Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/flavius-josephus" aria-label="More works by Flavius Josephus (flavius-josephus)"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1.1
Sufficienter ut arbitror et per libros antiquitatum, opulentissime uirorum Epaphrodite, legentibus eos aperui de nostro genere Iudaeorum, quia et uetustissimum est et primam conscientiam propriam habuit nec non et quemadmodum regionem, quam nunc habuimus, habitauit. quinque milia enim annorum numerum historiam continentem ex nostris sacris libris Graeco sermone conscripsi.
1.2
quoniam uero multos uideo respicientes blasphemiam quorundam insane prolatam et ea, quae a me de antiquitate conscripta sunt, non credentes, putantes indicium, quasi nouellum sit nostrum genus, eo quod nulla memoria apud Graecorum nobiles
1.3
historiographos digni sunt habiti nostri maiores, pro omnibus his arbitratus sum oportere me breuiter haec dicta conscribere et derogantium quidem uesaniam spontaneumque increpare mendacium, aliorum uero ignorantiam pariter emendare, uniuersosque de nostra antiquitate, qui scilicet ueritatem amplectuntur, edocere.
1.4
utar autem in meis dictis testibus eis, qui de omni antiquitate apud Graecos fide digni sunt iudicati; eos autem, qui blaspheme de nobis atque fallaciter conscripserunt aliqua, per semetipsos conuictos indubitanter ostendam.
1.5
conabor autem etiam causas exponere, propter quas non multi in Graecis historiis gentis nostrae fecere memoriam, nec non et eos, qui de nobis nequaquam scribere siluerunt, nescientibus aut nescire simulantibus indicabo.
1.6
Primitus itaque satis ammiror eos, qui aestimant oportere de rebus antiquis Graecis tantummodo fidem haberi et ab eis consulendam esse ueritatis integritatem, nobis autem et aliis hominibus non esse credendum; sed ego omnia in his contraria uideo contigisse. quapropter decet non uanas opiniones inspicere sed ex ipsis rebus iustitiam ponderare.
1.7
omnia siquidem Graecorum noua et heri uel ut ita dicam nuper facta cognouerit, hoc est fabricas ciuitatum et adinuentiones artium conscriptionesque legum cunctarumque rerum iunior apud eos est historiae diligentia conscribendae.
1.8
apud Aegyptios autem atque Chaldaeos et Phoenicas, desino enim nos illis connumerare, sicut ipsi fatentur res gestae antiquissimam et permanentem habent memoriae traditionem.
1.9
nam et locis omnes inhabitant, quae nequaquam aeris corruptioni subiaceant, et multam prouidentiam habuerunt, ut nihil horum, quae apud eos aguntur, sine memoria linquerentur, sed in publicis conscriptionibus semper a uiris sapientissimis dicarentur;
1.10
Graecorum uero regionem innumerae corruptiones inuaserunt rerum memoriam delentes. si autem nouas constituentes conuersationes omnium se praeesse crediderunt, sciant, quia etiam sero et uix naturam potuerunt agnoscere litterarum; nam antiquissimum earum usum habuisse creduntur a Phoenicibus et a Cadmo se didicisse gloriantur.
1.11
sed neque illo tempore poterit aliquis demonstrare seruatam conscriptionem neque in templis neque in publicis anathematibus, quando etiam de Troianis rebus, ubi tot annis militatum est, postea multa quaestio atque contentio facta est, utrum litteris usi sunt; et magis ueritas optinuit, eo quod usus modernarum litterarum illis fuisset incognitus.
1.12
constat autem, quoniam apud Graecos nulla inuenitur absolute conscriptio poema Homeri uetustior, et hunc etiam post bella Troiana fuisse manifestum est. et aiunt neque hunc litteris suum poema reliquisse, sed cantibus memoria reseruatum postea fuisse compositum et propterea multam in eo conspici dissonantiam.
1.13
qui autem historias apud eos conscribere temptauerunt, id est hi, qui circa Cadmum Milesium, et Acusilaus Argiuus et post hunc quicumque alii fuisse referuntur, paululum tempus Persicam apud Helladium militiam praecesserunt.
1.14
sed etiam eos, qui de caelestibus et diuinis primitus apud Graecos philosophati sunt, id est Pherecydem Syrum et Pythagoram et Thaletem omnes concorditer confitentur Aegyptiorum et Chaldaeorum fuisse discipulos et breuiter conscripsisse, quae a Graecis omnium antiquissima iudicantur, ita ut uix ea credant ab illis fuisse conscripta.
1.15
Quomodo ergo non est inrationabile, ut tali fastu uegetentur Graeci, tamquam soli sciant uetera et ueritatem eorum sub scrupulositate contradant? an quis non ab ipsis conscriptoribus facillime discat, quia neque firmiter scientes aliquid conscripserunt, sed quod unusquisque opinatus est hoc studuit explanare? unde etiam libris suis alterutros. arguunt et ualde contraria ex rebus eisdem non piget eos edicere.
