmundus adprehendit eum. et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma. et vix discedit ab eo dilanians eum. et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt. Respondens autem Jesus dixit. O generatio incredula et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos. Adduc huc filium tuum. Adhuc autem+ veniente illo elisit illum daemonium et dissipavit eum. Et increpavit Jesum spiritum inmundum. et sanavit puerum. et reddidit eum patri ejus. Stupebant autem omnes et mirabantur in magnitudine Dei.
9.23.37
Omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat Jesus. dixit Petrus. Domine quare nos non potuimus eicere eum. Ad ille dixit Hoc genus non exiet nisi in orationibus et jejuniis.
9.23.38
Dixit autem ad discipulos suos. Ponite vos in auribus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. Illi autem ignorabant hoc verbum et erat occultum eis. ut non intellegerent illud. et timebant interrogare eum de hoc verbo. Intravit autem cogitatio. in eis+ quis eorum major esset. Et Jesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum juxta se. et dixit eis. Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit. et quicunque me recipit, recipit eum qui me misit. Qui enim minor est inter omnes vos hic major est. Respondens autem Johannes dixit. Praeceptor vidimus quemdam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum. quia non sequitur nobiscum. Et ait ad illum Jesus. Sinite eum. Et nolite prohibere. qui enim non est adversum vos pro vobis est. Factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis ejus et ipse faciem suam firmavit ut iret in Hierusalem. Et misit nuntios ante conspectum suum et euntes. intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi. Et non receperunt eum. quia facies ejus erat euntis in Hierusalem. Videntes autem discipuli ejus. Jacobus et Johannes dixerunt. Domine vis dicimus. ut ignis descendat de caelo. et consumat illos sicut et Helias fecit. Et conversus Jesus increpavit illos et dixit+ ad eos Nescitis cujus spiritus estis. Filius enim hominis non venit animas hominum+ perdere. sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. Factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum. Sequar te quocunque ieris Domine+ Et+ ait illi Jesus. Vulpes foveas habent. et volucres caeli nidos ubi requiescant. Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Ait autem ad alterum. Sequere me Ille autem dixit. Domine permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum Dixit ei Jesus. Sine, mortuos sepelliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei. Dixit autem et alius. Sequar te Domine. Sed primum permitte mihi. renuntiare his qui in domo mea sunt Dixit autem ad illum Jesus. Nemo mittens manum suam super aratrum. et respiciens retro aptus est regno Dei. Post haec autem designavit Jesus et alios septuaginta. et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum+ quo erat ipse venturus+. Et dicebat illis. Messis quidem multa. operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum+.
9.23.39
Nolite portare sacculum neque peram. neque calciamenta. et neminem per viam salutaveritis. Et in quacumque domu introieritis primum dicite. Pax huic domui. et si ibi fuerit filius pacis. requiescet super illum pax vestra. sin autem ad vos revertetur. In eadem autem domo manete. edentes et bibentes quae aput illos sunt. dignus est enim operarius mercede sua. Nolite migrare de domo in domum. Et in quamcumque civitatem introieritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis Adpropinquavit in vos regnum Dei. In quacumque autem civitate intraveritis et non receperint vos. exeuntes in plateis ejus dicite Etiam pulverem qui adhesit nobis in pedibus nostris+ de civitate vestra excutiemus in vos. tamen hoc scitote. Quia adpropinquavit in vos regnum Dei. Dico autem vobis. quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati. Vae tibi Corozain. vae tibi Bethsaida. quia si in Tyro et Sidone. factae essent virtutes quaefactae sunt in vobis. olim in cilicio et cinere sedentes paenitentiam egissent. Verumtamen. Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii quam vobis. Et tu Capharnaum quae usque in caelum exaltata es usque ad infernum demergeris. Qui vos audit me audit. et qui vos spernit me spernit. et qui me spernit. spernit eum qui me misit. Reversi sunt autem Septuaginta cum gaudio magno dicentes Domine etiam daemonia subdita sunt nobis in nomine tuo. Et ait illis Videbam Satanan. sicut fulgur de caelo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones. et supra omnem virtutem inimici. et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite gaudere. quod daemonia vobis subdita sunt. gaudete autem quod nomina vestra scribta sunt in caelo+. In ipsa autem hora exultavit Spiritu Jesus et dixit Confiteor tibi Domine Pater caeli et terrae. quoniam abscondisti haec a sapientibus et prudentibus. et revelasti ea parvulis. Ita Pater. quia sic placuit ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit qui sit Filius. nisi Pater. et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare. Et conversus ad discipulos suos seorsum dixit. Beati oculi qui vident quae videtis+ et aures quae audiunt. Dico autem vobis. quia multi Prophetae et Reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt. et audire quae vos+ auditis. et non audierunt. Et haec eo dicente ecce quidam Legis peritus surrexit, temptans illum et dicens Magister quid faciam ut vitam aeternam possideam Ad ille dixit ad eum In lege quid scriptum est. quomodo legis. Ille respondens dixit. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. et ex tota anima tua. et ex omni virtute tua. et ex omni mente tua. et proximum tuum sicut te ipsum. Et dixit illi Jesus. Recte respondisti. hoc fac et vives. Ille autem volens justificare se ipsum dixit ad Jesum Et quis est meus proximus. Respondens autem Jesus dixit. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. et incidit in latrones. qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto Accidit autem ut Sacerdos quidam descenderet eadem via. et cum vidisset eum praeteriit. Similiter et Levita. cum venisset ad eundem locum. et vidisset eum pertransiit. Samaritanus autem quidam iter faciens. venit secus eum. et videns eum misericordia motus est. Et accedens. alligavit vulnera ejus. et superfundens oleum et vinum. et inponens illum in jumentum suum duxit ad stabulum. et curam illi adhibuit. Et altera die. protulit duos denarios. et dedit stabulario et dixit illi Curam illi adhibe. et quodcumque supererogaveris. ego revertens reddam tibi. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse. illi qui incidit in latrones. Ad illedixit. Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus Vade et tu fac similiter. Factum est autem dum iter facerent. et ipse intravit in quoddam castellum. mulier autem quaedam nomine Martha. excepit eum in domum suam. et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini addiebat verbum ejus. Martha autem satagebat de multo ministerio quae stetit et ait. Domine non est tibi cura quod soror mea reliquit me solam ministrare. dic ergo illi ut me adjuvet. Respondens autem Jesus+ dixit illi. Martha. Martha sollicita es. et turbaris in multis. Unum est autem opus. Maria autem optimam partem elegit quae non auferetur ab ea.
9.23.40
Et factum est cum esset in quodam loco orans ut cessavit. dixit unus ex discipulis ejus ad eum Domine doce nos orare. sicut Johannes docuit discipulos suos. Et ait illis Cum oratis dicite. Pater noster qui es in caelis+. sanctificetur nomen tuum Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua. sicut in caelo et in terra.+ Panem nostrum cottidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis peccata nostra. sicut et nos dimittimus omnibus debitoribus nostris Et ne nos inducas in temtationem sed erue nos a malo.+
9.23.41
Et ait illis. Quis vestrum habet amicum. et ibit ad illum media nocte. et dicit illi. Amice. commoda mihi tres panes. quoniam amicus meus venit de via ad me. et non habeo quod ponam ante illum et ille de intus respondens dicat. Noli mihi molestus esse. jam ostium clausum est. et pueri mei mecum sunt in cubiculo. non possum surgere et dare tibi Dico+ vobis. et si non surrexerit dare illi eo quod amicus ejus sit tamen propter inprobitatem ejus surget et dabit illi. quantos desiderat. Et ego dico vobis. Petite et davitur vobis. quaerite et invenietis. pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit. et qui quaerit invenit. et pulsanti aperietur. Quem autem ex vobis patrem. si petierit filius ejus panem. numquid lapidem dabit ei. Aut si+ piscem petierit. numquid pro pisce. serpentem dabit illi. Aut si petierit ovum. numquid dabit illi scorpionem. si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris. quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se.
