Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Falco Beneventanus1139-1142
Chronicon
Chro 2.79
Choose a text More by Falco Beneventanus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11013 Chroni35
2.1
CHRONICUM.
2.1
.................................. apud urbem Romanam eum ab honore privabat, quinetiam animos Beneventanorum saepissime incitabat, ne praeter licentiam domini papae archiepiscopatui consentirent. Tandem concives hujuscemodi deliramenta aspicientes, nec mora, fere centum nobilium, et bonorum hominum Romam miserunt, dominum papam precantes, ut pastorem electum corrobare dignaretur. Illi autem abeuntes, coram omnibus, videlicet in sacrosancta synodo, quam constituerat, eum indesinenter postulavere, quod minime obtinere valuerunt. Videntes autem hoc, qui missi fuerant, indeque reversi corda aliorum movebant dicentes, patres, avos, proavos nostros tantam injuriam passos nunquam fuisse. Sed quid plura? Qui ex parte Risonis videbantur, arma, et belli apparatus super campanili imposuerunt; audierant enim, quod Petrus ipse Portuensis episcopus conjurationem fecisset, ut thesauros ecclesiae et ejus bona virtute vellet diripere. Tunc episcopus ipse in coclerio arma imponi aspiciens, tristis factus, suos vocari praecepit fideles, quatenus consulerent, quid super hoc tanto talique negotio fieri debuisset. Interim bellum inchoatum est, eo quod pars episcopi in campanili ascendens palatium Dacomarii, in quo episcopus ille morabatur, fortiter expugnabat, et episcopi auxiliarii de turre Dacomarii pugnantes invicem crudeliter praeliati sunt; duo quidem juvenes in ipso conflictu animas reddidere. Postremo nocte adveniente, videns se episcopus ipse circumventum, medio noctis silentio monasterium S. Sophiae cum quibusdam ascendit, ibique tempore non multo commoratus est. Praeterea cives metu coacti timentes, ne episcopus ille eos apud dominum papam affligeret, eum coegerunt, quoadusque eis fidem sacramento praeberet, quod facturum promisit, oravitque dominum papam, ut rectorem mitteret, qui Rossemanum monachum rectorem iterato constituit.
2.2
Anno 1103, XII indictionis.
2.3
Anno 1104, XIII indictionis,
2.4
Anno 1105, XIV indictionis, mense Januario, et Februario nix magna fuit, et fluminum inundatio, et stella cometes ad occasum apparuit; triduo enim post venit papa Beneventum.
2.5
Sequenti anno obiit Henricus Teutonicorum rex.
2.6
Anno 1107, mense Septembri, I indict., obiit praefatus Roffridus Beneventanus archiepiscopus, qui sedit triginta annis et uno, mensibus duobus, diebus XX.
2.7
In hoc anno, ipso mense Septembri obiit abbas Madelmus, et hoc mense Septembris electus est Bernardus abbas in festivitate Sancti Angeli.
2.8
Anno 1108, II indictionis sterilitas vini, mortalitasque animalium, et papa Paschalis venit Beneventum, qui mense Novembris ordinavit Landulphum archiepiscopum.
2.9
Anno 1109, III indictionis obiit Formatus. Pascha accidit VII Kalendas Maias, et die secundo intrante mensis Novembris combustus est thesaurus S. Mariae.
2.10
Anno 1110, IV indictionis Henricus rex venit Romam, qui fraude et dolo papam Paschalem cepit, et cardinales mense Februario. Eodem mense dux Rogerius obiit, et Boamundus germanus suus.
2.11
Anno 1111, V indictionis.
2.12
Anno 1112, VI indictionis mense Martio papa Paschalis faciens Romae synodum fregit pactum, quod fecerat cum Henrico rege. Hoc anno incoeptum est aedificium, vel aedificari Oratorium Sancti Bartholomaei apostoli.......
2.13
His et aliis ita decursis cernentes Beneventani se variis praedarum doloribus affligi, consilio habito, Landulphum archiepiscopum, et Joannem judicem ad praefatum apostolicum delegaverunt, quatenus cives illos tanta oppressos calamitate ad portum salutis erigere dignaretur; praecipue cum plerique Beneventanorum civitatem intrinsecis conspirationibus saepe turbavissent; scilicet quod alii Landulphum Burrellum, alii Ansonem civitatis rectorem sine domini papae voluntate constituere satagebant. Apostolicus autem haec audiens, nec mora, secundo die intrante mensis Decembris advenit Beneventum, qui mense Februario synodum constituit. Synodo autem facta, cum in sacro Beneventano palatio assisteret, praedictamque conspirationem factam pro parte illius Landulphi Burrelli deprehendens, concives vocari jussit, a quibus, quid agendum esset super hoc tanto et tali negotio, subtiliter sciscitatus est, quomodo, ut diximus, conjuratio illa ad traditionem civitatis, et detrimentum fore videbatur: et quod quidam civium pro ipsius Landulphi auxilio turres portae summae noctu cepissent; indeque munitionum ipsarum custodem ejicientes una tantum nocte eas virtute tenuerunt. Tandem, Deo opitulante, et Beneventanorum complurium fidelium solatio, quorum mens erat sanior, turres ipsae vendicatae sunt, et B. Petro restitutae. At cives ipsi tale domino papae dedere responsum, ut, quos suspectos haberet, vocaret, et ab eis pleniter justitiam sumeret. Quid plura? Curia ordinata, vocantur malorum fautores, vocantur suspecti; tandem legitime sententia extensa, quosdam captos vidimus, quosdam ejectos, et domos quorumdam fisco deditas, quorumdam destructas. Istis taliter actis.
2.14
Anno videlicet 113, supra millesimum, et XIV anno pontificatus supradicti domini papae mense Martio, VI indictionis dominus ipse apostolicus civitatem Beneventanam variis praedarum persecutionibus ex omni parte oppressam aspiciens, et civium bona a Normandis undique vicinantibus quotidie distrahi, et confundi cognoscens, consilio habito, Landulphum de Graecia militem praestantem, et solertem comestabulum Beneventanorum instituit, quatenus, Deo juvante, et ipsius prudentia civitas a praedarum solita confusione, quae saepissime imminebat, et a conspirationum seditione contra dominum papam crebro erecta, secura in progenie, et progenies consisteret: cognoverat enim eum prudentem, et animosum, sagacisque ingenii virum, cujus auxilio, et solertia nedum Beneventanorum populus sibi ad regendum commissus, verum etiam pleraque Langobardorum habitatio a Normandorum servitute affligentium eripi, et liberari confidebat; erat quippe Landulphus ipse bellicosi spiritus, et minorum injurias non patiens, inimicis omnibus quotidie minabatur. Nam si quis inimicorum illi injuriam, vel praedam inferret, mori prius velle desiderabat, quam impunitus aliquo modo inimicus recederet. Quid plura? Landulphus ipse comestabulus, ex omni parte, virtute, et scientia redimitus colla nulli minantium flectere dignabatur. Cumque, sicut praedictum est, Landulphus ille, comestabiliae honorem a supradicto domino papa Paschali acciperet, videns castellum, quod quidam Robertus, qui Sclavus cognominabatur, in monte Sableta construxerat, vir omnis malitiae, et nequitiae studio repletus, anxiando cum eo locutus est, ut castellum illud destrueretur. Ob Beneventanorum enim guerram, et inimicitiam civitatis, castellum illud Robertus ipse construxerat mirabile, valdeque laboriosum. Ex cujus castri residentibus multa cives opprobria, damnorumque copiam perpessi fuerant, ita quidem, quod quidam concivium pro ipsius castelli aedificio praedia, et possessiones, quas circa eumdem montem habuerunt, perdidere. Castello itaque mirabiliter constructo, illic residentes cum ipsius Roberti servientibus quandoque Beneventanos capiebant; quandoque, quod crudelius est, peregrinis vitam cum eorum bonis auferebant. Praedictus igitur apostolicus haec Romae audiens Robertum illum excommunicavit, donec castellum illud civitati contrarium delevisset, quod facere ipse Robertus contempsit. Quid plura? Landulphus ipse de Graeca comestabulus ordinatus, cum praedicto Roberto pactum incipiens, ipse quod cum praedicto papa facere noluerat, castellum illud destruxit, et funditus delevit, duobus videlicet equis optimis, et ducentis solidis datis. Deinde Landulphus ipse comestabulus pactum cum comite Jordano sacramento affirmans, quotidie virtutibus, et laudis praeconio attollebatur.
2.15
Robertus itaque princeps, et Robertus, et Jordanus comites castellum illud sic destructum, et Landulphum illum comestabulum de die in diem virtute et divitiis repleri aspicientes, invidiae zelo ex odio Longobardorum perculsi, putantes se illius prudentia exhaeredari, cum omnibus Normandis ex omni parte vicinantibus conjuravere, affirmantes se guerram Beneventi facturos, et praedam, donec Landulphus ipse Beneventanorum comestabulus videretur. Sacramento ipso taliter confirmato innumeris cum militibus et peditibus super Beneventum venerunt, duodecimo die intrante mensis Augusti, et in monte, qui Guardia dicitur, die una tantum, ac nocte castrametati sunt, credentes et illum ejicere, et civitatem omnino depopulari; sed die ipso, quo applicuerunt, bellum inchoantes et superati sunt, et quidam eorum capti. Nocte autem insecuta, timore coelesti, et Beneventanorum terribiliter commoti, more latronum per devia fugientes, existimabant se nocte ipsa a Beneventanis capi, et turpiter teneri. Ita quidem, ut sicut ex ore eorum complurium narrantium auditum est, si comestabulus ipse cum Beneventanorum et militum caterva Ecclesiam S. Angeli ad crucem transcenderet, vel vocis alicujus sonitus audiretur et hostes, et hostium apparatus stipendia Beneventanorum in manibus procul dubio traderentur.
2.16
Illis autem Normandis sic abeuntibus, Landulphus ipse de Graeca comestabulus, inimicorum non ferens impugnationes, vicem reddens pro acceptis, haud mora, militum fere centum et octuaginta numero armatorum collecto, et civium circiter quatuor millia multitudine congregata, castellum, quod Terrarubea dicitur, adivit, quod igne ferroque terra tenus prostravit: ipsiusque castri incendio Robertus quidam de Sicilia dictus, combustus obiit; sicque innumerabilem animalium, et aliarum rerum substantiam Beneventum magno cum gaudio perduxere. Non post multum vero temporis iterum collecta equitum et concivium cohorte, Landulphus ipse castellum apicem insilivit, cujus castri, et molendina destruxit, et praedam animalium secum gaudens asportavit.
2.17
His omnibus ita perfectis, guerra Normandorum quorum mentionem fecimus, durius incepta est; in qua Landulphus innumeram auri et argenti copiam et equorum distribuit. Interea dum comestabulus ipse cum militum caterva prope pontem Serretellae pro inimicorum insidiis custodisset, en adsunt equites Roberti comitis fere quinquaginta, qui et pro dolo civitatis inter fruteta morabantur. Quid dicam? insidiis ex ultraque parte propalatis, conflictus inter eos habitus est. Tandem Dei misericordia superveniente, pars inimicorum terga vertens, in fugam conversa est, adeo quod de eorum equitibus duodecim captivos comestabulus ipse cum armis omnibus eorum duxit. Praeterea sicut diximus, guerra ex utraque parte fortiter inchoata, saepissime hinc et inde depraedatum est. Contigit autem die quadam, Rao, qui erat dominus castelli Ceppalunis, cum Landulpho Burrello, et aliis fere centum quinquaginta militibus, et peditum multitudine ad frangendam, ut ita dicam, arcaturiam ivit. Cumque comestabulus sic frangentes eos flumen Sabbati vidisset, tantam non ferens audaciam, in medium campi ad ecclesiam Sanctorum septem Fratrum, stipatus militum collegio exiit; ubi ad invicem decertatum est; sed, peccatis supervenientibus, pars comestabuli ab insidiis inimicorum decepta, per planitiem illam persecuta corruit; ita quod duodecim milites civitatis nobiles cum omni armorum apparatu retenti sunt.
2.18
Istis omnibus, et aliis sic decursis, inimici omnes, qui pro guerra conjuraverant, videntes comestabulum ipsum colla eis non flectentem, eis potius minari, et Beneventanos eum, et ejus praecepta jugiter sectari, coeperunt civitatem plus solito distringere, praecipientes ut omnes, quas possent, vineae circum astantes inciderentur. Quod et factum est: insuper pauperes, aliosque viros, quos invenirent, caperent: sententia quorum divulgata, plerique hominum capti sunt.
2.19
Anno 1114, mense Martio, VII indictionis, dum vineae sic incidebantur, et capiebantur homines, Beneventanorum quidam, invidiae gladio compulsi miserunt ad praedictum papam Landulphum archiepiscopum, et Rachisium Sancti Modesti abbatem, ut ei necessitatem ex omni parte, quam patiebantur, intimarent. Ipsi autem abeuntes, quam viderant afflictionem domino papae patefecerunt, eum lacrymando precantes, ut gregi commisso sicut pastor bonus subvenire dignaretur. Necessitate autem domino papae ostensa, eis praecepit, ut pacem civitati, prout melius potuissent, facerent, et pauperibus subvenirent, ne Petrus apostolus civitatem acquisitam occasione perderet; quidquid autem de pacis consilio invenissent, ipsi remitterent. Archiepiscopus vero Roma reversus aliter quam acceperat, faciens, misit Landulpho comestabulo dicens, ut condolens necessitati pauperum comestabiliam deponeret, quoadusque dominus papa Beneventum veniret. Postea vero aut pretio, servitiisque, seu civium precibus papam ipsum precarentur, eumque honori pristino redderent: dummodo Normandi pacem facere nolint, sacramento, ut dictum est, eorum interveniente. Landulphus autem comestabulus hoc audiens, in sacro Beneventano palatio coram B. Petri fidelibus respondens, ait se nunquam comestabiliam dimissurum, nisi manu ad manum captus esset, et per vim retentus. Insuper videre vellet, quam Normandi pacem Beneventanis facere voluissent, et domino papae pacem ipsam descriptam delegaret; quidquid autem de pace praeciperet, vel de comestabilia ponenda ipse dominus papa coram omnibus faceret se exsecuturum. Qualiter autem in sacro Beneventano palatio comestabulus ipse adfuerit, retexam: Cum, sicut praelatum est, archiepiscopus Roma reversus fuisset, cum quo et Petrus Portuensis episcopus, et Romualdus diaconus, sanctae Romanae sedis cardinales ab ipso papa missi pro pace invenienda fuissent, absque mora, in ipso eorum adventu, eisque nondum hospitatis, populus ferina mente commotus palatii Dacomarii, in quo comestabulus habitabat, ascendens vociferabatur, dicens, quod pacem desideratam, nisi cito feceritis, omnino gladiis acceptis per plateas moriremur: Insuper minas, et opprobria comestabulo inferebant, dicentes, eos pro unius hominis comestabilia guerram passuros non esse, et sic turpiter vitam finire. Alia quidem die surgente, pars archiepiscopi arma et belli apparatus super campanili imposuit, quatenus Landulphum armis, et lapidibus debellatum ejicerent. Seditionem itaque populi Portuensis episcopus deprehendens cum eodem comestabulo, et fidelibus B. Petri curiam principis advenit, ibique in conspectu omnium taliter allocutus est:« Afflictionem, et famis penuriam, quam diu pro fidelitate B. Petri passi estis, et patimini, dominus noster papa, et a quibusdam audivit, et ab archiepiscopo deprehendit; unde sciatis eum toto mentis affectu contristari, et super audita mirabiliter dolere. Idcirco nos, et archiepiscopum vestrum delegavit, quatenus, Deo adjuvante, pacem consequi valeatis. Propterea fidelitatem vestram monemus orando, ne superbia aut furore moveamini, dum nos cum aliis sapientibus viris, pacis consilium vobis necessarium invenire possimus, tam enim grave, et laboriosum negotium nemo praecipiti animo agere poterit. Ideo nemo armis superveniat, quatenus, si Deo placuerit, pacem, omni furore deposito, invenire mereamur.» Haec, et alia hujusmodi eo loquente, vox populi ad sidera tollitur dicentis:« Orationes istas, quas funditis, nos ullo modo audire non possumus, nisi pacem citissime nobis dederitis.» Tunc alio die adveniente, populus dilationes, et inducias, quas ponebant, non ferens, domum Persici judicis aggreditur, quam ex toto destruxisset, sed quorumdam amicorum auxilio evasit. Portuensis igitur episcopus seditionem populi placare non valens, aurora alterius diei surgente recessit, comestabulo praecipiens, ut palatium principis ascenderet, et sic populi saevientis rumorem evaderet: qui jussui ejus favens, taliter sacrum palatium habitavit. Sed redeamus ad causam.
2.20
Archiepiscopus autem dicta comestabuli audiens pacis firmamentum ordinatim describens, sicut postulaverat, ei mandavit. Audita namque serie scripturae pacem continentis, ait comestabulus. En pacis firmamentum optimum est; nunc Domino nostro mittatur, et sicut imperaverit, assequamur. Interea archiepiscopus ipse, et vir quidam nomine Fulco, in episcopio saepe complures civium convocans dicebat:« Nos domino papae vestram patefecimus necessitatem, a quo et accipimus, ut finem cum Normandis faceremus; idcirco superfluum videtur pacem descriptam ad eum remitti. Civium vero quidam aliarum inimicitiarum odio repleti, animos aliorum incitantes palam exclamabant, se pro illius comestabilia guerram passuros non esse. Consilio habito conjuraverunt intra episcopium, quod Landulphum illum de Graeca comestabulum esse non consentient, exin, et dum dominus papa cum consilio Normandorum illum honori non reddidisset. Sacramento taliter eo invento, archiepiscopus praedicto comestabulo episcopum Abellinensem, et quosdam presbyterorum misit, ut honorem dimitteret, sicut dictum est, qui et similiter respondit. Deinde alia Sabbati XIV die intrante mensis Martii comestabulus cum suorum caterva armatus in medium plateae exivit dicens: Quod videre vellem eos, qui me de palatio et honore ejicere minantur. Laudabilius quidem est sic animam reddere, quam ita turpiter, aut auri pondere promisso obstrictum, honorem acceptum dimittere. Audito igitur archiepiscopus belli apparatu, et campana palatii tristiter sonante, suos jussit vocari fautores, ut cum Normandis, quam posuerant pacem firmarent; si autem comestabulus ipse resistere vellet, paratos eos haberet. Interim pars archiepiscopi domum cujusdam fidelis comestabuli aggreditur, quia eis non consentiebat; quod comestabulus audiens, ut domum aggressam defenderet properavit, sicque eo viso bellum inceptum est civile, intantum quod alii per campanilia, alii per tecta domorum, atque alii per plateas pugnarent. Postremo pars archiepiscopi, fortuna conversa, victoriam capiens, comestabulum illum cum suis usque ad palatium principis secuta est, quosdam autem ex utraque parte vidimus vulneratos. Comestabulus itaque se in palatio recipiens parumper ibi moratus est, donec archiepiscopus ei fidem dare deberet in persona videlicet sua, et suorum sequentium. Cives interea protelationem hanc non ferentes, et quod sitibundo pectore pacem quaerebant optatam, ei lapidibus minabantur, ut si cito de palatio non descenderet, eum vi caperent, et membratim illum perimissent. Ipse autem Landulphus se circumventum aspiciens, se archiepiscopo, et civibus reddidit: insuper jurejurando firmavit, quod comestabiliam, et rectoraticum, aut aliquam baliam publicam non acciperet, nisi bona voluntate archiepiscopi, et Roffredi archipresbyteri, et Arechisii archidiaconi, et Roffridi Foligaderisii, et Roffridi a Porta aurea, et Gervasii, et Vitalis filii Joannis Galli, et quod malum meritum archiepiscopo, et omnibus Beneventanis non redderet, et si aliquis reddere vellet, disturbaret sine fraude, et malo ingenio. Quo facto, et a militibus, qui eum secuti sunt, hujusmodi fides accepta est, et sic unusquisque ad propria remeavit, et Landulphus ille de Graeca domum posita comestabilia secessit, videlicet eodem mense Martio, quo ordinatus est, descendit, unius solummodo anni spatio in honore perseverans. Alia autem die surgente Dominica, postquam haec peracta sunt, comes adveniens Robertus, cum militum, et peditum multitudine in capite Pontis majoris sacramento ipse, et Rao dominus Ceppalonis, et Ugo de Castellopotonis pacem promissam cunctis vitae eorum diebus, confirmaverunt. Idipsum etiam Jordanus comes, et Robertus Sclavus, et Girardus de la Marra juraverunt. Cumque sicut supra relatum est archiepiscopus in persona comestabuli, et aliorum videlicet militum, peditumque, velut ipse postulaverat, securitatis verba dedisset, domum honore posito adiit, ipso namque archiepiscopo, et Beneventanis videbatur, quod pacem diu desideratam lucrarentur. Deinde comestabulus securitate accepta domi residens existimabat nihil aliud procul dubio agere, quam erga suam animam securiter impendere, erat enim, ut fati sumus, graviter vulneratus. Amici igitur ejus, et B. Petri fideles, quorum mens super illius contumelias injuriasque fideliter contristabatur, die noctuque, licet non in propatulo eum solabantur; hortantes, ne animus ejus circa accepta tristis foret, cum haec quae viderant, quaeque facta super eo fuerant, pro Beati Petri fidelitate perpessus fuisset. Archiepiscopus autem, ejusque fautores haec audientes, suspicione quadam repleti, sperantes Landulphum consilium pro comestabilia reintegranda accipere, ei saepe, saepiusque miserunt, ut civitatem exiret, et amicorum consortia desereret, dum dominus papa eum, qualiter praemissum est, honori solito reddidisset. Tunc comestabulus verba ferentibus, aliisque concivibus palam exclamabat: Quod super hujusmodi verbis miramur omnino, cum ab omni Beneventanorum coetu coactus comestabiliam dimiserim, et promissam ab archiepiscopo securitatem circa nos versari quoquomodo non viderim. Tandem comestabulus populi saevientis videns pertinaciam, magis magisque inflammari, consilio habito die Dominica in Ramis palmarum, aurora scilicet surgente, Montemfuscum paucis cum militibus expetivit. Deinde archipraesulis conjuratio nondum perfidiae inchoatae fidem tribuens, Joannem, et Persicum judices, aliosque nobilium et bonorum hominum sacramento perstrinxit, quo comestabulus ipse juraverat, aliosque civium, timore omni remoto, putant eos inimicitiarum merita eis retribuere allegavit. Cumque istiusmodi facti, ultra quam credi potest, nefandi, praedicti apostolici aures fama tetigisset, tactus dolore intrinsecus super dilecti filii sui comestabuli expulsione, lacrymis, sicut audivimus, manantibus, spiritu infremuit, qui confestim archipraesulem Landulphum ab omni quod acceperat a sede Romana officio coram omnibus deposuit, similiterque omnes suos sequaces anathematis vinculo, donec satisfecerint, alligavit. Sed si lectoris charitati asperum non videbitur, quid post illatam excommunicationem actum Beneventi sit, non praetereundum exarabo. Deum enim testor, nihil aliud posuisse, praeter quod viderim, et quod audiverim scripsisse.
2.21
Tali igitur anathematis sententia in B. Petri adversarios longe lateque divulgata, delegavit praefatus apostolicus Beneventum Anastasium..... et Albanensem episcopum, cardinales Romanae sedis idoneos, cupiens, quid Beneventanus populus in animo haberet cognoscere. Cardinalibus autem ipsis hospitatis, triduo post coetus omnis Beneventanorum in sacro Beneventano palatio convenit, ibique omnia qualiter Beneventi acciderant negotia, et guerrae origo surrexerat coram cardinalibus illis radicitus recitatum est. Quibus auditis, Anastasius in verba prorumpens inquit:« Ad videnda, domini et fratres, Romae quae audierat dominus papa noster negotia, et investiganda nos praecepto, sciatis esse delegatos. Unde prout melius, Deo annuente, poterimus, circa pacis, et utilitatis vestrae proficuum nos die noctuque consilium, et auxilium praebebimus.» Istis et his similibus taliter prolatis, unusquisque ad propria remeavit. Diebus autem non multis elapsis, vir ille, cujus mentionem fecimus, nomine Fulco, ex hujus saeculi ergastulo, anathematis vinculo irretitus, heu! miser, migravit. His taliter actis, cardinalis ipse Romam tetendit: cumque cardinalis ipse Anastasius Romam peteret, dominus papa Paschalis, archiepiscopis, episcopis, episcopis et abbatibus congregatis, mense Octobri post primum ejus regressum adveniente, Ceperani concilium constituit, ad cujus sacri conventus frequentiam Guillelmus dux, et Robertus princeps, mille fere equitum numero congregato perrexere. Landulphus vero de Graeca comestabulas litteris domini papae specialibus ad idem sacrum concilium accersitus honorifice commeavit. Qui a domino papa officiosissime susceptus est: hic namque fraudem devitans Normandorum navigio quodam securiter transfretavit. Jordanus autem comes, timens, multorum suorum pondere delictorum oneratus, ad tale tantumque concilium pergere, legatos suos direxit. Archiepiscopus vero Landulphus suffraganeis suis convocatis, innumeraque auri et argenti copia congregata, cum comite Roberto ad conventum illum tetendit. Talibus igitur, et tantis patribus proceribusque congregatis, in medio conventus ipsius, dividelicet Sabbati ducatum Apuliae, Calabriae, et Siciliae duci praefato apostolicus concessit. Concilio itaque mirabiliter ordinato, apostolicus ipse coram omnibus super Landulpho archipraesule lacrymabiliter, et quod comestabulum suum expulisset Landulphum, et quod litteris suis vocatum ad eum ire contempsisset, condolens conquerebatur. Ipse vero archipraesul nolens, imo timens conventum illum sine loci et officii restitutione ingredi, apud insulam Ceperani proximam hospitatus est. At ubi apostolicum conquerentem ipse comperiit, quosdam Romanorum, et praefectum etiam vocari jussit, ut videlicet, utcunque potuissent, misericordiam a domino papa pro eo impetrarent: quinetiam dicebat archiepiscopus se domino papae ex omnibus illatis querimoniis satisfacturum, dummodo ei locum concilii, et officium restitueret. Hoc apostolicus audito, consilio habito, et locum, et officium ei reintegravit; cumque taliter restitutus fuisset, absque mora, conventum illum, die videlicet lunae, cum comite Roberto adivit. Quid plura? eum reintegratum per diaconum quemdam ad faciendam justitiam in praesentiarum apostolicus vocari praecepit. Qui continuo surgens voce lacrymabili coram omnibus respondens inquit:« Primitus gratias ago Deo, et B. Petro, et tibi domino nostro papae Paschali de restitutione loci, et officii: nunc autem, domine Pater, vestram imploro paternitatem, ut misericordiam super me, quem Sanctitas vestra apud Beneventanam sedem plantavit, habeatis.» Apostolicus autem hoc audiens:« Unde vis,» inquit,« ut misericordiam super vobis habeamus?» et archipraesul:« Domine, quia audivi vos erga me indignatos esse, quod cum me litteris vestris accersiri jussistis, curiam vestram non adveni.» Et apostolicus:« Quare,» inquit,« ut ipse asseris, vocatus curiam non advenisti?» Ad haec archiepiscopus:« Domine,» inquit,« Pater, timore coactus vestrae indignationis, et quorumdam minantium, non adveni vocatus, et quod legatos meos episcopos quidem non accepisti, et alium quemdam, quem prius direxeram, adversarii nostri verberibus afflixere.» Ad haec apostolicus:« Legatos tuos, quos dicis episcopos, idcirco non exaudivi, quia justitiae faciendae verba non dixerant, imo mercedis causa pro vobis, venerant. Legatum autem alium, quem verberatum profiteris, nec vidi, neque ejus fama ullo modo ad nos pervenit.» Cumque archiepiscopus ipse ex omni parte detentum se veris aspexisset responsionibus, aliam adinvenit excusationem, dicens:« Domine Pater, terminum competentem mihi veniendi non tribuisti, unde, venire nec potui; nec, ut dixi, metu compulsus ausus fui. Et apostolicus:« Sed quia litteras nostras contempsisti, asseris te nunc non pro contemptu, metu autem ad nos non venisse. Competentem enim terminum veniendi procul dubio largitus fui, ab Idibus scilicet Aprilis, et sex mensium spatio interposito.» Unde litteras vocationis in medio legi praecepit.:« Verumtamen isti nostri deliberent, et quam dicis excusationem canonicam fuisse, discernant.» Et praecepit quibusdam cardinalibus quidem et archiepiscopis, Romanae sedis judicibus, ut in partem semoti super hujusmodi excusationem archipraesulis sententiam extenderent. At ipsi, in partem euntes, sententiam illam diu ventilantes, taliter in conspectu omnium regressi judices ipsi protulerunt:« Domine archiepiscope Beneventane, quoniam non pro contemptu, sed metu asseris vocatus ad curiam, te non venisse, dicimus, et judicamus hanc canonicam non esse excusationem;» judicio etenim talium tantorumque Patrum extenso, capitula sanctorum Patrum praedicatorum coram omnibus exhiberi, et legi apostolicus praecepit, confirmata scilicet in conventibus, et super contemptoribus ordinata. His ita perfectis, super tanto et tali negotio a cardinalibus et episcopis diu ventilatum est. Sed quid plura? Diaconus eum iterato ad justitiam vocavit faciendam, qui continuo surgens:« Unde,» inquit,» et de quo accusor?» Et apostolicus:« Quia suscepisti regalia beati Petri extra nostram voluntatem, et claves tenuisti portarum, et palatium invasisti, et Landulphum expulisti, et galeam sumpsisti, et clypeum, et Fulconem illum ad sacramentum impulisti.» Hoc ipse archiepiscopus audito respondit:« Vere regalia beati Petri non alia de causa accepi, nisi vestra pro fidelitate. Nam cum Beneventi aderas, civitatem mihi commendasti. Portarum vero claves non ego susceperam, hunc sane, qui eas retinet, fidelem tuum omnino confitemur. Clypeum profecto non accepi, galeam quidem tuli capitis pro munitione, ne aliquo lapide opprimerer. Normandos, ut dixistis, non introduxi; Longobardos vero sexdecim pro auxilio populi civitatem ingredi feci. Sacramentum Fulconis jussu meo factum fuisse, et populi jusjurandum denego.» His omnibus apostolicus auditis, cardinalibus iterum, et praefatis judicibus praecepit, ut super omnibus istis, et super contemptu sententiam exprimerent. Cumque archiepiscopus ipse hujusmodi praeceptum, ut ita dicam, terribile audisset, Guillelmum ducem supra memoratum, et Robertum principem, et Petrum filium Leonis, nec non et episcopos exorabat dicens:« Domini proceres, et episcopi confratres, dominum nostrum papam Paschalem, precor, orate, ne me in conspectu omnium taliter confundat, et dedecoratum dimittat; si vero ejus clementiae placuerit, exsilium petam, vel mare transfretabo.» Tunc proceres ipsi euntes pedibus domini papae advoluti, sicut archiepiscopus rogaverat, deprecati sunt, quod minime obtinere valuerunt. At ipsi judices ex praecepto euntes, licet dolendo, et protelando reversi tale super Landulpho dedere judicium. Judicibus enim ipsis, ut dixi, moram facientibus super sententia, praecepit apostolicus adjurando, ut per fidem quam B. Petro, et ei deberent, quod canonicum esset dicendum, dicerent. At episcopus Portuensis primus omnium, licet aegre et tantae sententiae dolore turbatus, ait:« Quoniam regalia beati Petri suscepisti, et claves portarum tenuisti et, palatium invasisti, et Landulphum expulisti, et curiam venire vocatus contempsisti, judicamus super vos depositionis sententiam, quia contra beatum Petrum, et dominum nostrum papam fecisti.» Idipsum Capuanus archiepiscopus, et Gregorius cardinalis affirmavere. Volentibus autem aliis judicibus eamdem confirmare sententiam, Landulphus ipse e medio conventus illius timore coactus, et sententiae talis gladio perculsus, surrexit. O qualem, si interesses lector, fletum videres, et Landulphi illius pallidum aspiceres vultum: cum ex ore tantorum judicum, qui decoratus Beneventana sede, et prae aliis gloriosus ubique fuerat, deponebatur. Quid dicam? subsellio ejus levato, metuendum illud concilium, ut mente captus, dereliquit.
2.22
Hoc anno Ecclesia B. Mariae de episcopio ampliata est per consilium Landulphi de Graeca. Hoc anno Landulphus Beneventanus archiepiscopus captus est, et Landulphus de Graeca, qui expulsus fuit de civitate Beneventana, reversus est, accepta comestabilia.
2.23
His omnibus, et aliis ita peractis, apostolicus ipse IX Kalendas Septembris Trojam tetendit, ibique concilium statuit, et firmavit, ad cujus sacri conventus praesentiam fere omnes Apuliae proceres, archiepiscopi, et episcopi convenerunt. Conventu itaque sancte ordinato, inter caetera quae ibi composita sunt, treuga Dei statuta est, adeo quod comes Jordanus, et comes de Lauritello, et alii barones Apuliae sacramento in praesentiarum firmaverunt treugam Dei extunc, et spatio annorum trium fore tenendam et custodiendam; sicque confirmato concilio, et pie finito, papa Beneventum, tertio die intrante mensis Septembris, reversus est. Deinde apostolicus ipse civitatis negotia, quae imminebant dijudicans, Romam reversus est septimo Kal. Octobris. Qui tunc monasterium Sancti Vincentii dedicavit.