1.16
sed ego uidebor me potioribus esse superfluus, si explanare uoluero, quantis quidem locis Hellanicus ab Acusilao de genealogiis discrepat et in quantis Isidiotum corrigit Acusilaus aut quomodo Ephorus quidem Hellanicum in plurimis ostendit esse mendacem, Ephorum uero Timaeus et. Timaeum qui post illum fuerunt. Herodotum uero cuncti;
1.17
sed neque de Siculis cum Antiocho et Philisto aut Callia Timaeus concordare dignatus est neque rursus de Atticis hi, qui Atthidas conscripserunt, aut de Argolicis, qui de Argis historiam protulerunt, alterutros consecuti sunt.
1.18
et quid oportet dicere de ciuitatibus breuibusque rebus, quando de militia Persica et his quae in ea sunt gesta tantum uiri probatissimi discordasse noscuntur? in multis autem etiam Thucydides tamquam fallax accusatur, licet scrupulosissimam secundum se historiam conscripsisse uideatur.
1.19
Causae uero huius dissonantiae multae quidem forsan et aliae quaerere uolentibus apparebunt. ego uero duabus quas dicturus sum maximam huius summam diuersitatis ascribo. et quidem primum dico eam, quae mihi proprior esse uidetur,
1.20
id est eo quod ab initio non fuerit studium apud Graecos publicas de his quae semper aguntur proferre conscriptiones. hoc etenim praecipue et errorem et potestatem mentiendi posteris uetus aliquid uolentibus scriptitare concessit.
1.21
non enim solummodo apud alios Graecos publica conscriptio est neglecta, sed neque apud ipsos Athenienses, quos terrigenas esse dicunt disciplinaeque cultores, aliquid huiusmodi reperitur factum, sed publicarum litterarum antiquissimas esse dicunt leges, quae a Dracone eis ex Phoenicibus sunt conscriptae ante modicum tempus tyrannidis Pisistrati.
1.22
de Arcadibus autem in antiquitate gloriantibus quid oportet dici? uix enim isti et postea litteris eruditi sunt.
1.23
Cum ergo conscriptio nulla proponeretur, quae et discere uolentes edoceret et mentientes argueret, multa inter alterutros conscriptores discordia generata est.
1.24
secunda uero causa uarietatis post illam haec ponenda est, quoniam qui ad conscribendum se praeparabant non studium ueritatis exhibuerunt, licet haec promissio semper habeatur in promptu, sed uerborum magis habuere prolationem maximam.
1.25
et quemadmodum laudari se in hoc super alios aestimarent, ad hoc potius semet ipsos aptabant, aliqui uero ad fabulas sunt conuersi, aliqui autem ad gratiam aut ciuitates laudantes aut reges; alii semet ipsos ad accusandas causas aut conscriptores tradiderunt in hoc se fore probabiles aestimantes et omnino hoc agentes, quod historiae nimis aduersum est.
1.26
uerae siquidem historiae indicium est, si de hisdem rebus omnes eadem dicant atque conscribant. hi uero cum quaedam aliter conscriberent quam alii, tunc se putabant omnium ueraciores ostendi.
1.27
quapropter causa quidem uerborum et calliditatis eorum cedere nos Graecis oportet, non autem de antiqua historiae ueritate et maxime de rebus propriis uniuscuiusque prouinciae.
1.28
Quoniam uero apud Aegyptios et Babylonios ex longissimis olim temporibus circa conscriptiones diligentia fuit, quando sacerdotibus erat iniunctum et circa eas ipsi philosophabantur, Chaldaei uero apud Babylonios, et quia praecipue Graecis immixti usi sunt Phoenices litteris circa dispensationes uitae et communium operum traditionem, dum consentiant omnes, tacendum hoc puto.
1.29
de nostris uero progenitoribus,: quia eandem quam praedicti habuerunt in conscriptionibus sollicitudinem, desino dicere etiam potiorem, pontificibus et prophetis hoc imperantes, et quia usque ad nostra tempora cum multa integritate sefuatum est, si oportet audentius dici, etiam seruabitur, conabor breuiter edocere.
1.30
Non enim solummodo ab initio probatissimos uiros et in dei placatione praeparatos ad haec exercenda constituerunt, sed quatenus etiam genus sacerdotum sine permixtione purumque consisteret prouiderunt.
1.31
oportet enim eum, qui sacerdotium habiturus est, ex eiusdem gentis nasci muliere et neque ad pecunias neque ad honores inspicere et de hoc per antiquam lineam et multis testibus approbare.
1.32
quod scilicet agimus non solum in ipsa Iudaea, sed ubicumque nostri generis constitutio reperitur, etiam ibi integritas ista seruatur
1.33
circa nuptias sacerdotum, hoc est in Aegypto et Babylonia et quocumque terrarum orbe quilibet de sacerdotum genere sunt dispersi. mittunt enim in Hierosolymam conscribentes a patre nomen nuptae et antiquorum progenitorum, quicumque huius rei testimonia praebuerunt.
