⋯
Original: 7086 Senten
I. AD EOS QUI IN COENOBIIS ET XENODOCHIIS HABITANT FRATRES. Haeredes Dei, audite sermones Dei; cohaeredes autem Christi, percipite eloquia Christi, ut detis ea cordibus filiorum vestrorum; verba autem sapientum doceatis eos. Pater bonus erudit filios suos: pater autem nequam disperdet eos. Fides initium charitatis: finis autem dilectionis scientia Dei. Timor Domini custodiet animam: continentia autem bona confortat illam. Sufferentia viri generat spem: spes autem bona glorificabit eum. Qui servituti subjicit carnes suas, impassibilis erit: qui autem nutrit eas, dolebit super illas. Spiritus fornicationis in corporibus intemperantium: spiritus autem pudicitiae in animis abstinentium. Secessio cum charitate purificat cor: separatio autem cum odio conturbat illud Melior millesimus in charitate, quam solus cum odio in abditis et speluncis. Qui alligat memoriam malitiae in animam suam, similis est ei, qui abscondit ignem in paleis. Ne dederis escas multas corpori tuo, et non videbis in somnis phantasias malas: sicut enim exstinguit flammam aqua, sic phantasmata turpia exstinguit esuries. Vir iracundus terrebitur; mansuetus autem intrepidus erit. Ventus validus fugat nubes, memoria autem malitiae sensum a scientia. Qui orat pro inimicis, hic immemor est malitiae: qui autem parcit linguae, non contristabit proximum suum. Si exacerbaverit te frater tuus, induc eum in domum tuam, et ad ipsum ne pigeat te introire: sed manduca cum eo panem tuum: hoc enim faciens, eripies animam tuam, et non erit tibi offendiculum in tempore orationis. Sicut charitas gaudet paupertate, sic odium delectatur divitiis. Non potietur dives scientia, et camelus non introibit in foramen acus: sed nihil horum impossibile est apud Dominum. Qui diligit pecuniam, non videbit scientiam; et qui congregat illam, contenebrabitur. In tabernaculis humilium commorabitur Dominus: in domibus autem superborum multiplicabitur maledictum. Inhonorat Deum qui transgreditur legem ejus: qui autem custodit eam, glorificat factorem suum. Si aemularis Christum, beatus efficieris: morte autem ejus morietur anima tua, et non contrahes a carne tua malitiam: sed erit processus tuus sicut ortus stellae; et resurrectio tua, tamquam sol fulgebit. Vae iniquo in die mortis, et injustus peribit in tempore malo. Quemadmodum enim evolavit corvus e nido suo, sic immunda anima e corpore suo. Animas justorum deducent Angeli: animas autem malorum suscipient daemones. Quocumque ingressa fuerit malitia, ibi et ignorantia: corda autem justorum implebuntur scientia. Immisericors monachus inops erit: enutriens autem pauperes haereditabit thesauros. Melior est paupertas cum scientia, quam divitiae cum ignorantia. Ornamentum capitis corona; ornamentum autem cordis scientia Dei. Posside scientiam, et non argentum; et sapientiam super divitias multas. Justi haereditabunt Dominum: sancti autem nutrientur ab eo. Qui miseretur pauperibus, exterminat iram: et qui nutrit eos, implebitur bonis. In corde mansueto requiescit sapientia: sedes autem impassibilitatis anima bene operans. Fabricatores malorum percipient mercedem malam: fabricatoribus autem bonorum dabitur merces bona. Qui ponit laqueum comprehenditur in eo: et qui occultat illum, disperiet ab eo. Melior est saecularis mansuetus, quam Monachus furiosus et iracundus. Scientiam disperdit iracundia; longanimis autem congregat eam. Sicut ventus auster vehemens est in pelagus, sic furor in corde viri. Qui orat frequenter effugiet tentationes: negligentis autem cor conturbabunt cogitationes. Non te delectet vinum et te non illiciat caro. Ne enutrias carnes corporis tui, et cogitationes turpes deficient a te. Ne dicas: hodie festus dies, et bibamus vinum; et crastino Pentecoste, et manducabo carnem: eo quod non est festivitas apud monachos in terra ad replendum ventrem suum. Pascha Christi transitus a malitia est: Pentecoste autem ejus, resurrectio animae. Pentecoste Domini, suscitatio charitatis: qui autem odit fratrem suum, cadit in ruina magna. Festivitas Dei oblivio malorum: retinentem autem malitiam apprehendit luctus. Festivitas Dei scientia vera: qui autem intendit falsae scientiae, morietur turpiter. Melius est jejunium cum mundo corde, quam epulatio in immunditia animae. Qui disperdit cogitationes malas de corde suo, similis est ei, qui allidit parvulos ad petram. Monachus somniculosus incidit in mala: qui autem vigilat, sicut passer volabit. Ne dederis te in vigiliis narrationibus supervacuis, et non abjicias sermones spiritales: quoniam Dominus inspicit cor tuum, et non te statuit innocentem ab omni malo. Somnus multus incrassat cor: vigiliae autem bonae acuunt