2.24
Anno 1116 ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, et XVII anno pontificatus Domini Paschalis II, summi pontificis, et universalis papae, mense Martio IX indictionis, dominus noster praedictus apostolicus Romae synodum statuit. Et hoc anno praefectus urbis Romae mense quidem Martio obiit, post cujus mortem civile bellum terribiliter ortum est, eo quod Romani audierant, quod Petrus, filius Leonis, apostolici consilio, filium suum praefectum ordinare vellet. Unde Romanorum populus praefecti defuncti filium ad praefecturae honorem erexerunt. Quo ordinato, ad praedictum papam Paschalem miserunt, suppliciter postulantes, quatenus eorum ordinationi assensum ipse praeberet, et corroboraret. Apostolicus autem nullo modo eis assensum tribuit. Romani itaque haec agnoscentes, conjuratione facta, mirabilia domorum aedificia, et turres complures radicitus prostraverunt; eorum quidem, qui cum Petro Leonis ad id faciendum conjurabant. Unde factum est, ut Ptolemaeus, praefecti avunculus, et alii barones apostolici castra invaderent, et tenorent. Contigit autem die quadam, quod praefectus ipse militum fere quinquaginta collegio stipatus ad explorandum milites, quos apostolicus miserat, extra urbem perrexisset. Comestabulus autem apostolicus hoc deprehendens, ex improviso eos aggreditur, prostravit, et praefectum comprehendit. Ptolemaeus igitur memorati nepotis captionem audiens, absque mora militibus sumptis, papae praefatum comestabulum invadens, nepotem, qui captivus ferebatur, absolvit, et secum gaudens ad propria perduxit. Dum haec et alia Romae agerentur, praefatus apostolicus Urbe exivit, qui apud castrum quoddam, Setium nomine, commoratus est. Viderat siquidem seditionem illam magis, ac magis inflammari, et Petrum Leonis de die in diem acriter expugnari. Diebus autem non multis clapsis, apostolicus ipse seditionem illam placari, et minui aspiciens, consilio accepto, militibus collectis, Romam ingressus est, deinde palatium Lateranense ingreditur, ibique missarum solemnia decantavit. Cum autem ipse urbem ingressus fuisset, Romanorum coetus, qui ei rebellis exstiterat, fere ad ejus imperium et voluntatem conversus est; sicque apostolicus ipse tranquillitate inventa Romam securus habitavit. His taliter actis, praedictus apostolicus Landulphum, quem deposuerat, undecimo die intrante mensis Augusti, redintegravit ad archiepiscopatum.
2.25
Anno 1117 Dominicae Incarnationis, et XVIII pontificatus domini Paschalis, mense Aprili ipse papa synodum Beneventi celebravit.
2.26
Hoc anno Riso Barensis archiepiscopus ab Argyro, cive Barensi, trucidatus est in via Canusina.
2.27
Hoc anno Paschalis papa obiit undecimo Kalendas Februarii, et Gelasius papa eligitur.
2.28
Anno 1118 ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi, et anno primo pontificatus domini Gelasii II, summi pontificis, et universalis papae, mense Martio, XI indictionis: Factum est, cum praefatus pontifex Gelasius ad pontificale solium fere totius populi Romani unanimi voto, et concordia eligeretur, archiepiscopis, episcopis et abbatibus circa Romanam sedem morantibus, missos Apuliae quoque partibus delegavit, ut ad ejus consecrationis diem convenirent. Erat quippe, ut retulimus, cum electus fuit, diaconus, et cancellarius; qui quidem non nisi in canonico jejunii tempore constituto consecrari poterat. Legatione itaque accepta, episcopus Trojanae, archiepiscopus Sipontinae civitatis, et alii complures ad ipsius consecrationis solemnitatem properaverunt. Sed priusquam memoratus electus Gelasius consecrationis acciperet dignitatem, rex praefatus Henricus, instructis insidiis, noctis silentio Romam ingreditur mensis Martii secundo die ingrediente. Apostolicus itaque regis ipsius ingressum sic latenter deprehendens, reminiscens qualiter rex ipse dominum papam Paschalem ejus praedecessorem, et cardinales fraude, et dolo cepisset, absque mora cardinalibus convocatis, fluvium Tiberis ingressus est; deinde prosperis ventis mare sulcantes pervenerunt Calenum. Rex autem apostolici egressum cognoscens, ei apud Calenum delegavit quatenus urbem reverteretur, quoniam ad ejus consecrationem libentissime interesse, et corroborare desideraret. Pontifex autem Gelasius nequitiam ejus, et perfidiae telum longe, lateque cognoscens:« Miramur, inquit, super talis tantique viri legationibus, cum ad nos venturum se die resurrectionis nuper transmiserit. Nunc vero nocturno tempore, et ante condictum tempus comperimus eum adventasse. Ego vero, Deo annuente, consecrationis accipiam firmitatem. Dehinc me, ubicunque voluerit, paratum ad propositum negotiationis inveniet.» Quo audito, qui missi fuerant, ad regem reversi sunt festinanter, atque omnia, quae a praedicto pontifice audierant, regi renuntiaverunt. Deinde electus ille Gelasius die constituto a cardinalibus, qui cum eo exierant, canonice et ordinate consecratus est apud Calenum, mense Martio superius memorato. Rex autem pontificis ipsius responsum audiens, pestifero invento consilio, archiepiscopum quemdam Hispanum in pontificem, et ut ita dicam, invasorem Ecclesiae constituit, et consecravit. O nefas et terribile periculum! rex ille, qui Romanae sedis, et totius catholicae Ecclesiae defensor et adjutor fieri deberet, novam haeresim, et dira morti genera per universum orbem induxit. Romanorum igitur complures, quorum mens erga Ecclesiae Romanae fidelitatem fixa manebat, visa hujusmodi haeresi et cognita, aiebant:« Heu miseri! cum nos ex longo nostrorum patrum vetusto ritu sine alicujus regis adventu, et licentia, pastorem eligebamus, consecrabamus, quem volebamus, nunc autem sine regis permissu jam amplius alium neque eligere, neque consecrare ausi erimus.» Deinde praefatus, et alii Romanorum nobiles, Gelasio canonice ordinato, apud Calenum, legaverunt dicentes:« Vestrae notescat Paternitati, Pater et domine, nos et nostros amicos consecrationi illius excommunicati viri in pontificem scelestum constituti, nullatenus consilii, et auxilii manus dedisse. Et sciatis, quoniam, Deo opitulante, regis illius, viri iniquissimi machinationes, et consilia in proximo delebuntur, et vos, Deo propitio, erroris et malignitatis destructor ad sedem propriam, et locum cum laetitia, et honore revertemini.» His taliter actis, praedictus Landulphus de Graeca, olim Beneventanus comestabulus, litteras suas apud memoratum Gelasium notificando, rectorem Stephanum Beneventanum, ex quo ipse depositus fuerat, justitiam egentibus non fecisse, insuper etiam domos suas, et possessiones a Beneventanis dirutas nuntiavit.
2.29
Hoc anno praedictus papa Gelasius Gallias ivit secundo die mensis Septembris intrante, et Pisas applicuit: cumque, sicut relatum est, pontifex Gelasius apud civitatem Pisanam ivisset, et archiepiscopum civitatis consecrasset, inito consilio, navem ingressus est; deinde, divina gubernante clementia, ventis secundis, ultramontanas partes transfretavit. Continuo archiepiscopi omnes et episcopi, proceresque alii gaudio eum ineffabili, et honore immenso susceperunt. Taliter igitur Gelasius acceptus, cum praedicto Anglorum rege confabulatus est. Dehinc apostolicus ipse stabilivit, ut in sequenti mense Martio synodum cum patribus Franciae, Theutonicisque celebraret, ibique de sacerdotii, et regni discidio, longe lateque habito, Spiritu sancto mediante, loquerentur. Quantas autem divitias, et munera argenti, et auri partibus in illis apostolicus ille lucratus est, si sigillatum describere vellem, prius me tempus desereret, quam copia recitandi. Sed antequam terminus statutus synodum celebrandi advenisset, apud monasterium S. Petri, quod vocatur Clunia, ubi diligenter morabatur, aegritudinis mole detentus est. Confestim se infirmitatis validae dissolutione teneri persentiens, Palestrinum acciri jussit episcopum, et imponere illi tanti honoris culmen Romanae sedis satagebat. Praevidebat enim se, ut fragilitatis est, corpore dissolvi. Audiens itaque episcopus ipse hujusmodi verba pontificem proferentem:« Absit, inquit, omnino absit, ut tanti honoris ponderisque cacumen indignus ego, et infelix suscipiam! praecipue cum auxilio Dei, et saecularium virtute divitiarum, Romana sedes temporibus nostris, sub persecutionis flagello dedita, defendi oporteat, et muniri. Si vero meis acquiescere velitis consiliis, Viennensem archiepiscopum, virum utique religiosum, prudentisque animi, et saecularibus ornatum virtutibus, ad tale tantumque patrocinium eligamus. Dei namque consilio, et beati Petri meritis, et viri hujus solatio Romanam sedem sub tantae persecutionis periculo diutissime oppressam, credimus ad serenitatem, triumphumque sublevari.» Quid multa? et Gelasio pontifici infirmanti, et caeteris cardinalibus, aliisque omnibus episcopi sermo complacuit; nec mora, archiepiscopum illum accersiri jubent, ut dicta factis compleant, et perseverent. Quia vero vocatus viribus totis renuit, seseque tanti officii culmine indignum clamitabat, tamen coelesti clementia ordinante, ad pontificalem infulam, Gelasio aegrotante et volente, promovetur. Die vero altera adveniente, Gelasius pontifex, IV videlicet Kalendas Februarii, apud praedictum monasterium feliciter ex hujus mundi ergastulo migravit ad Dominum.
2.30
Protinus, consilio invento, cardinales, qui illic aderant, Petro Portuensi episcopo, quem pontifex Gelasius Romae vicarium dimiserat, et ipsius Gelasii obitum, et qualiter archiepiscopum illum in pontificem Callistum elegerant, studiose delegaverunt. Portuensis autem episcopus, litteris acceptis, super ipsius apostolici morte lacrymis manantibus valde contristatus est. Illico cardinales cum eo manentes pluresque Romanorum fidelium convocans, capitolium ascendit, ibique litteras missas ostendit, et legi praecepit. Quibus lectis, una voce et concordia Dominum laudavere Omnipotentem, quod eis virum prudentem, et ornatum moribus in pontificem largitus est. De obitu vero apostolici Gelasii valde turbati sunt. His ita gestis, consilii studio invento, praefatus episcopus Landulpho Beneventano antistiti, et Ugoni cardinali Beneventum regenti, clero, et populo Beneventano Gelasii mortem, et Callisti electionem ordinatim mittere curavit. Continuo Landulphus antistes, cives, presbyterosque omnes, et episcopii clericos ad sacrum fecit vocari palatium, ut eis ordinem rei annuntiaret, quibus accitis, litteras illas legi jussit, et exponi; nec mora, praedicti Callisti electionem unanimiter laudantes commendaverunt. Deinde Te Deum laudamus canendo proruperunt; sicque archiepiscopus ipse, et Ugo cardinalis, clericorumque turba copiosa, et civium multitudo a praedicto sacro palatio ad episcopium canendo descenderunt. Postea vero eminentiori loco antistes ille ascendens, cives exhortatus est, ut fidelitatis manum erga Romanam sedem perpetuo conservarent. Quo facto, ad propria remearunt.
2.31
Anno 1119 et anno primo pontificatus domini Callisti secundi summi pontificis et universalis Papae. mense Martio, XII indictionis, eodem mense Martio praedictus Beneventanus archiepiscopus videns civitatem variis praedarum afflictionibus ex omni parte confundi et devastari, suaeque parochiae ecclesias a raptoribus vexari quotidie, synodum, decimo die intrante mensis ejusdem Martii, celebravit Ad cujus sacri conventus praesentiam Tusculanus adfuit episcopus, et Ugo supranominatus cardinalis, et cardinalis alius, et Beneventanae sedis suffraganei circiter viginti, monasteriorum abbates sex adfuere. Inter caetera vero quae in ipso conventu statuta sunt, omnes male facientes Beneventi, et disturbantes mercatores ad civitatem venientes, et redeuntes, sub anathematis vinculo alligavit. Conventu itaque pie et ordinate finito, unusquisque ad propria repedavit:
2.32
De guerra autem Jordanis comitis supra memorati( si vestrae placuerit charitati) et comitis Rainulphi aliquid succincte narrabo. Cumque jam, ut dictum est, Montismilitis castrum, et Montisaperti, destructum fuisset, praefatus Robertus de Montefusco castellum aliud, quod Tufum vocatur, saepissime aggressus est, qui vero, ut dominum castri, et habitatores terroribus variis commoverent, bellorum machinationibus assiduis acriter expugnavit. Deinde mortis inaudito nuntio, consilio invento, rusticorum sata, et vineas, silvasque igni, ferroque depopulatus est. Sata quidem rusticorum noviter aspersa, quod nunquam a saeculo auditum est, rastris et aratris iterato volvi, et devastari praecepit. Dominus autem castri, Rao nomine, nec bellorum turbinibus, neque tali mortifera confusione turbatus, castrum illud viriliter, et animose tenuit Jordanis comitis ad fidelitatem. Praeterea Jordanis comitis patruus jam nominatus Robertus, quotidie adversus eum seditionum conventicula, et minarum jacula, ut erat viperei cordis, operabatur: saepissime namque cum comite Rainulpho, et Roberto dc Montefusco de ipsius Jordanis comitis infestationibus, et damnorum periculis confabulabatur. Tandem cordis sui silentia, quae jugiter meditabatur aperiens, castellum, quod Templanum vocatur, a comite Jordano expetiit, ut sic fidelis et amicus ejus diebus omnibus ipse permaneret. Agebat autem quod cuidam filio suo naturali, quem diligebat, castrum illud sacramento comes ille firmaret. Comes autem haec audiens, mentis afflictione, ultra quam credi potest, perculsus, valde super his mirabatur. Continuo suos omnes vocari fecit barones, et super hoc tanto, et tali negotio studiose ab illis consilium perquisivit. Illi vero comitis necessitates, quae supererant, et Roberti illius mentis perfidiam cognoscentes, et aliter erga comitis fidelitatem converti non posse aspicientes, ut petitionibus ejus usquequaque faveret, consilium tribuerunt. Ventilato itaque, et firmato concilio in praesentia Landulphi archiepiscopi et Ugonis cardinalis, aliorumque Beneventanorum procerum, qui ad tale tantumque spectaculum convenerant, petitiones cunctas illius adimplevit. Deinde sacramento medianto, comitis Jordani, fidelis et canonicus effectus est. His taliter actis, centum milites pro ejus servitio obtinuit. Continuo, vicem reddens pro acceptis, segetes omnes militum Montisfusci depopulatus est. Contigit autem, dum die quadam Landulphus de Graeca, Montisfusci comestabulus, super castrum jam dictum, nomine Tufum, militum caterva stipatus tenderet, comes Jordanus occulte invigilans, eos aggreditur, prosternit, et duodecim milites illorum comprehendit, armis omnibus eorum acceptis, inter quos miles nomine Eternus, et Brianus captivi perducti sunt. Audiens autem Rainulphus comes fidelium suorum stragem immensam, et a comite Jordano ita superari non patiens, militum fere quadringentorum copiam, et peditum multitudinem congregavit. Quibus congregatis multoties minabatur se terram comitis Jordani ingressurum, et castrum aliquod ejus igni, ferroque consumere. Tandem militum peditumque manu illa assumpta Jordani comitis terram ingressus est; nam sicut ipse saepius dixerat, non ausus est castellum illius aggredi, neque belli sonitum praeparare; sed ut nominis sui gloria levaretur, et comitem Jordanum terreret, confinia castelli, quod Pesclum nominatur, intravit, sicque nullo concursu suorum parato ad propria reversus est. Comes autem Jordanus, ut providi, et sapientis erat ingenii, Rainulphi comitis agnoscens proterviam; et hujusmodi audaciam non ex prudentum thesauris procedere, trecentorum militum caterva stipatus circa ejus confinia districte morabatur. Agebat quidem comitem illum non sic stulte sectari, sed munitiones suas, si oporteret, viriliter contueri.
2.33
Hoc anno XV, die intrante mensis Maii, Beneventanus archiepiscopus Landulphus supra memoratus, consilio salutis invento, corpora sanctorum Martiani, Dori, Potiti et Prosperi, Felicis, Cerveli atque Stephani, quae prisco ex tempore non honestae tumbae, qua jacuerant, coram omnibus propalavit. Corporibus namque illis taliter foras eductis, ex ossibus eorum duo in conspectu omnium civium antistes praefatus poni magna cum reverentia, ut crederent, praecepit. Fama igitur per civitatem ventilata, concursus magnus factus est virorum ac mulierum, et cursu praecipiti, oblationibus ossa illa lacrymando osculabantur; quae vero ossa sanctorum indignus ego osculatus sum. Biduo autem postquam corpora illa sanctorum foras educta sunt, praedictus antistes presbyteros omnes civitatis ad episcopium vocari praecepit, quatenus de tantorum sanctorum laudibus agendis colloquerentur. Continuo, consilio assumpto, dedit in mandatis, ut primum presbyteri Portae Summae ad episcopium jubilando, cereis et lampadibus descenderent; et coram sanctorum ossibus laudes Deo, et eis decantarent. Secundo quidem presbyteri Portae aureae; tertio autem Portae Ruffinae; quarto Forenses; quinto civitatis novae; postremo vero civitatis totius presbyteri et viri, quatenus una in honore Dei et sanctorum illorum aggregati, Omnipotentis Dei misericordiam invocarent, ut eorum intercessionibus, delictorum veniam consequerentur. Presbyteri autem pastoris jussa audientes, sicut imperaverat, exsecuti sunt, et laudibus innumeris ordinatim ad sanctorum corpora descendebant. Virorum autem, et mulierum, et pauperum turbam canentium, quae praecedebat et sequebatur, cereis in altum positis et accensis, lector, si cerneres, de tanto gaudio ultra humanum modum exsultares, et ex cordis profundo lacrymas rivo irriguo produceres; processionem enim insolitam cerneres, et quod a multis annorum spatiis inauditum est, Beneventana civitas ob sanctorum honorem, amoremque modo operata est. Regem quidem testor coelorum, quod si lingua triplicatos ederet sonos, et vox incessabili plectro promeretur, tanti gaudii pondus, et tantarum laudum densitatem nullo modo exarare valerem. Quis unquam civium tempore isto viventium, sic prorsus civitatem laetari, poterit recordari? Credo vero sub B. apostoli Bartholomaei patroni civitatis adventum, ita prorsus gaudio magno civitatem impletam fuisse. Nam, ut Beneventanorum memoria per duas generationes allevaretur, abbates omnes Ecclesiarum studio magno lignorum machinationes mirabili constructas artificio composuerunt. Civitatis autem novae presbyteri, ut studiosiores prae omnibus viderentur, lignorum machinam quamdam circumquaque cereis, lampadibusque immensis obductam, ad sanctorum corpora perduxere. Infra eam vero juvenes cum tympanis, cum citharis tinnientibus vidimus insultantes. Campanas namque et tintinnabula multa intra struem illam videbamus. Sacerdotes denique in albis vestiti, cum vexillis, et multo cereorum comitatu coram sanctorum ossibus decantabant. Novissime autem Archisius archidiaconus talem, tantamque per singulas civitatis parfes, partiumque angulos laetitiam insolitam fieri aspiciens, consilio accepto, mirabilem quamdam lignorum structuram pro ecclesiae Sancti Laurentii honore, quam regebat, et totius civitatis, praecepit componi; illic artifices multos, lector, si adesses, conspiceres, ibi studii manus operantes videres, sub quorum vero industria ad naviculae instar facta est. Qua demum peracta, super illam magni ponderis campanam, et multa alia metallorum genera vociferantia, et cereos multos accensos imponi praecepit. Hominem etiam lyrizantem, et tubas stridentes ad astra, ibi associavit; et circa illam cornua crepitantia, tympana mirabiliter percussa, citharae variique generis modulationes tripudiabant. O qualem, lector, aspiceres exsultationem, quale gaudium per totius civitatis partes cerneres, si interesses, quod revera putares crederesque potius aliam vitam, aliamque speciem cordis, oculi et corporis imitari! Talibus igitur, et tantis modulationibus patratis, ut archidiaconi gloria attolleretur, boves ad illam structuram injunxit, et junctis bobus usque ad S. Andreae ecclesiam perduxere. Deinde pro densitate aedificiorum, quae super plateas inerat, usque ad episcopium boves illam trahere nequiverunt. Continuo ad manus virorum multorum machina ipsa sic ponderata ad sanctorum corpora perducta est; et ea perducta, archidiaconus ipse cum clericorum comitatu in albis vestito coram ossibus sanctorum vigilias cantaverunt; quibus finitis unusquisque ad propria reversi sumus. In crastinum autem praedictus antistes, die videlicet decimo stante mensis Maii, cum episcopo Frequentino, et de Monte Marano, et Arianensi corpora sanctorum collocavit, inter quos corpus associavit beati Joannis XXI, Beneventani archiepiscopi, qui triginta et tres annos, sicut titulus testabatur, in episcopatum advixit. Item corpus Stephani levitae, et corpus alterius sancti, cujus nomen ignorabatur. Corpus quidem ipsius Joannis episcopi, et Stephani levitae, et alterius sancti ante praedictorum inventionem sanctorum Martiani, et ejus sociorum inventum est juxta altare in quo ipsi requiescebant. Ad quorum vero venerabilem dedicationem archipraesul ipse quartam partem peccatorum omnibus qui ad sanctorum visitationem convenerant condonavit; donavit id quoque omnibus aliis qui usque ad octavum diem apostolorum Petri et Pauli venturum, ad dedicationem hanc convenerint; item sub excommunicationis vinculis posuit contra omnes male facientes illis, qui ad tantorum sanctorum convenissent dedicationem.
2.34
Hoc anno Landulphus, Beneventanus archiepiscopus, obiit quarta die intrante mensis Augusti; et Roffridus electus est, qui erat tunc archipresbyter.
2.35
Hoc anno septimo die stante mensis Februarii, Alferius judex a Porta Aurea obiit.
2.36
Anno 1120 Dominicae Incarnationis, et secundo anno pontificatus domini Callisti secundi summi pontificis et universalis papae, mense Martio XIII indictionis. Hoc anno mense Maio tertio die ante festivitatem sancti Eustachii magna fluminis Caloris venit inundatio, quam nemo viventium tempore ipso potuerit recordari. Per idem tempus comes Rainulphus, cujus mentionem fecimus, congregata militum peditumque caterva innumera, una cum Roberto de Montefusco, super praedictum castellum, quod Tufum vocatum est, commeavit: continuo montem quemdam munitum valde conscendunt: in quo castelli munitiones mirabiliter construentes, vallo et aggere illud circumeunt, et lignorum machinis circumquaque componunt, et eo taliter munito, Tufum illud saepissime, acriterque expugnabant. Rao autem, castri dominus, viriliter obviabat. Comes igitur Jordanus audiens Rainulphum comitem super Tufum illud castelli munitiones construxisse, et oris omnibus belli apparatus fecisse, absque mora, collecta equitum peditumque manu copiosa, ad castellum, quod Monisfalconis dicitur, haud longe a Rainulphi comitis tentoriis tetendit. Deinde cardinalem Ugonem, Beneventum regentem, et Stephanum rectorem, Roffridumque electum accersiri praecepit; et eis advocatis ad comitem Rainulphum illos destinavit, addens in mandatis, quod libenter a comite Rainulpho justitiam sumeret, et ipse ei justitiam conferret. Comes haec audiens pollicitus est et accipere justitiam, et libenter sectari. Quid plura? Tufum illud dimittunt, et ad pontem S. Valentini magna procerum caterva glomerante congregantur. Confestim coram omnibus, data fide, et accepta, treunam a septimo die stante mensis Maii, et usque ad Kalendas Septembris firmiter confirmaverunt; in qua etiam treuna civitatem Beneventanam statuere.
2.37
Hoc anno quinto die stante mensis Maii Capuani constituerunt principem Richardum filium Roberti principis Dominum eorum, eo quod princeps ipse genitor ejus infirmabatur; et eo constituto, Capuanus archiepiscopus, convocatis episcopis, aliisque viris prudentibus, et Roffrido Beneventano electo, die Ascensionis Domini, quinto die ipsius Maii stante, principem illum consecravit. Octavo autem die post ejusdem filii sui consecrationem, princeps ipse genitor suus ex hoc saeculo decessit; filius autem principis illius, postquam consecratus est, decem dies advixit; quo defuncto, Jordanum, praedicti Roberti principis fratrem constituerunt in principatus honorem.
2.38
Hoc anno supramemoratus papa Callistus ab ultramontanis partribus reversus est, et nono die intrante mensis Junii Romam ingreditur. Unde factum est, ut Petrus Portuensis episcopus, tunc vicarius cum aliis cardinalibus Romae manentibus, aliisque clericorum turmis, et viris utriusque sexus obviam pontifici illi properavit. Gaudium igitur populi Romani, et laetitiam, si lector aspiceres, diceres admirans prae gaudio, tanto sub honore et triumpho pontificem quempiam Urbem ingressum non fuisse. Audiens itaque Ugo cardinalis, qui tunc Beneventanam civitatem regebat, apostolici adventum, Romam festinus tetendit, et cum illo cives complures adierunt. Eodem anno, nono die intrante mensis Julii, Rao, nomine dominus Ceppaloni, mortuus est.
2.39
Hoc anno Bernardus, abbas monasterii Sanctae Sophiae, tertio Kalendas Augusti migravit ad Dominum. Post obitum vero ipsius abbatis quaedam monachorum pars, ultimo die stante mensis Julii, monachum quemdam, Ademarium nomine, abbatis Madelmi nepotem, in abbatem elegerunt, ad cujus electionem Joannes venerabilis decanus, Joannes, grammaticus vir per cuncta laudabilis, Rao sacerdos et monachus, aliique monachorum sapientum non consenserunt. Unde factum est quod discordia ineffabilis inter eos habita est. Hoc anno dominus noster papa Callistus, accepto consilio, Beneventum advenit, et octavo die intrante mensis Augusti, civitatem ingressus est. Audiens itaque Beneventanus populus ipsius adventum longe lateque optatum, extra civitatem duorum millium spatio, gaudio magno repletus, egrediebatur. Tandem apostolicus ipse a clericis et monachorum turba, et a presbyteris, civibusque omnibus, gloria et gaudio magno suscipitur. Praeterea Amalphitani omnes, plateas cunctas vestibus sericis, palliisque et ornamentis pretiosis in adventu illius ornaverunt; infra ornamenta vero, thuribula aurea, et argentea cum odoribus, et cinnamomo posuerunt. Pedes vero apostolici, et habenas equi cives quatuor a Ponte leproso usque ad Portam S. Laurentii ducebant; deinde quatuor alii usque ad episcopium, ab episcopio autem quatuor judices, Joannes, Persicus,... et Landulphus usque ad sacrum Beneventanum Palatium detulerunt. In comitatu apostolici, lector, si adesses, et tympana percussa, cymbala tinnientia et lyras sonantes aspiceres, revera affirmares apostolicum alium tali sub triumpho et gaudio ingressum non fuisse civitatem. Diebus autem non multis decursis, complures civium, qui amici Landulphi, quondam comestabuli, exstiterant, apostolicum precantur, quatenus ei copiam habitandi tribueret in civitate. Comestabulus vero per triennium Montemfuscum habitaverat. Apostolicus igitur fidelium suorum precibus favens, sicut postulaverant, licentiam impendit. Continuo obviam exeuntes cum Jordano comite, qui pro eo venerat, Landulphum illum civitatem introduxere. Audiens autem Callistus pontifex discordiam illam, quae inter fratres monasterii Sanctae Sophiae, pro electione facta supradicti Ademarii regnabat, monasterium advenit, et congregatis fratribus, satis abundeque super electione tali locutus est. Tandem cognita rei veritate, et quia electio illa canonica et regularis non esset, a Petro, Portuensi episcopo, caeterisque cardinalibus, qui illuc convenerant, irrita et facta judicata est. Confestim id a pontifice Callisto confirmatur. Quid multa? licentiam fratribus dedit, ut, quem vellent, abbatem eligerent. Quo facto, ad palatium apostolicus reversus est. In crastinum autem, quarto decimo die intrante mensis Augusti, tota fratrum collectio locum capituli solitum ingreditur, ibique Spiritu sancto mediante, de facienda electione pleniter tractavit. Interea praedictus Joannes venerabilis decanus personam fratris ad tantum ferendum pondus idoneam elegit, et fratribus in unum congregatis eam patefecit. Denique unumquemque interrogavit, si persona complaceret. At ipsi una voce, una concordia dignam fore, dignam, clamavere. Fratres vero ipsi numero fere quinquaginta convenerant, et clamantibus illis personam illam Joannis quidem grammatici, virum prudentem, ornatum moribus comprehenderunt, et eum invitum, et renuentem, jubilando, cathedram supersedere fecerunt. Ipse autem indignum et infelicem se coram nobis omnibus clamitabat. Deinde facta est actio venerabilis sacra, et monachus virgam in manu ejus pastoralem posuit, et eum ad locum abbatis in capitulo statuerunt. Continuo decanus primum, postea fratres omnes pedibus ejus, ut moris est, advolvuntur, et unicuique pacis osculum ipse donavit. Electo autem eo, nuntium Callisto pontifici dirigit congregatio, significans Joannem grammaticum electum fuisse, Audiens igitur apostolicus, quod regulariter electio illa fieret, complacuit ei, et confirmavit. Diebus autem non multis excursis, praedictus pontifex Callistus monasterium Sanctae Sophiae advenit, et inter missarum solemnia, XIV Kal. Septembris, praefatum Joannem grammaticum, quem congregatio monasterii elegerat in abbatem, consecravit. Die vero ipsius consecrationis dedicatio altaris B. Mercurii celebratur in Sancta Sophia. Diebus autem non multis elapsis, prius ad praedicti Roffridi electionem pontifex Callistus inducias posuit, ut ad constitutum tempus jejunii mensis quidem Septembris consecraretur. Cumque ad id ventum est, magno cum honore, et diligentia eum in sacro Beneventano palatio presbyterum statuit. In crastinum autem die Dominico coram episcopis decem numero, sedis Beneventanae suffraganeis, illum ad pontificalem infulam sublimavit: inter quos venerabilis Joannes monasterii Sanctae Sophiae abbas adfuit; die vero consecrationis ipsius festivitas Sancti Januarii celebratur.
2.40
Hoc anno biduo post consecrationem praedicti archiepiscopi Roffridi, Callistus pontifex, consilio accepto, deposuit Stephanum, qui tunc rector fuerat, et ordinavit rectorem Rossemannum diaconum, filium Rossemanni monachi.
2.41
Anno 1121 Dominicae Incarnationis, et tertio anno pontificatus domini Callisti secundi, summi pontificis, et universalis papae, mense Martio IV indictionis. Hoc anno domina Labinia, abbatissa monasterii S. Mariae a Porta Summa, infirmitate valida detenta est. Videns itaque se ad mortis transitum tendere, consilio accepto, cunctas ancillas Dei, sorores suas, vocari praecepit. Quibus vocatis, ita eas alloquitur:« Credo vestram non latere prudentiam, sorores charissimae, quantum erga monasterium istud, et vestram charitatem laborum perpessa sum. Unde, Deo favente, et vestris orationibus succedentibus, status monasterii hujus enituit, et ad perfectionis culmen attinxit. Nunc autem, sicut conspicitis, validae infirmitatis periculo teneor, et certa sum ab hoc corpore cito dissolvi: familiaritatem igitur vestram suppliciter postulo, quatenus petitionibus meis faveatis; praesertim cum, Deo teste, nihil praeter monasterii proficuum a vobis petiero. Praevidi enim corde post meum discessum discordiam electionis oriundam, et monasterii causas ad detrimentum pervenire. Unde si vestrae placuerit charitati, vivente me, dissidium hoc auferatur et personam, quam dixero, abbatissam statuamus.» Quid plura? Bethlehem, filiam Girardi comitis de Graecis patefecit. Audita itaque persona eis complacuit, et studium electionis laudaverunt. His actis, praedicta domina Labinia abbatissa migravit ad Dominum. Continuo Roffridum, Beneventanum archiepiscopum, et Rachisium, S. Modesti abbatem, accersiri jubent, ut factum illud firmarent, et statuerent; qui vero, petitionibus earum faventes, factum illud firmaverunt. Diebus autem non multis elapsis, archiepiscopus ipse monasterium advenit, et abbatissam illam secundum ordinem regulae nobis, et multis aliis viris consecravit aspicientibus, ad cujus sacrationem Joannes, venerabilis abbas monasterii S. Sophiae, et praedictus Rachisius, abbas Sancti Modesti, convenerunt quarto die intrante mensis Aprilis.
2.42
Hoc anno XVIII Kalend. Junii, Robertus de Montefusco a Rogerio filio Trogisii, et fratribus suis apud Beneventum gladiis, heu miser, laceratus est; quem si, lector, aspiceres, capite horribiliter caeso, membrisque ejus divisis, et per partes diffusis, miseratione motus lacrymarum fontem super eo produceres, et de tali, tantoque homicidio mirareris. Praedictus autem Joannes, monasterii S. Sophiae abbas venerabilis, cum quibusdam fratribus ad cadaver illud properavit, et eo viso mirabiliter horruit, mirabiliusque lacrymatus est. Nec mora, illum taliter cruentatum ad monasterium perduci praecepit, quem juxta ritum Christianorum occisorum sepelierunt. Confestim comes Jordanus Montemfuscum properavit, et, pactis intervenientibus, suae castellum illud obtinuit potestati.
2.43
Eodem anno supradictus pontifex Callistus, exercitu congregato, super civitatem nomine Sutrim tetendit. Gregorius autem ille, quem praedictus rex in pontificem statuerat, civitatem ipsam obtinebat. Quid longius moror? viribus sumptis, civitatem illam comprehenderunt, et Gregorium illum turpissime, ultra quam credi potest, injuriis afflictum ligaverunt. Deinde illum super camelo imponentes, Romam taliter captivum, et vestibus propriis exutum perduxere IX, Kalend. Maias. Pontifex igitur Callistus Deo, et Petro apostolo gratias agens, gaudio magno repletus, Urbem triumphans ingressus est: deinde consilio invento, ad monasterinm S. Trinitatis, quod Cavae dicitur, illum delegavit.