1.34
si autem bella proueniant, sicut iam crebro factum est, dum Antiochus Epiphanes ad nostram uenisset regionem et Pompeius Magnus et Quin-
1.35
tillus Varus, et praecipue nostris gesta temporibus, tunc hi qui de sacerdotibus supersunt ex antiquis litteris iterum noua conficiunt et probant mulieres, quae relinquuntur. non enim ad captiuas accedunt alienigenarum consortia formidantes.
1.36
indicium uero integritatis hoc maximum est, quia pontifices apud nos a duobus milibus annis denominati filii a patre conscripti sunt. his autem qui praedicti sunt, si quid praeuaricentur, interdicitur, ne uel ad altare accedant uel alia sanctificatione fungantur.
1.37
recte siquidem, potius autem necessarie, cum neque conscribendi potestas omnibus data, neque aliqua sit in descriptione discordia, sed solummodo prophetis antiquissima quidem et ueterrima secundum inspirationem factam a deo cognoscentibus, alia uero secundum se sicuti facta sunt palam conscribentibus,
1.38
infiniti libri non sunt apud nos discordantes et sibimet repugnantes, sed solummodo duo et uiginti libri habentes temporis totius conscriptionem, quorum iuste fides ammittitur.
1.39
horum ergo quinque quidem sunt Moyseos, qui natiuitates continent et humanae generationis traditionem habent usque ad eius mortem: hoc tempus de tribus milibus annis paululum minus est.
1.40
a morte uero Moyseos usque ad Artaxerxem Persarum regem, qui fuit post Xerxem, prophetae post Moysen ea, quae secundum eos sunt gesta, conscripserunt in tredecim libris. reliqui uero quattuor hymnos in deum et uitae humanae noscuntur pignora continere.
1.41
ab Artaxerxe uero usque ad nostrum tempus singula quidem conscripta, non tamen priorum simili fide sunt habita, eo quod non fuerit certa successio prophetarum.
1.42
palam namque est ipsis operibus, quemammodum nos propriis litteris credimus; tanto namque saeculo iam praeterito neque adicere quisquam aliquid nec auferre nec transformare praesumpsit. omnibus enim insertum est mox ex prima generatione Iudaeis haec diuina dogmata nominare et in his utique permanere et propter ea, si oporteat, mori libenter.
1.43
iam itaque multi captiuorum frequenter tormentis affecti sunt et mortes uarias in theatris sustinuerunt, ne ullum uerbum contra leges ammitterent aut conscriptiones habitas postea uiolarent.
1.44
qui Graecorum aliquid tale perpessus est? quando neque fortuitam sustinere laesionem uolunt, licet omnia apud eos scripta destruantur;
1.45
uerba enim haec esse putant secundum conscribentium uoluntates exposita. et hoc iuste etiam de antiquis sapiunt, quoniam aliquos nunc quoque uident praesumentes de his rebus conscribere, quibus neque ipsi interfuerunt, neque credere scientibus adquiescunt.
1.46
denique de bello, quod apud nos contigit nuper, quidam historias conscribentes ediderunt, dum neque ad ea loca uenerint, neque in proximo rerum gestarum fuerint, sed ex auditu quaedam pauca componentes inpudenter semet ipsos uidentur historiae nomine iactitare.
1.47
Ego uero et ex omni bello et quae ibi particulariter gesta sunt, ueram descriptionem feci, dum ipse rebus omnibus interfuerim;
1.48
dux etenim apud nos Galilaeorum eram, donec fuit defendendi facultas. contigit autem ut caperer a Romanis et habentes me Vespasianus et Titus in custodia uniuersa semper inspicere faciebant. primo quidem uinctus, postea uero solutus cum Tito ab Alexandria propter obsessionem Hierosolymorum directus sum.
1.49
eo tempore nihil est gestum, quod meam potuisset latere notitiam. nam uidens Romanorum exercitum uniuersa sub diligentia describebam s et ea quae nuntiabantur ab his, qui semet ipsos tradebant, ego solus integrius intellegens disponebam.
1.50
deinde Romae tempus uacationis habens, omni iam negotio praeparato usus aliquibus cooperantibus mihi propter eloquentiam Graecam rerum editionem exhibui. tantaque mihi securitas adfuit ueritatis, ut primos omnium imperatores belli Vespasianum et Titum testes exposcerem.
1.51
primum namque illis optuli libros, et post illos multis quidem Romanorum qui bellis interfuerunt, plurimis uero nostrorum eos etiam uenundaui, qui Graeca sapientia uidebantur imbuti, quorum est Iulius Arche-. laus, Herodes honestissimus et ipse ammirabilis rex Agrippas.
1.52
isti siquidem uniuersi testimonium perhibuerunt, quia uentatem diligens excolui, non reprimentes forsitan aut tacentes, si quid gestorum per ignorantiam aut per gratiam commutaui aut praetermisi.