mentem. Somnus multus superducit tentationes; qui autem vigilat effugit eas. Sicut ignis liquefacit ceram, sic vigiliae bonae cogitationes malas. Melior est vir dormiens, quam monachus vigilans in sermonibus vanis. Somnium angelorum laetificat cor; somnium autem daemonum conturbat illud. Poenitentia et humilitas erexerunt animam: eleemosyna autem et mansuetudo confirmaverunt eam. Memento semper patris tui, nec obliviscaris judicium aeternum, et non erit delictum in anima tua. Si spiritus acediae ascenderit super te, ne relinquas domum tuam, et non declines in tempore tristitiae: sicut enim quis confricat argentum, sic splendidum fiet cor tuum, si perseveraveris. Spiritus taedii abigit lacrymas: spiritus autem tristitiae contribulat orationem. Cupiens divitias sollicitus eris multum, et amplectens illas lugebis amarissime. Non remoretur scorpius in sinu tuo; sic nec cogitatio mala in corde tuo. Occidere genimina serpentum ne parcas, et non parturies cogitationes eorum. Sicut enim aurum et argentum probat ignis, sic cor monachi tentatio. Aufer a te superbiam, et vanam gloriam, et jactantiam longe facito a te. Qui enim expetita privatur gloria contristabitur: qui vero adeptus est, fiet superbus. Ne dederis superbiam cordi tuo, et ne dixeris in conspectu Domini, potens sum; ut non Dominus derelinquat animam tuam, et maligni daemones humilient illam. Tunc enim de aere conturbabunt te inimici, noctes autem terribiles suscipient te. Conversationem monachi custodit scientia: qui autem ab ea discedit, incidit in latrones. De petra spiritali manat fluvius; anima autem bene agens bibit ex eo. Vas electionis anima munda: immunda autem replebitur amaritudine. Absque lacte non enutrietur infans: et sine impassibilitate non exaltabitur cor. Charitatem antecedit impassibilitas: scientiam autem praecedit dilectio. Scientiae adjicietur sapientia: impassibilitatem vero generat prudentia. Timor Domini generat sapientiam: fides autem Christi donat timorem Dei. Sagitta candens incendit animam; vir autem operator boni exstinguit eam. Clamorem et blasphemiam aversatur scientia: sermones autem dolosos fugit sapientia. Suave est mel, et dulcis favus: scientia autem Dei dulcior ambobus. Audi, monache, sermones patris tui, et ne irritas facias eruditiones ejus. Cum miserit te, obaudi ei, et quantum ad mentem comitere cum eo: hoc enim modo effugies cogitationes malas, et maligni daemones non praevalebunt adversum te. Si crediderit tibi pecuniam, non dispergas illam: et si superoperatus fueris, non detineas apud te. Malus dispensator contribulabit animas fratrum; et memor malitiae non miserebitur eorum. Qui disperdit substantiam monasterii, fraudat Deum: et qui negligit eam, non erit impunitus. Iniquus dispensator, distribuit male; justus autem ut dignum est dispensabit. Qui male loquitur de fratre suo exterminabitur: negligens autem egentem non videbit lumen. Melior est saecularis in infirmitate serviens fratri, quam anachoretes qui non miseretur proximo suo. Insipiens monachus negligit instrumenta artis suae; sapiens autem curam habebit illorum. Ne dixeris, hodie maneo, et cras exibo: quia non in sapientia cogitasti de hoc ipso. Circuitor monachus meditabitur sermones falsos; proprium autem ludificabitur patrem. Qui exornat vestimenta sua, et implet ventrem suum, hic pascit cogitationes turpes, et cum sanctis concilium non habebit. Si introiveris vicum, non proximaveris mulieribus; et non moratus fueris sermocinari cum eis; quemadmodum enim si quis glutiat hamum, sic abstrahetur anima tua. Longanimis monachus impassibilitate gaudebit: qui autem exacerbat fratres suos, odibilis erit. Mansuetum monachum diligit Dominus; turbulentum autem repellit a se. Piger monachus murmurabit: et somniculosus dolorem capitis fingit. Si contristatus fuerit frater tuus, consolare illum; et si dolet, condole illi: hoc enim faciens laetificabis cor ejus, et thesaurum magnum tibi cumulabis in coelis. Monachus, qui dissimulat custodire sermones patris, maledicet canis patris sui, et derogabit vitae filiorum ejus: Dominus autem annullabit eum. Qui occasionem quaerit, separabit se a fratribus; patrem autem suum incusabit. Ne dederis auditum tuum sermonibus qui sunt contra patrem tuum, et non suscites animam inhonorantis illum; ut non Dominus irascatur in operibus tuis, et deleat nomen tuum de libro vivorum. Qui obedit patri monasterii, diligit semetipsum: qui autem contradicit ei, incidet in mala. Beatus monachus, qui custodit praecepta Domini: et sanctus, qui servat sermones patrum suorum. Piger monachus multa detrimenta patietur: si autem perstiterit in audacia, et habitum suum adjiciet perdere. Qui custodit