9.23.42
Cum autem haec dixisset adduxerunt ad eum. unum daemoniacum. et ejecit daemonium et illud erat mutum. Factum est autem cum ejecisset daemonium+ locutus est mutus. et admiratae sunt turbae. Quidam autem ex eis dixerunt In Beelzebul Principe daemoniorum eicit daemonia. Alii autem temptantes signum de caelo quaerebant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis. Omne regnum in semetipsum divisum desolatur+. et domus supra domum cadet. Si autem et Satanas Satanan eicit in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ejus. quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. Quod si ego. in Beelzebul eicio daemonia. filii vestri in quo eiciunt. Ideo ipsi judices erunt vestri Si autem digito Dei eicio daemonia. profecto praevenit in vos regnum Dei. Cum fortis armatus custodit domum suam in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior illo superveniens vicerit eum. universa arma ejus auferet in quibus confidebat et spolia ejus dividet. Qui non est mecum adversus me est. et qui non colligit mecum spargit. Cum inmundus spiritus exierit de homine. ambulat per loca arida quaerens requiem et non inveniens. dicit. Revertar in domum meam. unde exivi Et veniens invenerit vacantem scopis mundatam et ornatam. Tunc vadit et assumit+ septem alios spiritus nequitiores se et ingressi habitant ibi Et erunt novissima hominis illius pejora prioribus. Factum est autem cum haec diceret. extollens vocem. quaedam mulier de turba dixit illi Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti. Ad ille dixit. Beati qui audiunt verbum Dei. et custodiunt+. Turbis autem concurrentibus. coepit dicere Generatio haec generatio pessima est signum quaerit. et signum non dabitur ei. nisi signum Jonae Prophetae. Sicut enim fuit Jonas signum Ninevitis. ita erit Filius hominis in generatione hac. Regina Austri surget in judicio. cum viris generationis hujus et condemnavit eos. quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis. et ecce plus quam Salomone hic. Viri Ninevitae+ surgent in judicio. cum generatione hac. et condemnabunt eam. quia paenitentiam egerunt. in praedicatione Jonae. et ecce plus quam Jona hic. Nemo autem+ lucernam accendit. et in abscondito ponit. neque sub modio sed supra candelabrum. ut qui ingrediuntur lumen videant. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex. totum corpus tuum lucidum erit. si autem nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit. Vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit. non habens partem aliquam tenebrarum erit lucidum totum. et sicut lucerna fulgoris inluminabit te. Si enim corpus quod in te est lucernam non habuerit lucentem tibi tenebrosa est. quanto magis autem lucerna tua fulgens lucebit tibi. Et cum haec loqueretur. rogavit eum quidam Pharisaeus. ut pranderet aput eum. Et ingressus discubuit. Pharisaeus autem videns admiratus est. eo quod non prius baptizatus est. priusquam manducaret. Et ait Dominus ad illum Nunc vos Pharisaei. quod de foris est calicis, et catini. mundatis. quod autem intus est vestrum. plenum est rapina et iniquitate. Stulti. nonne qui fecit quod deforis est. etiam id quod deintus est fecit. Verumtamen ex his quae habetis+ date elemosynam. et ecce omnia munda sunt vobis. Sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis judicium et caritatem Dei. Haec enim oportuit facere. et illa non omittere. Vae vobis Pharisaeis. quia diligitis primas cathedras in Synagogis. et salutationes in foro. Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae+ quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt. Respondens autem quidam ex Legisperitis. ait illi. Magister haec dicens. etiam nobis contumeliam facis. Ad ille ait Et vobis Legisperitis. vae. quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas ipsas. Vae vobis quia aedificatis monumenta Prophetarum. Patres autem vestri occiderunt illos. Ergo testimonium perhibetis consentientes operibus Patrum vestrorum. quoniam illi quidem occiderunt eos. vos autem aedificatis+ eorum monumenta. Propterea et sapientia Dei dixit. Mittam ad illos Prophetas. et Apostolos. et ex illis occident et persequentur. ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista. a sanguine Abel. usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis requiretur ab hac generatione. Vae vobis Legisperitis. quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis. et eos qui introibant prohibuistis. Cum haec ad illos diceret coram omni populo coeperunt Pharisaei et Legisperiti contristari et altercari cum illo de multis interrogantes eum quaerentes capere aliquid ex ore ejus. ut occasionem invenirent accusare eum. Multis autem turbis congregatis. ita ut se invicem conculcarent. coepit dicere ad discipulos suos. primo Adtendite vobis+ a fermento Pharisaeorum. quod est hypocrisis. Nihil autem opertum est. quod non reveletur. neque occultum quod non sciatur. Ideoque quae in tenebris dixistis in lumine audientur. et quod in aurem locuti estis in cubiculis. praedicabitur super tecta. Dico autem vobis amicis meis. Ne terreamini ab his qui occidunt corpus. et post haec. non habent amplius quod faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis. timete eum. qui postquam occiderit. habet potestatem mittere in gehennam Ita dico vobis hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipundio. et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere multis passeribus excellentiores estis+. Dico autem vobis. omnis qui me confessus fuerit coram hominibus. et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei. qui autem negaverit me coram hominibus. denegavitur coram Angelis Dei. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur. Cum autem inducent vos in Synagogis et ad Magistratus. et ad Potestates. nolite solliciti esse. qualiter aut quid respondeatis. aut quid dicatis. Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae+ oporteat dicere. Dicit ei quidam de turba. Magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem Ad ille dixit ei. Homo quis me constituit judicem aut divisorem supra vos. Dixit autem ad illos. Videte et cavete vos ab omni avaritia. quia non ex abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet. Dixit autem similitudinem ad illos dicens. Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager adtulit. et cogitabat intra se dicens. Quid faciam quia non habeo ubi congregem fructus meos. Et dixit. hoc faciam Destruam horrea mea et majora aedificabo. et ibi congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea. et dicam animae meae. Anima habes multa bona posita in annos plurimos. requiesce comede, bibe et aepulare. Dicit autem illi Deus. Stulte. hac nocte animam tuam repetunt a te. quae autem parasti cujus erunt. Sic est qui sibi thensaurizat. et non est in Deo dives. Dixit autem ad discipulos suos. Ideo dico vobis. nolite solliciti esse animae+ quid manducetis. neque corpori quid induamini. Anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum. Considerate volatilia. quia non seminant neque metunt. quibus non est cellarium. neque horreum. et Deus pascit illa quanto magis vos meliores estis avibus+. Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum. Si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis. Considerate lilia quomodo crescunt. non laborant. neque neunt dico autem vobis. quia+ nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. Si autem faenum quod hodie in agro est. et cras in clibanum mittitur. Deus sic vestit. quanto magis vos modicae fidei. Et vos nolite quaerere quid manducetis. aut quid bibatis neque solliciti esse. haec enim omnia gentes hujus mundi requirunt Scit autem Pater vester quoniam omnibus his indigetis. Verumtamen. quaerite regnum Dei+. et haec omnia adicientur vobis. Noli timere pusillus grex. quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis. et date elemosynam. Facite vobis sacculos qui non veterescunt. thensaurum non deficientem in caelis. quo fur non adpropiat. neque tinea corrumpit. Ubi enim est thensaurus vester. ibi erit et cor vestrum. Sint autem lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes. et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum quando revertatur a nubtiis. ut cum venerit. et pulsaverit confestim aperiant ei. Beati servi illi quos cum venerit Dominus invenerit vigilantes. Amen dico vobis quod praecinget se. et jubet eos discumbere. et transiens ministrabit eis. Et si venerit in secunda vigilia. et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi. Hoc autem scitote. quia si sciret Paterfamilias qua hora fur venit. vigilaret utique et non siniret perfodiri domum suam. Et vos estote parati. quia qua hora non putatis Filius hominis venturus est. Ait autem ei Petrus. Domine ad nos dicis hanc parabolam. an ad omnes. Dixit autem Dominus Quis enim est fidelis dispensator et prudens. quem constituet Dominus super familiam suam. ut det illis in tempore tritici mensuram. Beatus ille servus. quem cum venerit Dominus inveniet+ ita facientem Vere dico vobis quia super omnia quae possidet constituet illum. Quod si dixerit servus ille in corde suo Moram facit Dominus meus venire. et incipiat percutere servos et ancillas. et comedere et bibere et inebriari. veniet Dominus servi illius in die qua non sperat. et hora qua nescit. et dividet eum. partemque ejus cum infidelibus ponit. Ille autem servus qui cognovit voluntatem Domini sui et non praeparavit nec fecit secundum voluntatem ejus. vapulavit multis. Qui autem non cognovit et fecit. digna plagis vapulavit paucis Omni autem. cui multum datum est. multum inquiretur ab eo. et cui commendaverunt multum amplius petent ab eo.