1.53
20 Quidam uero praui homines derogare meae historiae sunt conati, tamquam in scolis adulescentium propositum exercentes et accusationis insperatae atque detractionis facientes opus, cum oporteat illud sciri, quia conuenit promittentem aliis rerum ueracium traditionem ipsum prius haec nosse certissime aut rebus gestis adhaerendo aut ab scientibus
1.54
consulendo, quod ego praecipue circa utrumque me credo fecisse negotium. antiquitatis namque libros, sicuti dixi, ex uoluminibus sacris interpretatus sum, cum essem genere sacerdos et participarer illarum sapientiam litterarum;
1.55
historiam uero belli conscripsi multarum quidem actionum ipse operator, plurimarum uero inspector existens et omnino eorum quae dicta uel gesta sunt nihil ignorans.
1.56
quomodo ergo non procaces quilibet aestimabit eos, qui aduersum me nituntur de ueritate contendere? qui licet imperatorum commenta legisse dicantur, non tamen nostrorum repugnantium rebus interfuerunt.
1.57
De rebus itaque necessariam feci digressionem significare uolens facilitatem eorum, qui historiam scribere compromittunt-
1.58
promittunt, et sufficienter, sicuti reor, palam faciens, quia conscriptio rerum apud barbaros potius sollemnior, quam apud Graecos est, uolo paululum primitus disputare aduersus eos, qui contendunt nouellam esse nostram conuersationem, eo quod. nihil de nobis, ut aiunt illi, dictum sit conscriptoribus Graecis;
1.59
deinde testimonia antiquitatis ex aliorum litteris exhibebo et eos, qui nostro blasphemant generi, ualde ipsi rationi blasphemare monstrabo.
1.60
Nos igitur neque regionem maritimam habitamus, neque mercimoniis congaudemus, neque per haec alterutris peregrinationibus fatigamur, sed sunt quidem nostrae ciuitates procul a mari positae, regionemque uberrimam possidentes in ea assidue laboramus, praecipue circa filiorum nutrimenta studentes, legumque custodiam et traditionem pietatis totius opus uitae necessarium iudicamus.
1.61
cum assit igitur his, quae praedicta sunt, conuersationi nostrae etiam uita remotior, nihil fuit in antiquis temporibus, quod faceret nobis permixtionem Graecorum, sicut Aegyptiis mercimonia, quae ab eis reiciuntur et ad eos rursus introducuntur, et iterum habitatoribus Phoeniciae maritimae studentibus circa contractus atque negotia amore pecuniae requisita.
1.62
sed neque circa latrocinia sicut quidam alii uacauerunt aut amplius habere concupiscentes patres nostri ad bella conuersi sunt, licet regio nostra multa milia uirorum fortium possideret.
1.63
Phoenices ergo propter negotia ad Graecorum prouinciam nauigantes repente sunt agniti et per illos Aegyptii et omnes, a quibus ad Graecos onera deuehebant inmensa maria proscindentes.
1.64
Medi uero postea atque Persae palam in AsŲt regnauerunt et usque ad alteram Epirum Persae militauerunt. Thraces autem propter uicinitatem et Scythicum ab his, qui Pontum nauigant, cogniti sunt.
1.65
et omnino uniuersi iuxta mare uel orientale uel hesperium habitantes aliquid conscribere uolentibus cogniti facti sunt, qui uero superius habitabant et procul a mari multis sunt temporibus ignorati.
1.66
et hoc apparet etiam circa Europam contigisse: quando de Romanorum ciuitate tam longo tempore adepta potestate tantasque causas belli conficiente neque Herodotus neque Thucydides nec ullus qui fuit cum istis fecit aliquam mentionem; sed sero tandem et uix ad Graecos potuit eorum notitia peruenire.
1.67
de Galatis enim et Hiberis sic ignorauerunt hi, qui putantur subtilissimi conscriptores. quorum est Ephorus, ut unam ciuitatem esse arbitraretur Hiberas, qui tantam partem hesperiae terrae noscuntur inhabitare, et neque mores eorum, qui fiunt apud eos uel qui dicuntur, tamquam sic utentibus referre praesumpsit.
1.68
causa uero ignorantiae ueritatis est, eo quod procul abessent. ut autem falsa conscriberent, eo quod uellent uideri aliquid amplius ab aliis rettulisse. quomodo ergo mirari decet, si neque nostra gens plurimis erat certa, neque ad scribendum de se aliquam dedit occasionem ita constituta procul a mari et ita conuersari deliberans?
1.69
Pone igitur nos argumento uti uelle Graecorum, quia non est eorum genus antiquum, eo quod neque in nostris uoluminibus de eis sit aliquid dictum: nonne omnino deridebunt causas huiusmodi a me prolatas et testes uicinae regionis adducent antiquitatis suae?
1.70
igitur ego hoc conabor efficere: Aegyptiis enim et Phoenicibus praecipue testibus utar, cum nullus eorum potuerit tamquam falsum accusare testimonium; et uidentur maxime circa nos inimici in communi quidem omnes Aegyptii, Phoenicum uero Tyrii.