2.44
His ita peractis praedictus pontifex Callistus, consilio invento, Salernum ivit, quinto die intrante mensis Septembris, ut pacis firmamentum cum duce Guillelmo, et Rogerie comite confirmaret.
2.45
Hoc anno, IV Kalend. Septembris, archiepiscopus Salernitanus, nomine Alfanus, defunctus est. Quo defuncto, Callistus, supramemoratus pontifex, Romualdum, diaconum cardinalem, archiepiscopum Salerni consecravit mense Septembris mediante.
2.46
Hoc anno Robertus Sclavus obiit decimo die stante mensis Decembris, et Rachisius abbas Sancti Modesti, ad cujus obitum Joannes Venerabilis, abbas monasterii S. Sophiae, cum quibusdam fratribus properavit. Continuo cadaver ejus ex more paratum ad monasterium sepeliendum perduxit: deinde peractis exsequiis, in tumba quadam marmorea positum est.
2.47
Aliud quoque si placuerit explicabo; septima namque die Kalendarum Martiarum, Agnes, abbatissa monasterii S. Petri apostoli, quod situm est intra civitatem Beneventanam, in sacro Beneventano palatio ascendit, et super Bethlehem abbatissam monasterii Sanctae Mariae, quod est constructum ad Portam Summam conquesta est, videlicet, quod contra voluntatem suam abbatissa effecta esset de praedicto monasterio Sanctae Mariae, affirmans quidem monasterium illud suae ditioni positum, et monasterio Beati Petri subditum esse. Apostolicus autem hoc audiens, praedictam Bethlehem vocari praecepit, ut justitiam ex hoc consequeretur. Continuo adveniens querimonias audivit, et per advocatos suos respondit, se dictis illius fidem dare non debere, nisi rationibus scriptis, quae dixerat, probaret. Tunc apostolicus, quia valde infirmabatur, et curiam in conspectu suo servare non poterat, Dionysio Tusculano episcopo, et Chrysogono cancellario, Roberto Bariensi, et aliis cardinalibus praecepit, ut super hoc negotio judices existerent, et discordiam utriusque monasterii, rationibus cognitis, sedarent; quod et factum est. His ita decursis praefata Agnes abbatissa per advocatum suum ostendit privilegium quoddam, per quod Leoprand, olim dux civitatis Beneventanae, concessit, et tradidit praedictam ecclesiam Sanctae Mariae cum omnibus suis pertinentiis sub jure, et dominio praedicti monasterii S. Petri apostoli. Ostendit item privilegia, quibus Pandulphus princeps, et ejus successores confirmaverant eamdem ecclesiam S. Mariae sub potestate jam dicti monasterii B. Petri. Iterum protulit alia privilegia, et munimina ipsius, monasterio pertinentia. Ad haec jam dicta Bethlehem abbatissa monasterii S. Mariae per advocatum suum produxit in medium chartas, et instrumenta ejusdem monasterio pertinentia, in quibus continebatur, a quinquaginta annis jam praeteritis, et usque ad praesens abbatissam continuatim in monasterio S. Mariae praefuisse; ex quibus prior fuerat Labinia nomine, secunda Sicelgarda, et aliae, quarum nomina in earum instrumentis legebantur. Nos autem memoriae ducimus ex moderno tempore abbatissam Labiniam eidem monasterio secundam praefuisse. Similiter in ipsis muniminibus legebatur, praepositas ipsi monasterio per se causas, et negotia, et praefuisse, et egisse. Ostensis itaque ab utraque parte privilegiis, et munitionibus illis, et lectis, praedicti cardinales judices dati in partem euntes, super auditis querimoniis sententiam protulerunt: ventilata igitur sententia ex communi consulto domino papae Callisto eam intimavere, ut ipse, quam invenerant, sententiam confirmaret. Callistus autem pontifex absque mora, dicta eorum et confirmavit, et fidem attribuit; et sententia talis fuit, videlicet: Ut praedictum monasterium S. Mariae a modo, et perpetuo propriam habeat abbatissam, a Romano quidem pontifice consecrandam, ita ut sororum congregatio apud idem monasterium S. Mariae degentium potestatem habeat eligendi abbatissam, qualem voluerit, salvo tamen censu, quem pars ipsius monasterii persolvat annualiter ad praedictum monasterium S. Petri, quatuor oblatas scilicet, et duos cereos in Nativitate Domini, in Resurrectione totidem; in Assumptione Beatae Mariae totidem. Super etiam sententiam ipsam apostolicus ipse scribi praecepit, et a cunctis praefatis cardinalibus constitutis super hoc judicibus, testari mandavit. In quo vero libello judicii ipse pontifex manu propria se subscripsit. Confirmata itaque, et sic roborata tali sententia, praedictae Bethlehem venerabili abbatissae illam delegavit talibus et tantis ornatam cardinalium testimoniis, quatenus amodo, et perpetuis temporibus pars monasterii ipsius quieta permaneat, et sine aliqua, a parte Beati Petri, perturbatione, molestiave consistat. Praeterea, privilegio signato, confirmavit idem monasterium S. Mariae cum omnibus possessionibus ei pertinentibus, quatenus omni tempore inviolatum permaneat, et sine cujuslibet contrarietate vigorem obtineat.
2.48
Anno 1122. Dominicae Incarnationis, et quarto anno pontificatus praedicti domini Callisti, secundi, summi pontificis et universalis papae, mense Martio XV indictionis. Hoc anno dux Guillelmus, filius Rogerii ducis, ad Rogerium comitem, filium Rogerii comitis Siculorum, descendit, conquerens de Jordano comite Arianensi, ut ei auxilii manum, et virtutis militum, et divitiarum ei largiretur, quatenus ejus auxilio de Jordano comite ultionem perciperet. Cumque dux ipse ad comitem illum applicuisset, precibus multis lacrymisque taliter exorsus est.« Ad vestram, comes egregie, descendi potentiam, tum pro consanguinitatis vigore, tum pro divitiarum tuarum magnitudine, de Jordano comite querimoniam facturus, et suppliciter postulans, ut vestro vallatus auxilio super illo ulciscar. Nam cum die quadam ego civitatem Nuscum intrarem, en comes ille Jordanus, militum suorum caterva stipatus, ante portam ipsius civitatis advenit, et contumelias multas, et convicia mihi inferens minatus est,« Quia mantellum« tuum ego curtabo.» Deinde civitatem ipsam Nuscum circumquaque perlustrans omnino depraedatus est. Ego vero quia praevalere in eum non poteram, invitus sustinui, et diem rogavi ultiouis.» Et his actis, comes ille horis omnibus multis, variisque afflictionibus nos deshonestabat. Quid multa? Medietatem suam Palermitanae civitatis, et Messanae, et totius Calabriae dux ille eidem comiti concessit, ut ei super his omnibus auxilium largiretur. Continuo sexcentos milites, et quingentas uncias auri ei largitus est. Nec mora: dux ille adveniens terram comitis Jordani aggrediens die S. Joannis Baptistae castrum Rosetum, et alia multa ei abstulit. Inde procedens in festivitate sanctorum Joannis et Pauli, castellum Montis- Jovis insiliens, igne ferroque illud consumpsit; et quinquaginta milites ibi comprehendens, arma eorum, et spolia secum gaudens deportavit. Et inde procedens castellum Apicis, ubi comes ille morabatur, obsedit. Ad ducis namque auxilium Crescentius cardinalis tunc rector Beneventanus eum Beneventanorum coetu festinavit. Quid multis? Comitem illum, et castrum Apicis suae obtinuit potestati. Comes itaque Jordanus, ducis pedibus, sicut ipsi vidimus, qui aderamus, prostratus, misericordiam ei postulavit. Dux autem precibus multis coactus, praecipue comitis Rainulphi, qui aderat, liberum eum, et ubi vellet abire permisit: qui vero comes Montemfuscum properavit: et his actis, civitatem Ariani, et totius sui comitatus confinia, ejus submisit potestati. Cumque comes ille Jordanus Montemfuscum ascendisset, dies quindecim ibi moratus est. Continuo Landulphus de Graeca, ejus adversarius, conspiratione firmata eum de Montefusco ejecit, qui taliter ejectus castrum Morconis adivit, ibique per annum habitavit; quibus ita patratis, dux ipse Montem Corvinum Salerni proximum obsedit. Fulco itaque dominus castri illius, quia resistere non poterat, castellum illud ducis submisit potestati. Eodem tempore Richardus, filius Guarini de Formari, a villanis suis est trucidatus. Audiens autem dux praenominatus taliter Richardum illum trucidatum esse, congregato exercitu Montem Vicum festinavit, et inauditam de homicidis illis accepit ultionem, et castellum illud igne, ferroque consummavit; et duos presbyteros, qui ad mortem illius consenserant, laqueo suspendit. His, aliisque negotiis ita decursis, dux ille milites, quos a comite Rogerio acceperat, ei remisit; cumque, sicut praediximus, Jordanus comes exhaeredatus fuisset, consilio Ugonis Infantis, et Raonis de Boscone, et Raonis de Fraineta invento, Castellum Paludis comprehendit. Audiens autem dux praenominatus castellum illud captum fuisse, exercitu aggregato, castrum illud obsedit mensibus tribus. Tandem dux ille videns, quia sic cito capi non poterat, principem Jordanum Capuanorum rogavit, ut ei auxilium praeberet, et pro auxilio offerendo castellum Apicis, et Acernum ei largitur. Continuo princeps ipse, congregato exercitu, super Apicis castrum advenit, et ex hac parte in planitie castrametatus est. Praeterea dux ipse Beneventanis mandavit, ut neque sibi, neque comiti Jordano auxilium praestarent, et daret eis, et concederet totas fidantias et pensiones, quae a castello Fenuculo, et usque ad castellum Montisfusculi exibant de haereditatibus Beneventanorum; quod Beneventanis complacuit, et sic pactis firmatis juratum est ab utraque parte. Cumque comes ille Jordanus, taliter se coactum aspiciens, in manus praedicti principis se, et Castellum Paludis submisit: et ipse cum suis praedictis consociis, inde exeuntes, ad propria reversi sunt; comes vero Jordanus castrum Morconis ingressus est; et sic pace firmata princeps ipse Capuam revertens, temporibus multis castrum Apicis, et Acernum obtinuit. Deinde dux ille super castrum Morcone milites, et peditum catervas opposuit, cogitans et comitem et castellum illud suae obtinere ditioni, quod facere minime potuit. Deinde dux praefatus Salernum adivit, et de multis, variisque sudoribus, quos perpessus fuerat, requiem adeptus est; sicque usque ad diem obitus sui, terra sui ducatus a bellorum turbinibus siluit et quievit. Et ipso anno, duodecimo die intrante mensis Augusti, copia piscium in Caloris flumine apparuit, ita quod mulieres, et viri manibus tantum, sine retibus, capiebant.
2.49
Anno 1123 Dominicae Incarnationis, et quinto anno pontificatus domini Callisti secundi, summi pontificis et universalis papae, mense Martio, primae indictionis, supradictus Callistus pontifex consilio salutis accepto, ultramontanos omnes fere episcopos, et archiepiscopos, et abbates, et totius, ut ita dicam, Italiae Ecclesiarum pastores accersiri praecepit, quatenus, sancta synodali confabulatione firmata, pactum cum imperatore Henrico positum perpetuo confirmaret. Ad cujus sacri conventus praesentiam Roffridus, Beneventanus antistes, honeste properavit. Ordinato itaque concilio tali et tanto, apostolicus ipse sacramenti privilegium, quod praedictus imperator constituerat pacis, in conspectu omnium qui convenerant adduci et legi praecepit. Continuo ab omnibus confirmatum est, et commendatum. Inter caetera vero quae ibi statuta sunt, treugam Dei tenendam posuerunt. Item vinculis anathematis alligavit apostolicus ipse, si quis Beneventanam civitatem ex Beati Petri potestate auferre tentaret; et multa alia, quae huic opusculo affigere longum visum nobis est: excogitans quidem me fastidia addere, si libello tali universa componerem. Alias vero scripta omnia, et notata invenietis. Audivimus autem, et quod revera est comperimus, tale tantumque pacis firmamentum infra Romanam urbem temporibus praedicti apostolici advenisse, quod nemo civium, vel alienigena arma, sicut consueverat, ferre ausus est; et, concilio celebrato, Beneventum venit praedictus apostolicus Callistus, et quaedam negotia Beneventanorum tractavit.
2.50
Eodem anno Landulphus de Graeca supranominatus, XII, Kalendas Decembris obiit, et ad Ecclesiam suam S. Maximi sepultus est. Cumque praedictus pontifex Callistus Beneventum venisset, vocari fecit praefatum Roffridum archiepiscopum, ut audiret quorumdam civium accusationes, quae ei inferebantur. Accusatus enim fuerat, quod simoniace archiepiscopatus honorem accepisset. Tunc praesul ipse, vocatis quibusdam suffraganeis suis et presbyteris civitatis, sacrum ascendit palatium, et accusatoribus auditis, inducias postulavit, et acceptis induciis, respondit:« Paratus sum, Pater sanctissime, juxta canonica instituta ab his purgari accusationibus, et vestram, sequi jussionem.» Tandem juravit ipse primum, cum duobus episcopis, et tribus presbyteris, simoniace non fuisse ingressum
2.51
Anno 1124 Dominicae Incarnationis, et VI anno pontificatus domini Callisti papae. Hoc anno praefatus Roffridus Beneventanus antistes, consilio accepto, corpus sanctissimi Patris nostri Barbati, Beneventani praesulis, ex altaris tumba, qua per multa annorum curricula quieverat, abstraxit: altare vero illud non honeste, prout decebat, habebatur; praecipue quia structura novi episcopii ad locum ipsius altaris producebatur: idcirco inde amoveri juxta fabricae sententiam oportebat. Archiepiscopus itaque praenominatus episcopos duos suos suffraganeos vocari praecepit, quatenus eorum consilio et auxilio, talis tantusque copiosus thesaurus inveniretur. Continuo quibusdam civibus advocatis, et clero, medio noctis silentio, archipraesul Roffridus Ecclesiam in grediens ad altare superius nominatum adivit, et coram omnibus, episcoporum solatio, illud confregit; et altare fracto sanctorum reliquiae, quorum nomina nesciuntur, inventae sunt; quibus eductis, in altum fodi praecipitur, ut diu desideratum pignus praefati corporis videretur. Nec mora, lapis quidam pretiosus invenitur, ex omni parte acriter, miroque laboris opere conclusus, quem vectes ferrei sustentabant: et eo invento, laetitia eos invasit immensa, qui ad tollendum lapidem viribus omnibus conabantur; sed quia fortiter ob duritiem operis tenebatur lapis ille, assensu omnium, frustatim confringitur. Quo sublevato, divina gratia favente, beatissimi Barbati corpus inventum est. Praefatus itaque archiepiscopus, primus omnium locum ingreditur, et ossa, cineremque advolvens, gaudio magno, laudibusque sonantibus, ad medium propalavit. O quale gaudium, lector, aspiceres, et alacritatem, cum longe margaritas optatas temporibus nostris invenimus. Ossa autem collecta ad altare S. Sebastiani, clericis cantantibus hymnos, producuntur. Mane autem facto, tota civitas catervatim prorupit, et Deum omnium conditorem laudabant, qui eis tale tantumque B. corpus Barbati largiri dignatus est. De ossibus namque ipsius vidimus quaedam, et osculati sumus. Quibus ita peractis, praecepit archiepiscopus ut primum presbyteri Portae Summae, et clerici simul cum laicis ad episcopium descenderent, et coram sacratissimo Barbati corpore vigilias celebrarent. Confestim ex jussu archipraesulis, sacerdotes conveniunt, et cereis lampadibusque accensis, simulque magno laicorum comitatu utriusque sexus et aetatis, jubilando descendimus; sicque unaquaeque civitatis porta diebus singulis usque ad octavum diem peregit. Die itaque octavo adveniente, pridie Kalend. Junii, sub altari lapideo corpus B. Barbati praefatus archiepiscopus duobus secum episcopis adhibitis, locavit; et eo taliter locato, altare in honore B. Barbati dedicavit; ad cujus dedicationis solemnitatem turba multa civitatis convenit, quatenus delictis eorum Deus omnipotens indulgeret. Archiepiscopus itaque jam fatus loco eminentiori ascendens, ut videri et audiri ab omnibus posset, peccatorum partem, divina favente clementia, condonavit. Donavit item aliis omnibus, qui usque ad octavum diem festivitatis sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad dedicationem illam devote concurrunt. De miraculis autem, quae ob praedicti Patris nostri Barbati merita honoremque Jesus Christus, humani generis amator, nobis omnibus aspicientibus ostendere dignatus est, licet sermone inculto, Paternitati vestrae explicabo. Cum enim, sicut supra scriptum est, B. corpus venerabile in conspectu omnium ad altare S. Sebastiani per dies octo teneretur, vir quidam, Joannes Sutor vocabulo, episcopium ingreditur, et ante sanctissimi Barbati corpus terratenus lacrymis rigantibus prosternitur, qui continuo a clero, populoque astante, qua de causa defleret, interrogatur, et ille cuncta, quae acciderant, a vestigio patefecit.« Dum ego noctis silentio in stratu quiescerem, meo corpori somno debito soporatus, en adest ante oculos vir quidam canitie venerandus, vestimen is indutus dealbatis, qui vero paulatim accedens stratui meo, appropinquavit: Et quare, inquit, cum caeteris ad vigilias canendas coram ossibus praeterito die non advenisti meis? Et ego: Pater, quoniam dolore gravi, uti constat, brachium meum cum dextera tenebatur; sex etenim mensium spatio miser ego tali languore perturbor; addidique: Dicito mihi, quo nomine, Pater, vocaris? et ille:» Barbatus, ait, Beneventanae quondam civitatis episcopus. Subjunxit item: Brachium et manum ipsam cito mihi ostendas. Tandem ego, quia dolore torquebar, non citissime manum extendi; extensam tamen tetigit eam, et ita cursu rapido dolor ille dilabitur, ac si nunquam manum cum brachio dolor ipse tenuisset. Protinus mane facto surrexi, et sanitatem cito exortam mirabar. Adveni itaque gratias et laudes Creatori omnium Deo, et Barbato sanctissimo praesuli, cujus meritis evasi, redditurus.» His ita actis atque narratis, tintinnabula omnia episcopii pulsari jubentur, ut civitatis populus ad audiendum, videndumque tale tantumque miraculum convenirent. Prorupit continuo tota fere civitas, et medicorum omnium medicum gloriosiorem benedicendo laudavimus: manum illius cum brachio curatam scriptor ego palpavi: vicini namque illius testabantur, quod tempore longo eum infirmari cognovissent. Quo viso ad propria, laetitiae referti, reversi sumus. Aliud quoque miraculum, quod Redemptor generis humani Christus Jesus diebus ipsis operatus est, ad praefati Patris nostri Barbati gloriam, enarrabo. Rusticus quidam de Castello Montisfusci habitator, tantique viri famam sanctitatis audiens, Beneventum venit, qui per longa annorum curricula nervis cruris pedisque arefactis claudicaverat; tenebatur quidem jugiter dolore terribili, et quasi pede ad clunes ligato miser ille omnibus horis crucialiatur. Continuo ante Basilicam Sancti Barbati prosternitur, Redemptorem omnium Deum efflagitans, quatenus ei pristinam restitueret sanitatem: et eo taliter orante, soporis gravitate arripitur, et ceu semivivus noctis unius spatio ibi moratus est. Noctis igitur ipsius silentio, en adest vir quidam aetate senili productus, canitie veneranda locupletatus, qui, sicut ex ejus lingua audivimus, eum taliter expergefactus est: Surge, ait, festinus, et propera altare nomini meo consecratum exquirens, ibique favente Salvatoris clementia, sanitatis gaudia longe lateque optatae consequeris? Et ille: Quis es, inquit, qui mihi tanti thesauri pondus promittis? Barbatus, ait, Beneventanae civitatis episcopus. Confestim claudus ille audaciam sumens loquendi: Non possum, ait, infelix ego sic pergere: videsne qualiter pede siccato cruciatus hic ego permaneo? tuae namque sanctitatis famam persentiens cursu rapido asello supersedens adveni, ut tuis intercessionibus salutis optatae laetitiam adipiscar. Nec mora; Pater ille Barbatus manum extendens, pedem aridum et tibiam tangit, inquiens; Festina celeriter, et sanitate accepta, ante altare te prosternito? His auditis, surrexit sanus qui fuerat claudus, et alta voce Deum laudat, per quem sibi dona salutis talia donantur, per quem sibi gaudia dantur. Et mane facto Ecclesiam ingreditur, Deo et Patri Barbato gratiarum actiones redditurus. Narrat itaque, qui claudus fuerat, e vestigio cuncta, quae sibi acciderant, populo advenienti, et qualiter longo ex tempore claudicaverat nervis contractis. Fatebatur etiam praefatum episcopum Barbatum sibi apparuisse, et ejus interventu sanitatem accepisse desideratam, Fragor interea tanti miraculi civitatis partes, partiumque angulos invadit, et catervatim ad videndum hominem cives properaverunt. Quo viso, factorem omnium laudantes ad propria remeavimus. Diebus autem non multis elapsis, mulier quaedam manus aridas, nervosque obductos ferens ad beneficia praesulis Barbati accucurrit, quae coram altaris praesentia accubuit, et lacrymis manantibus Salvatoris misericordiam invocabat. Lacrymas autem ejus Omnipotens Dominus ex alto aspiciens, et confessoris sui Barbati gloriam ostendere volens, qualis quantique apud eum triumphi consistit, coram omnibus, qui convenerant, manus sic arefactas coepit mulier illa ad coelum erigere; deinde voce clara prorupit sanitatis auxilium in manibus, et nervis circumflexis sensisse, digitos revera curvatos aperuit, et compages digitorum omnium, gratia divina favente, solutae sunt. Ad haec populus fere totus festinat, et coelorum regem, Patremque nostrum Barbatum benedicendo magnificavimus.
2.52
Hoc anno tanta fuit fertilitas vini, quod nobis, et multis aliis videntibus, centum saumae pro triginta denariis vendebantur. Eodem anno supramemoratus papa Callistus, duodecimo die stante mensis Decembris, migravit ad Dominum; post cujus obitum, cardinales omnes Ostiensem episcopum nomine Lambertum in pontificem Honorium elegerunt; qui vero Callistus annis quinque, et mensibus novem pontificatus cathedram gubernavit. Continuo Honorius ipse pontifex ordinatus, Petrum presbyterum cardinalem rectorem apud Beneventum delegavit.
2.53
Anno 1125 Dominicae Incarnationis et primo anno domini Honorii, mense Martio tertiae indictionis: hoc anno, undecima nocte mensis Octobris adveniente, novum terribileque Beneventi advenit prodigium: et, ut audivimus, etiam per civitates alias, et oppida civitati Beneventanae contigua. Nocte siquidem illa, nobis omnibus sopori debito incumbentibus, terraemotus subito factus est inauditus, ita quod universi nos exterriti mortem exspectabamus. Continuo civitatis populus expergefactus, lacrymis singultibusque exaestuans, ad episcopium festinavit, alii quidem civium ad monasterium Sanctae Sophiae, Deum precaturi Salvatorem omnium, festinavimus. Terraemotus vero sic terribiliter accidit, quod turres, palatia, et universa civitatis aedificia concussa tremebant; terra quoque, et saxa a tanti tremoris formidine in duas partes scissa sunt: muri quoque civitatis ruentes domos quorumdam terratenus prostraverunt. Regem vero testamur aeternum, terram sub pedibus cerneres labefactari. Quid dicam? terraemotu tanto stupefacti, et prae timore insolito arescentes ad ima descendere cogitabamus: sicque usque ad solis ortum, locis sanctorum gemitibus, lacrymisque adhaerentes, fletibus multis precabamur Dominum corporum, et animarum salubrem Medicum, ut pietatis viscera nobis indignis largiretur. Tertio, ut ferebant, et quarto terraemotum illum accidisse nocte illa affirmabant. Die vero insecuta, circa meridiem, en adest iterato terraemotus concutiens, quod, si, lector, adesses, oculata fide universa civitatis aedificia tremere et palpitare videres. Praefatus igitur pontifex Honorius, qui tunc apud sacrum palatium Beneventanum morabatur, tanti terraemotus concussionem nocte illa persentiens, Camerani egreditur, et S. Joannis basilicam properavit. Continuo terratenus prosternitur, et coram altari Salvatoris Dei misericordiam lacrymis irrigantibus invocavit. Mira res, et omnibus inaudita viventibus, quae nusquam temporibus istis, et a quibus recordari potuerit, sic evidenter accidisset! Nocte siquidem semel terraemotus concussionem advenisse complures memoriae ducimus et firmamus. Nunc vero die noctuque saepissime ad quindecim usque dies terraemotus tempestas perduravit: ex cujus terraemotus formidine cives stupefacti ad episcopium, et ad Ecclesiam S. Leonis papae cum litaniis, et magno lacrymarum singultu viri et mulieres, parvuli quoque clamantes ad Dominum festinarunt. Quin etiam praefatus pontifex Honorius, cardinalibus vocatis, nudis pedibus, magnas super hoc ad Deum lacrymas preces effudit.
2.54
Anno 1126 Dominicae Incarnationis mense Martio IV indictionis, hoc anno imperator Henricus obiit.