linguam suam dirigit vias suas: et qui servat cor suum implebitur scientia. Monachus bilinguis turbat fratres; fidelis autem agit quiete. Qui confidit in sua continentia, hic cadet: qui autem humiliat seipsum, exaltabitur. Ne dederis te saturitati ventris, et non implearis somno nocturno: hoc enim modo efficieris mundus, et spiritus Domini superveniet in te. Psallentis viri conquiescet indignatio: et qui longanimis est, interritus erit. Ex mansuetudine generatur scientia; ex ferocia autem inscitia. Sicut aqua dat incrementum plantationi, sic humiliatio iracundiae exaltat cor. Qui investigat convivia, exstinguetur lumen ejus; anima autem ejus videbit tenebras. Pondera in statera panem tuum, et bibe ad mensuram aquam tuam; et spiritus fornicationis fugiet abs te. Da senibus vinum, et aegrotantibus offer escas; eo quod contriverunt carnes juventutis suae. Non supplantes fratrem tuum, et in ruina ejus ne congratuleris: Dominus enim cognoscit cor tuum, et tradet te in die mortis. Monachus prudens impassibilis erit: imprudens autem exhauriet mala. Oculum nequam excaecabit Dominus; simplicem autem eripiet a tenebris. Sicut lucifer in coelo, sicut palma in paradiso; sic in anima mansueta sensus purus. Vir sapiens scrutabitur sermones Dei, insipiens autem irridebit eos. Qui odit scientiam Dei, et rejicit considerationem, similis est ei qui lancea pungit cor suum. Melior est scientia Trinitatis super scientiam incorporalium, et consideratio ejus super rationes omnium saeculorum. Cani senum mansuetudo; vita autem illorum scientia vera. Juvenis mansuetus multa suffert: pusillanimem autem senem quis sustinebit? Vidi iracundum senem elatum ultra tempus suum: spem tamen non habuit junior, quam ille. Qui scandalizat saeculares non erit impunitus: et qui exacerbat eos, inhonorabit nomen suum. Conturbantem Ecclesiam Domini exterminabit ignis: resistentem autem sacerdoti deglutiet terra. Qui amat pacem, manducabit favum ejus: et qui colligit eam, implebitur melle. Honora Dominum, et cognosces incorporalia; et servi illi, et ostendet tibi rationes saeculorum. Citra scientiam non exaltabitur cor, et arbor non florebit sine humore. Carnes Christi actuum virtutes: qui autem manducat eas, efficitur impassibilis. Sanguis Christi consideratio factorum; et qui bibit illum, illuminabitur ab eo. Pectus Domini scientia Dei: qui autem recubuerit super illud, praedicator erit divinorum. Plenus scientia, et actor bonorum obviaverunt sibi: medius autem inter utrumque stetit Dominus. Qui acquisivit dilectionem, acquisivit thesaurum; accepit autem a Domino gratiam magnam. Consilia daemonum cognoscit sapientia: astutiam autem illorum investigavit prudentia. Non spernas decreta sancta, quae posuerunt patres tui: fidem autem baptismi tui non derelinquas, et non repellas signaculum spiritale: ut adsit Dominus animae tuae, et protegat te in die malo. Sermones haereticorum nuntii mortis: qui autem suscipit illos, perdet animam suam. Nunc ergo, fili, audi me, et non accedas ad ostia virorum iniquorum, neque ambules super laqueos eorum, ut non capiaris. Separa animam tuam a scientia falsa: etenim ego saepe locutus sum ad eos; tenebrosos autem sermones eorum investigavi, et venenum aspidum inveni in eis. Non est prudentia, et non est sapientia in viis eorum. Omnes qui suscipiunt eos peribunt, et qui diligunt eos implebuntur malis. Vidi ego patres dogmatum illorum, et in desertis commisi cum illis. Inimici enim Domini obviaverunt mihi, et daemones in verbis concertaverunt adversum me, et non vidi lumen verum in sermonibus eorum. Vir mendax excidet a Deo: seducens autem proximum, incidet in mala. Melior est paradisus Dei super hortum olusculorum, et fluvius Domini super fluvium magnum contenebrantem terram. Fidelior aqua coelestis, super aquam Aegyptiorum sapientium, haurientium de terra. Sicut enim qui rotas ascendunt, deorsum descendunt; sic qui exaltant verba sua humiliantur. Sapientia Domini exaltat cor; intellectus autem ejus purificat illud. Rationes providentiae obscurae; et vix intelligibiles considerationes judicii; vir autem bene agens cognoscit eas. Qui purificat se, conspiciet naturas in telligibiles: rationes autem incorporabilium cognoscet monachus mitis. Qui creaturam dicit Trinitatem, blasphemat Deum: et qui spernit Christum ejus, non cognoscit eum. Considerationes creaturarum dilatant cor: verba autem prudentiae et judicii exaltant illud. Scientia incorporalium elevat sensum, et sanctae Trinitati applicabit eum. Mementote ejus, qui dedit vobis in Domino proverbia luculenta, et non obliviscamini animam ejus humilem in tempore orationis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).