1.71
de Chaldaeis autem nequaquam hoc dicere potero, quoniam et generis nostri principes constituti sunt et propter cognationem in conscriptionibus suis meminere Iudaeorum.
1.72
- cum uero fidem de his praebuero et blasphemias falsas ostendero, tunc etiam Graecorum conscriptores memorabo, qui Iudaeorum fecere memoriam, ut neque huiusmodi occasio relinquatur inuidis nobis faciendae contentionis.
1.73
Inchoabo autem primitus a litteris Aegyptiorum, quas non arbitrantur commendare quae nostra sunt. Manethon itaque genere uir Aegyptiorum, Graeca disciplina participatus, sicut palam est, scripsit enim uoce Helladica, paternae regionis historiam ex sacris, sicuti ait ipse, interpretatus libris, frequenter arguit Herodotum in Aegyptiacis ignoratione mentitum.
1.74
ipse quidem Manethon in secundo Aegyptiacorum haec de nobis scribit. ponam uero etiam sermonem eius tamquam testimonii iure prolatum:" Honorabile nomen.
1.75
sub hoc nescio quomodo deus inspirauit et praeter spem ex partibus orientalibus homines genere ignobiles adepta fiducia in prouincia castra metati sunt et facile ac sine bello eam potenterque ceperunt;
1.76
et principes eius alligantes de cetero ciuitates crudeliter incenderunt et deorum templa uerterunt. circa omnes uero prouinciales inimicissime usi sunt alios quidem perimentes, aliorum uero et filios et coniuges ad seruitia redigentes.
1.77
nouissime uero et unum regem ex se fecerunt, cui nomen erat Sualitis. hic in Memphide ueniens superiorem inferioremque prouinciam diuidens et castra in oportunis relinquens locis, maxime etiam partes muniuit orientales prospiciens, quoniam Assyrii aliquando plus ualentes erant desideraturi regnum eius inuadere.
1.78
inueniens autem in Nomotosuati ciuitatem oportunissimam, positam quidem ad orientem Bubastitis fluminis, quae appellabatur a quadam antiqua theologia Euaris; hanc fabricatus est et muris maximis communiuit collocans ibi multitudinem armatorum usque ad ducenta quadraginta milia uirorum eam custodientium.
1.79
hic autem messis tempore ueniebat, tam ut frumenta metiretur et mercedes exsolueret, quam ut armatos pro terrore extraneorum diligenter exercitaret. qui dum regnasset decem et nouem annis uita priuatus est.
1.80
post hunc autem regnauit alter quattuor et quadraginta annis Beon nomine; post quem alter Apachas sex et triginta annis et mensibus septem, deinde et Apofis unum et sexaginta et Samnas quinquaginta et mense uno;
1.81
post hos autem omnes Ases nouem et quadraginta et mensibus duobus. et isti quidem sex apud eos fuerunt primi reges debellantes semper et maxime Aegypti radicem amputare cupientes.
1.82
uocabatur autem omne genus eorum Ycsos, hoc est reges pastores, yc enim secundum sacrarum linguam litterarum regem significat, sos uero pastorem siue pastores secundum sermonem communis eloquii et ita compositum inuenitur Ycsos. quidam uero dicunt eos Arabas esse.
1.83
" in aliis autem exemplaribus non reges significari comperi per appellationem yc, sed e diuerso captiuos declarari neque pastores. hyc enim rursus Aegyptiaca lingua et ac, quando pingui sono profertur, captiuos aperte significat; et hoc potius uerisimile mihi uidetur et historiae antiquae conueniens.
1.84
hos ergo quos praediximus reges et eos, qui pastores uocabantur, et eos qui ex eis fuerunt, optinuisse Aegyptum ait annis undecim et quingentis.
1.85
post haec autem regum Thebaidis et alterius Aegypti factam dicit super pastores inuasionem et bellum maximum et longaeuum eis inlatum.
1.86
sub rege uero cui nomen erat Alisfragmuthos uictos dicit pastores et alteram quidem uniuersam Aegyptum perdidisse, inclausos autem in locum habentem mensuram terrae ulnarum undecim milium, cui loco nomen est Auarim;
1.87
hunc Manethon dicit omnem maximo muro atque robustissimo circumdedisse pastores, quatenus et omnem possessionem munitam haberent simul et praedam suam.
1.88
filium uero Alisfragmathoseos Thumnosim dicit conatum quidem eos per obsessionem capere et fortiter cum quadringentis octuaginta milibus armaterum eorum muris excubuisse. cum uero obsessionem desperasset, pacta cum eis fecisse, ut Aegyptum relinquentes, quo uellent, innoxii omnes abirent.