2.55
Anno 1127 Dominicae Incarnationis: hoc anno dux praenominatus Guillelmus, septimo Kalendas Augusti mortuus est. Continuo uxor ejus crines suos, quos pulchros et suaves nutrierat, coram omnibus, qui aderant totondit, et lacrymis manantibus, vocibusque ad astra levatis super ducis defuncti pectus projecit. Nec mora, totius civitatis Salernitanae partes obitus ducis fama perculsit; et sic catervatim cursu praecipiti populus omnis ad palatium properavit, cupiens ducis illius defuncti cadaver aspicere, et eo viso humilitatis ejus, et pietatis reminiscentes, crinibus genisque evulsis, Patrem eorum, et dominum mirabiliter invocabant. Confestim archiepiscopus civitatis, clero accito ad deferendum corpus adivit, et eo in feretro gloriose imposito, quatuor ejus, quos dilexerat, equos, ante feretrum usque ad episcopium Sancti Matthaei duxerunt, similiter quatuor aurea vexilla coram eo imposuerunt. Lector itaque si adesses, utriusque sexus populum deflentem aspiceres, et miratus affirmares ducem aliquem, vel imperatorem tali sub moestitia nunquam sepultum fuisse. Exsequiis igitur ex more celebratis, in tumba pretiose parata ducem illum sepelierunt. Cumque ducis illius mortem fama per totius Apuliae partes ventilaret, comes praenominatus Jordanus, quia a duce illo exhaeredatus fuerat, auxilio militum arrepto, Montemfuseum ascendit, die videlicet sepulturae praefati ducis, et quia ibi complures amicos habuerat, comes ille Montemfuscum obtinuit. Deinde totius sui comitatus comprehendit civitates, et oppida, et sic in integrum lucratur quod perdiderat. Diebus praeterea quindecim evolutis, Robertus filius Richardi comitem praefatum precatur, ut in ejus subveniret auxilio, quatenus civitatem Florentinam capere potuisset. Comes itaque Jordanus, ut erat ardentis animi, absque mora militibus sumptis, festinavit. Continuo tubis sonantibus, civitas illa ex omni parte aggreditur, et comes ille ad portam quamdam insiliens ingredi satagebat; custodes autem turris tantam aspicientes audaciam coeperunt lapidibus gladiisque obsistere. Tandem, divino judicio superveniente, comes ille sub lapidum densitate oppressus vitam, et totius sui comitatus amplitudinem, quam acquisierat morte infelici amisit. Cumque Rogerius comes Siculorum, mortem ducis Guillelmi agnovit, navigiis septem paratis( in armis siquidem, et omnibus necessariis, Salernum advenit) et diebus ibi decem commoratus est, nolens revera de navi descendere, sed nocte, dieque in navigio persistens, cives vocari fecit Salernitanos, et archiepiscopum eorum Romualdum, et eis juxta littus omnibus convenientibus taliter comes ille Rogerius exorsus est:« Domini et fratres, sicut vestra novit sagacitas, Robertus Guiscardus dux olim bonae memoriae patruus meus, civitatem hanc, quam modo vestra tenet prudentia, in vigore animi et prudentia multa expugnans acquisivit; deinde post discessum Rogerius dux ejus filius, consobrinus noster, pacifice tenuit cum vestra prosperitate; inde dux Guillelmus haeres ejus, et filius usque in praesentiarum viriliter dominatus est. Nunc vero judicio Dei adveniente dux ipse Guillelmus sine filio mortuus est. Ego itaque, qui ex ejus proganie productus sum, si vestrae placuerit nobilitati, vestram imploro civilitatem, quatenus consilium habeatis, et me praeter quemlibet alium diligentes, dominium nostrum, et amoris vinculum consequamini. Nam, Domino auxiliante, et vita comite, ad melioris status vigorem pervenietis, et divitias, quas sub tempore pristino habuistis.» Quid multa? Cives illi, consilio communicato, civitatem Salerni ejus sub fidelitate commiserunt. Sacramentis civium omnium diligenter firmatis pollicentes suam nusquam deserere dilectionem. Juravit statim comes ille Rogerius, quod sine judicio, et sine culpa eos non capiat, neque capi permittat, neque extra dies duos in expeditione illos perducat, et castellum Turris majoris de illorum potestate non auferat, et si quis abstulerit ejus auxilio sub eorum potestate restituat. Et his actis civitatem ingreditur, et ibi honeste commoratur. Audiens autem Beneventanus populus comitem illum Salernitanam habuisse civitatem, quosdam civitatis sapientes ei miserunt, dilectionis vinculum, et obsequia pollicendo. At comes ille gratis, et retributionis munera remisit Beneventanis, vita comite, redditurum. His et aliis ita decursis, universum ducatum Amalphitanorum circumquaque comes ille suae subjugavit potestati; et inde procedens Trojanam civitatem, et Melphitanam, et totius fere Apuliae partes obtinuit. Landulphum quoque de Montemarano, et Landulphum de Sancto Barbato, et Raonem de Fraineta, et Ugonem infantem, cum omnibus eorum pertinentiis ad suam redegit ditionem. Quibus peractis victor, et exsultans Siciliam repedavit. Continuo consilio habito, ad ducatus arripiendum honorem animum impulit elatum, et praecepit omnibus in terra sua manentibus, ut ducem Rogerium eum vocitarent, quod et factum est. Misit praeterea domino papae Honorio munera multa auri et argenti, pollicitando insuper etiam civitatem Trojanam, et Montemfuscum, ut ducatus ei vexillum et nomen largiretur; quod nunquam tempore illo praedictus papa Honorius ei concedere dignatus est. Unde discordia multa, et sanguinis effusio orta est. Qualiter autem sibi praedictus pontifex Honorius, et quando ducatum concessit, in subsequentibus, vita comite, describam. Audiens autem praedictus Rogerius Siculorum comes, praefatum pontificem Honorium petitionibus suis circumflecti non posse, praefato Raoni de Fraineta, et Ugoni infanti, omnibusque circa Beneventanam civitatem fautoribus suis praecepit, quatenus quot possent captivos, perducerent Beneventanorum, et afflictionibus multis civitatem infestarent. Qui vere magis quam fuerat eis injunctum exsecuti sunt; praecipue Rao de Fraineta, qui valde civitatem ex antiquo oderat. Guillelmus igitur, qui tunc Beneventanorum praeerat rector, ferociam, et infestationem praefati persentiens Raonis de Fraineta, consilio habito, die quidem festivitatis S. Martini totius civitatis partes submovit, ut armis acceptis super Raonem illum festinaret, qui libentissime perrexerunt, ut ultionem acciperent de acceptis. At praedictus Rao quinquaginta fere milites et pedites multos secum occultaverat. Unde ex improviso insiliens multos Beneventanorum in fugam conversos comprehendit, et eos turpiter in flumine Sabbati, et extra invenit. Sicque ad castrum Ceppaluni secum perduxit captivos, et eis taliter alligatis bona illorum argenti, et auri pro redemptione accepit. His taliter omnibus superius narratis evolutis, praedictus pontifex Honorius nihil utilitatis, et virtutis erga civitatem Beneventanam agere deprehendens, consilio salutis accepto III Kalend. Januarias Capuanam civitatem adivit. Continuo praedictus Robertus princeps officiosissime illum excipiens ad palatium episcopii Capuani gaudio magno eum castrametari praecepit. Nec mora: praefatus pontifex Honorius archiepiscopos et abbates accersiri praecepit, quatenus ad principis unctionem convenirent, qui euntes die statuto exsultatione ingenti ad Capuanam ecclesiam convenere. Archiepiscopus itaque Capuanus juxta praedecessorum suorum privilegium, praesente tanto ac tali pontifice Honorio cum turba virorum religiosorum, quae convenerat, et episcoporum conventu, praedictum Robertum in principatus honorem inunxit et confirmavit. O quantus exsultationis et gaudii adfuit affectus coelorum regem testamur viventem, neminem principum vetustorum tali jubilatione et jucunditate nobilitatum fuisse. Audivimus profecto sicut ex eorum, qui interfuere, comperimus testimonio, quinque millia virorum ad tanti principis unctionem convenisse. Pontifex autem Honorius tantam episcoporum, et proborum virorum multitudinem aspiciens, principe illo sacrato, eminentiori ascendens loco, taliter exorsus est:« Domini et charissimi fratres, sicut vestra cognovit charitas, diu est, quo Romanam sedem relinquens, apud civitatem Beneventanam, quae specialis Romanae attinet sedi, pacificus venerim, et omnibus abjectis tempestatibus, circa convicaneos nostros hospitatus sum. Biduo autem post nostri adventus praesentiam Rogerius comes, B. Petri adversarius circa civitatem Beneventanam milites fere quadringentos ob civitatis ruinam, et nostri dedecus inauditum induxit, qui vere horis omnibus civium bona depraedati sunt, et eorum possessiones assidue incisioni posuerunt. Nos autem universas illorum sustinentes afflictiones, ut ab illorum desisterent pertinacia, excogitavimus: insuper etiam praedictus comes Rogerius cum Ugone infante, et Raone de Ceppaluni pro civitatis detrimento gravissime confoederatus est, existimans nos timori ejus succumbere, et nefandis ejus petitionibus operam dare. Ugo itaque et Rao conjuratione tali alligata, quotidie confinia civitatis igne ferroque consumere coeperunt. Nos autem omnia, quae ingerebantur, aspicientes, solam Dei Omnipotentis misericordiam praestolantes, coelestis Regis auxilium et beati Petri invocabamus. Deinde ne civitas prorsus turbaretur Beneventana, talibus commota afflictionibus, militum amicorum depoposci juvamen; sicque, prout potuimus, obsistere coepimus eorum pertinaciae. Cumque pro quibusdam imminentibus negotiis civitatem Trojanam adissemus, praefatus Rao de Ceppaluni Beneventanos cives, qui ob vindicandas, quas passi fuerant, contumelias, die festivitatis B. Martini circa ejusdem Raonis confinia exierant; ira divina et furore coelitus adveniente, ducentos fere captivos tenuit, et in ima carceris, denudatis corporibus, alligavit. Deinde quosdam captivorum civium Ugoni infanti viro nefandae memoriae, et tyranno horribili, ut cruciatibus et suppliciis afficerentur donavit. Qui Ugo dentibus eorum radicitus evulsis, et membratim dilaceratis, pretio eorum accepto, distraxit. Eos vero quos Rao ipse detinuit, periculo famis, et frigoris jugiter affligere non desistit. Quid multa? universa, quae excogitari possunt, convicia Beneventanis captioni positis inferuntur. Praeterea die noctuque minantur, ut comitem illum Rogerium anathemati deditum super civitatem inducant Beneventanam, et de B. Petri virtute eductam, suae obtineant ditioni, et potestati. Insuper vobis omnibus, qui civitatum dominia, et castrorum vigores tenetis, terroribus multis, variisque tempestatibus minitatur, quatenus unicuique vestrum munitiones, et in quibus confiditis arces auferat, et secundum ejus vello vitam vestram disponat, et prout vult et quomodo vult, de civibus peregrinos faciat, et de viris locupletatis pauperes statuat, et egenos. Nos itaque mentis suae iniquitatem, et excogitationes quibusdam signorum conjecturis, per eos, qui hactenus perpessi sunt, cognoscentes, longe lateque vitavimus, et pollicitationes suas tanquam virus mortiferum fugientes, nullo modo paruimus, neque, ut ita dicam, auribus percipere dignati sumus. Auri quippe et divitiarum o quantas pollicitus est cumulationes, duntaxat, si ei ducatus honorem largiri vellemus, divitiarum sane illarum multimodas evitans promissiones, tum pro Romanae sedis honestate, quam conservare certavi, tum pro vestri exsilii, quod horis omnibus terrore expavi, Deum omnium factorem saeculorum, qui renes scrutatur, et corda, dejeci et dedignatus sum. Pro vestra, credatis, confusione, et expulsione divitias tantas promiserat; excogitans ad ejus libitum me usquequaque devolvere, et consensum vestrae largiri exsulationi. Ego vero dilectionis vestrae vinculum amplexatus, mori prius vobiscum elegerim, quam ejus pollicitationibus nefandis adhaerere. Vitam igitur, mortisque asperitatem, charissimi confratres, et filii in vestra tenetis electione, et voluntate, dummodo pugnare velitis, et vigorem honestatis tueri ad invicem exaestuatis: prudentiam vestram certissimam expertus sum, nihilque restat, nisi ut omni desidia abjecta, et cordis torpore deposito, Romanae sedis dignitatem, quae pro vobis omnibus assidue intervenit, defendatis, et vobisipsis, quem tenetis vigorem, et filiis vestris conservare conemini. Subvenite itaque, viri fortissimi et bellatores perspicui, et dum tempus prosperitatis succedit, viribus cunctis justitiae, quam amplectimur, severitatem ad ardua sublevemus. Deus enim, qui justitiae via est, et lux veritatis, et B. Petri apostoli interventio nos quotidie liberabit, et auxilium a sancto ejus solio pietate assueta largietur.» Haec et multa his similia pontifice Honorio lacrymis irrigantibus praedicante, vox militum populique omnis, qui convenerat, efficitur, et una concordia clamavere se, suaque omnia pro B. Petri fidelitate, et sua tradituros. Novissime Robertus noviter princeps statutus coram omnibus taliter pollicetur:« En, Pater venerabilis, et personam, quam aspicis, et totius principatus mei, quem tradidisti, virtutem tuae committo ditioni, et ad tuum imperium omnia subjacebunt.» Idipsum Rainulphus comes, et multi alii proceres et episcopi, qui convenerant, pollicentur. O quales, ector, promissiones, si adesses, aspiceres, et quae ex eorum promissis oriebantur lacrymationes, quas si universas enarrare voluissem, fastidium auditoribus oriretur! Audiens autem apostolicus Honorius multitudinem illam ad ejus exorationes consentaneam dedisse concordiam, Salvatori omnium Deo, et beatis apostolis Petro et Paulo gratias egit, qui in se sperantibus subvenit, et quotidianum praebet auxilium. Continuo ex auctoritate divina, et beatae Mariae Virginis, et sanctorum Apostolorum meritis talem eis impendit retributionem; eorum videlicet, qui delictorum suorum poenitentiam sumpserint, si in expeditione illa morientur, peccata universa remisit; illorum autem, qui ibi mortui non fuerint, et confessi sunt, medietatem donavit. Audiens itaque praefatus princeps, et comes Rainulphus tanti beneficii gratiam ab Honorio pontifice prolatam, alacritate ingenti locupletati, cum universis, qui convenerant ad eorum propria secesserunt. Nec mora: totius sui principatus orbem, et comitatus, praeconibus tonantibus, feriunt, ut unusquisque ad pontificis paretur solatium. Populus autem universus eorum imperio consensit. Accesserunt interea praedictus princeps, et comes Rainulphus ad pontificis praesentiam, et ei salutis consilium inventum intimavere, prius videlicet Ugonem infantem a comite illo conveniri oporteret, quoniam quidem datis inter se, et acceptis securitatibus alligati videbantur. Apostolicus autem dictis illorum et assensum praebuit, et eorum fidem commendavit. Confestim quosdam suorum procerum comes ille accipiens ad Ugonem conveniendum, ut justitiam ei sequatur, delegavit, addens in mandatis, ut obsides, et fidejussores acciperet, quatenus securitate omni adhibita, curiam comitis ad justitiam faciendam veniret. Quid multa? neque obsides voluit, nec curiam comitis adivit. Comes igitur protinus omnia pontifici Honorio patefecit, deinde praefatus princeps et comes, sicut polliciti sunt, militum copiosam manum et peditum innumeram multitudinem arripiens super castellum ipsius Ugonis infantis, nomine Lapillosa commeavit. Audiens Guillelmus tunc rector Beneventanus castellum illud sic obsessum fuisse, civitatis totius partes voce praeconis intonuit, quatenus armis eductis ad expeditionem illam properarent. Populus itaque paratus ad necessaria expeditionis citissime festinavit. Triduo autem post praefatus rector sumptis secum fere duobus millibus hominum super castellum illud tetendit. Cumque sic acriter castrum illud obsessum fuisset, silva, quae ob ipsius castri tuitionem longo ex tempore surrexerat, celeriter incisa, et in ignem est conversa. Deinde Beneventanus populus unanimiter aggregatus castri illius aggreditur munitionem, et eo aggresso, viriliter expugnatum est: capi quidem, et comburi potuisset, dummodo comitis Rainulphi auxilinm subveniret; sed quia comes ille, prout poterat, auxiliari noluit, Beneventanus populus ad sua castra fatigatus revertitur. Altera autem die adveniente Beneventanus aspiciens populus comitis auxilium et principis non ita viriliter adesse, prout polliciti sunt apostolico, pavore taedioque correpti super talibus dilationibus mirabantur. Mane autem facto praedictus princeps tentorium suum, et apparatum ejus amoveri praecepit. Deinde comes Rainulphus pro tempore nivali et periculoso instanti, manere excusabat in tanta expeditione, sicque una cum principe discessit. Rector igitur illorum deprehendens excusationes, ut populus omnis ad civitatem reverteretur, praecepit. Nec mora, jussa sumentes, cursu rapido repedaverunt; obsidio autem illa IV Kalend. Februarii facta est. Praefatus itaque pontifex, qui apud Montemsarculum morabatur, castrum illud sic dimissum fuisse deprehendens, et pollicitationes principis, et comitis non circa eum prospere commorari dolore inaudito turbatus, ultra quam credi potest condoluit infremendo. Continuo iter arripiens Romanos fines adivit. Princeps itaque, et comes dolosas suas machinationes circa pontificem excusabant Honorium. Apostolicus autem universa quae facta fuerant, et audita, cordis secreto conservans, torvo, ut ita dicam, lumine eos aspectans, sicut mente conceperat, festinavit. Quibus ita peractis, Gualterio Tarentino praecepit archiepiscopo, ut Beneventum veniens civitatis negotia studiose curaret, et ejus consilio civitatem tueretur. Insuper etiam rectori praefato mandavit, ut solidos de regalibus acceptos archiepiscopo illi committeret, de quibus milites civitatis armarentur, et auxilium secundum vires praeberetur. Rector itaque solidos illos militibus largiri distulit, dum usque litteris propriis mandatum accepisset, et imperio accepto equitibus solidos illos largitus est.
2.56
Anno 1128 Dominicae Incarnationis, et IV anno pontificatus domini Honorii papae, mense Martio VI indictionis; hoc anno papa Honorius venit Beneventum cum ducentis militibus Romanorum, et invenit Robertum principem Capuanum, et comitem Rainulphum cum exercitu magno, et civium Beneventanorum multitudine super castellum turris palatii, et illud valde expugnantes, et obsidentes, quod castellum erat Ugonis infantis. Ugo enim ipse contra praedictum principem, et comitem Rainulphum instabat, et castro illo sic obsesso, et mirabiliter expugnato, dominus, qui illud observabat, quia illud defendere non valebat, in potestate principis et comitis tradidit. Quibus ita peractis, praedictus apostolicus Honorius audiens comitem Rogerium Siculorum contra ejus voluntatem quotidie insistere et Apuliae partes detinere, Robertum principem nomine et comitem submovit, ut, exercitu congregato, super comitem illum Rogerium festinent: quid multa? simul cum principe et comite illo Apuliam descendit praedictus apostolicus, et Grimoaldum Barensem et Tancredum vocari praecepit, ut omnes unanimiter adversus comitem Siculorum insistant, quod et factum est. Comes itaque Rogerius sentiens apostolicum cum exercitu valido militum et peditum, et baronibus illis adversus se venientem, in montana secessit, devitans apostolici virtutem, ne aliquo modo aliquid ei sinistrum contingeret, et sic per quadraginta dies apostolicus ille ardenti sole mensis Julii fatigatus comitem illum obsedit. Interea praedictus princeps, quia delicati corporis erat et laborem sustinere non poterat, coepit a fidelitate apostolici declinare, excogitans qualiter castra ejus dimitteret, et ad propria repedaret, et tentoria sua amoveri fecit, et iter arripere conabatur. Apostolicus itaque principis fraudem, et aliorum baronum deprehendens, pactis intervenientibus, ducatum praedicto comiti Rogerio per cancellarium Americum, et cencium Frajapanem se daturum promisit, et ut comes ille circa Beneventum veniret, ibique ducatus honorem ei firmaret. Et his actis, Beneventum apostolicus ille revertitur, et comes ille, exercitu suo aggregato, Beneventum venit, et in monte Sancti- Felicis castrametatus est. Inde, pactis inter se compositis et promissionibus adimplendis, praedictus apostolicus in octavo die Assumpttionis sanctae Mariae dicatus honorem comiti illi in conspectu fere vigenti millium hominum largitus est, ad Pontem scilicet Majorem juxta fluminis ripam post solis occasum, multis enim negotiis intervenientibus, dies ille totus disputando inter se consumptus est. Et quia comes ille civitatem Beneventi introire dubitabat, ideo praedictus apostolicus foris, ut dictum est, ad praedictum Pontem exivit, et ducatus ei tribuit honorem et ducatu accepto, dux ille sacramento juravit non esse in facto vel consensu, ut B. Petrus et dominus papa Honorius, ejusque successores Catholici civitatem Beneventanam perdant, et principatum Capuanum non capiat vel permittat ad capiendum. Et his omnibus actis Salernum revertitur, et Siciliam repedavit. Diebus autem non multis elapsis praedictus pontifex Honorius consilio accepto Romam reversus est. Sed priusquam urbem Romam ingrederetur, pars quaedam Beneventanorum secundo die stante mensis Septembris, Guillelmum tunc Beneventanum rectorem in sacro palatio Beneventano gladiis eductis occidit. Videlicet miser ille rector furorem partis illius fugere tentans post altare S. Joannis de Capella palatii fugit, et ibi se occultans infra pedes Joannis presbyteri, qui ibi missam tunc celebrabat, se abscondit, sed evadere non potuit. Ibi vero cultris percussus est, et foris eductus de palatio illo projicitur, et pedibus ejus funem ligaverunt, sicque per civitatis plateam usque ad Carnariam Sancti Laurentii, heu miser! lapidibus obrutus productus est. Et eo defuncto, populus civitatis furore arreptus, domum Potonis Spitamete, et Joannis, et Guislitii judicum, et Transonis, et Laurentii, et Lodoici medici destruxerunt. Ipsi vero, et Dauferius judex, populi caventes superbiam ad Montemfuscum fugiunt. Continuo communitate intra se ordinata, populus fere totus juravit, ut extunc, et septem annis completis, et quadraginta diebus non esset habitator civitatis praedictus Poto Spitameta cum aliis supradictis, qui civitatem exierunt.
2.57
Eodem anno Joannes abbas Sanctae Sophiae octavo die stante mensis Novembris mortuus est, et Franco, qui tunc erat mansionarius electus est. Audiens autem praedictus pontifex mortem rectoris illius sic contigisse, dolore turbatus valde, civitati Beneventanae minatur ultionem pro tali facinore insectari. Continuo concilio accepto miserunt ad praedictum pontificem legatos, qui dicerent mortem rectoris per stultos et viros iniquos advenisse, rogantes ut rectorem idoneum mitteret, et pacem donaret Beneventanis. Pontifex autem consilio accepto dominum Girardum cardinalem rectorem nobis mandavit.
2.58
Anno 1129 Dominicae Incarnationis. Hoc anno praedictus papa Honorius Beneventum venit, et mense Augusto praedictum Franconem abbatem monasterii Sanctae Sophiae consecravit, et precatur Beneventanos, qui communitatem fecerant, ut praedictum Potonem Spitametam cum jam dictis civibus, quos de civitate ejecerant, in civitatem revocarent Beneventum, quod obtinere non potuit. Unde apostolicus valde iratus de Benevento exivit, et ad vicum quemdam, qui dicitur Leocabante, secessit et rogavit praedictum ducem Rogerium, qui ibi morabatur, ut in mense Maio venturo cum exercitu veniret, et de civibus Beneventanis ultionem acciperet, quod dux ille sacramento juravit taliter facturum. Inde apostolicus ille ad castrum Ceppaluni adivit, et civitatem praedari fecit, et sic valde iratus Romam repedavit. Et hoc anno corpora sanctorum Januarii, Festi et Desiderii Roffridus tunc archipraesul foras produxit de altari, in quo antiquo tempore jacuerant, et revera non honeste, sicut decebat loco illo manebant. Unde in basilicam, quam Gualterius Talentinus archiepiscopus, pro sanctorum illorum dilectione construi fecerat, magno cum honore et laetitia, praedictorum sanctorum ossa collocata sunt, nobis videntibus et de illorum ossibus osculantibus.
2.59
Eodem anno dominus papa Honorius medio mense Februario viam universae carnis ingressus est ad Dominum; et dominus Innocentius electus est, post quem Innocentium die ipso ad horam tertiam Petrus Portuensis episcopus Petrum filium Petri Leonis elegit pro Anacleto. Deinde Innocentii illius electionem damnantes, Anacleti pontificis electionem confirmabant: cumque Leo Frangenspanem, qui partem Innocentii sequebatur, electionem Anacleti audivisset, coepit Romanos cives fideles suos, et amicos exhortari, ut ejus faverent auxilio. Inde Leo germanus praefati Anacleti, aerario aperto, totum fere populum Romanum rogavit, ut juxta vires fratris electionem tueretur, quod et factum est. Sicque ab utraque parte graviter civile bellum saevissimum incoeptum est.
2.60
Anno Dominicae Incarnationis 1130, mense Martio VIII indictionis. Cum praedictus Anacletus electus fuisset, Beneventanis mandavit, qualiter ipse electus fuisset, et ut Beneventani sibi facerent fidelitatem. Praefatus igitur Innocentius consecratus pontifex videns populi Romani divisiones et civilia bella quotidie oriri, consilio habito, ultra montes perrexit ad regem quidem Francorum, et ad alios Romanae sedis fideles, qui honeste et diligenti cura ab eis susceptus est. Continuo apud Rhemensem civitatem synodum celebravit; ad cujus conventus praesentiam. archiepiscopi et episcopi fere centum( sicut accepimus) et quinquaginta, convenere. Ibi Anacletum illum, et ejus fautores vinculis excommunicationis alligavit.
2.61
Eodem anno praedictus Roffridus Beneventanus archiepiscopus mortuus est, et Landulphus filius Roffridi de Garderisio electus est in archiepiscopum.
2.62
Eodem anno, praedictus Anacletus venit Beneventum; deinde Abellinum civitatem ivit, et cum praedicto duce Rogerio stabilivit, ut cum regem coronaret Siciliae. Et his statutis, Anacletus ille Beneventum revertitur, et dux ipse Salernum, deinde Siciliam remeavit. Anno igitur ipso praedictus Anacletus cardinalem suum, Comitem nomine, ad ducem illum direxit, quem die Nativitatis Domini in civitate Palermitana in regem coronavit. Princeps vero Robertus Capuanus coronam in capite ejus posuit, cui non dignam retributionem impendit. Et eodem anno ipse Anacletus consecravit Romae praedictum Landulphum archiepiscopum. Et his omnibus actis, idem rex Rogerius, exercitu congregato, comprehendit Amalphiam; cumque praedictus Anacletus, ut supra cum duce Rogerio apud civitatem locutus esset Abellinum, Beneventum revertitur, et consilio accepto vocari fecit praedictum Joannem, et Dauferium, et Benedictum judices, et Lodoicum medicum, et Potonem Spitametam, et accipiens ab eis ducentos solidos reduxit illos in civitatem, et omnes illorum possessiones concessit eis, deinde cum illis, et aliis suis fautoribus tractavit, quomodo communitatem frangeret, quae infra civitatem conjuraverat a tempore mortis praenominati Guillelmi rectoris. Saepissime etenim relatum fuerat, quod ob ejus infestationem, et civitatis detrimentum communitas illa fuisset ordinata maxime a tempore praedicti papae Honorii, quatenus idem papa eis, qui rectorem illum interfecerant, nocere non posset. Item sibi narratum fuerat, quomodo idem pontifex Honorius Beneventum venisset post mortem praedicti rectoris, et cum civibus satis, satisque fuisset locutus, ut judices illos, qui ab illius morte rectoris exsulaverant, in civitatem permitterent introire, et ad domos eorum, quamvis destructas, remeare, quod obtinere non potuit. Unde, ut praediximus, idem pontifex Honorius valde iratus de Beneventana civitate exivit, et cum duce Rogerio de civitatis tractavit desolatione. His et aliis multis praedicto Anacleto de communitate illa sic ordinata relatis, continuo consilio praedictorum judicum et aliorum ejus fautorum communicato, Anacletus ipse Robertum Capuanum principem, qui tunc sibi favebat, vocari praecepit, ut virtute militum copiosa stipatus ad eum festinaret, qui nunctis acceptis, sicut mandaverat acceleravit. Confestim fractionem communitatis faciendam cum eo disponens, precatur eum, ut super hoc viriliter auxilietur. Quid multis? die constituto in octavis quidem Epiphaniae, et praefato principe cum suis insistente, vocatur Rolpoto de S. Eustasio, qui praecipuus super illa videbatur communitate ferventior, et Beneventus de Joanne de Rocca, ot Roffridus de Anselmo, et Dauferius Barbae majoris, aliique ejusdem Rolpotonis sequaces, qui acciti in palatio Dacomarii, ubi tunc Anacletus ipse consilio celebrato morabatur, conveniunt, ut, quid Anacletus peteret, audirent. Ex adverso denique Crescentius tunc rector fere quadringentos suos vocaverat fautores armatos, ut eos vocatos sine audientia caperet. Continuo Anacleti fautores sic armati, et principis vigorem habentes insurgunt, armisque eductis Rolpotonem illum, et cunctos qui cum illo venerant, turpiter comprehendentes in palatio illo Dacomarii vinctos tenuerunt, deinde per plateas eorum amicos inventos comprehenderunt. Joannem vero quemdam, ut ita dicam, jocularium ultra quam credi potest, lapidibus gladiisque diversis trucidant, qui sic trucidatus et vulneribus multis afflictus de eorum manibus semivivus evasit, qui plures postea advixit annos. Cumque praefatus Rolpoto cum sequacibus suis taliter captus fuisset, statuit praedictus Anacletus, ut Persicum et Roffridum judices caperet, qui actibus illorum consenserant, et quorum consilio longo sic tempore communitas illa regnaverat. Praedictus autem Persicus et Roffridus judices hujusmodi consilia per amicos sentientes, civitatem silentio exeuntes manus Anacleti, et inimicorum evaserunt; sicque per dimidium fere annum exsulaverunt. Audiens itaque praedictus Anacletus sic Persicum, et Roffridum diffugientes mirabiliter contristatus est, et mirabatur, quomodo ejus consilium esset patefactum. Excogitaverat enim, ut si judices illi capti fuissent, in Siciliam illos captivos, Beneventum nunquam reversuros transmitteret. Et his actis a compluribus praedicti Rolpotonis amicis Anacletus ille rogatur, ut Rolpotonem illum a vinculis solvat, qui orationibus eorum favens a vinculis eum absolvit, qui sacramento firmavit jam amplius communitatem illam, vel aliam nunquam tenendam. Alios vero ejus sequaces sacramentis ligatos de civitate projecit, ut sine ipsius Anacleti voluntate, vel sui rectoris non ingrediantur civitatem. Quibus omnibus ita peractis, praedictus Anacletus die Kalendarum Martiarum Salernum ivit, deinde consilio accepto Romam redeundi disposuit. Cumque de captione praedicti Anacleti Rolpoto ille evaderet, coepit mirabiliter mirabiliusque multas, variasque in pectore moliri machinationes, qualiter contra Anacletum, et ejus fautores, qui se turpiter comprehenderant, et quorum institutione hortum suum vendiderat sexaginta Romanatos, quos praedicto dederat Anacleto; aiebat quidem Rolpoto ille, morti se prius velle succumbere, quam captivitatem suam, et amicorum suorum impunitam dimittere. Coepit itaque nova quotidie experiri consilia, et contra suos adversarios torvo semper vultu, et animo excogitare.
2.63
Anno 1131 Dominicae Incarnationis mense Martio: diebus non multis evolutis praedictus Beneventus cum sequacibus suis, octavo die intrante mensis Maii, armis acceptis, Beneventum ingrediuntur, et domum ipsius Dauferii Basaforte ascendunt, ibique audaci animo permanserunt. Miserunt itaque amicis suis, ut ipsis in plateam propalatis unanimiter subveniant, et de adversariis suis accipiant ultionem, quorum consilio de civitate expulsi fuerant: nec mora, praedictus Beneventus, et ejus sequaces coeperunt viriliter gladiis lapidibusque debellare. Audiens igitur praedictus Crescentius rector sic eos audacter civitatem fuisse ingressos, turbatus animo, et valde admirans campanam Palatii pulsari praecepit, quatenus omnes sui fautores cursu rapido ad eos ejiciendos festinent. Quid plura? armis eductis ad domum Dauferii Basaforte descendunt, et viriliter defendere conantur, ne sic civitas ab eorum invasione turbetur. Beneventus autem, et socii ejus amicorum suorum auxilium non adesse aspiciens, domum illam Dauferii ascendunt, et per domos alias diffugientes, et plateas, de civitate exeunt, et de manibus persequentium incolumes evaserunt, et, eis sic fugientibus domum praedicti Dauferii, et aliorum qui eis consenserant, prostraverunt. Ab illo autem die discordia multa et inaudita inter concives orta est. Persicus interea, et Roffridus judices, timore inimicorum coacti civitatem Beneventanam ingredi non audebant, tandem cognoscentes praedictum Anacletum Capuanam civitatem applicuisse, ut Romam reverteretur, habito consilio civitatem ipsam Capuanam audacter ingrediuntur. Inde Robertum principem tunc Anacleti fidelem suppliciter precantur, ut ejus intercessione amorem Anacleti invenire mereantur, et licentiam ad possessiones suas remeandi. Robertus itaque princeps absque mora, Anacletum adiit, et eum prae dilectione eorum invenienda pulsavit. Quid multis? petitionibus principis Anacletus favens litteris datis, licentiam redeundi, et secure habitandi in civitate eis largitur; ii vero redeuntes ad Portam Sancti Laurentii pervenerunt, disponentes ad propria, fronte libera, sicut ab Anacleto acceperant, reverti. Sed turba inimicorum copiosa simul cum praedicto Crescentio insurgens, crudeliter, ne introirent, minatur. Ipsi vero proterviam eorum, et minarum copiam sentientes, salutis consilium arripiunt, et ad praedictum sunt reversi Anacletum, qui adhuc Capuae morabatur. Continuo pedibus ejus prostrati, omnia, quae dicta quaeque facta super se fuerant, e vestigio retulerunt. Anacletus igitur super hoc iratus, coepit contra Beneventanos mirabiliter minari. Tandem ex consulto principis eos ad civitatem remisit, dans eis cardinalem suum, ut eo viso et audito fidem darent, eosque pacifice ad propria eorum reverti permitterent. Venerunt itaque cum praedicto cardinali, quo audito, omnique deposito furore cum civibus cives ipsi permanserunt. Interea praefatus Rolpoto amicorum suorum fretus auxilio die noctuque nova semper consilia et conventicula super praefato Crescentio, et ejus conspiratoribus palam quandoque, privatim aliquando adinveniebat. Tractabat quidem Rolpoto de Crescentio et ejus consentaneis ultionis poenam accipere, reminiscens doloris, et captivitatis, simulque horti sui venditionis, et qualiter sexaginta Romanatos per eos perdidisset. Praedictus autem Crescentius Rolpotonis illius, et ejus amicorum murmur, et minarum terrores deprehendens de palatio curiae descendit, et apud monasterium Sanctae Sophiae permansit: relatum siquidem ei fuerat, quod sicut praedictus Guillelmus rector, ita et ipse in palatio trucidari disponebatur, qui quidem ferociam talem, et mortis asperitatem devitans, quasi securus infra ipsius monasterii claustra manebat. Amici igitur ipsius Crescentii, et praefati judices ad eum animose conveniunt, et eum hortantur, ut curiae statum simul cum eis obtineat. Ipse vero Crescentius hortationibus eorum, et monitis nullo voluit modo favere. Nam per amicos revera suos saepe ei referebatur, quod si palatium reverteretur, membratim eum dividerent morte inopinata; unde, ut praediximus, Crescentius ipse minas illorum et terrores devitans, infra idem monasterium usque ad festivitatem Sancti Angeli, quae III Kalend. Octobr. colitur, moratus est. Cernens praeterea praedictus Crescentius rector Rolpotonem illum, et ejus auxiliarios die noctuque minarum terrores, et convicia super se exercere et evidenter super eum velle insurgere, coepit cum fautoribus suis studiose tractare qualiter tanti veneni mortiferi flammas posset exstinguere. Praedictus interea Rolpoto horis omnibus minabatur, quod si Crescentius ipse sexaginta Romanatos, quos Anacletus ei abstulerat ei non reddidisset, remota omni caligine, de corpore ejus inauditam sumeret ultionem. Advocans igitur praedictus Crescentius suos omnes fautores, coepit cum eis agere, quid super hoc esset faciendum. Pars quippe ejus amicorum diligenter, et dolo remoto, Crescentium illum hortatur, et monet ut illos sexaginta Romanatos de curiae regalibus praedicto redderet Rolpotoni, quatenus vel sic a tanta ruina, et timoris tempestate secure possent permanere. Ad haec Crescentius ipse coram eis aiebat se Romanatos ipsos ei reddere dubitare, praecipue cum Anacletus ille in scriniis suis pecuniam illam detulisset. Unde timens asserebat, quod si pecuniam illam sine Anacleti consilio redderet, proculdubio ejus incurreret furorem. Dum haec, et alia Beneventi geruntur, Crescentius ipse legatum suum ad Anacletum direxit, notificans omnia quae ei acciderant, et qualiter pro pecunia Rolpotoni ablata, ipse cum amicis suis mortem quotidie exspectaret. Insuper quod pro ipsius Rolpotonis timore de palatio descendisset, et infra Sanctae Sophiae coenobium permansisset: nunc vero et de pecuniae illius redditione, et de caeteris, quae ad vos misimus, quid sit agendum, nobis remittatis. Praedictus itaque Anacletus hujusmodi sinistrum accipiens legatum, dolore cordis turbatus, vocari fecit quosdam suorum amicorum, et cum eis, quid facto opus esset, tractavit. Quaedam vero pars ejus amicorum, ut redderetur pecunia, pro qua rector ejus, et civitas turbata trepidabat, confirmavit. Sed Anacletus, ut erat viperei cordis, dejecit consilium, et Crescentio delegavit, pecuniam illam non reddere. Vita enim comite, ipse Beneventum veniret, et tempestatis hujus turbinem ad portum perduceret salutis. Reversus igitur ab Anacleto legatus litteras haec omnia continentes praefato dedit Crescentio, qui magis magisque confisus litterarum continentias adimplevit. Audiens autem praefatus Rolpoto Anacletum sic praecipientem, et Crescentium reddere dubitantem, coepit ferventius inflammari, et cum Roberto principe Capuanorum et Rainulpho comite meditari, qualiter de Crescentio rectore et ejus amicis, qui causa perditionis ejus fuerant, ulciscatur, quod postea rei probavit eventus. His et aliis conflictationibus inter se habitis, et pro multis antiquis inimicitiarum generibus, quae ad memoriam ducebantur, concordia illa ad fructum tranquillitatis perduci non potuit. Praefatus igitur princeps et comes Rainulphus Rolpotonis illius dulcia audientes colloquia, et aureas argenteasque pollicitationes, sacramentis communibus juraverunt, cum res et tempus expostularet, sibi ad invicem subvenirent. Sed ne tempus tarditatis me apprehendat describendi, ad ea quae necessaria imminent et opportuna videntur, succincte festinemus. In subsequenti igitur tractatu, vita comite, describemus, qualiter praedictus Crescentius cum praedictis judicibus, aliisque eorum amicis, et alii fere quadringenti tali inventa occasione de civitate fuerunt exsulati. Plura etenim veritate munita, et quae ipse viderim omni remota dubietate si singillatim describere vellem, et tempus deficeret, et ego, licet incultus, sub tanti laboris sudore defessus succumberem. Nihil etenim lectoribus, et audientibus proderit mendacia proferre, et vanitate repleta, cum tot, ut praedixi, vera habeantur, quae, Domino favente, ad posteritatis memoriam ducere curamus.
