Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
EvaxEpis 2 · 10914-episto288More by Evax
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/evax" aria-label="More works by Evax"> —
⋯
More
Original / primary: 10914 Episto288
1
Salutem dicit Tiberio Evax.
1
Desideranti tibi scribi a me mysteria omnium Lapidum quae generi humano ea sapienti prodesse videantur, negandum tibi non fuit. Tu itaque custodit summa diligentia mysterium summi altissimique Dei. Hoc enim mysterium caeteris gentibus incognitum, Aegyptis vero cognitum, neque αλλοφύλοὶς neque aliis hostibus tradideris, ne unquam ad sterilitatem hujus scientiae deveniat Aegyptus, et ne eadem per aliquem concremata, incendio conflagretur, aut immissis in Aegyptum regibus servos efficiat omnes Aegyptiis dominantes. Hic enim aliis traditurus non est, et ne alii sua potestate detineant, perpetua custodia habeatur. Juro autem tibi per summum Deum quod parem melioremve librum Aegyptus non habet. Cujus jurationis testis est summus Deus. Mittam enim libri bonum scilicet nomen, per quod genus noscetur. Igitur perpetualiter custodiatur in nobis. Praestat enim multum in omnibus actionibus per singulas hierarchias quas Graeci vocant omnium lapidum. Vale.
2
Evax Tiberio imperatori salutem.
2
Magnifica tua dona accepi per centurionem Lucinium Frontonem nomine, quem dignatus es mittere ad me. Et ego tibi invicem misi quodcunque charius per terram in Orientis partibus de omnibus lapidibus remediorum nomen existit. Vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note