1.89
illos uero his 20 promissionibus impetratis, cum omni domo et cum possessionibus non minus ducenta quadraginta milia numero ex Aegypto per desertum in Syriam iter egisse,
1.90
et metuentes Assyriorum potentiam, tunc enim illi Asiam optinebant, in terra, quae nunc Iudaea uocitatur, ciuitatem aedificasse, quae tantis milibus hominum sufficere potuisset, eamque Hierosolymam uocitasse.
1.91
in alio uero quodam libro Aegyptiacorum Manethon hanc ipsam inquit gentem, id est qui uocabantur pastores, in sacris suorum libris captiuos ascriptos, rectissime dixit. nam antiquis progenitoribus nostris pascere mos erat; et pascualem habentes uitam uocabantur ita pastores.
1.92
sed et captiui non inrationabiliter ab Aegyptiis sunt uocati, quoniam progenitor noster Ioseph dixit ad regem Aegyptiorum se esse captiuum et fratres in Aegyptum posterius euocauit rege praecipiente. sed de his quidem in aliis examinationem subtilius faciemus.
1.93
Nunc autem huius antiquitatis producam testes Aegyptios rursumque quomodo se habeant uerba Manethonis circa ordinem temporum aperte describam; sic enim ait:
1.94
" Postquam egressus est ex Aegypto populus pastorum ad Hierosolymam, expulsor eorum rex Themusis regnauit post haec annis uiginti quinque et mensibus quattuor et defunctus est. adsumpsit regnum filius Chebron annis tredecim;
1.95
huius autem Amenofis*** annis uiginti uno et mensibus nouem. Mifris autem duodecim et mensibus nouem.
1.96
Miframthusis uiginti quinque et mensibus decem, Etmusis autem nouem et mensibus octo, Amenofis uero triginta et mensibus decem, Orus uero triginta
1.97
sei et mensibus quinque, huius autem filia Acenchres duodecim et mense uno, Rathotis uero frater nouem, Acencheridis autem*** duodecim et menses tres, Armes uero quattuor et mense uno, Armesis autem unum et menses quattuor, Armesis Miamus uero sexaginta sex et menses duos, Amenofis decem et nouem et menses sex.
1.98
Sethosis autem equestrem et naualem uirtutem habens fratrem quidem Armen procuratorem Aegypti constituit et omnem ei aliam regalem contulit potestatem; tantummodo autem diademate uti prohibuit et ne reginam matrem filiorum opprimeret imperauit et ut abstineret etiam ab aliis regalibus concubinis.
1.99
ipse uero ad Cyprum et Phoenicen et rursus contra Assyrios atque Medos castra metatus uniuersos alios quidem ferro, alios sine bello, terrore magnae uirtutis sibimet subiugauit. his uero felicitatibus eleuatus confidentius incedebat orientales urbes ac prouincias subuertendo;
1.100
multoque tempore procedente Armes, qui in Aegypto fuerat derelictus, omnia contraria, quam eum frater agere 81) monuerat, sine timore faciebat. nam et reginam uiolenter adiecit et aliis concubinis sine parcitate iugiter miscebatur, suasusque ab amicis utebatur diademate et rebellabat fratri.
1.101
is uero qui constitutus erat super sacra Aegyptia scribens librum Sethosi direxit et cuncta significans et quia rebellaret ei suus frater Armes. qui repente ad Pelusium destinauit et proprium tenuit regnum.
1.102
" prouincia uero uocata est ex eius nomine Aegyptus; dicit enim quia Sethos Aegyptus uocabatur, Armes autem frater eius Danaus.
1.103
Haec equidem Manethon. in palam uero est ex praedictis annis tempore computato. quia hi qui uocabantur pastores, id est nostri progenitores, ex Aegypto liberati ante tres et nonaginta atque trecentos annos hanc prouinciam inhabitauerunt, quam Danaus ad Argos accederet, licet hunc antiquissimum Argiui esse confidant.
1.104
duas igitur res Manethon maximas pro nobis ex Aegyptiis litteris protestatus est: primam quidem, quia aliunde uenerunt ad Aegyptum, deinde egressum eorum exinde ita temporibus antiquissimum, ut paene mille annis bellum praecedat Iliacum.
1.105
in his autem, in quibus Manethon non Aegypti litteris, sed sicut ipse confessus est ex fabulis quorundam sine nomine quaedam adiecit, postea particulariter haec redarguam, ostendens ea sine uerisimilitudine esse mendacia.
1.106
Sed uolo ab istis rursus migrare ad ea, quae apud Phoenicas de nostro genere conscripta et eorum testimonio declarata sunt.
1.107
< sunt> itaque apud Tyrios multorum annorum publicae litterae et conscriptiones diligentissime custoditae ex his quae apud eos facta et in inuicem gesta noscuntur, quae tamen memoria digna sunt.
1.108
inter haec ergo conscriptum est, quia in Hierosolymis aedificatum est templum a Solomone rege, ante annos paene centum quadraginta tres et menses octo, quam Tyrii Carchedonam fabricauerunt.
1.109
descripta uero est apud illos constructio templi nostri. Iromus enim Tyriorum rex amicus erat regis nostri Salomonis paternis amicitiis ei deuinctus.