2.64
Anno igitur 1132 Dominicae Incarnationis, mense Martio IX indictionis, luna splendorem ortus sui derelinquens in sanguinis colorem conversa est, quam nos aspicientes prodigium fore credidimus. Hoc anno praedictus Anacletus venit Salernum. Eodem anno praefatus rex Rogerius videns Tancredum de Conversano virum utique prudentem, et animosum, rebellem sibi et resistentem, consilio habito exercitum congregavit, et super castrum Brindisii ejusdem Tancredi festinavit, et illud terra marique obsedit, sicque mirabiliter expugnatum suae illud obtinuit potestati, et his actis super civitatem Barensem exercitu convocato festinavit. Nec mora; civitatem illam diversis coepit expugnare machinationibus, per quindecim vero dies civitas illa obsessa et expugnata est. Tandem civium Barensium traditione manifestata civitas ipsa ad regis potestatem tradita est, et civitate ipsa sic comprehensa, Grimoaldus princeps vir valde mirabilis et bellicosi spiritus a quibusdam concivibus captus est, et ad regis potestatem perductus, quem rex ipse confestim captivum cum uxore sua et filiis ad Siciliam mandavit, sicque totam Apuliam suae subegit potestati. His ita peractis minabatur rex ipse principem Robertum, et Rainulphum comitem exhaeredare. Eodem anno rex praefatus deprehendens comitem ipsum Rainulphum convicia multa, et afflictiones Mathildi uxori suae inferre ejusdem regis sorori, quam ultra quam credi potest, diligebat, consilio habito, ipsam suam sororem vocari mandavit, quam honeste accipiens eam dulcibus colloquiis consolatur, et eam in Siciliam mandavit. Hoc anno rex ipse praedictum principem, et comitem Rainulphum cum ducentis militibus ad auxilium praedicti Anacleti Romam delegavit, et eis euntibus, sicut praedixi, uxorem jam dicti comitis, et filium, et civitatem Abellinum ei abstulit; cum autem princeps et comes Roma reverterentur, turbati animo, et dolore immenso percussi mirabantur, qualiter rex ipse ejus uxorem abstulisset, praecipuo tamen comes Rainulphus, cujus uxor charissima, et filius sic ablata fuisset, palam quandoque, aliquando privatim lacrymis conquerebatur manantibus, injuste conjugem et filium perdidisse. Inde per seipsos, et amicos eorum praedictum Anacletum rogaverunt, ut a rege Rogerio impetraret reddi filium, et uxorem. Anacletus igitur regem per nuntios precatur, ut uxorem comiti redderet, et filium, quod obtinere non potuit. Unde comes ille dolore accensus, ultionis tempora rogabat. Quid multa? cum praedicto principe et magistro militum Neapolitanorum, et aliis amicis alligatus, cum duobus millibus equitum et pedestrium multitudine propalatus exivit. Exivit quidem laetanti animo, et intrepidus, et morti primum succumbere desiderabat, quam exhaeredatus ab illo aliena peteret, et incognitas partes adiret. Famam vero Barensis civitatis, et Grimoaldi principis, et Tancredi, quos olim dilexerat, ante oculos ferens, et qualiter eos afflixerat malis, mori gladio orabat, et ense deficere, quam tali, tantaque regis potestate colla ligare. Nec mora, princeps ille et comes, ut fati sumus, cum duobus millibus equitum, et peditum armatorum magnitudine innumera pugnaturus, et defensurus a regis proposito in planitiem montis Sardi castrametati sunt. Coelorum quidem regem suppliciter precantur, ut coelesti accincti auxilio minas regis, et timorem evadere possint. Quotidie comes ille suos lacrymando orat et monet, quatenus solius Dei fiduciam habentes, timorem abjiciant et terrorem deponant; gloriosius quidem toto mundo narrabitur nos in justitia confidentes, et propria tueri et mori primum in ore gladii, quam pati alienas manus nobis viventibus nostra invadere, et de civibus delicatis peregrinos efficere. Vox itaque omnium una efficitur, et ad illorum petitiones vertuntur; sicque die noctuque invigilantes coelestem victoriam invocabant. Cumque, ut supra diximus, rex Rogerius civitatem Barensem suae subjugasset potestati, et Tancredum de Conversano a totius Apuliae finibus expulisset, exercitu viriliter, acriusque congregato, circa Beneventanos fines advenit. Continuo in planitiem pontis Sancti Valentini civitati proximam, rex ipse tertiodecimo die mensis Julii intrante castrametatus est. Deinde consilio accepto legatos Roberto principi Capuano et comiti Rainulpho mandavit, ut justitiam sibi ex multis variisque querimoniis consequatur. Princeps autem, nuntiis auditis in conspectu omnium suorum, taliter respondit:« Sciat revera rex vester, quem dicitis, quoniam nullo modo ei justitiam faciemus, donec comiti Rainulpho uxorem et filium restaurabit; super etiam civitatem Abellinum, et castrum, quod sibi abstulit, in ejus potestate largietur.» Et legatis illis revertentibus princeps ille universos suos milites tria millia fere numero et quadraginta millia peditum armatorum, quos rogaverat congregari, mandavit, quatenus ad tale tantumque negotium viribus totis parati invigilarent, et taliter oratio incoepta discreta, et diligenti cura alloquitur:« Certissimum, domini et fratres, agnovimus vos pro libertate vestra augenda, domos, uxores filiosque vestros, et universa bona dimisisse, et armis solummodo vestris acceptis, solam Dei Salvatoris misericordiam invocantes in medium convenisse. Audistis etenim, et nos veritate perfecta accepimus, qualiter erga civitatem Barensem gesserit, et quomodo talem, tantumque Grimoaldum principem ab honoris gloria turpiter afflictum exsulaverit catenatum. Tancredum vero, et ejus probitatem quid memorem? vos ipsi audistis, qualiter ei civitates omnes, et oppida dolo invento eripuit, et transmarinas partes eum destinavit. Giffredum quoque comitem ad qualem afflictionem civitatum suarum perduxerit, credimus vestram non latere probitatem: omnes namque potentes viros, et illorum divitias gutture aperto desiderat, et ne ei resistant, terratenus sternit, et in pulverem gloriam illorum sine aliqua manu pietatis inducit. Heu nefas et morte dignissimum, sic omnium nostrum gloriam sitibundo pectore velle consumere et gladio evaginato sine misericordiae fonte nos omnes ad mortis periculum destinare! Succurrite itaque viri fortissimi, et vobis, inquam, ipsis subvenite, ut, dum tempus auxilii et consilii nobis superest, a tanti viri faucibus et potestate effrenata libcrari valeamus. Sola namque salutaris Dei fiducia in omni nostra manet dispositione, et in vestris armis, quae accepistis, omniumque bonorum amissione vestrorum consolatio vestra inflammetur. Consolandum quippe est, ut spes in victoria habeatur. Nos pro augenda libertate sanguinem volumus fundere, et in alienas manus nullo modo pervenire. Timorem itaque mortis abjiciamus hujusmodi, et justitiam defendentes unanimiter moriamur, ut toto orbe terrarum fama nostrae virtutis inveniatur. Rex coelorum Dominus, fratres, justitiam nostram inspiciat, et qui Machabaeorum orationes clamantium exaudivit, nostras dignetur accipere afflictiones. Quid enim prodest, dilectissimi, turpiter in mundo isto manere et afflictionibus subjacere, cum post multas miserias, et pericula quae nobis succedunt, mors ex improviso horribilis accidit, et calamitatibus nostris, divitiisque finem terminumque imponit? Gloriosius igitur erit pro justitia, quam speramus deficere, quam gentis nostrae mala videre, et periculose exsulati diem claudere extremum. Notum praeterea vestrae significamus fraternitati, ut pro securitate nobis ad invicem data obsides filiorum nostrorum, et consanguineorum ponamus, ponendum quippe est, et laetanti animo faciendum, ut unusquisque nostrum securus, et timore deposito alter alteri fidem attribuat, et vigoris alacritatem.» Haec et his similia principe illo orante, unusquisque militum, et peditum, divina instigante clementia, petitionibus principis consentaneam dedere concordiam, et sic singillatim filios suos unusquisque baronum in principis potestate obsidis loco largitus est. Legati itaque regis a principe reversi, e vestigio cuncta eis injuncta narraverunt. Quibus auditis rex, consilio iterato accepto, nuntios alios eidem principi legavit, ita continentes:« Miramur valde super his quae princeps nobis destinavit; praecipue cum ejus suasionibus et legatis ego in partibus istis modo advenerim, pollicens se nobis justitiam de querimoniis nostris facturum. Praestolamur itaque ejus promissiones, et die constituto in crastinum monemus illum ad justitiam nobis sequendam; deinde, vita comite, quid super his opus sit, faciendum tractabimus.» Princeps vero eadem regi remisit, quae et primum mandaverat. Rex autem Rogerius dicta principis et comitis audiens, dolore multo accensus, et quia quod mente conceperat, aliter fieri cognoscit, satis satisque turbatus est.
2.65
At princeps continuo Crescentium cardinalem, Beneventanum rectorem, et Landulphum Beneventanum archiepiscopum vocari mandavit, quatenus cum quibusdam sapientibus civibus Beneventanis ad regem ipsum festinarent, et nuntio accepto, assumptis secum Beneventanis judicibus, et triginta aliis probis viris, ad regem festinaverunt. Rex itaque diligenter eos, et honeste accepit, deinde cunctis longe lateque confabulatus est, ut ejus amore, et Anacleti fidelitate secum alligati, et sacramentis confoederati guerram adversus principem Capuanum, et comitem Rainulphum facerent. Promittebat ideo pacem civitati Beneventanae daturum. et Beneventanorum haereditates a Northmannorum servitute, et tributis liberare. Quid multa? Cardinalis exaudiens simul cum archiepiscopo et civibus Beneventum reversi sunt. Nec mora; Beneventanorum non modicam partem congregari praecepit, quatenus super his, quae a rege acceperant, consiliarentur; pars autem populi praecepto cardinalis favens curiam sacri palatii ascendit, deinde ordinem rei exponens, et quid civitati pollicetur nominatus rex, e vestigio aperiens, consilium ab eis perscrutatus est. Exposuit etiam, quoniam sine sacramentorum firmatione istud negotium agere noluisset. Quid longius moror! petitio regis audita cursu rapido quibusdam complacuit Beneventanorum. Continuo in ipso sacro palatio cives illi, qui convenerant, judices primum Joannes, Persicus, Dauferius, Benedictus, Roffridus juraverunt, non esse in facto, consilio, vel consensu, ut rex ille vitam, vel corporis membra perdat, aut capiatur, et vivam, et continuam guerram principi nominato, et comiti faciant, et alia quae in Capitulari facto legebantur, salva tamen fidelitate Petri apostoli. Quibus ita peractis cardinalis de palatio descendit, et per civitatem quot inveniri studuit, sacramento eodem alligavit. Cumque taliter a Beneventanis juratum esset, fama terribilis civitatem Beneventanam perculsit, et linguis solutis vociferabantur alii, quibus sacramentum illud displicebat, quod cardinalis Crescentius simul cum archiepiscopo Landulpho, et judicibus nominatis, et Beneventanis quibusdam civitatem Beneventanam regi Rogerio dare voluisset, et in ejus potestate largiri. Affirmabant quoque uncias auri a rege innumeras accepisse. Factum est autem, cum taliter fama hujusmodi per civitatem ventilaretur, en subito armis acceptis maxima civitatis turba in plateas exivit, et furore arrepto super cardinalem Crescentium, insurgens in fugam illum perduxit. Cardinalis autem timore coactus civitatem fugiendo deseruit, et ad regem festinanter acceleravit. Nuntiavit itaque omnia, quae Beneventi acciderant, et qualiter in eum lapidibus armisque acceptis insurrexisset turba civitatis, Landulphus autem archiepiscopus sic cardinalem fugientem aspiciens palatium episcopii ascendit, et ibi timore coactus morabatur. Quibus ita peractis populus in unum catervatus, armis eductis, palam vociferabatur, quod sacramenta regi Rogerio noviter facta non observentur.« Nolumus quidem sic regi alligari, et sacramentis astricti in expeditionibus suis cum Siculis et Calabridibus, Apulisque sole ardenti et sudore fatigati anhelare. In deliciis quidem positi, et periculis exercitalibus nunquam assueti cum tali tantoque rege consortia minime habemus.» His ita praemissis memoratus princeps, et comes Rainulphus, nuntiis acceptis, Beneventanis miserunt pacis verba, et securitatis dilectionem.« Notum sit vobis, quoniam princeps, et comes, et Rao de Fraineta, et Ugo infans sacramentis intervenientibus dimittet in perpetuum Beneventanis omnes fidentias et tributa, quae nobis solvere solebatis; dum tamen neque regi Rogerio, neque nobis auxiliamen tribuatis. Revera vestrum auxilium tempore isto accipere nolumus civitati providentes, ne tali occasione civitas Beneventana contrarietatem incurrat; volumus tamen securi transire, et timore deposito securiores manere.» Quid multa? licet cardinali Crescentio, Beneventano rectori, pactum illud displicuisset, tamen Beneventanis animo libenti satis satisque complacuit. Princeps itaque, et comes Rainulphus militibus accitis ad Pontem majorem venerunt, et coram Landulpho Beneventano antistite, et turba multa Beneventanorum, sicut in superiori tractavimus, simul et Rao de Fraineta, et Ugo infans juraverunt. Juraverunt quoque B. Petro fidelitatem, et in scripto sigillato ordinem convenientiae et sacramentorum firmitatem adnotari jusserunt, per omnes civitatis portas scriptum signatum de convenientia illa ad posteritatis memoriam diligenti cura positum est. Cumque talium sacramentorum, et convenientiae cum principe firmiter factae Rogerii regis aures fama tetigisset, ultra quam credi potest, admirans obstupuit, et dolore cordis perculsus aiebat: quomodo civitas Beneventana, cujus auxilium habere putabat, erga principis et comitis Rainulphi dilectionem adhaesisset, revera sicut a multis comperimus, non alia de causa regem illum circa Beneventanos fines venisse, nisi ut Beneventanorum auxilio, et virtute principem invaderet, et eum in fugam duceret desolatum. Unde a mentis proposito decidens, cogitationibus variis frangebatur assidue, et quod mente conceperat, ad effectum non posse perducere, oculata fide cernebat. Quid igitur dicebat, ab exteris, Siculisque partibus huc adveni, cum in his quae excogitaverim fortuna volatili, animo defeci! Et tali fractus angustia excercitum suum in partes divisit, et quasi ad bellandum ducturus acies diversas exercitus, et manus armatorum instruxit. Ipse vero rex, ut erat providi animi, et cordis meticulosi, et ne ab inimicorum cognosceretur instantia, quasi bellandi, et resistendi adinvenit securitatem. Nocte etenim insecuta cubiculariis suis, et sapientioribus consilii ejus patefecit excessum, et qualiter inde amovere desiderat, significavit. Continuo clamari voce praeconis jussit, ut vexillo ejus viso universus exercitus, qua parte duceretur, consequatur. Praeconis itaque voce audita, timorem regis sentientes, prout poterant, parantur ad proficiscendum. Nec mora, cohortibus militaribus, et peditum turmis divisis fugiendo potius quam resistendo, castra inde amovere. Deum quidem testor aeternum, qui cordium occulta cognoscit; remotio illa regis in fugam nocturnam, timoremque ascribi poterit, et memorari. Et regem illum, cujus potentia coelum hactenus verberabat, nocturnis umbris insilire per devia, et cursu celeri festinare. Mane autem facto circa Salernitanos fines applicuit, ibique fatigatus, et aliquantisper deposito cordis timore circa fluenta montis Atrupaldi quievit. Octo vero dies in planitiem pontis Sancti Valentini rex ille moratus est, et illo taliter ibi morante multa frumentorum confusio, et ruina mobilium a suis peracta est. Cumque taliter rex locum illum fugiendo dimisisset, ad exercitum principis auditum est. Confestim Rao de Fraineta, caterva militum accita, post eum viriliter, et animose insequitur: insequitur eum dentibus frendens, et ultionem de eo sitibundo pectore anhelabat: novissime quosdam Sarracenorum regis, qui eum sequebantur Rao ipse aggreditur, et eos capiens captivos secum perduxit; uni vero eorum caput abscidi praecepit, quod nomine gloriae ad principem delegavit. Princeps autem caput illud Capuam, ut fama laudis ejus attolleretur, mandavit. Rex autem Sarracenorum suorum stragem, et captivitatem audiens, satis abundeque condoluit: minabatur insuper dolere commotus, ut tempore ultionis accepto, vicem redderet pro acceptis. Inde castra amovens ad castrum Nuceriam valde munitum, quod praefati Roberti principis erat, exercitu congregato festinavit. Continuo tubis sonantibus, et tentoriis paratis castellum illud Nuceriam prope mures, et turres obsedit, et eo acriter circumquaque vallato rex ipse Rogerius praecepit pontem ligneum frangi, qui super flumen Sarnum positus antiquitus erat, ubi Scafati cognominatur, et fractum illum omnino de loco illo tolli, et amoveri. Dubitabat revera ne princeps et comes Rainulphus hostium multimoda manu, audita obsidionis fama, super eum irruentes sese affligerent. Securus itaque rex ipse castellum illud Nucerium obsidebat, et ex omni parte expugnatum credebat suae obtinere voluntati. Princeps igitur Robertus, et comes Nuceriam taliter obsessam sentientes mente confusi mirabiliter dolent, et suos omnes convocantes cursu rapido ad liberandum concurrunt, Nucerium castrum, quod obsessum audierat, festinant, cito citissime victorem Dominum invocantes, et gladio mori desiderant priusquam a tanto capiantur invasore; et eis sic sitienter currentibus ad praefati fluminis Sarni oram castrametati sunt. Continuo legatos explorandi destinant inquirentes, utrum obsidio castelli, sicut audierant, vera haberetur, et veritate inventa, tractare inter se coeperunt, quomodo obsidionem castri illius virili animo liberarent. Novissime invento consilio, pontem ordinari, et firmari fecerunt super praedictum fluvium Sarnum, et vigore accepto contra regis acies ad liberandam obsidionem expediti accelerarent. Deinde, ponte illo superposito, princeps ille, et comes, milites cunctos armatos, et peditum suorum copiosam multitudinem transire die Dominico, qui aderat, mandavit, quinto videlicet die, postquam castrum illud obsessum fuerat, et eis trans flumen euntibus absque mora, princeps ipse salutifero usus consilio milites suos mille rogatos in duas divisit cohortes. At comes Rainulphus, ut erat sapientis animi, et ad quem doloris magnitudo, et uxoris amissa dulcedo spectabat, similiter equites suos mille numero et quingentos in quinque divisit catervas; ducentos vero, et quinquaginta milites ad defendendum Nuceriam transmiserant, qui viriliter contra regem pugnabant. Cumque, ut dictum est, ad praeliandum taliter princeps et comes parati instarent, subito ad regis aures fama eorum pervenit. Quid multa? Praeconis voce pulsatur quatenus omnis excercitus ad praelium armaretur. Confestim armis acceptis, armati coram rege apparuere; illico rex ipse, ut audivimus, octo acies militum suorum, et peditum pugnaturus divisit: quibus ita divisis ad invicem applicuerunt. Quantas lacrymas ab utraque parte armatorum, lector, si adesses, aspiceres, victorem Deum invocantes, ut justitiam ex alto inspiciat, et sanguinem innocentem liberaret! En subito prima regis acies contra principis cohortem insilivit, qui juxta eorum potentiam defendendo pugnaverunt, et sic ad invicem aliquantulum dimicatum est. Quibus ita praeliantibus, timor terribilis pedites principis et comitis ex improviso invadit, et usque ad flumen nominatum terga vertentes fugerunt: multi vero per pontem transeuntes evasere; alii namque mille, sicut nobis nuntiatum est, pontem illum desiderantes in aquam fluvii ingrediuntur, evadere cogitantes animas suas in gurgite illo amiserunt, armis eorum bibulis aquis immersis. Qualis igitur stridor, luctusque morientium accidit? quem si ex toto scribere voluissem, prius me tempus desereret quam copia recitandi. Sed redeamus ad causam. Secunda itaque principis manus stragem tantam militum peditumque persentiens, viribus animisque acceptis ad principis intravit auxilium. Regis quoque acies ad regis juvamen ex adverso positae incurrerunt; sicque spatio interposito acriter duriterque decertaverunt. Revera, sicut ex ore narrantium, qui interfuerunt, audivimus, sic instanti animo pars regis praeliabatur, quod principis acies, fuga jam inchoata, deficiebat ab armis; sed divina providentia gubernante, in cujus dispositione non fallitur, justitiae partem, sicut nostrae fragilitati apparuit, ex alto prospexit. Comes enim Rainulphus, qui ex adverso positus erat, eventum pugnae jam fallentis aspiciens, equis concitatis quingentorum militum caterva stipatus, regem animose invadit, vigorem illico, et constantiam principi pugnanti attribuit, et clamoribus ad astra levatis expugnabant. Deinde secunda comitis acies accurrit, et regem atrociter pugnantem aliquantisper impulit. Quid longius morer? tertia ejusdem comitis manus ardenti animo agitata, fatigatos suos agnoscens, ex adverso exiens, sicut Leonis triduana fames dentibus exasperata pervolat, et in medio praeliantium intravit, et sic, Domino auxiliante, in fugam et stragem rex ille conversus est. En clamor populi pugnantis ad sidera tollitur, regem fugientem significans, suosque adhortans, ut sequantur, quatenus victoria coelitus concessa de tali tantoque viro ulciscatur. Rex autem volens militibus suis animositatem constantiamque reparare, ne tali infortunio campum dimittant, coepit hasta accepta obsistere, et suis fugientibus nomen suum manifestare: nihil tamen manifestatio nominis profuit, nihilque fugientibus auxilii accidit, cum jam talis, tantaque victoria ab excelso Salvatoris solio principi et comiti orta est. Rex igitur sic suos, ultra quam credi potest, fugientes aspiciens, hastam projicit; de sola fuga et vita custodienda cogitabat, et equo mirabili quem supersedebat, concitato, ut auditum est, quatuor secum militibus adjunctis fugiendo et mirabiliter lugendo evasit. Sicque tanta districtus angustia, et mentis calamitate circumquaque satiatus, Salernitanam civitatem ad solis occasum introivit. Cives autem Salernitani, sic eum fugientem sentientes, regem illum suscepere. At comes Rainulphus milites armatos accipiens prope civitatem ipsam regem illum fugientem insequitur. Revertitur comes intrepidus; audierat enim regem Salernum intravisse, et eo revertente simul cum principe, barones regis viginti fere numero, et septingentos milites praeter multos alios, quos nominare silentio dedimus, comprehendit: alios vero in fugam conversos occisioni expositos crudeliter fore audivimus. Quid plura? totus regis exercitus militum peditumque in fugam, occisionem, captivitatem perductus est; auri vero copiam, et argenti ineffabilem multitudinem, et vasorum aureorum abundantiam, et vestimentorum infinitas varietates, et equorum congregationes, et loricarum densitatem, cunctorumque mobilium, quae in victoria illa capta sunt, Regem regum testamur aeternum, si universa et singillatim describere vellem, prius in scribendo deficerem quam universa exararem. Quid plura? universa illa mobilium gloriosa magnitudo ad potestatem principis et comitis pervenit. Laetatur itaque princeps et comes de tali triumpho coelitus concesso. Quibus omnibus ita peractis, fragor victoriae et regis fugientis calamitas Apuliae partes, et Siciliae, et totus Italiae intonuit, et super inauditis occisionibus, et regis terroribus valde mirabatur. Nemo quidem tempore isto viventium, recordatur talem tantamque praeliorum stragem infra Christianos accidisse. Cum autem victoriae fama Beneventanam civitatem tetigisset, en subito civitatis populus gaudio magno repletus ad episcopium et monasterium S. Sophiae jubilando convenit; ibique gratias Deo, et Petro apostolo, lacrymis manantibus, egit; deinde cereorum magnorum frequentia, et luminarium lignorum accepta, cum clericis et presbyteris catervatim ad B. Bartholomaei apostoli basilicam et monasterium S. Sophiae vigilias et laudes persolventes laetabantur. Laetabatur quidem gaudio ineffabili totius civitatis populus, ac si omnis illa victoria a Beneventanis facta fuisset. Dies vero, quo bellum illud factum est, in vigiliis B. Jacobi apostoli habebatur, octavo videlicet Kal. Augusti.
2.66
Hoc anno duodecimo die intrante mensis Augusti obiit Landulphus Beneventanus archiepiscopus. His ita gestis, praedictus rex Rogerius consilio communicato in Apuliam descendit, et apud civitatem Melphitanam diebus non multis moratus est. Continuo quosdam ex baronibus suis vocari mandavit quos valde praecipiendo admonuit, quatenus in ejus permanerent fidelitate et dilectione. Mandavit etiam, ut juxta eorum vires a Tancredi de Conversano consortio caveant; oderat enim eum rex ipse Rogerius odio mortifero, et sicut praemisimus, a totius Apuliae finibus eum depellere conatus est. Quibus peractis Salernum repedavit, ibique procerum suorum frequentia magnificatus de inimicitiis principis Capuani, et comitis Rainulphi satis abundeque tractabat. Consiliabatur quotidie, qualiter eos vincere posset; quoniam quidem, sicut praediximus, ab eis victum, et in fugam conversum eorum virtute longe lateque audivimus. Diebus praeterea non multis evolutis, rex praefatus Rogerius consilio cardinalis Crescentii tunc Beneventani rectoris, et aliorum Beneventanorum, sicut audivimus, civitatem Beneventanam depraedadatus est; viros quidem, et mulieres, et animalium multitudinem captivos apud Montemfuscum perduxit. O qualem, lector, si adesses, luctum Beneventanorum audires et miratus lugeres! quoniam quidem civitas securitate a rege accepta, jugiter ad possessiones eorum et vineas, quia vindemiarum tempus inerat sine timoris aliqua dubietate exibat. Die itaque ipso, cum talis depraedationis crudelitas acta est, civitatis fere totus populus armis eductis apud monasterium S. Sophiae, ubi praedictus cardinalis morabatur, furore accepto properavit. Confestim eum ad praefatum regem licet invitum transmittunt, quatenus cives a vinculis regis absolvat, et praedam Beneventanorum innumeram reducat: aiebat siquidem, quoniam ejus consilio, et fautorum suorum talis tantaque depraedatio facta est. Cardinalis igitur absque mora, ad regem festinavit. Jurabat cardinalis ille sacramentorum verbis coram omnibus consilio suo praedam ipsam factam non fuisse. Cardinalis itaque ad regem veniens nullo modo impetrare potuit, ut multitudo illa depraedationis et civium captivorum redderetur. His ita decursis jussit praefatus rex, ut horis omnibus circa Beneventanam civitatem milites sui insilirent, et quos cives invenire possent, captivos ligarent. Ipse autem rex, navigio parato, octavo die mensis Decembris intrante, mare ingrediens ad Siciliae partes transfretavit, sed antequam rex ipse ad navigandum pararetur, Bernardum de Fraineta, qui dominus erat de castello Balba, suasit nuntiis interjectis, ut castrum illud ejus traderet potestati, quod et factum est. Accepit itaque ab eo, sicut audivimus, centum uncias auri: ipse vero Bernardus ad Salernitanam civitatem recessit. Mandavit continuo rex ille centum fere viros armatos ad castellum illud muniendum. Rao igitur de Fraineta, qui erat dominus praefati Bernardi, a quo castrum illud tenuerat dolore cordis perculsus, castelli illius perditionem deprehendens, Beneventum venit, et diligenter eos precatur, quatenus ei subveniant, et celeri cursu festinent. Deinde principem Robertum Capuanum, et comitem Rainulphum adivit, eosque hortatur ut ad ejus auxilium veniant. Princeps illico et comes praefati simul cum Beneventanis ad obsidendum castrum illud totis viribus festinaverunt, ibique lignorum machinis ad turrem illam destruendam citissime utuntur, custodes autem, qui turrem illam observabant, nihil omnino eorum quae inferebantur, metuebant: milites vero regis, et pedites in conspectu principis, et Beneventanorum castrum illud securi intrabant, arma quoque et cuncta eis necessaria coram omnibus deferebant. Princeps itaque talem tantamque eorum constantiam, et animorum alacritatem aspiciens castra sua inde amovit, et civitatem Capuanam ingressus est: comes autem Rainulphus et Rao de Fraineta dolore cordis turbati similiter cum Beneventanorum coetu, qui aderat, ad propria reversi sunt: machinas quidem lignorum, quas Rao de Fraineta ad obsidionem illam duci fecerat, timore interveniente, dimisere. Confestim viri de turre illa exeuntes machinas illas coram omnibus capiunt, et laetanti animo eas introducunt: sicque castellum illud dimissum est, et sub regis potestate magis magisque alligatur.
2.67
Per idem tempus pars quaedam Beneventanae civitatis, concilio habito, dominum Girardum cardinalem presbyterum, qui cum domino papa Innocentio aderat, in civitatem Beneventi introduxerunt; firmabat enim pars ipsa civitatis partem Innocentii papae tenendam fore, Anacleti vero electionem contra Canones fore et iniquam. Statuit itaque praefatum cardinalem rectorem Beneventanorum ad Romanae ecclesiae, et ejusdem domini papae fidelitatem mense Novembri mediante. Alio autem die post ejus adventum in sacro Beneventano palatio coram Beneventanorum coetu, qui convenerat, tradidit comestabiliae honorem, et potestatem Rolpotoni de Sancto Eustasio, qui vero taliter ordinatus coepit simul cum cardinali illo curiae statum regere, et justitiae vigorem unicuique dispartiri. Milites denique et servientes rogavit, ut civitati subveniant, et contra regis milites civitatis inimicos insurgant, sicque de guerra civitatis studiosus apparuit. Comestabulus autem Montisfusci a rege ibi ordinatus, ut Beneventanae civitati timorem induceret, praecepit vineas omnes, et possessiones Beneventanorum igne ferroque devastari, quod et factum est. Praefatus igitur Rolpoto Beneventanus comestabulus, tantam aspiciens contra civitatem adversitatem, assidue insurgere, vicem reddens pro acceptis absque mora, civitatis partes praeconis voce commovit, ut armis eductis, unusquisque ad ecclesiam Sancti Martiani conveniat. Qui vero praeceptis ejus faventes, simul cum Rainulpho comite, qui cum trecentis advenerat militibus, super castellum Farnitum, quod erat Raonis Pinellae, ultimo die stante mensis Januarii adivit. Quid multa? tota rusticorum habitatio igne, ferroque consumitur, deinde tota eadem manus habitantium utriusque sexus et aetatis in timorem fugamque conversa, bona sua dimisit, sicque a civibus viri multi, et mulieres, parvulique dispoliati sunt et depraedati; mobilia vero illorum innumera et animalia in oppido illo inventa sunt. Dominus autem castri illius captivus perducitur: et his actis ad propria Beneventani ipso die vertuntur. Alia autem die insurgente, simul cum praefato comite civium multitudo ad castellum, quod Plescum nominatur, properavit. Robertus itaque de la Marra, cujus castellum illud erat, viros armatos certum fere intromisit. Praefatus autem Rolpoto comestabulus constantiam illorum aspiciens ad civitatem Beneventanam repedavit, et sic castellum illud a Beneventanis dimittitur, deinde securiter et illaesum permansit. His ita peractis Rogerius comes Jordani comitis filius, qui in captione comitis Rainulphi tenebatur, ex quo praedictus rex Rogerius sicut in superiori tractatu dictum est, in fugam conversus fuit, consilio amicorum suorum accepto, sacramento firmavit, ut principis Capuani et ipsius comitis Rainulphi, et civitatis Beneventanae fidelitatem teneat, et contra jam dictum regem jugiter adversetur: idipsum Robertus de la Marra, et Bartholomaeus de Petrapolicina aliique milites juraverunt.
2.68
Anno 1133 Dominicae Incarnationis, his ita peractis, Tancredus de Conversano, vir valde bellicosus, et prudentis animi simul cum comite Rainulpho, et aliis baronibus Apuliae consilio salutis accepto, mille fere milites, et peditum multitudinem copiosam rogavit, et civitatem Venusiam supersedit. Populus itaque civitatis libertatem optatam exspectans gratuita voluntate sub Tancredi de Conversano fidelitate colla submisit, deinde alias civitates Apuliae suae obtinuit potestati.
2.69
Dum haec et alia in Apuliae finibus geruntur, Innocentius papa simul cum Lothario imperatore Romam pervenerunt. Audivimus revera duo millia militum secum duxisse. Apostolicus itaque honeste susceptus, palatium Lateranense ingreditur, ibique gaudio magno et honoris copia supersedit. Imperator autem circa monasterium S. Pauli cum exercitu suo viriliter castrametatur. Misit namque, sicut audivimus, ad Anacletum, ut consilio religiosorum virorum communicato adesset, et Spiritu sancto mediante tanti erroris et homicidii magnitudini finem poneret, quod Anacletus ille, sicut accepimus, facere contempsit. Audiens itaque Robertus princeps Capuanus, et Rainulphus comes apostolici Innocenti, et imperatoris Lotharii adventum longe lateque optatum, trecentum fere militum caterva stipati, simul cum domino Gerardo cardinale, qui tunc Beneventanus rector praefuerat, et civibus quibusdam sapientibus Beneventanis, Romam festinarunt. Qui vero euntes, ordinem omnem afflictionis, quam civitas Beneventana dudum perpessa est, e vestigio intimavere, lacrymis orantes, ut civitatem Beneventanam a comite Rogerio Siculorum jugiter oppressam liberarent, et eam libertati redderent longe lateque desideratae. Cumque praedictus Girardus cardinalis rector praeesset civitati, consilio cum praedicto Rolpotone comestabulo accepto, et aliis civitatis sapientibus, Falconem notarium, scribam sacri palatii, istius opusculi factorem, sicut in principio legitur, judicem civitatis ordinavit, et eo ordinato, sicut praediximus, Romam repedavit. Continuo cardinalis ille simul cum civibus Beneventanis, qui cum ipso inerant, civitatis negotia, et pericula multa, quae patiebamur, intimavit praedicto domino papae. Inter caetera vero annuntiant ei qualiter consilio comestabuli, et civium, cardinalis ille Falconem scribam sacri palatii judicem statuisset. Quid multa? Apostolicus ille petitionibus eorum favens confirmavit, et privilegio signato misit civitati Beneventanae per Gregorium Beneventanum electum, qui Romam ierat, se Falconem praefatum judicem confirmasse Beneventanum.