9.23.43
Ignem veni mittere in terram. et quid volo ut accendatur. Baptisma+ autem habeo baptizari. et quomodo cohartor donec perficiatur. Putatis. quia pacem veni in terram dare Non dico vobis. sed separationem. Erunt enim ex hoc. quinque in domo una divisi tres. adversum duos. et duo adversum tres dividentur. pater adversus filium. et filius adversus patrem suum. mater adversus filiam. et filia adversus matrem suam. socrus adversus nurum suam. et nurus adversus socrum suam. Dicebat autem et ad turbas Cum videritis nubem orientem ab occasu. statim dicitis. pluvia venit et ita fit. Et cum videritis austrum flantem, dicitis quia aestus erit. et ita fit Hypocritae. faciem caeli et terrae nostis probare. hoc autem tempus quomodo non probatis. Quare autem et vobis ipsis non judicatis. quod justum est. Cum autem vadis cum adversario tuo ad judicem+ in via, da opera liberari ab illo. ne forte tradat te ad judicem. et judex tradat te exactori. et exactor mittat te in carcerem. Dico tibi. quia non exies inde. donec novissimum quadrantem reddas. Venerunt autem quidam in ipso tempore. nuntiantes illi de Galliaeis. quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis illorum. Et respondens Jesus dixit illis. Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt. quia talia passi sunt Non dico vobis. sed nisi paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis Aut illi decem et octo. supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis. quia et ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus habitantibus in Hierusalem Non dico vobis. sed nisi paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis. Dicebat autem hanc similitudinem. Arborem ficus habuit quidam planctatam in vinea sua. et venit quaerens fructum in ea. et non invenit. Ait autem ad cultorem vineae. Ecce anni tres sunt ex quibus venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. succide ergo illam. ut quid etiam terram occupat. At ille respondens dixit illi. Domine dimitte illam et hoc anno donec fodiam circa eam et mittam cofinum stercoris+ in circuitu. et siquidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam. Erat autem docens in quadam Synagoga+ sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat incurvata. nec omnino poterat se erigere. Quam cum vidisset Jesus. vocavit ad se et ait illi Mulier. liberata es ab infirmitate tua. Et imposuit illi manus. et confestim erecta est et glorificabat Deum. Respondens autem Archisynagogus. indignatus est quod sabbato curaret Jesus. dicebat turbae Sex dies sunt in quibus oportet operari. in his ergo venite et curamini et non in die sabbati. Respondens autem Dominus ad eum dixit. Hypocrita. unusquisque vestrum sabbato non solvet bovem suum aut asinum a praesepio. et ducit adaquare Hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas. annis decem et octo non oportuit solvi a vinculis istis die sabbati.
9.23.44
Est cum haec diceret erubescebant omnes qui resistebant ei. et omnis populus gaudebat in universis praeclaris virtutibus quae videbantur fieri ab eo.
9.23.45
Dicebat ergo. Cui simile est regnum Dei. et cui simile esse existimabo illud. Simile est grano senapis. quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et facta est arbor+ magna. et volucres caeli requieverunt in ramis ejus. Et iterum dixit Cui simile aestimabo regnum Dei Simile est. fermento. quod accepto mulier. abscondit in farinae mensuris tribus. donec fermentatum est totum.
9.23.46
Et ibat Jesus per Civitates et Castella. docens et iter faciens in Hierusalem. Et ait illi quidam. Domine si pauci sunt qui salvi fiunt Ipse autem dixit ad illos. Contendite. intrare per angustam portam dico vobis. quia multi quaerunt intrare et non poterunt. Cum autem intraverit Paterfamilias. et clauserit ostium. incipietis foris stare. et pulsare ostium. dicentes. Domine Domine+ aperi nobis. et respondens dicet vobis. Nescio vos unde sitis. tunc incipietis dicere Manducavimus coram te et bibimus. et in plateis nostris docuisti. Et dicet vobis. Nescio vos unde sitis. discedite a me omnes qui operamini iniquitatem. Ibi erit fletus. et stridor dentium. cum videritis Abraham et Isaac. et Jacob. et omnes Prophetas in regno Dei. vos autem expelli foras. Et venient ab Oriente et Occidente. et ab Aquilone et Austro. et discumbent in regno Dei. Et ecce sunt in novissimis qui erunt primi. et qui sunt primi erunt novissimi. In ipsa autem die. accesserunt ad eum quidam ex Pharisaeis dicentes illi. Exi et vade hinc. quia Herodes vult te occidere Et ait illis Jesus. Ite et dicite vulpi illi. Ecce eicio daemonia. et sanitates perficio. hodie et cras. et tertia die consummabor Verumtamen oportet me. hodie et cras. et sequenti ambulare. quia non est possibile Prophetam perire extra. Hierusalem. Hierusalem. Hierusalem. quae occidis Prophetas. et lapidas eos qui mittuntur ad te. quotiens volui congregare filios tuos. quemadmodum gallina pullos suos sub pinnis suis et noluisti. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta Dico autem vobis. quia non videbitis me. donec veniat dies cum dicetis. Venedictus qui venit in nomine Domini. Et factum est dum introisset Jesus in domum cujusdam Principis Pharisaeorum. sabbato manducare panem. et ipsi erant observantes eum. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. Et respondens Jesus dixit ad Legis peritos et Pharisaeos Licet sabbato curare aut non+. Ad illi tacuerunt. Ipse vero adprehensum hominem sanavit eum. et dimisit. Et respondens dixit ad illos. Cujus vestrum filius. aut bus cadit in puteum. et non continuo levavit illum in die sabbato. Et non poterant ei respondere ad haec. Dicebat autem ad invitatos parabolam. intendens quemadmodum primos discubitos eligebant. dicens ad eos. Cum invitatus fueris ab aliquo+ ad nuptias. noli discumbere in primo loco. ne forte honoratior te sit invitatus ab eo. et veniens is. qui te et illum invitavit. dicat tibi Da huic locum. et tunc incipies cum verecundia novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris vade et discumbe in novissimo loco. ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi. Amice accede superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. quia omnis qui se exaltat humiliabitur. et qui se humiliat exaltabitur. Dicebat autem et ei qui invitaverat eum. Cum facis prandium aut cenam. noli vocare amicos tuos. neque fratres tuos. neque cognatos tuos. neque vicinos divites. ne forte et ipsi reinvitent te. et erit tibi retributio. sed cum feceris convivium. voca pauperes. deviles. clodos. caecos. et beatus eris quia non habent unde retribuere tibi. retribuetur autem tibi in resurrectione justorum. Audiens autem quidam de simul discumbentibus. dixit illi. Beatus qui manducaverit panem in regno Dei. Ad ipse dixit ei. Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos. et misit servum suum hora cenae dicere invitatis. venite+ quia jam parata sunt omnia. Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit illi. Villam emi et necesse habeo exire et videre illam. rogote habe me excusatum. Et alius dixit. Juga boum emi quinque. et eo probare illa. rogo te habe me excusatum. Et alius dixit Uxorem duxi. et ideo non possum venire. Et reversus servus. nuntiavit haec Domino suo. Tunc iratus Paterfamilias dixit servo suo. Exi cito in plateas et vicos civitatis. et pauperes ac deviles. et caecos et clodos introduc huc Et ait servus. Domine factum est sicut praecepisti. et adhuc locus est. Et dixit Dominus servo. Exi ad vias. et circa saepes et compelle introire ut impleatur domus mea. Dico enim vobis. quia nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabunt cenam meam. Ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos. Si quis venit ad me. et non odit patrem suum et matrem et uxorem. et filios. et fratres. et sorores. adhuc autem et animam suam non potest meus discipulus esse. Et qui non bajulat crucem suam et venit post me. non potest esse meus discipulus. Quis enim ex vobis volens turrem aedificare nonne prius sedens computat inpendia. si habet quae opus sunt ad perficiendum ne posteaquam posuerit fundamentum. et non potuerit perficere mneos qui viderint incipiant inridere illum dicentes. Quia hic homo coepit aedificare et non potuit perficere. Aut quis Rex iturus committere bellum adversus alium Regem. nonne prius sedens cogitavit si potest cum decem milibus occurrere ei. qui cum viginti milibus venit adversus eum. Si autem impossibilis est. adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt. Si ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus. Bonum est sal. quod si sal evanuerit in quo condietur. neque in terram. neque in sterculinum utile est. sed foras mittetur. qui habet aures audiendi audiat. Erant autem adpropinquantes ei. omnes publicani et peccatores. ut audirent illum Et murmurabant Pharisaei et Scribae dicentes. Quia hic peccatores recipit. et manducat cum illis. Et ait ad illos parabolam istam dicens. Quis ex vobis homo. qui habet centum oves. et si erraverit unam ex illis. nonne dimittit nonaginta et novem in deserto. et vadit quaerere eam quae erravit. donec inveniat eam. Et cum invenerit eam inponet in umeros suos gaudens. et veniens in domum convocat amicos et vicinos dicens illis. Congratulamini mihi. quia inveni ovem meam quae perierat. Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super unum peccatorum paenitentiam agentem. quam super nonaginta et novem justos. qui non indigent paenitentiam. Aut quae mulier habens dragmas decem. si perdiderit dragmam unam. nonne accendit lucernam. et scopis mundavit domum et quaerit diligenter. donec inveniat. Et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens Congratulamini mihi. quia inveni dragmam meam quam perdideram. Ita dico vobis. sic gaudium erit coram Angelis Dei super unum peccatorem paenitentiam agentem. Ait autem. Homo quidem habuit duos filios et dixit adulescentior ex illis patri. Pater da mihi portionem substantiae quae me contingit Et divisit illis substantiam Et non post multos dies congregatis omnibus adulescientior filius peregre profectus est in regionem longinquam. et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Et postquam omnia consumsit. facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere. Et abiit. et adhesit uni civium regionis illius. Et misit illum in villam suam ut pasceret parcos. Et cupiebat saturari de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat. In se autem reversus dixit. Quanti mercennarii patris mei abundant panibus. ego autem hic fame pareo. Surgens. ibo ad patrem meum et dicam illi Pater. peccavi in caelum et coram te. jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum ex mercenariis tuis. Et surgens abiit ad patrem suum. Cum adhuc autem longe esset. vidit illum patrer ipsius. et misericordia motus est. et adcurrens cecidit supra collum ejus et osculatus est illum Dixit autem ei filius. Pater peccavi in caelum. et coram te. jam non sum dignus vocari filius tuus. Dixit autem pater ad servos suos. Cito proferte stolam primam. et induite illum. et date annulum in manu ejus. et calciamenta in pedibus ejus et adducite vitulum saginatum et occidte. et manducantes aepulemur. quia hic filius meus. mortuus erat et revixit. perierat et inventus est. Et coeperunt aepulari. Erat autam filius ejus senior in agro et cum veniret. et adpropinquaret domui audivit symfoniam. et chorum et vocavit unum de servis, et interrogavit. quidnam hoc esset. Ad ille dixit illi. Frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit. Indignatus est autem et nolebat introire. Pater vero+ illius egressus foris. coepit illum rogare. Ad ille respondens dixit patri suo. Ecce quod annis servio tibi. et numquam mandatum tuum preaterii, et mihi numquam dedisti hedum ut cum amicis meis aepularer. Postquam autem filius tuus hic venit. qui devoravit substantiam suam cum meretricibus occidisti illi vitulum saginatum. Ad ille dixit illi. Fili. tu semper mecum es. et omnia mea tua sunt. epulari autem nos oportet et gaudere. quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est. Dicebat autem ad discipulos suos. Homo quidam erat dives valde qui habebat vilicum. et hic diffamatus est aput illum quod dissipasset bona ipsius. Quem cum vocasset dixit illi. Quid hoc audio de te. redde rationem vilicationis tuae. jam enim non poteris vilicare. Ait autem vilicus intra se. Quid faciam quia dominus meus. aufert a me vilicationem. fodere non valeo. mendicare erubesco. Cogitavi quid faciam. ut cum amotus fuero a vilicatione. recipiant me in domos suas. Et convocatis singulis debitoribus domini sui dicebat primo. quantum debes domino meo. Ad ille dixit. Centum cados olei. Dixit autem illi. Accipe cautionem tuam. et sede cito et scribe quinquaginta. Deinde alio dixit. Tu autem quantum debes. Ad ille dixit. Centum coros tritici. Ait illi Accipe litteras tuas. et scribe octoginta Et laudavit dominus vilicum iniquitatis quod prudenter fecerit. quia filii hujus saeculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua. Et ego vobis dico Facite vobis amicos de mamona+ iniquitatis. ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in modico. et in multo fidelis est. et qui in modico infidelis est. et in multo infidelis est. Si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis vobis credet. Et si in alio fideles non fuistis. quod vestrum est quis dabit vobis. Nemo servus potest duobus dominis servire Aut enim unum odiet. et alterum diligit. aut uni adherebit. et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mamonae. Audiebant autem haec omnia Pharisaei. qui erant avari. et deridebant eum Et ait illis. Vos estis qui justificatis vosmetipsos. coram hominibus. Deus autem novit corda vestra. quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum. Lex et Prophetae usque ad Johannen. deinde regnum Dei evangelizatur. et omnis in illud vim facit. Facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere. Omnis qui dimittit uxorem suam. et aliam ducit moecatur. et qui dimissam a viro ducit moecatur. Homo quidam erat dives. et induebatur purpuram. et bysso. et aepulabatur cottidie splendide. Mendicus autem+ quidam nomine Lazarus. qui jacebat ad januam ejus ulceribus plenus. cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis+. sed et canes veniebant. et lingebant ulcera ejus. Factum est autem ut moreretur mendicus. et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives et sepultus est. Et inferno elevans+ oculos suos cum esset in tormentis vidit Abraham a longe et Lazarum in sinum ejus et ipse exclamans dixit Pater Abraham miserere mei. et mitte Lazarum ut intinguat summum digiti sui in aqua. et+ refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma. Et dixit illi Abraham Fili recordare. quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem. hic consolatur tu vero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et vos Chaos magnum firmatum est. ut hi qui volunt hinc transire ad vos. non possint neque inde huc ad nos transmeare. Dixit autem rogo te Pater ut mittas eum in domum Patris mei. Quia habeo quinque fratres ut testetur illis. ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Et ait illi Abraham. Habent Moysen et Prophetas audiant illos. At ille dixit. Non Pater Abraham. sed si quis ex mortuis ierit ad illos. paenitentiam agent. Dixit autem illi. Si Moysen. et Prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis surrexerit credunt. Dixit autem+ et ad discipulos suos. Inpossibile est. ut non veniant scandala. vae autem homini illi. per quem veniunt. Utilius est illi. si lapis molaris inponatur circa collum ejus. et proiciatur in mare. quam ut scandalizet unum de pusillis istis. Adtendite vobis. si peccaverit frater+ tuus increpa illum. et si paenitentiam egerit dimitte illi. Et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit dicens. Paenitet me dimitte illi. Et dixerunt Apostoli Domino Adauge nobis fidem. Dixit autem Dominus Si haberetis fidem. sicut granum sinapis. diceretis huic arbori moro. Eradicare. et transplantare in mare. et oboediret vobis. Quis autem vestrum habet servum arantem aut oves+ pascentem qui regresso de agro dicat illi statim Transi recumbe. sed dicit ei Para mihi quod cenem. et praecinge te et ministra mihi. donec manducem et bibam. et post haec tu manducabis et bibes. Nunquid gratiam habet servo illi. quia fecit quae praecepta sunt ei+. Non puto. Sic et vos. cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis. dicite Quia servi inutiles sumus. quod debuimus facere fecimus. Et factum est cum iret in Hierusalem transibat per mediam Samariam et Galileam Et cum ingrederetur. quoddam castellum. occurrerunt ei. decem viri leprosi, qui steterunt a longe. et elevaverunt vocem dicentes. Jesu Praeceptor miserere nostri. Quos ut vidit. dixit illis. Euntes ostendite vos Sacerdotibus Et factum est dum irent mundati sunt. Unus autem ex illis. ut vidit quia mundatus est. reversus est cum voce magna magnificans Deum. et cecidit in faciem suam ante pedes ejus. gratias agens. et hic erat Samaritanus. Respondens autem Jesus dixit. Nonne decem mundati sunt. et novem ubi sunt. Non est inventus qui reverteretur et daret gloriam Deo nisi hic alienigena. Et ait ille. Surge et vade quia fides tua te salvum fecit. Interrogatus autem a Pharisaeis. Quando venit regnum Dei. Respondet eis. et dixit. Non venit regnum Dei cum observatione. neque dicent Ecce hic. aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. Et ait ad discipulos. Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis. Et dicent vobis. Ecce hic et ecce illic. Nolite ire neque sectemini. Sicut enim fulgur coruscans in his quae sub caelo sunt fulget. ita erit adventus Filii hominis in die sua. Primum autem oportet illum multa pati. et reprobari a generatione hac. Et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis. Edebant et bibebant. uxores ducebant et nubtum dabant usque in diem qua intravit Noe in arcam. et venit dilluvium et perdidit omnes. Similiter sicut factum est in diebus Lot. Edebant et bibebant. emebant. et vendebant. plantabant. et aedificabant. qua die autem exiit Lot a Sodomis pluit ignem et sulpur de caelo et omnes perdidit. secundum haec erunt. qua die Filius hominis revelabitur. In illa die qui fuerit in tecto. et vasa ejus in domo non descendat tollere illa. et qui in agro. similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Lot. Quicumque quaesierit animam suam salvam facere perdet illam. et quicumque perdiderit illam propter me+ salvam faciet eam. Amen dico vobis. In illa nocte erunt duo in lecto uno. unus adsumetur. et alter relinquetur. duae erunt molentes in unum. una adsumetur. et alia relinquetur. duo in agro. unus adsumetur. et alter relinquetur. Et respondentes dixerunt illi. Ubi fient haec Domine. Quibus ipse dixit Ubicumque fuerit corpus. illuc congregabuntur aquilae. Dicebat autem et parabolam ad illos. quoniam oportet semper orare et non deficere dicens. Judex quidam erat in quadam civitate. qui Deum non timebat. et hominem non reverebatur. Vidua autem quaedam erat in civitate illa. et veniebat ad eum dicens Vindica me de adversario meo. At ille nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se Et si Deum non timeo. nec hominem revereor. tamen. quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me. Ait autem Dominus. Audite quid judex iniquitatis dicit. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium. ad se die ac nocte. et patientiam habebit in illis. Dico enim vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen. Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra. Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant quod essent+ justi. et spernebant ceteros parabolam istam Duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus. et alter Publicanus. Stans itaque Pharisaeus sic orabat. Deus gratias tibi ago. quia non sum sicut ceteri homines raptores. injusti. adulteri velut etiam sicut+ hic Publicanus. jejuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo. Et Publicanus a longe stans. nolebat nec oculos suos ad caelum levare. sed percutiebat pectus suum dicens. Deus propitius esto mihi peccatori. Dico itaque vobis. quia descendit hic Publicanus justificatus magis in domum suam quam ille Pharisaeus+. quia omnis qui se exaltat humiliavitur. et qui se humiliat exaltavitur. Adferebant autem ad illum et infantes. ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli increpabant illos. Jesus autem convocans illos dixit. Sinite pueros venire ad me. et nolite prohibere. talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intravit in illud. Et interrogavit eum quidam Princeps dicens. Magister bone. quid faciens vitam aeternam possidebo. Dixit autem ei Jesus. Quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus Haec mandata nosti. Non moecaveris. Non occides. Non furtum facies. Non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem. Ad ille ait. Haec omnia custodivi a juventute mea. Quo audito Jesus ait illi. Adhuc unum tibi deest. omnia quaecumque habes vende. et da pauperibus. et habebis thensaurum in caelo. et veni sequere me. His ille auditis contristatus est. quia dives erat valde. Videns autem illum Jesus tristem factum. dixit discipulis. Quam difficile qui pecunias habent intrabunt in regnum Dei. Facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. Et dixerunt qui audiebant. Quis ergo potest salvus fieri Et ait illis Jesus. Quae inpossibilia sunt aput homines. possibilia sunt apud Deum. Ait autem Petrus. Ecce nos dimisimus omnia. et secuti sumus te. Ad ille dixit eis. Amen dico vobis quia nemo est qui relinquat domum. aut parentes aut fratres. aut uxorem aut filios propter regnum Dei. et non recipiat multo plura in hoc tempore. et in saeculo venturo vitam aeternam. Adsumens autem Jesus duodecim discipulos ait illis. Ecce ascendimus Hierosolyma. et consummabuntur omnia quae scribta sunt per Prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus et inludetur. et flagellabitur. et conspuetur. et postquam flagellaverint occident eum. et tertia die resurget. Et ipsi nihil horum intellexerunt. sed erat verbum istud absconditum ab eis et non intellexerunt quae dicebantur. Factum est autem cum adpropinquaret Hierico, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Audiens autem turbam praetereuntem. interrogabat quid hoc esset. Et dixerunt ei quia Jesus Nazoreus+ transiret. At ille exclamavit dicens. Jesu Fili David. miserere mei. Et qui praeibant. increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat. Fili David miserere mei. Stans autem Jesus. jussit illum adduci ad se. Et cum adpropinquasset. interrogavit illum dicens. Quid tibi vis ut faciam. Ad ille dixit. Domine ut videam. et Jesus dixit illi Respice fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit. et sequebatur eum magnificans Deum Et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo. Et ingressus perambulabat Hierico. Et ecce vir nomine Zaccheus. hic erat Princeps Publicanorum. et iste erat dives. et quaerebat videre Jesum quis esset. et non poterat prae turba. quia statura pusillus erat. Et praecurrens ascendit in arborem Sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus. Et cum venisset ad locum suscipiens Jesus vidit illum et dixit ad eum. Zacchee festinans descende. quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit et excepit illum gaudens. Et cum viderent omnes murmurabant dicentes. quod ad hominem peccatorem intravit manere. Stans autem Zaccheus dixit ad Dominum. Ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus. et si quid aliquem fraudavi, quadruplum reddo. Ait autem+ ad eum Jesus. Quia hodie salus domui huic facta est. eo quod et ipse filius sit Abrahae. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. Haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem. et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. Dixit ergo Homo quidam erat dives. et is abiit in regionem longinquam+. accipere sibi regnum et reverti. Vocans autem Deum servos suos. dedit illis decem mnas. et ait ad illos. Negotiamini dum venio. Cives autem ejus oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes. Nolumus hunc regnare super nos. Et factum est ut rediret accepto regno. et jussit vocare servos illos quibus dedit pecuniam ut sciret. quis quantum lucratus esset. Venit autem primus dicens. Domine mna tua. decem mnas adquisivit. Et ait illi. Euge serve bone et fidelis. quia in modico fidelis fuisti. eris potestatem habens supra decem civitates. Et alter venit dicens. Domine. mna tua. fecit quinque mnas. Et huic ait. Et tu esto supra quinque civitates Et alter venit dicens. Domine. ecce mna tua quam habui repositam in sudario. timui enim te quia homo es austeris. tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti. Et+ dixit ei. De ore tuo te judico. serve nequa et piger sciebas. quod ego austeris homo sum. tollens quod non posui. et metens quod non seminavi. et+ quare non dedisti pecuniam meam nummularis. et ego veniens cum usuris utique eam exegissem. Et adstantibus dixit. Auferte ab eo mna et date ei qui dece mnas habet. Et dixerunt ei. Domine. habet decem mnas Dico autem vobis Quia omni habenti davitur. ab eo autem qui non habet. et quod habet auferetur ab eo. Verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se. adducite huc. et interficite ante me. Et haec dicens. praecedebat ascendens Hierosolymam. Et factum est cum adpropinquasset Betphage in Bethania ad montem qui vocatur Oliveti. misit duos ex discipulis suis dicens. Ite in castellum quod contra est. in quo introjeuntes invenietis pullum asinae alligatum. supra quem nemo hominum sedit. solvite illum et adducite. Et siquis vos interrogaverit. Quare solvitis sic dicetis ei. Quia Domino necessarius est. Abierunt autem qui missi erant. et invenerunt sicut dixit illis Jesus. stantem pullum Solventibus autem illis pullum. dixerunt Domini ejus ad illos. Ut quid solvitis pullum. Ad illi dixerunt Quia Domino necessarius est. Et duxerunt illum