1.110
is ergo munificentiam suam exhibens ad claritatem fabricae praebuit Salomoni auri quidem uiginti et centum talenta incidensque pulcherrimam siluam de monte, qui Libanus nuncupatur, ad cameram destinauit ei. quem redonauit quidem Salomon aliis quidem multis rebus, sed etiam terra Galilaeae regionis, quae Zabulon uocatur.
1.111
praecipue autem eos ad amicitias sapientiae concupiscentia conuocauit; propositiones enim soluendas alterutris dirigebant et melior in his Salomon erat et in aliis sapientior apparebat. hactenus uero seruantur apud Tyrios epistolae multae, quas illi scripserunt adinuicem,
1.112
pro qua re liber est a me compositus litterarum a Tyriis directarum. unde etiam testem producam Dionem, qui apud. Phoenicen historias integerrimus approbatus est. is igitur in Phoeniciis historiis hoc modo scribit:" Abibalo moriente filius eius Iromus regnauit.
1.113
hic partes orientales ciuitatis ampliauit et urbem potiorem fecit; et Olympii Iouis templum destruens terrae coaequans locum medium moenibus urbis adiunxit et aureis anathematibus exornauit. ascendens autem in Libanum siluas incidit ad templorum aedificationem.
1.114
regem uero Hierosolymorum Salomonem misisse dicunt ad Iromum quaedam aenigmata et poposcisse ab eo solutionem, adiciens, ut qui non posset discernere pecunias soluenti persolueret,
1.115
coniessumque Iromum non se posse persoluere propositas quaestiones et multas pro expensis faciendis pecunias condemnatum. deinde Abdemonum quendam, uirum Tyrium, propositas soluisse quaestiones ipsumque alias proposuisse, quas si non solueret Salomon, multas rursum pecunias Iromo regi conferret." Dion igitur hoc modo de praedictis testimonium perhibuit nobis.
1.116
Sed post hunc producam quoque Menandrum Ephesium. is enim singulorum regum actus conscripsit apud Graecos et barbaros studens ex prouincialibus uniuscuiusque loci litteris historiae ueritatem pandere; scribens enim.
1.117
de his, qui in Tyro regnauerunt et deinde ueniens ad ueniens ad regem sic ait:" Moriente uero Abibalo successit in eius regno filius eius Iromus, qui uixit annis triginta quattuor.
1.118
hic statuit locum ualde latissimum aureamque columuam Iouis in templo reposuit et ad siluam lignorum proficiscens abscidit de monte, qui Libanus appellatur, ligna cedrina ad tegmina facienda templorum destruensque antiquiora templa fanum aedificauit Herculis***
1.119
*** fecit erectionem mense Peritio castraque mouit aduersus Titiceos minime tributa reddentes, quos etiam subdens sibimet denuo remeauit.
1.120
sub hoc fuit Abdemonus puer iuuenis, qui semper parabolas superabat, quas Salomon Hierosolymorum rex destinabat".
1.121
supputatur uero tempus ab hoc rege usque ad constructionem Carchedonis hoc modo: moriente Iromo successit in eius regno Balbazerus filius. qui cum uixisset annis quadraginta tribus, septem regnauit annis.
1.122
post hunc Abdatratus filius cum uixisset annis uiginti regnauit nouem; hunc filii nutricis eius quattuor per insidias peremerunt, quorum senior Metusastartus filius tribus regnauit. qui cum uixisset annis quadraginta quattuor; regnauit annis duodecim.
1.123
post hunc frater eius Astirimus; et hic uiuens annis quattuor et quinquaginta, regnauit annis nouem et peremptus est a fratre Pellete qui suscipiens regnum mensibus imperauit octo, cura uixisset annis quinquaginta. hunc peremit Ithobalus Astartae sacerdos, qui cum uixisset annis quadraginta octo regnauit annis triginta duobus.
1.124
huic successit Badezodus filius, qui cum uixisset annis quadraginta quinque regnauit sex. huic successor factus est Mettinus filius, qui cum uixisset triginta duobus nouem regnauit annis.
1.125
huic successor fuit Pygmalion, qui annos egit in sua uita quinquaginta sex, ex quibus quadraginta tenuit principatum. huius regni anno septimo soror Dido in Libya ciuitatem aedificauit Carchedonam.
1.126
colligitur ergo omne tempus a regno Iromi usque ad aedificationem Carchedonis annorum centum quinquaginta quinque et mensium octo. quia uero duodecimo anno huius regni in Hierosolymis aedificatum est templum, fit ab aedificatione templi usque ad constructionem Carchedonis tempus annorum centum quadraginta trium mensium octo.
1.127
testimonio siquidem Phoenicum quid amplius oportet apponi? cernitur ipsa ueritas fortiter approbata et multo clarius apparet, quoniam praecedit constructionem templi progenitorum nostrorum ad prouinciam hanc aduentus. cum enim eam uniuersam bello tenuissent, tunc[ autem] templum aedificare coeperunt; et haec aperte ex litteris sacris etiam a me in antiquitate manifestata sunt.