2.70
Eodem anno, triginta et duo Beneventani cives, qui apud civitatem Salernum captivi tenebantur. Domino auxiliante de vinculis liberati sunt: dies vero eorum liberationis Sancti Eustachii martyris colebatur. Princeps itaque et comes Romam euntes, non sicut voluerunt ab imperatore consecuti sunt. Et eis illic morantibus, en ex improviso praedictus rex Rogerius Siculorum, exercitu Saracenorum congregato, Pharum transivit; deinde in Apuliam cursu rapido acceleravit, et continuo civitatem Venusiam, quam Tancredus comprehenderat, et alias civitates virtute comprehendens, igne ferroque consummavit: viros quoque et mulieres, parvulosque earum variis mortis generibus necavit, quosdam vero eorum comburi fecit. Regem testamur aeternum, tanta crudelitate in Christianos illos exarsit, quod vix aut nunquam a saeculo est auditum. Continuo principi et comiti Romae morantibus est nuntiatum: et citissime redeant, et tanto tyranno resistentes, Apuliam totam, et eorum bona a gutture tanti praedonis defendant. Itaque nuntio accepto celeriter redeunt, et praeconis voce tonante, principatum totum Capuanum et civitatem Beneventanam exagitant, ut armis eductis contra perfidiam illius et tyrannidem viriliter resistant; quod factum est, et praeparatum. Comes itaque Rainulphus mille fere milites accipiens circa Trojanos fines acceleravit; misit continuo legatos suos ad Trojanam civitatem, ut sacramenta, quae comiti et principi cives Trojani promiserant, adimplerent. Trojanus vero populus timore praedicti regis coactus, et verbis regis dolose pacificis fidem attribuens, comitis voluntati favere penitus recusavit. Insuper etiam episcopus civitatis populum omnem suaserat, ut regis fidelitatem non dimitteret. Comes autem haec audiens quadraginta dierum spatio illic commorans apud Beneventum repedavit. Dum haec, et alia geruntur, rex praefatus civitatem nomine Materam obsedit, quam acriter expugnans proditione populi comprehendit; ibique Giffredum filium Giffredi comitis dominum civitatis alligavit. Quibus ita peractis, civitatem aliam nomine Ansam suae obtinuit potestati. Revera thesaurum auri et argenti Alexandri comitis invenit. Quid multa? omnes civitates ejusdem Alexandri comitis, et oppida suae submisit ditioni. Alexander itaque comes, sicut naufragus, apud praedictum comitem Rainulphum, heu miser! mortuus est. Deinde civitatem Tranum et totam Apuliam igne ferroque rex ipse trucidavit. Quid dicam? quod nunquam a saeculo est auditum! rex ipse in Christianos operatus est. Deinde amoto exercitu, rex ipse Rogerius humano nondum sanguine satiatus, montem Pilosum, ubi Tancredus de Conversano et Rogerius de Pleuto viri bellicosi et strenui aderant, obsedit; quindecim vero dies ibi moratus est. Tancredus itaque, et praedictus Rogerius viriliter et animose regi Rogerio, et ejus exercitui obsistebant. Rex autem Rogerius constantiam eorum aspiciens, machinas lignorum, et belli apparatus super montem Pilosum fieri mandavit. Rusticorum itaque manus montis Pilosi, ferocitatem regis, et praeliorum terrores persentiens, pugnare contra eum nolebant: clamabant etiam se minime defendere posse. Quid longius? tubis sonantibus, et praelii apparatu circa muros inchoato, montem Pilosum circumquaque vocibus ad astra levatis expugnat. Tancredus autem de Conversano et praedictus Rogerius aggressionem ipsam aspiciens equos ascendunt, et cum militibus eorum secundum vires obsistunt. Novissime autem judicio divino superveniente, et eorum infortunio horribili, civitas ipsa montis Pilosi capta est. Tancredus quidem, et miser ipse Rogerius armis projectis, per latebras et loca civitatis abscondita latuerunt. Inveniuntur tamen a persequentibus, et coram rege Rogerio perducuntur. O quantus dolor, et lacrymarum horror insolitus! quod si lector adesses, dolore turbatus expavesceres. Continuo Rogerium ipsum laqueo suspendi praecepit. Praecepit etiam ut Tancredus ipse, manu sua funem laquei traheret: heu nefas et dictu terribile! Tancredus ipse invitus regis voluntati obtemperavit. Mirabatur omnis exercitus, et facta regis horrebat, coelorum Regem deposcens, ut tanto tyranno et crudeli viro resistere dignaretur. Quo facto, Tancredum de Conversano virum mirabilem custodiri mandavit. Et sicut audivimus apud Siciliam captivus perducitur. Nec mora, civitatem ipsam montis Pilosi, et monasteria, viros et mulieres, omnes habitatores cum parvulis eorum in ore ignis et gladii trucidavit. Inde exercitu amoto, cursu rapido super Trojanam civitatem advenit. Cives autem, quia verbis ejus in dolo pacificis crediderant, securiter eum exspectavere. Episcopus itaque Guillelmus nomine, civitatis clerum omnem, civitatis et monachos, et cives convocans, in albis vestitus, eum laudibus et processionibus coram rege obviavit, cogitans animi ferocitatem sedare, corpora, ut audivimus, sanctorum ad ejus gloriam ante eum perduxit. Rex autem ipse furibundus civitatem ingressus, et securitatis datae oblitus processionem ipsam et gloriam aspiciens, catholicae fidei immemor, et Christianae religionis expugnator, oculis ardentibus processionem illam destruxit:« Nolo, inquit, nolo hujusmodi gloriam, sed vita comite, omnes destruam, et omnes exsulabo.» Clerus autem, et populus, qui obviam exiverant, in fugam convertuntur, et, sicut potuit, quisque absconditur. Continuo cives multos Trojanorum comprehendit, et mulieres, et eorum infantes vinculis destinavit. Judicem quoque Robertum nomine, et quatuor alios viros sapientes laqueo suspendi praecepit. Multi vero Trojanorum cum uxoribus et filiis substantiam omnem relinquentes, ad Beneventum fugerunt. Domos insuper Trojanorum, et eorum bona igne ferroque consumi praecipit. O quantus luctus mulierum et infantum per totam civitatem Trojanam surrexit! Quod si centenas voces lingua exprimeret, prius deficerem scribendo, quam omnia singillatim enarrarem. Diebus autem non multis evolutis, exercitu congregato rex praefatus apud Melphitanam civitatem festinavit, quam, sicut audivimus, viriliter comprehendens suae submisit potestati. Hoc anno praefatus Robertus princeps videns ferocitatem Rogerii regis, et Apuliam totam in confusionem, et mortis periculum pervenire, timens etiam, ne rex ipse principatum suum invaderet, consilio accepto, apud Pisanam civitatem, navigiis paratis festinavit, qui quidem honorifice susceptus interrogatur, qua de causa tanti laboris sudorem subiret. Princeps itaque regis Rogerii ferocitatem, et minas ejus, et terrores illatos evestigio exponens precatus suppliciter, ut civitas Pisana auxilii manum et consilii ei largiretur, pactis eorum intervenientibus, sicut in inferiori tractatu continebitur. Octavo quidem Kalend. Julii princeps ipse mare ingressus est, et Pisas transfretavit; qualiter autem cum Pisanis egerit nondum plenissime ad nostram perventum est notitiam. Sed redeamus ad causam.
2.71
Cum praefatus rex Rogerius Trojanam, et Melphitanam civitatem depopulatus est, sicut accepimus, exercitus sui magnitudinem per partes dividens apud Barensem civitatem repedavit. Haec inter praefatus comes Rainulphus principatum totum Capuanum submovit, et totius terrae suae auxilium, et Rolpotonem Beneventanum comestabulum, et Beneventanae civitatis partes, partiumque angulos, ut omnes armis eductis regi tyranno resistant, qui unanimiter, et mente devota comitis Rainulphi voluntati famulantur. Clamabant quidem prius morti velle succumbere, quam sub nefandi regis imperio colla submittere. Quid longius moror? mille numeratos equites, et viriliter armatos, et peditum fere viginti millia comes ipse congregavit. Comestabulus autem Rolpoto praeconis voce civitatem Beneventanam exagitans innumerabilem civium multitudinem secum gaudens eduxit, et eis in unum convenientibus, dum rex ipse taliter Apuliam consummaret, consilio virtutis arrepto, super castrum, quod la Pelosa vocatur, festinavere. Castrum illud Ugonis infantis fuerat, qui perjurio facto comitem Rainulphum dimiserat, et regi Rogerio adhaesit. At castrum illud obsessum per quatriduum acriter expugnatum est; machinas continuo lignorum ad muros destruendos comes ipse ordinari praecepit, aquam vero fluminis, quod prope aderat, et fontes ibi contiguos die noctuque custodiri, ne a rusticis hauriretur, viriliter praefatus comes et comestabulus mandavere. Milites itaque castellum illud servantes terrorem machinarum, et domos rusticorum a lapidibus dirutas aspicientes, et sitis periculum imminentis sentientes, ne igne ferroque caperentur, exterriti castrum illud reddiderunt ad praefati comitis potestatem. Deinde, sacramentis intervenientibus, sub fidelitate comitis alligantur. Inde, consilio accepto, praedictus comestabulus cum Beneventanis civitatem Beneventanam gaudens ingreditur. At comes, suis omnibus congregatis, licentiam redeundi ad propria largitur, sacramento firmantes, ut, cum necessitas incumberet, omnes armis eductis convenirent; et sic ad propria unusquisque repedavit.
2.72
Eodem anno Crescentius cardinalis, de quo superius mentionem fecimus, cum praefato rege Rogerio consiliatur, ut vineae omnes Beneventanorum et possessiones incenderentur, excogitans terrorem Beneventanae civitati inducere, et sic civitatem sub nefandi regis imperio subjugare. Rex itaque hujusmodi nefando consilio communicato praecepit, ut vineae omnes Beneventanorum et haereditates igne ferroque consumerentur. Nec mora; pars quaedam vinearum, et possessionum inciditur, pars quaedam combusta est. Lector quidem, si adesses, turbatus expavesceres de tanta vinearum incisione et combustione possessionum. Vindemias dimisimus, famis quidem penuriam, et sitis mortisque genera sustinentes ore vociferabamur aperto, prius pelago et morti terribili colla submittere, quam ejus imperio famulari. Quis unquam mortalium tanti regis nefandi furorem audiens, ejus dominium subire non pertimescat? Regem vero testamur aeternum, judicemque communem, Neronem crudelissimum imperatorem paganorum in Christianos stragem talem non legimus exercuisse. Cumque, sicut praediximus, praefatus rex Rogerius civitates Apuliae et oppida, viros et mulieres eorum crudeli manu depopulatus est, consilio accepto, Salemum venit, ibique congregari mandavit proceres quosdam juxta Salernitanam commorantes, et eis accitis tractavit cum eis, qualiter cives Salernitates et Amalphitanos, sicut Apuliae, feroci manu perderet. Sed quia congruum sibi tempus non videbatur, quod corde conceperat, imperfectum dimisit, excogitans tempore opportuno adimplere. Deinde navigio parato, mare ingrediens Siciliam transfretavit XII Kalend. Novembris. Audivimus praeterea viginti et tria navigia auro et argento onerata, et mobilium, quae de civitatibus Apuliae exspoliaverat, in profundo maris se submersisse, in quibus navigiis multi viri et mulieres ex omnibus civitatibus Apuliae, et infantes ligati exsules ducebantur, patriam parentesque suos nunquam visuri; qui in eodem naufragio suffocati sunt. O quantus luctus, et dolor horribilis universos fines Apuliae invasit, coelorum tamen regem collaudantes, quod de variis mortis generibus et exsilii periculo, eos liberavit, et momento uno de mundi hujus voragine eos eduxit.
2.73
Dum haec et alia, quae scripta sunt, juxta Apuliam geruntur, praenominatus pontifex Innocentius, et Robertus Capuanus princeps, salutis accepto consilio, mense Septembri mediante, navem ingrediuntur, et ventis secundis Pisas transfretavere; nam, sicut accepimus, exercitus navium et armatorum virorum, et imperatoris Lotharii virtutem quaerentes cordi proposuere, ut Domino favente civitatem Beneventanam, multis variisque calamitatibus oppressam a gutture nefandi regis Rogerii eripiant. Iverat enim praefatus princeps Robertus ad civitatem Pisanam, et cum consulibus et sapientibus viris civitatis satis abundeque tractavit, ut auxilium navalis exercitus ei largirentur. Qui tamen sine populo Januensi hoc promittere noluerunt. Tandem definito consilio, sacramentis intervenientibus, pactum stabilivere, ut circa mensem Martium futurum cum centum navigiis paratis armatorum super nefandum regem Rogerium festinent. Audivimus quoque ducem Venetiarum ad ejus auxilium manum dedisse: ideoque princeps ipse Romam revertitur, et omnia quaecunque cum Pisano, et Januensi populo tractavit, domino papae Innocentio e vestigio patefecit, sicque cum eodem pontifice ad pactum illud firmandum Pisas festinavere. Cumque sicut praelatum est, rex Rogerius Siciliam peteret, praefatus Crescentius nomine tantum cardinalis, aspiciens quod sui ipsius regis potestate, sicut tractaverat, Beneventanam civitatem non posset submittere, valde coepit ipse cum aliis Beneventanis de civitate projectis contristari. Deinde multis variisque insidiis, et conspirationibus coepit quosdam eorum muneribus, quosdam pollicitationibus, sacramentis intervenientibus, alligare. Alligavit revera, ut comestabulum Rolpotonem occiderent, et ejus sequaces, quot invenire possent, et sic armis eductis civitatis plateas invaderent, pacem nomine doloso clamitando. Quibus sacramento taliter alligatis, alios Beneventanos sanioris sensus, et prudentiores praefatus Crescentius decipiendo, mandavit, ut praefatis fautoribus suis manum consilii et auxilii largirentur, quibusdam vero pecuniam transmisit, quibusdam honoris dignitatem pollicebatur. Nam, sicut accepimus, praefatum comestabulum die solemnitatis omnium sanctorum trucidare disposuere. Sed humani generis Salvator, qui reprobat consilia gentium, cujus consilium manet in aeternum, dispositiones eorum subvertit. Deinde praefatus Crescentius per totum mensem Novembris cum praedictis fautoribus suis de invasione civitatis et destructione subtiliter et studiosissime tractare non desinit. Quid multa? pestifero invento consilio die festivitatis sancti Andreae apostoli statuerunt, ut ipse Crescentius, congregatis fere ducentis militibus et peditum multitudine copiosa, ad incidendas vineas Beneventanorum, quae sunt in loco, ubi dicitur Rosetum, venirent. Incisionem illam cum cives Beneventani vidissent, ad defendendas vineas suas exire pugnaturi deberent, cum quibus exeuntibus praedictum comestabulum Rolpotonem aggredi, et in fugam convertere disposuerunt, ita quidem, ut simulata fide et fraude mortifera, primum ipsi terga vertentes quosdam suorum militum et peditum captivos in manus dimitterent Beneventanorum. Qua de re praefatus comestabulus cum civibus eos prosequi et invadere protinus deberet, et eis ita persequentibus, quidam Beneventanorum praefati Crescentii fautores, et homicidio civitatis alligati, portam sancti Laurentii clauderent, et porta illa viriliter clausa nominatus comestabulus cum Beneventanis, qui secum exierant, civitatem ingredi non possent, et sic praefatus Crescentius cum militibus regis Beneventanos insequerentur usque ad praedictam portam sancti Laurentii, ad quam eum capere destinaverunt, et quot civium invenire potuissent; sicque omnes particulatim trucidarent. Disposuerunt etiam, ut centum milites ad ecclesiam sancti Angeli ad Crucem, quae est infra confinia portae Summae, latitarent, qui stragem illam et captivitatem sentientes, Portam Summam virtute intrarent, deinde viros, et mulieres, et parvulos, et omnia civitatis bona in ore ignis et gladii confunderent, et ita civitatem in potestate regis, et dominio submitterent. Sed Salvator omnipotens, qui castigat et salvat, qui ducit ad inferos et reducit, et post lacrymationem et fletum exsultationem inducit, mortifera eorum consilia et nefandas dispositiones reprobavit. Ipse, inquam, qui reprobat consilia gentium, cujus consilium manet in aeternum, reprobavit revera, et subvertit malignorum machinationes, et longe aliter quam ipse Crescentius cum hostibus tractaverat, peractum est. O dolor et dictu terribile! sub colorato nomine Romanae sedis Beneventanam civitatem, quae in vigore libertatis, et in B. Petri fidelitate longe lateque permanserat, sub praedicti regis Rogerii crudelitate, exsecrandae, ut ita dicam, memoriae, submittere disponebant. Regem quidem testamur aeternum, quoniam per civitatis Beneventanae libertatem viriliter custoditam, et merita apostolorum Petri, et Pauli, et Bartholomaei, et aliorum sanctorum, miseram Apuliam a nefando illo rege captivatam, et usque in Romanos fines provincias de manu ejusdem regis, et desiderio ereptam fore, et ad gloriam perductam sine dubio sperabamus. Sperandum quippe erat, et ante oculos jugiter habendum, quoniam quidem Innocentius pontifex cum Roberto Capuano principe sudore multo et periculo arrepto, pro nobis omnibus redimendis laborabant, sicut in superiori tractatu praemisimus, modo vero apud hostes civitatis disponebatur, nos omnes in mortem, et depraedationem, et dispersionem subjicere. Sed redeamus ad causam.
2.74
Praefati igitur Crescentii fautores, velocitate accepta, Beneventanorum sanguinem sitientes adventum inimicorum civitatis, qui secum conjuraverant, sicut superius dictum est, non exspectavere. Continuo in praedicta festivitate sancti Andreae apostoli, armis acceptis, in plateas exierunt. Quid dicam? mente confusi, fideles B. Petri percutientes, pacem se velle clamabant. Roffridum quidem judicem, et abbatem Paroaldum gladiis percusserunt. Mira res! Quid defuncto, vel ad mortem percussis pax talis proficeret? pacem vero firmari et consolidari, armis depositis, vidimus, et audivimus, et eis in plateas exeuntibus existimabant, ut tota fere civitas dictis eorum, et factis obtemperarent. Comestabulus autem Rolpoto tunc in civitate non aderat; iverat enim comitem Rainulphum allocuturus. Confestim, spiritu fidelitatis accepto, populus omnis Beneventanus insurgens, armis celeriter assumptis, civitatem Beneventanam animose et studiose obtinuimur. Quid plura? nefandos illos viros Crescentii fautores comprehendimus. Comestabulus autem prope civitatem Beneventanam adveniens, et eam turbatam, et in tali ruina positam audiens, confisus in Beati Petri fidelitate, civitatem ingreditur, mori prius velle desiderans, quam sic inopinate civitatem destructam videret. Armis itaque acceptis viriliter et animose cum quibusdam militibus Beneventanis secum venientibus per plateam civitatis ascendit, et ad Portam Summam acceleravit, invenit revera Portam ipsam firmiter clausam, et a fidelibus honeste custoditam. Milites interea Montisfusci cum Beneventanis, qui projecti de civitate fuerant, foris portam Summam venerunt, ut civitatem intrarent, et desideria cordis perficerent, sicut inter se tractaverant. At ubi portam ipsam clausam aspiciunt, paulisper ibi morati sunt: fideles autem B. Petri turrim Portae Summae ascendentes milites illos lapidibus projectis ejiciunt, et eam fideliter defendunt. Nec mora, milites illi terga vertentes cursu praecipiti ad suos revertuntur. Confestim comestabulus ipse Portam Summam aperiri praecipiens cum militibus armatis eos mirabiliter insequitur, qui sane timore coacti ad Montemfuscum repedaverunt: in quorum persecutione vir quidam, nomine Joannes Benedicti, qui Beneventanus erat, quique cum praefato Crescentio exierat, captus est. Praefatus autem comestabulus ad civitatem reversus cum B. Petri fidelibus curiam animose gubernavit. Quid multa? praedictum Joannem Benedicti laqueo suspendi praecepit; deinde caeteros alios praeditores, quos comprehenderamus, suspendi jussit. Joannem quidem de Lepore, virum nefandae memoriae, praefati Crescentii fautorem capite verso in foveam mergi praecepit, et pedibus in altum levatis; heu miser! vitam inaudita morte finivit. His et aliis ita decursis, Beneventana civitas a turbine tanto, et tempestate quievit. Quosdam praeterea Beneventanos, qui in suspicione illa tenebantur, praefatus comprehendit comestabulus, et vinculis alligari mandavit per comitis Rainulphi municipia.
2.75
Anno Dominicae Incarnationis 1134 mense Martio XII Indictionis. Hoc anno praefatus princeps Robertus cum duobus consulibus Pisanorum Alzopardo videlicet et Cane, viris sapientibus, et cum aliis fere mille Pisanis ad principatum suum Capuanum revertitur IV Kalend. Martii. Qui diligenter a magistro militum Neapolis, et Rainulpho comite susceptus, omnia, quae cum Pisanis et Januensibus firmaverat coram papa Innocentio praedicto patefecit, et qualiter tria millia librarum argenti Pisanis in auxilium suum venientibus, sacramento mediante, dare deberet: praedictus autem magister militum et comes Rainulphus haec audientes, gaudio magno gavisi sunt, factisque omnibus a principe recitatis fidem attribuerunt. Nec mora, per Ecclesias Neapolitanae civitatis et Capuanae discursum est, et pecuniam illam argenti cursu celeri congregavere. Quid plura? thesaurum ipsum argenti ad Pisanos transmiserunt, rogantes, ut cum festinatione ad eorum auxilium subvenirent. In quorum comitatu Gregorium Beneventanum electum cum quibusdam sacerdotibus suis mandaverunt, quatenus afflictionem Beneventanae civitatis domino papae, qui illic aderat, et Pisanis intimaret. Quibus ita peractis, rex Rogerius memoratus, navigiis galearum fere sexaginta paratis Salernum pervenit. Continuo galeas illas ad civitatem Neapolim debellandam mandavit, et eis applicantibus usque ad portum Neapolis, expugnatum est. Cives Neapolitani, armis acceptis, viriliter galeas illas pepulerunt, deinde castella Neapolitanorum ibi contigua depraedati sunt, sicque ad regem remeaverunt. His et aliis ita decursis, praefatus rex Rogerius, congregato exercitu Siculorum et Apulorum. Abellinum civitatem advenit. Inde amoto exercitu, aurora surgente, castellum quoddam nomine Prata, quod erat Guillelmi de Abinalia, insilivit. Castrum quidem ipsum putans fore securum, et a tanto exercitu imparatum fuerat. Quid dicam? momento uno captum est, et in ore ignis, et gladii consummatum: ibi milites mortuos, vulneratos, et captivos audivimus. Eadem die castrum illud Alta cauda, et Gructa, et sub monte ad Ranem de Fraineta pertinentia, comprehendit. Dum haec, et alia crudeli manu agerentur, Beneventanam civitatem, totumque Capuanum principatum timor invasit. Rogabamus itaque Salvatorem omnium, ut nobis omnibus solita pietate subveniret. Quantas autem lacrymas et voces in altum levatas Beneventanorum, Neapolitanorum et Capuanorum, omniumque circumquaque habitantium, lector si adesses, mirareris, et crinibus solutis misericordem Dominum invocabamus, et castris illis ita comprehensis rex ipse Rogerius revertens castra Roberti principis comprehendit, palmam quidem et Sarnum. Audiens autem talem tantamque stragem, et invasionem comes praedictus Rainulphus, et Robertus princeps et magister militum, mirabiliter mirabiliusque insiliunt, et praeconis voce tubisque sonantibus civitates suas, et oppida et vicos submoverint, ut unusquisque armipotens omnibus eorum armis eductis insurgeret, et tali tantoque tyranno obviaret. Quid longius morer? Coelorum Regem testamur, milites omnes, proceres, sacerdotes, clerici, juvenes et senes occurrerunt, et mirabili et potentissimo exercitu congregato, gaudio magno festinant vocibus apertis dicentes: Melius est mori in bello, quam videre mala gentis nostrae et sanctorum; et eis ita congregatis apud castellum Marilianum, exercitus ipse castrametatus est. Ad auxilium vero eorum Rolpoto Beneventanorum comestabulus quadraginta equites, et mille fere Beneventanos transmisit. Cumque praefatus rex taliter comitem Rainulphum, et principem paratos persensisset, super castrum Nucerium festinavit, putans illud momento, sicut et caetera comprehendi, et circa flumen nomine Sarnum milites et sagittarios posuit, ne comes cum suis ad eum transiret. Interea castrum illud Nucerium acerrime ab exercitu regis expugnatum est. Rogerius autem de Surrento a principe ibi ordinatus, cum centum quinquaginta militibus, et sagittariis multis, et armatis viris fidelibus, nihil eorum quae inferebantur trepidabat, et quotidie et animose castrum illud tuebatur. Quid multis? proditione quorumdam regis amicorum, castrum illud Nucerium in potestate ipsius regis datum est; deinde castrum Sarni et Lauri, et universa oppida rex ipse suae obtinuit potestati. Cumque castrum illud Lauri sic comprehensum esset, praedictus princeps, et comes Rainulphus, et magister militum mirabiliter turbati sunt. Congregant itaque mille fere equites et multitudinem peditum copiosam, ut castrum illud Lauri de regis potestate evellant, sed, proceres principis et comitis Rainulphi, pecunia regis accepta, auxilium eis, sicut juraverant, inferre distulerunt. Unde princeps ipse dolore commotus, Neapolim properans Pisas transfretavit. Praefatus autem comes Rainulphus baronum suorum nequitiam comprehendens, et quia tanto regi obsistere non poterat, sacramento interveniente sub regis potestate colla submisit. Audiens autem Rolpoto Beneventanus comestabulus comitem illum Rainulphum ad regis imperium pervenisse, animo consternatus die Kalendarum Julii de civitate Beneventana exiens Neapolim ingressus est quem comestabulum mille, et eo amplius Beneventanorum secuti sunt. Triduo autem post comestabulus ipse Rolpoto timore perculsus navigio parato, ne in manus regis traderetur, cum quibusdam fidelibus suis, et duobus filiis Pisas festinavit, et eis navigantibus, judicio Dei superveniente, navis illa confringitur, et sic ipse cum uno filio suo, et duobus fidelibus suis, inter procellas maris mortui sunt. Alter vero filius evasit. Rex autem comite illo accepto, Capuam, et Aversam, et totum principatum comprehendens Salernum adivit, et ibi non multis diebus commorans, victorque effectu Siciliam repedavit. Pontifex autem sub Anacleti nomine coloratus cursu rapido Beneventum venit, et civitatem illam ipsius regis virtute suae obtinuit voluntati, et domos quorumdam Beneventanorum destrui praecepit. Princeps praeterea Capuae a papa Innocentio, qui Pisis aderat, honorifice suscipitur, et ibi usque ad mensem Martium permansit.
2.76
Anno 1135 Dominicae incarnationis, et sexto anno pontificatus domini Innocentii mense Martio indictionis XII. Hoc anno princeps ipse septimo die stante mensis Aprilis cum viginti navigiis Neapolim venit, et comprehendit Aversam et Cucculum, quibus comprehensis Neapolim princeps ipse revertitur, et ibi immoratus est cum Pisanis ipsis. Eodem anno praefatus comes Rainulphus venit Neapolim cum quadringentis militibus, et civitates suas, et oppida dimisit. His ita peractis praefatus rex medio mense Junio venit Salernum, et exercitum congregavit, et super Aversam perrexit, et eam igne, ferroque est depopulatus, et bona eorum diripuit. Cumque rex ipse stragem illam fecisset, super Neapolim venit, et diebus novem eam obsedit, sed populus civitatis, et princeps nihil ex hoc trepidabant. Rex autem civitatem illam capere non posse aspiciens, eam dimisit, et Aversam perrexit, et eam reaedificari praecepit. His ita decursis praefatus populus Pisanorum cum aliis viginti navigiis, quae supervenerunt, civitatem Amalphitanam pergunt, et eam comprehendunt, et ejus universa bona diripiunt, sicque divitiis multis locupletati Pisas redeunt simul cum principe. Rex autem, Pisanorum exercitum reverti comprehendens, iterum Neapolim obsedit, cumque die quodam in festivitate Nativitatis Sanctae Mariae, Rex ipse navale bellum cum Neapolitanis incipere vellet, en subito tempestas adfuit, et omnes naves illas divisit; ita quod in profundum mergi putarent, et sic ad portum Puteolanum revertuntur. Tunc rex videns neque mari neque terra, contra civitatem agere, navigia illa reverti praecepit, et ipse Salernum repedavit, deinde Siciliam ingressus est. Cumque Robertus princeps Pisas reverteretur, consilio domini papae Innocentii simul cum domino Girardo cardinali, et Riccardo comitis Rainulphi germano ad gloriosum Lotharium imperatorem festinavit, qui honorifice ab ipso imperatore suscipiuntur, et ei qualiter principatum suum perdidisset, lacrymis multis intimavit. Precatur etiam, ut pro amore domini papae sibi succurreret, et quod injuste perdiderat, redintegraret. Imperator itaque muneribus multis ei datis, promisit sit se ipso anno venturum ad Romanae sedis libertatem, et ejusdem principis restitutionem, et sic princeps ipse reversus domino papae Innocentio cuncta narravit. Ipso anno magister militum Pisas perrexit, ut auxilium ab apostolico Innocentio et Pisanis inveniret, qui a Pisanis diligenter susceptus est, et promiserunt libentissime ei auxilium inferre, sed quorumdam inimicorum consilio auxilium illud promissum destructum est. Unde magister ipse militum vehementer turbatus Neapolim revertitur, et civitatem suam viriliter tenuit.
2.77
Anno 1136 Dominicae Incarnationis, et septimo anno papae Innocentii, dum haec et multa alia agerentur, praefatus imperator apostolico Innocentio mandavit, ut eum praestolaretur, quia, Domino favente, sicut promiserat, in festivitate S. Jacobi venire despondebat. Pontifex autem spirituali gaudio gavisus magistro militum destinavit omnia, quae imperator ei mandaverat, deinde princeps ipse audiens civitatem Neapolim famis periculo urgeri cum quinque navigiis ad eamdem civitatem venit, et imperatoris adventum firmiter propalavit et cursu celeri Pisas revertitur. Continuo ad imperatorem festinans invenit eum Montes descendisse, et super civitatem Cremonam castra sua posuisse. Illico pedibus ejus advolvitur lacrymis rogans, ut sibi exhaeredato subveniret. Interea ad tantam famis asperitatem civitas pervenit Neapolitana, quod infantes multi, pueri, adolescentes, juvenes, senes etiam utriusque sexus per civitatis plateas, et domos spiritum exhalabant. Sed magister militum, et ejus fideles, qui libertati invigilabant civitatis, quique antiquorum suorum sequebantur honestatem, mori prius famis morte malebant quam sub nefandi regis potestate colla submittere. Haec inter praefatus imperator litteras suas signatas propriis legatis suis magistro militum, et civibus suis destinavit consolationis verba describens, ut fidelitatis propositum teneat, qui, favente Domino, in proximo ad ejus liberationem festinaret. Legati vero illi coram omnibus juraverunt imperatorem illum ad civitatem Spoletum dimisisse. Diebus autem non multis excursis, en adest legatus alius ipsius imperatoris litteras ferens, consolationis similiter verba continentes, qui eum dimisisse apud fluvium Piscariam affirmavit. Item in subsequentibus diebus alias transmisit imperator litteras continentes se in proximo venturum in Apuliam, et Italiam a tanta perditione redempturum. Archiepiscopus praeterea Marinus civitatis Neapolitanae, et Philippus de Acerra civis Neapolitanus vir prudentis ingenii, et Rainulphus comes, qui obviam imperatori dudum exierant, similiter litteras suas consolationis magistro militum delegavit. Litteris itaque talibus acceptis, et tali suspensi Neapolitani promissione, licet fame coacti, imperatoris tamen illius exspectabant adventum.