ad Jesum et jactaverunt vestimenta sua supra pullum et inposuerunt Jesum. Eunte autem illo. substernebant vestimenta sua in via. Et cum adpropinquaret jam ad descensum montis Oliveti. coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna de omnibus quibus viderant virtutibus. dicentes. Benedictus qui venit Rex in nomine Domini. pax in caelo et gloria in excelsis. Et quidam Pharisaeorum de turba dixerunt ad eum. Magister increpa discipulis tuis. Et respondens ait illis. Dico vobis. quia si hi tacuerint lapides clamabunt. Et ut adpropinquavit videns civitatem. flevit super illam dicens. Quia si congnovisses et tu in hac die quae sunt ad pacem tibi. nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. quia venient dies in te. et circumdabunt te inimici tui vallo et circuibunt te. et obsidebunt te undique. et ad terram prosternent te et filios tuos in te. et non relinquent in te lapidem super lapidem. eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Et ingressus in templum. coepit eicere vendentes in illo et ementes dicens eis. Scribtum est. Quia domus mea. domus orationis est Vos autem fecistiseam speluncam latronum. Et erat docens cottidie in templo. Principes autem Sacerdotum et Scribae et Seniores populi. quaerebant illum perdere. et non inveniebant. quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat audiens illum. Et factum est in una dierum docente illo populum in templo. et evangelizante. convenerunt Principes Sacerdotum et Scribae cum Senioribus et dixerunt ad illum. Dic nobis. in qua potestate haec facis. aut quis est qui tibi. dedit hanc potestatem. Respondens autem dixit ad illos. Interrogo vos et ego unum sermonem et dicite mihi. Baptismum Johannis de caelo erat an ex hominibus. At illi cogitabant inter se dicentes. Quia si dixerimus De caelo dicet. Quare ergo non credidistis illi. Si autem dixerimus Ex hominibus. plebs universa lapidavit nos. certi sunt enim Johannem Prophetam fuisse. Et responderunt nescimus. Et Jesus ait illis. Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio. Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc Homo plantavit vineam et locavit eam colonis. et ipse peregre fuit annis multis. Et in tempore. misit ad colonos servum. ut de fructu vineae darent illi. Coloni autem caesum dimiserunt inanem. Et adjecit alterum servum mittere. Illi autem. et hunc caedentes. et inhonorantes dimiserunt inanem. eum. Et addidit tertium mittere Qui et illum vulnerantes ejecerunt inanem. Dixit autem Dominus vineae Quid faciam. Mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur. Quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes Hic est heres. occidamus illum. ut nostra fiat hereditas. Et ejectum illum extra vineam occiderunt Quid ergo faciet illis Dominus vineae. Veniet et perdet colonos illos. et davit vineam suam aliis. Audientes autem haec dixerunt Absit. Ipse autem aspiciens eos ait. Quid est ergo hoc quod scribtum est. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes. hic factus est in caput anguli. Omnis qui ceciderit super lapidem illum confringetur supra quem autem ceciderit comminuet illum. Et quaerebant Principes Sacerdotum et Scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum. intellexerunt enim quod ad ipsos dixerit parabolam istam. Et cum recessissent miserunt insidiatores qui se fingebant esse justos ut caperent eum in sermone. et traderent illum principatui. et potestati Praesidis. Et interrogaverunt illum dicentes. Magister scimus quia recte loqueris. et doces et non accipis personas hominum sed in veritate viam Dei doces. Licet nobis dare tributum Caesari. aut non. Considerans autem dolum illorum dixit Quid me temptatis Ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem. Respondentes autem dixerunt Caesaris. At ille ait illis. Reddite ergo. quae Caesaris sunt Caesari. et quae Dei sunt Deo Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe. et admirantes in responsa ejus. tacuerunt. Accedentes autem quidam Sadduceorum. qui negant esse resurrectionem interrogaverunt eum dicentes. Magister. Moyses scribsit nobis. Si frater alicujus mortuus fuerit. habens uxorem. et hic sine filiis fuerit defunctus. ut accipiat eam frater ejus uxorem. et suscitet semen fratri suo. Septem ergo fratres erant. et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis. Et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filiis. Et tertius accepit illam Similiter et omnes septem et non relinquerunt semen et mortui sunt. Novissima autem omnium mortua est et mulier. In resurrectione ergo. cujus eorum erit uxor. Septem enim habuerunt eam uxorem Et ait illis Jesus. Filii hujus saeculi nubunt et traduntur ad nuptias. illi vero qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt. neque uxores ducunt. neque enim ultra poterunt mori. similes enim sunt Angelis et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis. Nam quia resurgunt mortui et Moyses ostendit sicut dixit, vidi in rubo Dominum Deum Abraham. et Deum Isaac. et Deum Jacob Deus autem non est mortuorum sed vivorum. omnes enim vivunt ei. Respondentes autem quidam Scribarum. dixerunt. Magister bene dixisti. Et amplius non audebant eum quicquam interrogare. Dixit autem ad illos Jesus. Quomodo dicunt Christum Filium David esse et ipse David dicit in libro Psalmorum. Dixit Dominus Domino meo. sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum David ergo eum Dominum vocat et quomodo Filius ejus est. Audiente autem omni populo dixit discipulis suis. Adtendite vobis ab Scribis qui volunt ambulare in stolis. et amant salutationes in foro. et primas cathedras in Synagogis et primos discubitus in conviviis. Qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem Propterea hi accipient majorem damnationem. Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium divites. Vidit autem et quandam viduam pauperem mittentem ibi aera minuta duo. Et dixit Vere dico vobis quia vidua haec pauper plus omnibus misit. Omnes enim hi ex eo quod abundavit illis. miserunt in munera Dei. haec autem ex eo quod deest illi. omnem victum suum quem habuit misit. Et quibusdam dicentibus de templo. quod lapidibus bonis et donis ornatum esset. dixit. Haec quae videtis venient dies. in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur. Interrogaverunt autem illum dicentes. Praeceptor. quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient. Ad ille dixit. Videte ne seducamini. multi enim venient in nomine meo dicentes. quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos. Cum autem audieritis praelia et seditiones nolite terreri. oportet enim haec primum fieri sed nondum est finis Tunc dixit illis. Exsurget gens adversus gentem et regnum adversus regnum terremotus autem magni erunt per loca. et pestilentiae et fames. terroresque de caelo et signa magna erunt. Sed ante haec omnia inicient in vos manus suas. et persequentur. Tradentes in Synagogis. et custodiis. ducentes ad Reges et Praesides propter nomen meum. continget autem vobis. in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari. quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis. os. et sapientiam. cui non possint resistere aut contradicere omnes adversarii vestri. Trademini enim a parentibus. et a fratribus. et a cognatis. et amicis. et morti afficient vos et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. et capillus capitis vestri non peribit. In vestra autem patientia possidevitis animas vestras. Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem. tunc scitote. quia adpropinquavit desolatio ejus. Tunc qui in Judaea sunt fugiant in montibus. et qui in medio ejus sunt. discedant et qui in regionibus non intrent in eam. quia dies ultionis hi sunt ut impleantur omnia quae scribta sunt. Vae autem praegnantibus. et nutrientibus in illis diebus. erit enim praessura magna super terram et ira populo huic. et cadent in ore gladii. et captivi ducentur in omnibus gentibus et Hierusalem calcavitur a gentibus. donec impleantur tempora nationum. Et erunt signa magna in sole, et in luna. et in stellis. et in terra occursus gentium. prae ansietate ut sonitus maris. et motus fluctuum. arescentibus hominibus prae timore et exceptatione. quae supervenient universo Orbi. nam.................. caelorum movebuntur. et tunc videbunt Filium hominis in nubibus. cum postestate magna et majestate. Sed cum haec incipient fieri. respicite et levate capita vestra. quoniam adpropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem. Videte ficulneam. et omnes arbores. cum incipient ostendere fructum. scitis quoniam prope est aestas. Ita et vos. cum videritis haec fieri. scitote quod prope est regnum Dei. Amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant. Caelum et terra transibunt. verba autem mea non praeteribunt. Adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et cogitationibus hujus vitae. et superveniat in vos. repentina dies illa. tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem totius Terrae. Vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini effugere+ ista omnia quae futura sunt. et stare in conspectu Filii hominis. Erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti. Et omnis populus manicabat ad eum in templum ut audirent eum, adpropinquabat autem dies festus Azymorum qui dicitur Pascha. et quaerebant Principes Sacerdotum et Scribae quomodo eum+ interficerent. timebant enim populum. Intravit autem Satanas in Judam qui cognominabatur Scarioth+. unus de duodecim et abiit et locutus est cum Principibus Sacerdotum. et Magistratibus. quemadmodum illum traderet eis. Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare Et spopondit. Et quaerebat exinde opportunitatem ut traderet eum illis sine turbis. Venit autem dies Azymorum. in quo opportebat immolari Pascha. et misit Petrum et Johannem dicens. Euntes parate nobis Pascha. ut manducemus. Ad illi dixerunt ei Ubi vis paremus. Et dixit ad eos. Ecce introeuntibus vobis in civitatem. occurret vobis homo+. amphoram. aquae portans. sequimini eum in domum in quam intrat. et dicetis Patrifamilias domus. Dicit tibi Magister. Ubi est ospitium ubi Pascha cum discipulis meis manducem. Et ipse vobis ostendet caenaculum magnum stratum. et ibi parate. Euntes autem invenerunt. sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. et cum facta esset hora. discubuit. Et duodecim Apostoli cum eo. Et ait illis. Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar. Dico enim vobis quia ultra non manducabo ex hoc donec impleatur in regno Dei. Et accepto calice gratias egit et dixit. Accipite hoc+. et dividite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis hujus+ donec regnum Dei veniat. et accepto pane gratias egit et fregit. et dedit discipulis suis dicens Hoc est corpus meum quod pro vobis datur. hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem postquam cenaverunt. dicens Hic calix novum testamentum est in sanguine meo. qui pro vobis effundetur. Verumtamen. ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Et quidem Filius hominis vadit secundum quod scribtum est. Verumtamen vae homini illi per quem tradetur. Illi autem conquirebant inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. Facta est autem et contentio inter eos de hoc: quis eorum esset major. Ipse autem dixit eis. Reges gentium dominantur eorum. et qui potestatem habent super eos. beneficiorum largitores vocantur. Vos autem non sic. sed qui major est in vobis fiat sicut junior. et qui praeest sicut minister. Quis enim major est. qui recumbit aut qui ministrat. Nonne qui recumbit. Ego autem in medio vestrum sum. sicut qui ministrat. Vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum. ut sedeatis. et bibatis super mensam meam in regno meo. et sedeatis super XII. thronos judicantes duodecim Tribus Sdrahel. Ait autem Dominus. Simon Simon ecce Satanas expetivit ut vos ventilet. sicut triticum. Ego autem. rogavi pro te. ut non deficiat fides tua. et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Dixit autem ei Petrus. Domine tecum paratus sum. et in carcerem. et ad mortem ire. Et Jesus dixit Dico tibi Petre. non cantavit odie gallus. donec ter abneges me nosse. Et dixit eis. Quando misi vos. sine sacculo. et sine pera. et sine calciamentis. numquid aliquid defuit vobis. Ad illi dixerunt. Nihil. Dixit ergo eis. Sed nunc qui habet sacculum. tollat similiter et peram. et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium. Dico enim vobis. quoniam hoc quod+ scribtum est oportet impleri in me. Et quod cum iniquis deputatus est. Etenim ea quae de me scribta sunt. finem habent. At illi dixerunt. Domine ecce gladii duo hic. At Jesus dixit eis. Sufficit. Et egressus abiit secundum consuetudinem in montem Oliveti Sequti sunt autem illum et discipuli. ejus+. Et cum pervenisset ad locum ait illis. Orate ne intretis in temptationem: Et ipse discessit ab eis. quantum jactus est lapidis. et positis genibus orabat dicens. Pater si vis transfer a me hunc calicem. Verumtamen non mea voluntas. sed tua fiat. Et surgens ab oratione. et veniens ad discipulos. invenit eos dormientes. prae tristitia. Et ait illis. Quid dormitis. Surgite et orate. ne intretis in temptationem. Et adhuc eo loquente. ecce turba. et qui vocabatur Judas. unus de duodecim antecedebat eos. et adpropinquavit ad Jesum. ut oscularetur eum. Jesus autem dixit ei. Juda osculo Filium hominis tradis. Videntes autem hi qui cum ipso erant. quod futurum erat. dixerunt ei. Domine. si percutimus gladio. Et percussit unus ex illis servum Principis Sacerdotum. et amputavit auriculam ejus dextram. Respondens autem Jesus ait. Sinite usque huc. Et extendens manum. et tangens auriculam ejus. sanavit eum. Dixit autem Jesus ad eos. qui venerant ad eum a Principibus Sacerdotum. et Scribae. et Magistratus templi. et Senioribus. Quasi ad latronem venistis. cum gladiis. et fustibus. cottidie vobiscum eram in templo. et non inmisistis in me manus. sed haec est ora vestra. et potestas tenebrarum. Et comprehendentes eum. duxerunt ad domum Principis Sacerdotum. Petrus vero sequebatur eum+ a longe. Accenso autem igni in medio atrio. et circumsedentibus illis. sedebat et+ Petrus. in medio eorum. Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad ignem. et intuens eum dixit. Et hic cum illo erat. Ille autem negavit+ dicens. Mulier non novi eum. Et iterum post pusillum videns eum alius dixit. Homo et tu cum illo eras semper. Petrus vero ait. O homo. non sum. Et cum intercessisset spatium unius horae quidam adfirmabat dicens. Vere et hic cum illo erat. Nam et Galilaeus est. Dixit autem Petrus. Homo. nescio quid dicis. Et continuo adhuc eo loquente. gallus cantavit. Et conversus Dominus. respexit Petrum. Et recordatus est Petrus. verbum Domini. sicut dixit ei+. Quia prius quam gallus cantet. ter me negavis. Et egressus foras Petrus flevit. amare. Et viri qui tenebant eum inludebant eum caedentes et velantes caput ejus. percutiebant faciem ejus. et interrogabant cum dicentes. Prophetiza quis est qui te percussit. Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. Et ut factus est dies. convenerunt Seniores plebis. et Principes Sacerdotum. et Scribae et duxerunt illum in Concilium suum. et interrogabant eum dicentes. Si tu es Christus dic nobis. Et ait illis. Si vobis dixero non creditis mihi. si autem et interrogavero. non respondetis mihi. neque dimittetis. Ex hoc autem erit Filius hominis. sedens ad dextram virtutis Dei. Dixerunt autem omnes Tu ergo es Filius Dei. Ad ille dixit eis+. Vos dicitis quia ego sum. At illi dixerunt. Quid adhuc opus habemus testimonium. ipsi enim audivimus ex ore ejus. Et exsurgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. Coeperunt autem accusare eum dicentes. Hunc invenimus subvertentem gentem nostram. et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum Regem esse. Pilatus autem interrogavit eum dicens. Tu es Rex Judaeorum. Jesus autem respondens ait. Tu dicis. Pilatus autem dixit ad Principes Sacerdotum. et turbas. Nihil invenio causam in hominem isto. At illi invalescebant dicentes. Commovet populum. docens per universam Judaeam incipiens a Galilea usque huc. Pilatus autem audiens Galilaeam. interrogavit si homo Galilaeus esset. Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset misit illum ad Herodem qui a etipse Hierosolymis erat in illis diebus. Herodes autem viso Jesu gavisus est valde. erat enim cupiens illum videre ex multo tempore. eo quod multa audiret de illo. et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat autem illum multis sermonibus. Et Jesus nihil respondebat ei. Stabant autem Principes Sacerdotum et Scribae. constanter. accusantes eum. Cum autem sprevisset illum Herodes cum militibus suis. et inlusisset. induit eum+ veste alba. et remisit eum ad Pilatum. Tunc amici facti sunt Herodes. et Pilatus in illa die. nam antea. inimici erant ad invicem. Pilatus vero convocatis summis Sacerdotibus et Principibus populi dixit ad eos. Obtulistis mihi hunc hominem. tamquam avertentem populum. et ecce ego. coram vobis interrogans. nullam causam inveni in homine isto ex his. quibus eum accusatis. Sed neque Herodes. nam remisit eum ad nos, et ecce nihil dignum morte actum est ab eo. Emendabo ergo illum et dimittam. Necesse autem habebat dimittere eis. per diem festum unum. Exclamavit autem simul universa multitudo dicens. Tolle hunc. et dimitte nobis Barabban. qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate. et homicidium in carcere missus. iterum autem Pilatus locutus est ad eos. volens dimittere Jesum. At illi clamabant dicentes. Crucifige illum. ille autem. tertio dixit ad illos. Quid enim mali fecit iste. nullam causam mortis invenio in illum Emendans ergo illum dimittam. At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur. et invalescebant voces eorum et Sacerdotum. Pilatus autem adjudicavit fieri petitionem eorum. Dimisit autem eis illum qui propter homicidium. et seditionem missus fuerat in carcerem. quem petebant. Jesum vero tradidit voluntati eorum. Et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem. venientem de villa. et inposuerunt illi crucem portare post Jesum. Sequebatur autem illum multitudo populi+. et mulieres quae plangebant. et lamentabant eum. Conversus autem ad illas Jesus dixit. Filiae Jerusalem nolite flere super me. sed super vos ipsas flete. et filios vestros. quia ecce venient dies. in quibus dicent Beatae steriles et ventres qui non genuerunt. et ubera quae non lactaverunt. Tunc incipient dicere montibus. Cadite super nos. et collibus Operite nos. quia si in viridi ligno. haec faciunt in arido quid fiet. Ducebantur autem et alii duo latrones cum eo. ut crucifigerentur. Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae. ibi eum crucifixerunt. et latrones. unum a dextris. et alterum a sinistris. Jesus autem dicebat. Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt. Dividentes autem vestimenta ejus. miserunt sortes. Et stabat populus expectans. Et deridebant illum Principes cum eis dicentes. Alios salvos fecit nunc se ipsum salvum faciat. si hic est Christus Dei electus. Deludebant autem illum et milites accedentes. et acetum illi offerentes et dicentes. Si tu es Rex Judaeorum. salvum te fac. Erat autem. et titulus scribtus super eum. litteris. Graecis. Latinis et Hebreicis. Hic est Rex Judaeorum. Unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens. Si tu es Christus salvum fac temetipsum et nos. Respondens autem alter increpabat eum dicens. Non times tu Deum. quod in eadem damnatione es. Et nos quidem juste. digna enim factis nostris recipimus. hic vero nihil mali gessit. Et dixit ad Jesum. Domine memento mei cum veneris in regnum tuum. Et ait illi Jesus. Amen dico tibi hodie mecum eris in Paradiso. Erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra. usque in horam nonam. et obscuratus est Sol. et velum templi scissum est medium. Et clamans voce magna Jesus ait. Pater in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens expiravit. Videns autem Centurio quod factum fuerat. glorificavit Deum dicens. Vere hic homo justus erat. Et omnis turba qui simul aderant ad spectaculum istud, videntes quae fiebant percutientes pectora sua. revertebantur. Stabant autem omnes noti ejus a longe. et mulieres quae secutae erant eum a Galilea. haec videntes. Et ecce vir nomine Joseph. qui erat Decurio vir bonus et justus. Hic non consenserat consilio et actibus eorum. erat autem ab Arimatia+ civitate Judaeorum. qui expectabat. et ipse regnum Dei. Hic accessit ad Pilatum. et petit corpus Jesu. et depositum involvit in+ sindone. et posuit eum in monumento exciso. in quo nondum quisquam positus fuerat. Et dies erat Parasceve. et sabbatum inlucescebat. Subsecutae autem mulieres quae simul cum ipso venerant a Galilea. et viderunt monumentum. et quemadmodum positum erat corpus Jesu. Et revertentes paraverunt aromata. et unguenta. et sabbato quidem quieverunt. secundum mandatum. Una autem sabbati. valde diluculo venerunt ad monumentum. portantes quae paraverant aromata. et aliae simul cum eis. et invenerunt lapidem revolutum a monumento. Et ingressae non invenerunt corpus Jesu. Et factum est dum haesitarent de hoc. ecce viri duo adstiterunt juxta illas. in veste. fulgenti. Cum timerent autem. et declinarent vultum in terram. dixerunt ad illas. Quid quaeritis viventem cum mortuis. non est hic. sed surrexit. Recordamini. qualiter locutus est vobis. cum adhuc in Galileam esset dicens. Quia oportet Filium hominis. tradi in manus hominum peccatorum. et crucifigi. et tertia die resurgere. Et recordatae sunt verborum ejus. Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim. et ceteris omnibus. Erat autem Maria. Magdalene. et Johanna. et Maria Jacobi. et ceterae quae cum eis erant. quae dicebant ad Apostolos haec. Et visa sunt coram illos. quasi deliramentum verba illarum. et non credebant illis. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum. et procumbens. videt linteamina sola posita. et abiit mirans secum. quod factum fuerat. Et ecce duo ex ipsis ibant. eadem die in castellum quod aberat+ spatio stadiorum. LX ab Hierusalem nomine Emmaus. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. Et factum est. dum fabularentur. et secum conquirerent. et ipse Jesus adpropinquans ibat cum eis. oculi autem eorum tenebantur. ne eum agnoscerent. Et ait ad illos Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem. Ambulantes et estis tristes. et respondens unus ex ipsis. cui nomen Cleophas dixit ei. Tu solus peregrinus es in Hierusalem. et non agnovisti quae facta sunt in ea in diebus istis. Quibus ille dixit. Quae. At illi dixerunt. De Jesu nazoreno qui fuit Propheta potensin opere et sermone coram Deo. et omni populo. quomodo eum tradiderunt summi Sacerdotes et Principes nostri in damnationem mortis. et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel. et nunc super haec omnia. tertia dies est hodie. quod haec facta sunt. Sed et mulieres quaedam. ex nostris. terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum. et non invento corpore ejus venerunt dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum. et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt. ipsum vero non viderunt+. Et ipse dixit ad illos. Stulti et tardi corde ad credendum. in omnibus quae locuti sunt Prophetae. Nonne haec oportuit pati Christum. et ita intrare in gloriam suam. Et incipiens a Moyse. et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus. Scribturis. quae de ipso erant Et adpropinquaverunt castello quo ibant. et ipse finxit se longius ire. Et coegerunt eum dicentes. Mane nobiscum. quoniam vesperum est. et jam declinavit dies. Et intravit cum illis. ut maneret. Et factum est dum recumberet cum illis. accepit panem. et benedixit, et fregit et dedit eis. Et aperti sunt oculi eorum. et cognoverunt eum. et ipse invisus factus est+ eis. Et dixerunt ad invicem. Nonne cor nostrum erat in nobis ardens, dum loqueretur nobis in via. et aperiret nobis Scribturas. Et surrexerunt eadem hora. et regressi sunt in Hierusalem. et invenerunt congregatos undecim Apostolos. et eos qui cum ipsis erant dicentes. Quia vere Dominus surrexit. et apparuit Simoni. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via. et quomodo cognoverunt eum. in fractione panis. Haec autem illis loquentibus. ipse+ Jesus stetit. in medio eorum. et dixit eis Pax vobis. ego sum nolite timere. Conturbati vero et conterriti. existimabant se spiritum videre. Et dixit eis. Quid turbati estis et quare+ cogitationes ascendunt in cordibus vestris. Videte manus meas et pedes quia ego sum ipse. palpate et videte. quia spiritus carnem et ossa non habet. sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset. ostendit eis manus. et pedes. Adhuc autem non credentibus illis prae gaudio. et mirantibus dixit eis. Habetis hic aliquid quod manducetur. At illi obtulerunt ei. partem piscis assi. et favum mellis. Et accipiens coram ipsis manducavit. et dixit ad eos. Haec sunt verba quae locutus sum ad vos. cum adhuc essem vobiscum quoniam oportuit impleri omnia quae scribta sunt in lege Moysi. et Prophetis. et Psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum. ut intelligerent Scribturas. Et dixit eis. Quoniam sic scribtum est. et sic oportuit Christum pati. et resurgere a mortuis die tertia. et praedicari in nomine ejus paenitentiam. et remissionem peccatorum in omnes gentes. incipientibus ab Hierusalem. Vos autem estis testes horum omnium. Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos. vos autem sedete in civitate hac Hierusalem. quoadusque induamini virtutem+ ex alto. Eduxit autem eos foras in Bethania. et elevatis manibus suis. benedixit eos+. Et factum est dum benediceret eos. recessit ab eis et elevabatur in caelum. Et ipsi adorantes eum. regressi+ sunt in Hierusalem cum gaudio magno. Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Amen.
9.23.47
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAN EXPLICIT.+ INCIPIT EVANG. SECUNDUM MARCUM.

Intertext edge

Open linked passage

Note