2.78
Anno 1137 et anno octavo pontificatus Domini Innocentii mense Martio, XV Indictionis praefatus apostolicus Innocentius, qui tunc Pisis morabatur, consilio communicato de civitate Pisana exivit, et apud civitatem Bitervum advenit, praefatum imperatorem allocuturus. Imperator igitur Henricum generum suum cum tribus millibus equitum ad pontificem destinavit Innocentium, addens se facturum ut Romanos fines teneat, et principi Roberto principatum suum restituat. Ipse vero Marcas adire disposuit. Apostolicus autem continuo Romanos fines advenit, et civitatem Albanum, et provinciam totam Campaniae suae obtinuit fidelitati. Romam quidem ingredi noluit, ne in Romanorum negotiis impediretur. Praefatus autem imperator flumen Piscarie adveniens, Pascha Domini ibi celebravit. Inde flumen illud transiens, civitatem Termulensem, et illius provinciae comites obtinuit, et inde amoto exercitu, Apuliam ingreditur, et civitatem Sipontum, et montem Sancti Angeli octavo die intrante mensis Maii comprehendit. Tantus itaque timor totam invasit Apuliam, quod universus populus usque ad civitatem Barum, ad ejus imperium alligatus est. Et his actis apostolicus ipse ad civitatem Sancti Germani pervenit, quam suae submisit ditioni. Inde Capuam veniens Roberto principi eam restituit, et his actis Beneventum venit praedictus apostolicus decimo Kalendas Junii, et retro montem Sancti Felicis prope Beneventum cum Henrico duce praedicti imperatoris genero castrametatus est. Continuo dominum Girardum cardinalem virum prudentem, et discretum prope civitatem misit Beneventanam, ut cum Beneventanis loqueretur, utrum cum eo pacis firmamentum ponere vellent. Venerunt itaque ad eam quidam de civibus Beneventanis, et cum illis satis abundeque de civitatis concordia tractaverunt, et his actis ad dominum apostolicum omnia, quae dicta sunt, exposuit praedictus Girardus cardinalis. Alio autem die adveniente praedictus apostolicus, consilio arrepto, castra inde amovit die videlicet Sabbati, et ex hac parte praedicti montis Sancti Felicis transivit cum exercitu praedicti ducis Henrici, et in planitie Sancti Petri apostoli juxta flumen Sabbati, viriliter et animose castra apponi praecepit. Beneventanus autem populus horum, quae fiebant, nihil agnoscere poterat. Cumque taliter in praedicta planitie Sancti Petri castra apostolici et ducis illius ponerent, fama talis tantique facti civitatem percussit Beneventanam, et Rossemannus, qui tunc praeerat Romanae sedis adversarius cives fere universos submovit, ut contra apostolicum venientem insurgerent, et ad eorum posse resisterent. Nec mora, praedictus Girardus cardinalis vocari fecit Landulphum judicem Beneventanum, et Lodoicum medicum, et Malfridum de Grimaldo abbate, ut de pacis foedere loquerentur, et civitatem domino papae Innocentio redderent. Exierunt itaque viri illi vocati, et petitionibus apostolici faventes civitatem revertuntur. Praeterea ad horam fere nonam quidam Beneventanorum exeuntes cum Teutonicis pugnare coeperunt, putantes eis timorem inducere, et eos in fugam sectari. Dux vero illorum nominatus Henricus, audiens Beneventanos ita super se insilire, armari suos omnes occulte praecepit, et catervatim eos a castris exire disponens praecepit, ut Beneventanos sic stulte et furiose exeuntes, insidiis positis, praeoccuparent. Quid multis? en ex improviso leonum more frendentes Teutonici insiliunt, et Beneventanos illos, qui contra eos pugnabant, usque ad Pontem majorem in fugam convertunt. In fuga vero illorum quadraginta ferme capti sunt, et quidam illorum trucidati, inter quos Petrus de Populo vocatus, capite abscisso, heu miser! exhalavit. Alter vero, Priscianus nomine, civitatis notarius, ibi mortuus est vulneribus multis afflictus. Decem vero vulneratorum, qui de captione evaserunt post dies quadraginta mortui sunt intra civitatem. Cumque taliter cives Beneventani capti, trucidati, et morti dediti essent, timor continuo civitatem invadit Beneventi, et luctus, quod, si lector adesses, mori cum eis putares et afflictione multa deficere. Nocte itaque insecuta, cives, qui capti fuerant, vinculis districti sunt, et alligati. Mane autem facto, die quidem Dominico, ad dominum papam veniunt quidam de civibus Beneventanis viri sapientes, et discreti, qui omnia, quae apostolicus exquisierat, assecuti sunt, continuo captivos cives Beneventanos, quos Teutonici comprehenderant dominus apostolicus absolvi jussit, et ad propria reverti. Et sic sacramentis firmatis, fidelitatem domino papae complures civium, qui ad ipsum pontificem exierant, juraverunt. Cumque taliter sacramenta illa perficerentur, vir quidam Jaquintus nomine, civis Beneventanus, quique per triennium exsulaverat, ultionem reddere de acceptis excogitans, Teutonicos omnes submovit, ut civitatem ingredientes, quot possent, caperent et bona eorum auferrent; qui cursu rapido armis acceptis insiliunt, et usque Portam Ruffini festinaverunt, sed quia Portam illam hi, qui intrinsecus erant, firmiter clauserunt, civitatem ingredi non potuere. Fama itaque tantae invasionis cum ad aures pontificis Innocentii pervenit, praedictum ducem Henricum vocari mandavit, ut exercitum illum compesceret, et a tali mortifera aggressione illum prohibeat. Confestim dux ille pervolat, et totum illum exercitum ad castra reverti mandavit; sicque civitas ab eorum invasione evasit. Jaquintus vero ille per clavicam, quae Sancti Renati vocatur, ingrediens, cum quibusdam consociis suis ad sacrum palatium curiae festinans perrexit, et Crescentium cardinalem pontificis Innocentii adversarium, qui tunc ibi occultabatur comprehendit. Nec mora, per plateam illum ducentes ad dominum papam captivum illum transmiserunt; deinde in eadem platea, Bernardum, qui comes palatii vocabatur ejusdem pontificis contrarium Jaquintus ille invenit, quem audacia assumpta capere conatus est, quatenus eum in captionem praedicto apostolico delegaret; qui Bernardus videns se sic turpiter capi, quibusdam sociis suis secum equitantibus exclamavit, ut quantocius succurrant, et eum a tanta captione eripiant, qui statim ensibus evaginatis Jaquintum illum feriunt, et plagis crudeli manu impositis terratenus illum de equo prosternunt, et sic Bernardus ille a captione illa liberatur. Invadit igitur civitatem illam timor mirabilis, et bonis suis oblitis, cives attoniti ruinam inauditam, et depraedationem metuebant. Praefatus autem Jaquintus ita crudeliter vulneratus ad manus quorumdam ad sororis domum perducitur, et sic novem dies sine sensu et memoria advivens mortuus est. Dominus autem apostolicus sic illum vulneratum et mortuum, suaque sponte taliter fuisse perductum audiens, ut erat sapientis animi, et pacifici cordis, nullam cum Beneventanis, qui eum interfecerant, excitavit quaestionem. Bossemannus autem, qui tunc contra voluntatem ipsius apostolici episcopus fuerat, et qui civitatem violento nomine tenuerat, noctis silentio timore coactus fugit. Quibus omnibus ita peractis, ita praedictus Falco judex, et Falco abbatis Falconis, et Saductus, et Pando, et Potofridus, et Adonibezet, qui per triennium exsules fueramus, cum aliis Beneventanis similiter exsulibus, licentia praedicti pontificis ad propria reversi sumus. Coelestis quidem regis magnalia laudantes, qui post tribulationem, et fletum exsultationem inducit. Praefatus autem apostolicus supranominatum Girardum cardinalem ad civitatem mandavit, ut a civibus universis fidelitatem acciperet, quod et factum est.
2.79
His omnibus ita evolutis, pontifex Innocentius sacramentis fidelitatis acceptis, consilio habito, iter arripuit VIII Kalend. Junii, ut ad imperatorem nominatum festinaret; veniens autem ante Portam Summam, populum civitatis, qui eum ibi praestolabatur, pontifex ipse taliter allocutus est:« Gratias vobis agimus, fratres et domini, quia corde hilari et voluntate sincera fidelitatem nobis peregistis; rogo itaque fraternitatem vestram et probitatem, ut pacem teneatis et constantiam justitiae inter vos; civitatem vero intrare modo non possumus pro multis variisque negotiis, quae cum domino imperatore definienda decrevi. Sed his divina clementia definitis, ad vos revertemur, et de civitatis utilitate tractabimus; nunc vero praedictum fratrem nostrum cardinalem Girardum vobiscum morari permittimus, qui erga vestras utilitates assidue invigilabit et pacem inter vos continebit.» Haec et his similia pontifex ipse ubi allocutus esset, iter coeptum arripiens, ad praedictum imperatorem tetendit Lotharium, quem super civitatem Barensem eam acriter obsidentem invenit. Cardinalis igitur nominatus Girardus jussu praedicti apostolici in Beneventana civitate moratus est, et confestim sacrum Beneventanum palatium ascendens, civitatis utilitates, data pace circumquaque, operabatur. Inter caeteras ejus dispositiones praecipue pacem tenendam viribus totis, ore et corde praedicabat. Prius vero quam apostolicus de civitate discederet. Octavianum subdiaconum, virum prudentem, et sapientis animi, rectorem Beneventi ordinavit, qui simul cum domino Girardo statum civitatis, et pacis firmamentum studiose regebat. Cumque pontifex ipse apud imperatorem pervenisset, cum praefato duce Henrico, honore mirabili et gaudio ab imperatore suscipitur. Deinde Barensis populus castellum civitatis, quod pro eorum afflictione rex Rogerius fabricari jusserat, valde terribile et munitum expugnaverunt, sicque per quadraginta dies illud obsidentes cum Tentonicorum auxilio, virtute multa castellum illud comprehenderunt, et terratenus prostraverunt. Custodes autem castelli, quia jam amplius illud defendere non poterant, capti et trucidati, et in mare praecipitati sunt. Sicque de tali tantaque victoria tota Italia, et Calabria, Siciliaque intonuit, et Regi coelorum gratias agens de tanti tyranni gutture cripi gaudebat. Inde maritima omnis usque ad Tarentum, et Calabriam ad imperatoris fidelitatem alligari satagebat. Cumque castellum illud Barense taliter comprehensum est, super civitatem Melfium apostolicus et imperator venerunt, et eam viriliter obsidentes, diebus non multis elapsis, comprehenderunt, et suae obtinuerunt fidelitati. Haec inter Pisanorum exercitus, sicut juraverat, centum navigiis armatis ad civitatem pervenit Neapolitanam. Nec mora; jussu praedicti imperatoris super civitatem Amalphitanam festinat, excogitans igne ferroque eam depopulari. Cives autem Amalphitani, consilio salutis invento, pecunia multa data, ad imperatoris et Pisanorum permansit fidelitatem; inde super Rebellum, et Scalam properantes eas invadunt, et universa eorum bona dicipientes, in ore ignis et gladii eas consumunt. Viros quoque et mulieres cum eorum parvulis captivos perducunt, sicque super tali vindicta gavisi, ultra quam credi potest, insultant. Interim praefatus imperator, et apostolicus civitatem dimisit Melfium, et civitatis Potentiae fines descendit: ibique juxta fluenta de lacu Pesele per dies fere triginta moratur. Inde universa Apuliae oppida, et civitates ad suum imperium alligavit. Et his actis mandavit imperator, ut Pisanorum exercitus Salernum obsideat; praecepit quoque Roberto principi et magistro militum Neapolitanorum, ut viribus totis et armis simul cum Pisanis eamdem Salernitanam obsiderent civitatem; quod et factum est XV Kalend. Augusti. Quinetiam Rainulphum comitem, quem affectione multa secum detinebat, mille Teutonicorum viris ei datis, super civitatem ipsam Salernum destinavit: quibus ita convenientibus prope muros obsederunt. In civitate illa revera quadringenti milites aderant, qui civitati invigilantes, Pisanos et principem, suosque omnes quotidie expugnabant. Quadam itaque die, sicut accepimus, certatum ad invicem validissime est inter eos, et de militibus illis Rogerii Siculorum captivi ducti sunt et alligati. Consules praeterea Pisanorum, civitatis constantiam aspicientes, quia talis tantaque caterva militum intererat, consilio communicato, lignorum machinam mirabiliter mirabiliusque excelsam, et ultra quam credi potest, terribilem construi, summaque cum festinatione levari mandaverunt. Unde factum est, quod populus civitatis mortis periculo oppressus mortem exspectabat. Audiens autem imperator civitatis Salernitanae constantiam, et quia igne ferroque Pisani eam obsidebant, consilio invento, simul cum domino apostolico ad eamdem civitatem celeriter festinavit. Sequenti igitur die sapientes civitatis ad ipsum imperatorem venere, et pactis intervenientibus, civitatem ipsam suo imperio submiserunt. Quidam vero militum illorum, securitate accepta licentiam exeundi impetrarunt; quidam vero et praedicti Rogerii proceres ad turrem majorem, quae super civitatem erat, confugerunt. Sicque civitas ipsa in gaudium conversa, sub tali tantoque imperio exsultabat. Audiens autem populus Pisanorum civitatem Salerni sine eorum consilio, et voluntate ab imperatore captam fuisse, mirabiliter contristati sunt, et furore arrepto machinam lignorum factam combusserunt, et paratis navigiis Pisas regredi disponebant, sed apostolici Innocentii precibus et promissionibus coacti ad imperatoris voluntatem reversi sunt. Sicque castrum illud Turris majoris pro eorum discordia dimissum est. His ita peractis praefatus imperator et apostolicus castra inde amoventes, Abellinum venerunt; deinde Beneventum et juxta fluvium Caloris ex hac parte Urbiani, ad ecclesiam Sancti Stephani castrametati sunt, secundo die stante mensis Augusti. Cum autem Abellinum venisset apostolicus ipse Innocentius, ducem ad defensionem Apuliae ordinare nomine suo satagebat. Imperator vero nomine suo, contra voluntatem apostolici ordinare volebat. Unde factum est, ut per triginta fere dies ad invicem discordatum sit, sed sapientum consilio communicato, discordia talis destructa est. Quid multa? divina favente clementia, et ipso imperatore favente, omnibusque suis, apostolicus nomine suo ad B. Petri fidelitatem comitem Rainulphum virum utique prudentem, et discretum in ducem elegit, et eo electo vexillum ad honorem ducatus apostolicus et imperator in conspectu omnium ei tradiderunt et confirmaverunt. Unde nemo tempore isto viventium recordari poterit, tali laetitia et honore ducem aliquem fuisse electum. Cumque taliter in praedicto loco castrametati sunt, triduo post, die videlicet Kalendarum Septembris imperatrix nomine Floridas, militibus fere centum assumptis, ad ecclesiam B. Bartholomaei apostoli venit Portam auream ingrediens, et missarum solemnia ibi audiens, pallium quoddam super altare Beati Bartholomaei, et libram unam argenti obtulit. Prae gaudio vero Beneventanus populus utriusque sexus, quia per innumera annorum curricula imperatricem sive imperatorem non vidimus, cursu praecipiti ad ipsam intuendam imperatricem ex omni parte civitatis festinavimus, et gratias Deo agentes exsultavimus, quia, quod patres, avi, proavi videre non potuerunt, temporibus nostris vidimus. Ea autem basilicam ipsam B. Bartholomaei egrediens per mediam plateam civitatis ascendit, et per Portam Summam exiens ad exercitum suum remeavit. Triduo autem post imperatricis adventum praefatus apostolicus Beneventanam civitatem intravit, et a Clero et populo universo honorifice susceptus est. Altera antem die adveniente in sacro Beneventano palatio sedens in conspectu cleri et populi Beneventani clamavit, ut si quis contra personam sive electionem Gregorii Beneventani electi canonice et rationabiliter opponere vellet, litera fronte opponeret; sed clementia divina opitulante, et quia electus ipse vitam suam religiose custodierat, nemo civium contra ejus electionem objecit. Apostolicus itaque hoc aspiciens gratias Deo egit, et ipse de persona, et vita electi testificatus est honeste et religiose, et eidem electo praecepit, ut de peccatis suis confiteatur, et die Dominico adveniente, Spiritu sancto cooperante consecrationem acciperet. Quid multa? die adveniente Dominico apostolicus ipse Ecclesiam episcopii descendit, quinto die videlicet intrante mensis Septembris electum ipsum consecravit, ad cujus consecrationem patriarcha interfuit Aquileiae, et complures alii archiepiscopi, episcopi et abbates Teutonicorum viri religiosi. Lector, si interesses, revera miratus diceres archiepiscopum quemlibet Beneventanum tanto honore et reverentia consecratum nunquam fuisse, et eo consecrato, apostolicus ipse palatium revertitur. His ita peractis, judices et sapientes civitatis eumdem Dominum papam precantur, quatenus apud imperatorem intercederet, ut de antiqua afflictione, quam civitas longe lateque perpessa est, imperator ipse Beneventanos liberaret; videlicet de vinearum fidantiis et angariis, terratico et de omnibus redditionibus quas Normandis reddere soliti sunt, quoniam quidem nos, et patres nostri, avi et proavi Deum oravimus, ut imperatoris adventum partibus istis largiri dignaretur, per cujus adventum libertatis vigorem et securitatis consequeremur. Nunc vero, Pater sanctissime, et quia voluntas, et potestas concessa est bene nobis faciendi, lacrymis omnium oramus, ut de tanto periculo tributorum civitatem B. Petri eripias. Apostolicus itaque pietate divina correptus super civitatis longa afflictione condolens patriarcham Aquileiae aliosque cardinales, et Girardum specialiter cardinalem suum presbyterum virum valde venerabilem, et discretum ad imperatorem direxit, qui foras in praelato loco castrametatus erat, expostulans, ut comiti Rogerio de Ariano praeciperet, ejusque baronibus, ut fidantias et omnes redditus, quos de haereditatibus Beneventanorum habere solitus erat, quietus dimitteret. Imperator itaque precibus apostolici acceptis, absque mora, vocari fecit praefatum comitem, ut cum baronibus suis veniret, et sacramento interveniente, petitionibus apostolici obtemperaret. Comes itaque adveniens coram imperatore confessus est, se hoc juravisse et confirmavisse tempore comestabuli Rolpotonis, qui pro civitate hoc petierat. Denique barones, quos secum duxit, jurare coegit, sicut apostolicus exigebat. In primis Alferius Draco, et Robertus de la Marra, et Bartholomaeus de Petrapulcina, et Tadeus de la Graeca, et Girardus de Lanzulinu, et Sarolus de lo Tufo, et sic juraverunt:« Juro, et promitto, quod ab hac hora in antea non quaeram, nec quaeri permittam de cunctis haereditatibus Beneventanorum fidantias, angarias, terraticum, olivas, vinum, salutes, nec ullam dationem, scilicet de vineis, terris aspris, silvis, castanetis, et ecclesiis, et liberam facultatem tribuo in haereditatibus Beneventanorum venandi, aucupandi, et in eis et de eis quodcunque voluerint faciendi, et per hoc mercatum civitati non disturbabo, nec disturbari consentiam. Haec omnia attendam bona fide sine fraude.» Taliter eis jurantibus, praecepit imperator, ut alios suos barones Montisfusculi vocaret ad idem sacramentum faciendum. Quibus actis, praefatus Girardus cardinalis cum sapientibus civitatis omnia haec domino papae retulerunt. Hoc sacramentum factum est sexto die intrante mensis Septembris. Altera autem die idem Girardus cardinalis cum judicibus ad imperatorem tetendit, ut ab ipso comite, et suis baronibus sacramentum hujusmodi acciperet. Comes vero Rogerius sacramentum illud facere noluit, confitens se tempore praeterito illud fecisse, suos vero barones de Montefusco jurare praecepit, videlicet Raonem de lo Tufo, Accardum, Gemundum, Eternum, Onfridum, caeterosque, qui circa Beneventum fidantias accipiebant, et his taliter actis Salvatori Deo, et Innocentio papae gratias egimus, cujus virtute, et gratia tantam consecuti sumus libertatem. Quibus ita peractis praefatus imperator de praedicto loco castra amovens, viam Romam redeundi arripuit, qui ante Portam Summam cum toto suo exercitu transivit, et praedictus apostolicus cum illo festinavit nono die intrante mensis Septembris. Tunc ipse imperator castra metatus est, ubi Tres- Sancti nominatur; deinde Capuam petens, Romam transierunt. Quid multa? Imperii sui altitudinem et palatia imperator ille repedavit. Apostolicus autem Innocentius palatium Lateranense adivit. Audiens itaque nominatus rex Rogerius imperatorem illum viam redeundi arripuisse, exercitu convocato Salernum venit; continuo super Nuceriam veniens, illud suae obtinuit potestati, deinde castra amovens totam terram Rainulphi comitis obtinuit; inde procedens Capuam furore multo et tempestate comprehendit, et eam igne ferroque depopulatur; universa siquidem civitatis illius spolia et divitias partim igne, partimque virtute consumi praecepit; ecclesias quidem, et earum ornamenta diripuit, mulieres quoque, et sanctimoniales in opprobrium conversae sunt, et his taliter evolutis Abellinum, et usque ad confinia Beneventi obtinuit. Confestim magister militum Sergius civitatis Neapolitanae ad suam convertitur fidelitatem; deinde judices Beneventanae civitatis cum aliis civibus regem ipsum adeuntes ad Anacleti fidelitatem, et ipsius regis amorem civitatem submittunt Beneventanam, Innocentii papae fidelitatem parvipendentes, et his actis convocato exercitu civitatem Beneventanam applicuit, et ante Portam Summam medio mense Octobris transiens ad montem Sarchum festinavit, quod suae obtinuit potestati. Et inde procedens super civitatem comitis Riccardi cursu volucri properavit, quam comes ille dimittens ad ducem confugit Rainulphum; sicque civitatem illam suae voluntati alligavit. Inde montem Corvinum capiens in ore ignis et gladii illud consumi praecepit, et spolia ejus diripuit. Dux igitur Rainulphus memoratus audiens regem illum ob ejus confusionem Apuliam fuisse ingressum, et ejus desolationem quotidie tractare, Barensem populum et Tranensem, Trojanum et Melphiensem, et mille quingentos milites congregavit, affirmans prius morti velle succumbere, quam vitam ducere infelicem, et taliter dux ille paratus prope regis exercitum adivit. Interea abbas de Claravalle, vir valde mirabilis et discretus, qui ad regem illum venerat pro tanti dissidii infestatione sedanda, inter regem illum et ducem pacis foedera alligare conatur; sed pro multis variisque negotiis quae inter eos quaerebantur, apud Salvatoris Dei potentiam nondum complacuit concordia alligari. Quid plura? Rex ipse exercitum suum divisit, et ad bellandum illum viriliter stabilivit, similiter et dux ille suos omnes sapienter ordinavit. Primum quidem regis acies ordinata aggreditur, et inter ducis armatos intravit. Illico acies illa regis prosternitur. Rex autem, qui cum aliis aciebus suis armatis inerat, Dei adveniente judicio, timore perculsus ipse primum terga vertens in fugam conversus est; sicque universa regis congregatio cursu praecipiti confugit, dimissis omnibus divitiarum suarum apparatibus et tentoriis, auri, argentique magnitudine infinita, quorum numerare copia non est humanae scientiae. Quid multa? Dux ille victor effectus de regis exercitu comprehendit, et occidit, omnemque illam magnitudinem, divitiasque tam ipse, quam populus Barensis et Tranensis, caeterique quos rogaverat ad propria locupletati detulerunt. Tria millia, sicut audivimus, hominum in bello mortua sunt. Ibi Sergius, magister militum Neapolitanae civitatis, mortuus est; ibi Eternus de Montefusco, et Girardus de Luzulino, et Sarolus de lo Tufo, et complures, quorum nomina pro difficultate numerandi silentio tegimus. Secundo vero die stante mensis Octobris bellum hoc actum est. Rex itaque nominatus taliter cum sequacibus suis anfugiens noctis tempore, altera quidem die ad castrum Paludis pervenit, deinde Salernum festinavit; diebus autem non multis evolutis, Rossemannus Beneventanus antistes, consilio accepto cum judicibus civitatis et sapientibus quibusdam ad regem ipsum consolandum, et servitia civitatis offerenda festinavit. Precatur insuper, ut libertatem possessionum Beneventanorum, quam supradictus imperator concesserat, populo Beneventano ipse largiretur. Rex igitur, precibus eorum acceptis, pro totius civitatis amore inveniendo, privilegio facto et signato, omnes fidantias et exactiones, quas soliti fuimus persolvere, condonavit, et privilegii pagina accepta gaudio ineffabili civitatem sunt regressi Beneventanam; privilegii pagina ita est continens:
2.80
« In nomine Domini Dei Salvatoris aeterni Jesu Christi; Dominicae Incarnationis anno 1137, mense Novembri primae indictionis: Ego Rogerius Dei gratia Siciliae Italiae rex, Christianorum adjutor et clypeus, Rogerii primi comitis filius: Regalis Excellentiae nostrae provocamur liberalitate fidelibus nostris tanquam de nobis bene promeritis beneficia ampliori manu debere impendere, ut non solum fideliores inveniantur, sed ut caeteri spe retributionis adjuti in nostro servitio promptiores habeantur. Eapropter, venerabilis Beneventane Rossemanne archiepiscope, qui semper in omnibus fidelis exstitisti, petitionibus tuis, et Bernardi Beneventani comestabuli, et Beneventanorum judicum, aliorumque plurimorum civium clementius annuentes, quia vos semper nostros fideles experti sumus, pro amore Summi Regis, per quem subsistimus, et regnamus, et amore et fidelitate vestra, quam in nobis habetis, et in antea habituri estis, dimittimus et condonamus vobis ea omnia, quae nos et praedecessores nostri Normandi circa Beneventanam civitatem habuerunt, fidantias subscriptas, videlicet denariorum redditus, salutes angarias, terraticum, herbaticum, carnaticum, Kalendaticum, vinum, olivas, relevum, postremo omnes alias exactiones tam ecclesiarum quam civium, et omnia praedicta et possessiones liberas facimus, et quietas, undecunque aliquid accipere soliti sumus; ut quandiu in nostra permanseritis fidelitate, et nostrorum haeredum, liberi et quieti vos, et vestri haeredes ab omnibus supradictis maneatis, et in vestris praediis venandi, piscandi, aucupandi liberam facultatem habeatis, et ut firmiter hoc tenere valeatis privilegium istud sigillo aureo nostro signari fecimus: Si qua vero persona, quod absit, magna humilisve, hujus nostrae concessionis paginam in aliquo violare praesumpserit, viginti libras auri purissimi in misericordia nostra palatio nostro componat, praesensque privilegium robur pristinum obtineat. At hujus concessionis judicium per manus Henrici nostri notarii scribi praecepimus, et bulla aurea insigniri. Anno regni nostri septimo.»
2.81
Cumque privilegium hoc coram Beneventanorum coetu lectum esset, Deo Salvatori omnium, praefatoque regi, et jam dicto antistiti gratias egimus, quia quod avi et patres nostri videre non potuerunt, libertatis et securitatis donum nobis dignatus est misericordia sua Jesus Christus largiri, et meritis non nostris offerre. Quid multa? ex tanto nobis concesso beneficio, et firmato, cives universi, servitia, et honores praefato regi polliciti sunt, et sine offensione ad ejus praeceptum famulari. Dux praeterea Rainulphus supra memoratus audiens regem illum sic devictum, et animo consternatum cum paucis Salernitanam civitatem fuisse ingressum, consilio habito, mille fere equites, et Apulorum peditum multitudinem congregavit; nec mora, Trojam dimittens captivatam totam suae alligavit potestati, et inde procedens super comitis Rogerii de Ariano comitatum advenit, qui continuo Alferium Draco, et Robertum de la Marra, et Robertum de Petramajori, et Robertum de Potofranco, aliosque barones ipsius comitis suae subjugavit ditioni. Postremo eumdem comitem Rogerium ad suam coegit voluntatem. Quibus ita peractis dux ipse prope castellum Paludis suorum virtute stipatus castrametatur, die quidem Kalendarum Decembris. Mirabatur interea populus Beneventanus de ducis illius Rainulphi continentia, et in praedicti regis amore et fidelitate, et Anacleti servitio die, noctuque simul cum Domino Rossemanno antistite invigilabat.
2.82
Aliud quoque non tegendum silentio fraternitati vestrae explicabo. Cum praefatus abbas de Claravalle, vir valde mirabilis et discretus de foedere pacis, et Ecclesiae unitate cum nominato rege confabularetur, assidue rex ipse cum abbate illo stabilivit, ut tres cardinales ex parte Innocentii papae, qui ejus interfuissent electioni ad regem ipsum venirent, et tres ex parte Anacleti et ordinem electionis utriusque regi ipsi insinuarent, deinde rex ipse, ordine audito, utriusque partis sanctiorem et justiorem eligeret electionem, et sic Spiritu sancto favente, ad pacis perveniret cum totius sui regni magnitudine firmamentum, quantum in sui arbitrio et scientia contineret. Cognoverat enim, firmiterque crediderat, totius mundi Christicolas parti favere Innocentii, et ejus pontificatum venerari; ipse vero solus cum regni sui latitudine discordabat. Continuo ad Innocentium papam, et Anacletum delegatum est, et cursu rapido regis positio destinatur. Placuit itaque eis, et consilio eorum firmato ex parte Innocentii Almericus cancellarius, et Girardus cardinalis vir valde venerabilis simul cum praedicto abbate de Claravalle Salernum super hujusmodi electione ventilanda advenerunt. Ex parte vero Anacleti Matthaeus cancellarius, et Petrus Pisanus cardinalis, et cardinalis alius nomine Gregorius similiter acceleravere. Quibus ita congregatis, rex ille, ut erat sagacis animi, providique consilii, prius partem Innocentii quatriduo usque ad occasum mirabiliter, et ultra quam credi potest, examinavit; sequenter autem Anacleti partem quatriduo similiter perscrutatus est. Studiose igitur, et diligenter partibus utriusque electionis auditis, rex ipse clerum omnem et populum civitatis Salernitanae congregari mandavit, et episcopos, et abbates monasteriorum, qui convenerant, et coram eis taliter exorsus est:« Domini et fratres, credimus vestram non latere prudentiam, qua de re cardinales istos partes utriusque fecerim convocari; putavi etenim, quantum nostrae attinet virtuti, tali et tanto negotio finem imponere, et justitiae semitam evidenter sectari, sed quia multis quaestionibus variisque responsionibus animus noster impeditur, solus ego super hoc tanto negotio finem impendere nequeo: unde si dominis istis cardinalibus videtur, ordinem utriusque scribant electionis, et ab utraque parte unus mecum in Siciliam descendat cardinalis, ubi, favente Domino Nativitatis Jesu Christi Salvatoris festivitatem celebraturi sumus, ibique sapientes archiepiscopos, episcopos, aliosque inveniemus prudentis animi viros, quorum consilio Anacleti partem usque modo sectatus sum: tunc enim ipsorum aliorumque sapientum consilio super hoc negotio, divina inspirante clementia, certissimum finem, quantum meae attinet potestati, imponemus.» Cardinalis ad haec Girardus respondit:« Sciatis revera, quoniam ex parte nostra ordinem partis nostrae nos omnes scribemus: audistis enim ex ore nostro seriem electionis, audistis omnia, quaecunque circa nos gesta sunt: cardinalem quidem mittemus Guidonem de Castello, sapientem utique virum et discretum, qui vobiscum, sicut petitis ad Siciliam veniat, deinde sicut sapientiae vestrae placuerit, perficiatis, Spiritus sanctus Paracletus cor vestrum illuminet, et corde recto ad Ecclesiam, et veritatis lumen perducat.» Et, his actis, unusquisque ad propria remeavit. Altera die adveniente praedictus Girardus cardinalis cum suis reversus est: solus autem Guido praefatus cardinalis remansit cum rege profecturus, sicut statutum est. Ex parte vero Anacleti similiter cardinalis alius destinatur. Quibus patratis, navigio parato, rex ipse ad Siciliam transfretavit. Dux praeterea Rainulphus jam nominatus praefatum castellum Paludis viriliter obsedit, quod praeliis multis, et machinationibus quotidie expugnabat. Videns autem dux ipse castellum illud capere non posse, consilio habito, castellum illud dimisit, et in finibus Alifanis secessit; qui continuo civitatem illam, et munitionem castelli comprehendit, et suae obtinuit potestati.
2.83
Hoc anno Anacletus, qui sub nomine pontificatus advixit, septimo die stante mensis Januarii mortuus est, qui sedit annis septem, et mensibus undecim, et diebus viginti duobus. Innocentius itaque pontifex continuo viribus sumptis, et amicorum virtute accepta contra inimicos viriliter insilivit. Rossemannus igitur episcopus totius civitatis tintinnabula Beneventanae pulsare praecepit, mortem ipsius Anacleti significando.
2.84
Hoc anno praedictus imperator cum ad imperium suum revertebatur, mortuus est in partibus Tusciae, et eo defuncto Corradus ad imperium unanimi voto sublimatus est.
2.85
Anno 1138 et novo anno pontificatus domini Innocentii secundi summi pontificis, mense Martio primae indictionis. Cum praedictus Anacletus mortuus esset, cardinales sui, consilio accepto a fratribus ipsius Anacleti, ad regem miserunt Rogerium ipsius Anacleti mortem significantes, ut si ei placeret, papam constituerent. Rex itaque ut domini papae Innocentii partem impediret, voluntati eorum assensit, et papam eligendi potestatem dedit; qui Romam reversi fautoribus eorum congregatis; medio mense Martio, Gregorium cardinalem papam sibi, et invasorem constituerunt, Victoremque eum vocaverunt. Sed Dei misericordia auxiliante, haeresis illa, et invasio pauco tempore regnavit. Diebus autem non multis evolutis, fratres praedicti Anacleti, tantam cognoscentes turbationem, in se reversi, Domino favente, cum praedicto domino Innocentio papa pacis firmamentum composuerunt, et ipsi, et omnes ejus adversarii ad ejus fidelitatem conversi sunt, et sceleratus ille, qui sub Victoris nomine apparuit, vestem, et mitram deposuit, et ad voluntatem pontificis Innocentii pervenit. Sicque gaudio magno, et gloria exsultationis tota Romana civitas exsultavit, et pontifex ipse Innocentius ad unitatem Ecclesiae, et concordiam, auxiliante Domino, perducitur. Diebus autem non multis evolutis, praedictus apostolicus consilio accepto Albanum venit disponens, exercitu congregato ad ducem Rainulphum venire, sed infirmitate percussus venire non potuit. Interea rex Rogerius congregato exercitu in finibus venit Apuliae, cogitans civitates sibi ab imperatore ablatas suae submittere potestati. Dux igitur Rainulphus regis illius sentiens adventum, totius Apuliae partes submovit, ut contra ejus rabiem unanimiter insistant. Nec mora, cursu rapido ad ducem festinant nominatum, et sic contra regis illius ferociam mensibus fere duobus resistunt. Haec inter, sicut nobis est relatum, praedictus rex dominum papam Innocentium in patrem et dominum accepit, et civitati Beneventanae, et per totius regni sui partes mandavit eum patrem et dominum accepisse. Nos autem litteris ejus acceptis dominum illum et patrem vocavimus; quibus peractis Rao de Fraineta Beneventanae civitati, et regi Rogerio rebellis apparuit, et vineas Beneventanorum incidi mandavit. Cives itaque consilio accepto Raonis illius infestationes regi nominato mandaverunt, ut citissime eos ab illius adversitatibus eripiat. Rex illico, congregato exercitu, iter arripuit, et in ipsius sui adventus virtute Montemmaranum, et castella alia comprehendit, et igne comburit. Inde super Ceppalunum adveniens simul cum Beneventanis illud obsedit, et die ipso villam rusticorum comprehendit, et eorum bona depraedata sunt, et domus omnes eorum destructae. Sequenti vero die turres et munitiones castelli in potestate regis datae sunt. Rao etenim de Fraineta timore regis coactus castellum illud triduo ante exierat cum uxore, et ad ducem festinavit Rainulphum simul cum Raone de lo Tufo, et Orrico de Sarno, qui similiter faciem regis fugientes castella sua dimiserunt. Cives continuo Beneventani regem precantur suppliciter, ut castellum illud Ceppaluni civitati contrarium, ad destruendum largiatur. Quid multa? Rex ipse petitionibus populi favens permisit ad diruendum. Nec mora, catervatim Beneventanus populus festinat ad destruendum, et sic radicitus universa aedificia castelli evulsa sunt, et civitas tota super illius gaudebat destructione. Nam si universas crudelitates, et pericula, quae ab illius castelli domini passi sumus, describere vellem, nec lingua dicere, neque stylo pronuntiare possem. Unde Deum laudantes regi gratias egimus, qui nobis illud ad destruendum concessit. Et his actis praefatus rex Capuanos fines adivit, et castellum, quod Calvum dicitur, comprehendit. Dux praeterea Rainulphus exercitu congregato horis omnibus invigilabat, ut regem illum virtute insiliat et accipiat ultionem. Rex vero, ut erat sapientis consilii, per montana quaeque, et loca ardua castrametatur, et sic ducis vitabat prudentiam, et virtutem, unde dux ille vehementer condolens mente, et corpore fremebat, quia cordis dolorem ostendere non poterat. Novissime apud Alifas moratur, existimans regem illum Alifis venire. Rex vero, ut diximus, ducis constantiam fugiens a castello Calvo revertitur, et in finibus S. Agathes tentoria sua poni praecepit, Beneventum venire disponens; et inde amoto exercitu castrametatus est prope Beneventum, ubi dicitur Plancella, et ibi mansit duobus diebus. Tunc accepto consilio inde recessit, et districto exercitu flumen transivit Caloris, et castra posuit super pontem Valentinum, mansitque ibi duobus diebus. Dux autem nominatus Rainulphus', ut erat prudentis animi, in finibus morabatur Petraemajoris, pertractans, ut castelium Apicis, quod rex minabatur obsidere, virtute, et animose illud liberaret. Rex itaque nominatus Beneventanos precatur, ut in ejus auxilio unanimiter festinarent, Rossemannus igitur, qui tunc praesul aderat, amore regis coactus cives universos rogavit, et in ejus mandavit auxilio. Audiens autem rex ipse castellum Apicis a militibus et viris prudentibus armatum fore, consilio accepto, castra amovit, et Petraepolicinae castellum aggredi praecepit, et igne ferroque illud depopulatur; et inde procedens castella alia comprehendit, et comburi mandavit. Pontem Landulphi Farnitum, Campugattari, et Guardiam, et civitatem comprehendit Alipham, et igne consumpsit, universam quidem substantiam civium, et Ecclesiarum ornatus, galiotae regis, et turba innumera praedonum, quae eum sequebatur, comprehendit, rapuit, dispoliavit, et unusquisque, prout potuit, dispartitur. Lector itaque, si adesses, super tali tantaque civitatis strage et confusione turbatus deficeres, et firmares a Graecorum tempore et paganorum, tantam in Christianos ruinam et combustionem non accidisse. Cumque taliter civitatem illam Alipham consumpsisset, exercitu inde amoto, in finibus festinavit Benafri, civitates illas suae submittere potestati. Continuo jussu crudelitatis a rege illo injuncto, civitatem illam Benafrum aggredi, et expugnari mandavit. Cives autem, prout poterant, et se et civitatem defendebant. Rex itaque eorum constantiam aspiciens, crudeli manu jussionis minatur, ut civitatem illam insiliant. Continuo, peccatis imminentibus, civitas illa valde munita et divitiis plena capitur; et civium omnium bona et divitiarum magnitudines ab hostibus capiuntur, et divisae per partes ad nihilum sunt conversae. Viri itaque, et mulieres, parvulique eorum per montana fugiunt, omnibus eorum bonis in manibus rapientium, et praedonum dimissis, sicque civitas illa, et turrium ejus munitiones in potestate regis subacta est. Et tali crudelitate audita Praesentianum castellum et Roccaromana ad regis voluntatem convertitur, et alia castella circumquaque contigua. Quibus actis, rex inde revertens Beneventum venit, et ad Paludis castellum castrametatur duodecimo die mensis Septembris intrante. Dux interea Rainulphus, qui tanto regi resistere non poterat, dolore cordis concussus circa Aliphanos fines morabatur. Inde procedens rex ipse ad civitatem Melphium ivit, putans eam suae submittere potestati, quod obtinere non potuit, et inde reversus super castellum Toccum adivit. Continuo machinas lignorum fieri mandavit, virtute quarum turres castelli illius, et munitiones destruerentur; sicque pars quaedam turrium diruta est. Dux interea Rainulphus circa eum quotidie invigilabat, ne rex ille terras Rogerii comitis de Ariano invaderet. Populus autem castelli, virtutem regis, et furorem aspiciens sub ejus potestate et ditione colla submisit, et castellum illud in ejus dominatione subactum est tertio Kalend. Octobris, octo quidem dies castellum illud Toccum obsedit. Quibus ita peractis, rex ipse castra inde amovit, et tempore valde pluviali Beneventum venit, et ipse intra ecclesiam Sancti Petri apostoli prope civitatem sitam castrametatur. Totus quidem ejus exercitus infra civitatem hospitatus est Beneventi, ibique mansit diebus tribus: tempus enim terribile pluviarum, et valde periculosum inerat, et pro inveniendis ad exercitum necessariis, nullo modo adire valebant; unde, sicut diximus, infra civitatem Beneventi ad refocillandum exercitum commorati sunt. Rex interea nominatus civitatem intravit Beneventanam quarto die intrante mensis Octobris, et Ecclesias, et civitatis palatia, et curiam apostolici studiose perquisivit, et exercitu refocillato, castra a civitate amovit et prope castellum S. Severi castrametatus est. Inde procedens castellum Morcone suae obtinuit potestati, et his actis castellum Sancti Georgii, et Petrae majoris comprehendit. Comes igitur Rogerius de Ariano haec audiens Apicis castellum dimisit, et villanis omnibus, ut regi obedirent, licentiam largitur, et ipse civitatem intravit Arianum; ibique confidens ducis Rainulphi auxilium adinvenit; qua de re nullo modo ad regis voluntatem pervenire voluit. Continuo rex ipse castellum Apicis suae alligavit fidelitati, et rex ipse ad castellum Tamarum diebus quatuor moratus est. Praefatus autem dux exercitu congregato prope civitatem Arianum venit custodiens, ne rex ipse quoquo modo eam invaderet, et sic rex ipse, et dux ad invicem laborabant. Et his decursis praedictus rex a Tamaro illo castello discedens circa Melphitanos fines festinavit; et inde procedens castellum S. Agathes valde munitum suae obtinuit potestati, et alia castella ibi contigua. Dux interea nominatus civitatem regebat Melphium, ne rex ille quoquo modo ingenio eam invaderet: praefatus autem rex cognoscens ducem Rainulphum jugiter contra se, et suos obsistere, et Apuliae civitates tueri, consilio communicato, castella, quae comprehenderat, militibus et viris armatis muniri, et observari mandavit, et ipse rex Salernum adivit, disponens ad Siciliam reverti, quam longo tempore dimiserat. At dux nominatus Barum descendit, et marinos fines visitavit, populum omnem hortando, ut tempore opportuno, viribus sumptis, et armis, contra regem obsistant, qui unanimiter, et corde devoto paratos fore clamitabant.
2.86
Anno 1139, Dominicae Incarnationis, et decimo anno pontificatus domini Innocentii secundi summi pontificis, et universalis papae mense Martio secundae indictionis, hoc anno praefatus apostolicus Innocentius, octavo die intrante mensis Aprilis, Romae synodum celebravit. Ad cujus sacri conventus praesentiam archiepiscopi, episcopi et abbates innumeri convenerunt: ibique inter caetera, quae, Spiritu sancto mediante, statuta sunt, vinculis excommunicationis alligavit regem Rogerium praedictus apostolicus Innocentius in praesentia omnium Catholicorum virorum, qui convenerant, et ejus omnes sequaces. Hoc anno Rainulphus dux, de quo in superiori tractatu mentionem fecimus, ardentissimo febris synoche, calore correptus, ultimo die stante mensis Aprilis ex hoc mundo decessit apud civitatatem Trojanam, quem ducem Guillelmus venerabilis ipsius civitatis episcopus cum universo clero et populo diligenter et honeste, lacrymisque manantibus sepulturae infra episcopium tradiderunt. O quantus luctus omnium, et virginum, et viduarum, puerorum, et senum utriusque sexus, et militum, civitatem illam invasit! quem si radicitus describere tentarem, nec dies sufficerent, nec copia describendi. Barensis itaque populus, et Tranensis, Melphiensis, Canusinus, et omnes, qui sub ejus dominio, et protectione confidebant, consolatione oblita, crinibus evulsis, pectoribus laniatis et genis, ultra humanum modum lugebant. Lugebant enim ducem piissimum, et ad rem universorum, qui totius sui ducatus habenas dulcedine, et humanitatis suavitate, furore omni deposito disponebat. Quid multa? de mortis illius compassione inimicorum etiam acerbitas, et de ejus prudentia condolens, lacrymansque compatiebatur: sicque tota fere Italia de ejus probitate, et praeliis, horis omnibus recitabat. Audiens autem praenominatus rex Rogerius ducem Rainulphum virum bellicosum, et magnanimum ex hoc mundo obiisse, vanitatis et elationis spiritu accensus ultra humanum modum gavisus est. Gavisus utique, et morte communi oblitus exaestuat, animoque concipiens, ut exercitu congregato Apuliae fines insiliat, eamque suae submittat ditioni et fidelitati. Quid multa? septem navigiis armatorum paratis, et auri, argentique magnitudine ditatis, die septimo stante mensis Maii, Salernum transfretavit. Continuo clerus omnis et populus Salernitanus laudibus multis hymnisque sonantibus regem illum suscepit. Nec mora, rex ipse litteras omnibus suis circumquaque manentibus direxit, ut armis eductis ad eum conveniant. Litteris itaque ejus acceptis ad imperium ejus obtemperaverunt; deinde rex ipse exercitu congregato Beneventum venit, et sic contra inimicos expugnandos festinavit.
2.87
Hoc anno IV Kalend. Junii, mons ille, qui prope civitatem Neapolim esse videbatur, ignem validum, et flammas visibiles projecit, per dies octo, ita ut civitates ei contiguae, et castra mortem exspectabant, ex cujus incendio pulvis niger, et horribilis exivit, et usque Salernum, et Be eventum, et Capuam, et Neapolim pulvis ille a facie venti pervolavit; ignis vero ille per dies octo visus est, de quo pulvere cives multi Beneventanorum, et ego istius operis descriptor collegimus, per dies vero triginta pulvis ille super terram visus est. Cumque, ut supra dictum est, rex Rogerius exercitum congregasset, super comitis civitatem festinus adivit, et civitatem illam acerrime expugnans suae eam alligavit ditioni. Comes autem fugam petens Trojam ingressus est. Deinde rex ille civitates, et castra Capitanatae suae obtinuit potestati. Dux praeterea filius praefati regis civitates cunctas Apuliae, et maritimas ad suum convertit imperium, pacem omnibus, et securitatem affirmans. Barum quidem civitatem valde munitam obtinere non potuit; quadringentos enim milites princeps civitatis secum detinebat, praeter cives quinquaginta millia habitantium. Dux itaque nominatus civitatem illam Barum cognoscens capere non posse, exercitu suo convocato, ad patrem regem Rogerium, qui in Trojanis morabatur confinibus pervenit, et eis in unum convenientibus, studiose tractare coeperunt, qualiter civitatem Trojanam suae submittant potestati. Quatuor quidem millibus interjectis a civitate Trojana comes Rogerius Ariani cum septingentis militibus de morte desperatis morabantur. Cives revera Trojani cum extraneis, qui ad eos confugerant prae timore nominati regis civitatem illam tuebantur. Rex itaque civitatem illam sic a tantorum virorum virtute munitam persentiens ad castellum Bacharezza ibi vicinum ducentos milites dimisit pro civitatis illius infestatione, et ipse cum duce nominato filio suo, simulque eorum exercitu advocato super civitatem Arianum comitis Rogerii venit. Continuo rex ipse civitatem illam obsedit, et lignorum machinas ad expugnandum eam fieri mandavit. Cives autem, et milites, qui cum eis erant, nihil ex his, quae ingerebantur, metuebant; ducentos enim milites et vigenti fere millia armatorum in civitatem introduxerunt. Rex itaque sic eam paratam et munitam aspiciens castra amoveri praecepit et furore commotus vineas, olivas, et arbores, et sata eorum, que inveniri poterant, incidi mandavit, et devastari, et sic civitatem illam dimittens biduo per confinia illius moratus est.
2.88
Eodem tempore praefatus apostolicus Innocentius praedictum ducem Rainulphum obiisse audiens, satis satisque condoluit, et consilio communicato, urbem Romam exivit, mille equitum caterva stipatus, et peditum multitudine copiosa, deinde ad civitatem Sancti Germani pervenit. Cumque praefatus rex apostolicum illum urbe egressum persensit, legatos suos praedicto apostolico de pace mandavit, et voluntatem apostolici, et petitionem pollicetur perficere. Apostolicus autem legatos regis honeste accipiens, cardinales duos ad regem ipsum transmisit, pacis et dilectionis firmamentum describens, et ut ad civitatem Sancti Germani rex ipse festinaret. Quid multa? Cardinales illos rex ille diligenter et honeste accipiens, civitatem Trojanam, quam obsidebat dimisit, et cursu rapido ad praedictum apostolicum cum duce filio suo, et exercitibus suis festinat; continuo per legatos suos ab utraque parte de pacis foedere interlocuti sunt. Apostolicus itaque principatum Capuanum a rege petebat, quem injuste principi Roberto abstulerat. Rex vero nullo modo principatum illum reddere voluit, et sic per dies octo disceptatio talis inter eos habita est; et his actis praefatus rex suo omni exercitu coacervato, ad terras, quae filiorum Burelli vocantur, acceleravit, de quibus terris partem quamdam castrorum suae submisit potestati. Apostolicus autem, et qui cum eo erant, regem illum in partes illas recessisse cognoscentes, castrum quoddam nomine Galluzzum aggredi praecepit, et devastari. Nec mora, praefato regi nuntiatum est qualiter jam dictus apostolicus castellum illud esset aggressus. Quid multa? cursu rapidissimo rex ille ad terram Sancti Germani, ubi apostolicus ipse morabatur, pervenit. En subito de regis adventu fama terribilis pervolat, et continuo castra regis confixa sunt. Apostolicus itaque, et princeps Robertus Capuanus, et Romanorum militia regis adventum sentiens castra eorum omnia amoveri jubent, ut in securiori parte manerent. Dux autem regis filius, mille fere equites accipiens sic apostolicum discedentem deprehendens, insidiis constitutis, super apostolici milites insilivit, qui potentiam et insidias sentientes terga vertentes fugam petunt, et secundum vires per loca illa diversa aufugiunt. Praefatus vero princeps, et Riccardus de Sapacanina, et Romanorum multitudo evasit, multi vero militum, et peditum in flumine mortui sunt, multos in captione regis fore audivimus. Apostolicus autem Innocentius post suos omnes quasi securus incedebat. En ex improviso militum caterva cum aggreditur, heu dolor! et illum comprehendunt, omnique suo thesauro et ornatu diviso, ducunt illum ante regis aspectum, et sic contumeliis ditatum, captivum illum in tentorio, quod rex illi transmisit, intromittunt: et consequenter apostolici cancellarium Aimericum et cardinales captivos perducunt. Decimo autem die stante mensis Julii, pontifex ipse Innocentius captus est. O quantus luctus, et moeroris abundantia mentes fidelium et civitates apostolici invasit! quod si radicitus describere vellem, nec dies, nec tempus sufficerent. Quid multa? Continuo rex ille per legatos suos pontifici Innocentio, quem captivum tenebat, suppliciter, et ultra quam credi potest, mandavit humiliter, ut pacis et concordiae manum componat. Apostolicus itaque se destitutum virtute et armis, et desolatum aspiciens, precibus regis et petitionibus assensit, et capitularibus et privilegiis ab utraque parte firmatis, rex ipse, et dux filius ejus, et princeps septimo decimo die stante mensis Julii ante ipsius apostolici praesentiam veniunt, et pedibus ejus advoluti misericordiam petunt, et ad pontificis imperium usquequaque flectuntur. Continuo per Evangelia firmaverunt B. Petro, et Innocentio papae, ejusque successoribus canonice intrantibus fidelitatem deferre, caeteraque, quae conscripta sunt. Regi vero Rogerio statim Siciliae regnum per vexillum donavit ejus duci filio ducatum Apuliae, principi alteri filio ejus principatum Capuanum largitus est. Die vero illa, in qua praedictus apostolicus pacem cum rege firmavit, B. Jacobi apostoli festivitas celebratur; VII Kalendas Augusti. Et his actis, missae solemnia celebravit apostolicus ipse, ubi satis abundeque de pacis continentia tractavit. Laetitia igitur, et gaudii abundantia universos inhausit, et coelorum regem magnificantes super pacis firmatae et concordiae dextra laetati sunt. Beneventanus itaque populus pacem audiens firmatam, et regem voluntati apostolici alligatum, tanto gaudio et exsultatione triumphat, quod si ex toto describerem, deficerem in tempore et locutione. Apostolicus igitur, pace firmata cum nominato rege, Beneventum ingressus est die Kalendarum Augusti, quem Beneventanus populus honore multo, et devotione cordis suscipiens, quasi Beatum Petrum in carne aspiciens, laetatus valde gaudebat. Rex autem foris civitatem Beneventi castrametatus est, quia rex usque ad Portam Sancti Laurentii cum domino apostolico comitatur. Die vero ipsa ad Vesperam rex ipse civitatem ingreditur, et curiam domini papae ascendens, cum eo aliquantum moratur, deinde ad episcopium pergit, et Beatae Mariae basilicam, et Bartholomaei apostoli ingrediens pro salute sua oravit. Intravit quoque monasterium S. Sophiae, et ante altare S. Mercurii se prostravit. Inde procedens claustra monasterii, et dormitorium, et refectorium perambulavit, et monachorum orationibus se commendans, civitatem exivit per Portam Summam, et ad castra gaudens remeavit. Rossemannus autem, qui contra voluntatem apostolici quotidie pugnabat, archiepiscopus a Petro Leonis consecratus, de Benevento expulsus est, et miser ipse cum domino rege festinavit. Et his actis castellum, quod Rossemannus ille ad Portam Summam fabricari jussit, dominus papa destruxit: et in his diebus cives Neapolitani venerunt Beneventum, et civitatem Neapolim ad fidelitatem domini regis tradentes, ducem filium ejus duxerunt; et ejus fidelitati colla submittunt. Praefatus praeterea rex, exercitu amoto, Trojam adivit, et civitatem ipsam suae submisit potestati; episcopus autem Trojanae civitatis Guillelmus nomine, et populus civitatis legatos praefato delegaverunt regi, ut civitatem ingrediatur, et inter suos fideles et amicos honeste maneat, et secure. Rex vero, legatis acceptis:« Non civitatem,» inquit,« ingrediar, donec traditor ille, Raynulphus scilicet, inter vos manserit.» Continuo qui missi fuerant, civitatem regressi regis intentionem omnibus patefaciunt, et licet dolore commoti cives ex tanta regis responsione, quatuor tamen militibus praeceperunt, ut sepulcro fracto cadaver ducis Rainulphi extraheretur, et extra civitatem educerent, ut furore regis sedato, ad eos pacifice ingrediatur. Jusserunt etiam inimici ducis praefati cuidam militi nomine Gallicano, qui ducis illius fidelissimus fuerat, ut ipse Gallicanus ob injuriam ducis defuncti, et ejusdem Gallicani dolorem, tumulum frangeret, et ducis ossa pelli, et fetori adhuc circumplexa manu sua extraheret; qui Gallicanus timore coactus, et ne tanti regis furorem incurrat,( heu dolor!) quasi mente hilari cum aliis, ducis ossa involuta, ut diximus, eduxit. Continuo in collo ducis defuncti funem ligari fecerunt, qui ejus inimici exstiterant, et usque ad castellum civitatis per plateas traxerunt, deinde reversi usque ad Carbonarium foris civitatem, ubi stagnum luteum, putridumque inerat, ducis ipsius suffocaverunt cadaver, heu nefas et dictu mirabile! totam protinus civitatem, timor et luctus invadit, quod unusquisque mortem optabat, et amicorum ducis ipsius, et inimicorum( Regem quidem testor aeternum, Judicemque saeculorum) tale tantumque factum horribile in generationibus praeteritis, et inter paganorum sectam nunquam legimus accidisse. Haec siquidem crudelitatis potentia quid regi illi profuit? quae victoria, vel majestatis gloria ei successit? sed ut mentis suae furorem pacare desiderans, quod non potuit exercere in viventem, operatus est in defunctum. Revera, dum dux praedictus vixerat, licet cum paucis adesset, ipse tamen rex nullo modo circa ducis ipsius aciem, etsi eum decem millibus armatorum instaret, propinquare audebat. Unde ei visum fuit, mentis suae rabiem aliquantisper fore mitigatam. Sed redeamus ad causam; dux itaque regis illius filius factum hujusmodi audiens ad patrem accessit audacter, et facti illius ordinem redarguit, et precatur patrem, ut sepulturae dux ille dehonestatus traderetur. Rex igitur ducis filii favens orationi sepulturae illum tradi mandavit; et his actis civitatis populus, ut ingrederetur ad eos, exspectabat, sicut promiserat. Qui nec sic voluit civitatem Trojam introire, sed castra inde amovens civitatem Barensem adivit: quam terra, marique obsedit; cumque praedictus apostolicus civitatem introisset Beneventanam, omnem ordinationem a Petro Leonis factam deposuit, et a rossemanno: die vero Assumptionis S. Mariae, et in passione B. Bartholomaei episcopium descendit, et missarum solemnia honeste celebravit; et his actis, praedictus apostolicus a Romanis saepe vocatus, secundo die stante mensis Septembris, iter arripuit, et Domino favente, Romam repedavit.
2.89
Hoc anno Gregorius Beneventanus antistes a domino papa Innocentio consecratus Beneventum intravit secundo die intrante mensis Septembris, et dominus papa Guidonem diaconum cardinalem rectorem Beneventi ordinavit. Audiens autem populus Romanus domini papae Innocentii adventum catervatim obviam exivit, et illum gaudio magno et honore suscepit, deinde eum hortabatur, ut pacem, quam cum rege Rogerio posuerat, consilio eorum confringeret. Apostolicus autem nullo modo petitionibus eorum consentire voluit; dicebat quidem sic Domino placuisse, quod per ejus captionem pax hujusmodi facta fuisset. Cumque, ut supra dictum est, praefatus rex civitatem obsedisset Barensem Innocentius papa, cum intra civitatem esset Beneventanam, episcopum Ostiensem virum valde venerabilem ad civitatem Barensem delegavit, populum civitatis monendo, ut ad regis fidelitatem colla submittant, et ejus voluntati famulentur. Populus autem Barensis, ut erat superbi animi, et elationi suppositus, episcopum illum, ut civitatem ingrederetur nullatenus est passus, dictis quoque ejus nullo modo credere pertentavit. Quid multa? Episcopus ille revertens, Barensis populi ferociam, et elationem Domino intimabat apostolico; inde ut dictum est, Dominus papa Romam reversus est. Rex igitur Rogerius populi illius Barensis aspiciens superbiam, consilio habito, machinas lignorum, et turres triginta fere ordinari praecepit, ut civitatis muros, et munitiones prosternat; quibus peractis prope civitatis murum machinas illas appropinquari virtute multa mandavit, et continuo turres, et muri civitatis prostrati frangebantur; palatia etiam civitatis, quae prope civitatis murum intrinsecus erant, fracta ruebant; sicque duorum mensium spatio Augusti videlicet, et Septembris ruinam illam, et timorem passi sunt, famis etiam asperitatem et sitis sustinentes, panem unum sex romesinis emebant, carnem, ut audivimus, equorum comedebant. Novissime autem tum pro fame, tum pro populi seditione, quae inter eos orta erat, quosdam civium cum Rogerio de Surrento, princeps civitatis, Jaquintus nomine, ad praefatum regem mandavit, addens in mandatis, quia civitatem animo libenti ei redderet, dummodo securi circa eum, pace accepta, consistant; et rex captivos civitatis, quos habebat, eis reddat, similiter homines regis, quos civitas habebat, dimittat. Nec mora, pactio talis et ordinatio et regi placuit, et civitati, sicque civitatis populus, pace accepta acquievit, et, sacramentis datis, pax constituta apparuit. His ita peractis, en adest miles quidam, cui praefatus civitatis princeps oculum evelli praecepit, pedibus regis prostratus oravit ut justitiam sibi de principe Barensi faciat, qui lumen oculorum sibi evulsit. Rex itaque continuo furore accensus, et ultra quam credi potest admirans, cursu rapido vocari fecit judices Trojanorum, Tranensium et Barensium, ut de pacto judicarent, quod rex cum civitate Barensi posuerat, videlicet, ut ex utraque captivi, sani, et incolumes redderentur. Quid plura? a Judicibus Barensibus judicatum est ut princeps ille Jaquintus civitatis, qui ei oculum jussit evelli, et ejus consiliarii in potestate essent regis. Confestim princeps ille, et consiliarii ejus Guaiferius quidam, et Abiut, caeterique eorum consocii ante regem confessi sunt, jussu, et consilio eorum lumen oculorum militi praedicto evelli fecisse. Nec mora; principem illum et praedictos viros, aliosque decem laqueo fecit suspendi praefatus rex, et decem alios oculis et membris truncari, civesque alios prudentes ligari, et vinculis teneri, eorumque bona auferri; sicque de civitate illa Barensi inauditam fecit ultionem. Timor itaque, et tremor tantus civitatem illam invasit quod nemo virorum et mulierum per plateas, et vicos incedere palam audebat. Lacrymis quidem, et suspiriis Salvatoris misericordiam invocabant, ut eorum afflictioni subvenire dignaretur. His ita gestis, consilio accepto, rex ipse exercitum dividens Salernum adivit quinto die stante mensis Octobris, ibique de negotiis suis et actibus tractavit. Octo retro diebus intrantibus mensis Octobris civitas illa Barensis sic afflicta et exagitata est. Cumque Salernum rex ipse advenisset, inimicis suis terras omnes eorum abstulit, et sacramento eos perstrinxit, ut ultra montes festinarent: quod et factum est. Comitem vero Rogerium de Ariano ejus adversarium simul cum uxore sua navigio parato in partes Siciliae captivum mandavit, sicque vindictam perficiens super inimicis, quinto die intrante mensis Novembris navigio armato Panormum transfretavit.
2.90
Hoc anno XI Kalend. Februarii primo pullorum cantu terraemotus magnus factus est, ita quod domos corruere putabamus: cumque, ut praediximus, papa Innocentius civitatem Beneventanam recuperaret, Guidonem diaconum Romanae sedis virum valde discretum, et moribus ornatum rectorem civitatis Beneventanae ordinavit. Qui rector usque ad Kalendas Martii in civitate permansit. Deinde apostolicus alium misit rectorem Joannem nomine, consanguineum suum, subdiaconum, et Guido ille Romam repedavit.
2.91
Anno 1140 et undecimo anno pontificatus praedicti domini Innocentii, mense Martio tertiae indictionis. Hoc anno praedictus rex Rogerius Amphusum filium suum principem Capuanorum magno cum exercitu militum et peditum trans civitatem Piscariam misit, ut provinciam illam suae subjugaret potestati; qui vero princeps exercitu illo accepto, sicut rex pater ejus jusserat, labore multo peregit, et Piscariam transiens castella copiosa ibi contigua, et vicos comprehendit, et spolia illorum praedatus est, et quaedam eorum igne consumpsit. Diebus autem non multis interjectis, praefatus rex Rogerium ducem filium suum mille cum militibus et peditum manu copiosa in auxilium praefati principis delegavit. Dux itaque cum principe fratre suo simul alligati provinciam illam prope Romanos fines adjacentem timore multo ad eorum imperium submiserunt, unde praedictus apostolicus Innocentius turbatus, consilio accepto Romanorum, ad eos per cardinales direxit, ne aliena invaderent, et Romanis fines non usurparent, qui apostolico rescribentes responderunt, non aliena petere, sed solummodo terras ad principatum pertinentes velle redintegrare.
2.92
Dum haec et alia geruntur, nominatus rex medio mense Julio, navigiis paratis Salernum venit, ut filiorum ducis et principis facta, quos, ut supra dixi, cum exercitibus miserat, agnosceret; insuper cum domino apostolico Innocentio alloqui, et simul esse excogitabat. Continuo rex ille, consilio habito, Salernum exivit, et ducentis militibus aggregatis, prope civitatem venit Beneventanam, et cum Joanne subdiacono Romanae sedis tunc Beneventano rectore, et aliis Beneventanis de pace, et civitatis utilitatibus, et domini apostolici fidelitate tenenda satis, abundequo locutus est, et inde procedens Capuam ingressus est, ibique diebus non multis commorans de quibusdam suis negotiis tractavit, deinde apud Sanctum Germanum festinavit. Illico habito consilio legatos duci, et principi filiis suis mandavit, ut ad eum reverterentur; audierat enim rex ipse, apostolicum Innocentium de provinciae illius invasione valde turbatum esse, et contristatum. Dux autem, et princeps nuntiis acceptis ad patrem eorum reversi sunt, universa vero oppida, quae comprehenderant, necessariis omnibus muniverunt. Et his actis nuntios rex ipse praefato apostolico delegavit, suppliciter impetrando, ut si fieri posset cum illo alloqui, et de multis, variisque negotiis terminare desideraret. Apostolicus autem consilio habito, tum pro temporis tempestate, tum pro aliis negotiis instantibus eum alloqui non posse rescripsit. Rex igitur aggregato exercitu Capuam repedavit, et ibi aliquantisper castrametatus, exercitum omnem dimisit, licentiam ad propria remeandi unicuique praebens. Ipse vero rex quingentis acceptis militibus Piscariam tetendit, quam supra diximus filios suos comprehendisse. Inde procedens totam illam regionem a praedictis filiis ejus obtentam circuivit, et eis omnibus studiose perscrutatis, Arianum civitatem advenit, ibique de innumeris suis actibus curia procerum et episcoporum ordinata tractavit. Inter caetera etenim suarum dispositionum, edictum terribile induxit, totius Italiae partibus abhorrendum, et morte proximum, et egestati, scilicet, ut nemo in toto ejus regno viventium Romesinas accipiat, vel in mercatibus distribuat, et mortali consilio accepto monetam suam introduxit, unam vero, cui ducatus nomen imposuit, octo Romesinas valentem, quae magis magisque aerea, quam argentea probata tenebatur. Induxit etiam tres follares aereos Romesinam unam appretiatos, de quibus horribilibus monetis totus Italicus populus paupertati et miseriae positus est, et oppressus, et de regis illius actibus mortiferis, mortem ejus et depositionem regni optabat. Quibus ita mortalibus edictis et monetis inductis, rex ipse militibus suis congregatis Neapolim tetendit. Archiepiscopus itaque Neapolitanus, Marinus nomine, clerum omnem civitatis congregari praecepit; simul et cives, et adventum regis eis annuntians hortatur, ut honeste, et laetitia multa eum suscipiant. Cives igitur simul cum militibus civitatis foris Portam Capuanam exierunt in campum, quem Neapolim dicunt, et regem ipsum honore et diligentia multa, ultra quam credi potest, amplexati sunt, et sic usque ad praedictam portam Capuanam perductus est. Continuo presbyteri, et civitatis clerus ad eamdem portam obviam exivit, et eum hymnis, et laudibus ad astra levatis civitatem introduxerunt. Quatuor illico viri nobiles habenas equi, et pedes regis ipsius tenentes, alii quatuor usque ad episcopum civitatis regem illum introduxerunt. Frequentiam vero populi per plateam incedentis, et mulieres viduas, conjugatas et virgines per fenestras existentes, lector, si aspiceres, miratus affirmares, imperatorem aut regem alium, sive principem tali sub honore et gaudio nunquam civitatem Neapolim ingressum fuisse. Quid multa? Rex ipse tali et tanto honore ditatus ad episcopium descendit, et in camera archiepiscopi hospitatur; die vero altera adveniente, totam intrinsecus civitatem, et foris rex ipse equitavit, et palatia, et aedificia circumspexit. Inde navigio parato ad castellum Sancti Salvatoris civitati proximum ascendit, et civibus Neapolitanis ibi vocatis, negotia quaedam cum illis de libertate civitatis, et utilitate tractavit. Donavit insuper unicuique militi quinque modia terrae, et quinque villanos, et promisit eis, vita comite, munera multa, et possessiones largiturum. Interea noctis silentio praefatus rex totam civitatem Neapolim extrinsecus metiri fecit, cognoscere volens, quantae esset circumquaque latitudinis; invenit itaque studiose metiendo in gyrum passus duo millia ter centum et sexaginta tres. Et passibus illis ita inventis, dum populus civitatis aggregatus esset, in ejus conspectu quasi dilectionis affectu, eos interrogare coepit utrum scirent, quot passus civitas illorum per circuitum habuisset, qui, ultra quam credi potest admirantes, se nescire profitentur. Rex autem sicut studiose invenerat, mensuram passuum quos civitas eorum tenebat patefecit. Unde populus omnis regem ipsum sapientiorem aliis antecessoribus et studiosiorem praedicabat, et quod nunquam factum fuerat, super civitatis mensura mirabantur, quomodo rex ille fieri contractasset. Et his omnibus ita peractis ipse Salernum properavit, et ibi diebus non multis moratus, quarto die intrante mensis Octobris navigio parato mare ingressus est, deinde Panormum festinavit. Dux vero filius ejus in Apuliae partibus remansit, et princeps alter ejus filius apud civitatem Capuam mansitavit. Cumque, ut praediximus, praedictus rex Rogerius monetas illas superius dictas introduceret, domino Joanni subdiacono sanctae Romanae sedis Beneventano rectori et civibus Beneventanis delegavit, ut monetas illas infra civitatem suscipiat, quod praedictus rector audiens mirabiliter contristatur. Aiebat quidem rector ipse, quoniam sine domini papae licentia monetas illas recipere non posset, praecipue cum ad totius Italiae mortem monetarum illarum introductio spectaret. Tandem communicato consilio rector praefatus praedicto pontifici regis edicta mandavit, ut quid super his negotiis esset agendum mittere dignaretur. Pontifex itaque Innocentius his auditis, ultra quam credi potest condoluit, et super regis Rogerii exsecrandis actibus mirabatur. Confestim Beneventanis mandavit litteras suas ita continentes:« Facta regis et monetarum suarum inventiones, et a vobis accepimus, et aliis nobis in veritate referentibus; unde mandamus, ut non terreamini; neque jam mentes vestras moveatis, quoniam transitura sunt, et cito possunt emendari. Nos autem circa utilitates vestras quotidie invigilamus.» Litteris talibus acceptis et lectis, gratiarum egimus actiones, et aliquantulum roborati respiravimus; et his actis praefatus pontifex Innocentius ad regem transmisit Rogerium significando, qualiter totus populus Italiae, et extra de introductione monetarum istarum doluisset, et quomodo ad famis afflictionem devenisset..............
2.93
Hactenus codex Benevent. papyraceus.

Intertext edge

Open linked passage

Note