1.128
Nunc itaque sunt dicenda ea, quae apud Chaldaeos noscuntur esse conscripta et de nobis in historia sunt relata. quae multam habent concordiam cum nostris uoluminibus etiam de aliis rebus.
1.129
testis autem horum est Berosus, uir genere quidem Chaldaeus, notus autem eis, qui doctrinae eruditionique congaudent, quoniam de astronomia et de Chaldaeorum philosophia ipse Graecas conscriptiones exposuit.
1.130
is igitur Berosus antiquissimas secutus historias de facto diluuio et hominum in eo corruptione sicuti Moses ita conscripsit, simul et de area, in qua generis nostri princeps ereptus est, deuecta scilicet ea in summitates montium Armeniorum.
1.131
deinde describens eos qui ex Noe progeniti sunt et tempus eorum adiciens usque ad Nabolassarum peruenit, Babyloniorum et Chaldaeorum regem, et huius actiones exponens ait, quemadmodum misit in Aegyptum et ad nostram terram filium suum Nabuchodonosor cum multa potentia;
1.132
qui dum rebellantes eos inuenisset, omnes suo subiecit imperio et templum in Hierosolymis concremauit cunctumque generis nostri populum auferens migrauit in Babylonem. unde ciuitatem contigit desolari annis septuaginta usque ad Cyrum regem Persarum.
1.133
dicit autem, quia tenuerit Babylonius Aegyptum, Syriam, Phoenicen, Arabiam, uniuersos priores Chaldaeorum et Babyloniorum reges actionibus suis excellens.
1.134
ipsa uero uerba, quae Berosus protulit hoc modo dicta, necessario proferenda sunt:
1.135
" Audiens autem pater eius Nabolassarus, quia satrapa constitutus in Aegypto et Syria inferiore et Phoenice rebellaret, cum non ualeret iam ipse labores ferre, tribuens filio suo Nabuchodonosor aetate ualenti partem quandam exercitus, super eum misit.
1.136
Nabuchodonosor autem cum satrapa desertore congressus prouinciam, quae ab initio eorum fuerat, ad proprium reuocauit imperium. eodem uero tempore contigit patrem eius Nabolassarum cum aegrotasset in Babylonia ciuitate defungi, qui regnauit annis uiginti uno.
1.137
Nabuchodonosor autem non post multum tempus mortem patris agnoscens, et negotia Aegyptiaca disponens reliquamque prouinciam et captiuos Iudaeorum et Phoenicum atque Syrorum, qui in Aegypto fuerant, commendans quibusdam amicis, ut cum magna uirtute et reliqua utilitate deueherentur ad Babyloniam, ipse cum paucis adgressus per desertum in Babyloniam uenit
1.138
reperiensque cuncta a Chaldaeis dispensari seruatumque regnum ab optimatibus eorum, dominus factus totius paterni principatus, captiuis quidem aduenientibus praecepit habitacula in oportunissimis Babyloniae locis aedificari;
1.139
ipse uero de belli manubiis templum Beli et reliqua loca munificentissime nimis exornans et antiquam ciuitatem et alteram extrinsecus adiciens, cogitans, quatenus nequaquam possent obsidentes fluuium conuertere et ad ciuitatem accedere, tres quidem in interiori ciuitate per circuitum porticus, tres uero in exteriori constituit. quarum alias quidem ex cocto latere et bitumine, alias uero ex ipso latere fecit;
1.140
et largissime muniens ciuitatem portasque diuina pulchritudine comens superaedificauit in paternis regalibus alia quoque regalia celsitudinem illorum multo ualde praecedentia, quorum ornatum exponere ualde longissimum est. uerumtamen sciendum, quoniam haec maxima atque superba ultra credulitatem rei sunt perfecta diebus quinque et decem.
1.141
in his ergo regalibus lapideas munitiones celsas aedificauit et aspectum montibus similem reddens etiam ex arboribus diuersis plantationes exhibuit. fecit quoque hortum, quod suspensibile uocabatur, eo quod uxor eius desideraret huiusmodi qualitatem nutrita in Mediae locis. K-
1.142
Haec ita retulit de praedicto rege et multa super haec in tertio libro Chaldaicorum, in quo culpat conscriptores Graecos quasi uane arbitratos a Semiramide Assyria Babylonem aedificatam et mira opera ab illa circa eam fuisse constructa.
1.143
false conscripsisse dicens. et ipsam quidem Chaldaeorum conscriptionem fide dignam pudori existimandum est, quando cum archiuis Phoenicorum concordare uidentur quae a Beroso conscripta sunt de rege Babyloniorum, quoniam et Syriam et uniuersam Phoenicen ille subuertit.
1.144
in his quoque consonat et Philostratus in historiis, dum Tyriae meminit obsessionis, et Megasthenes in quarto Indicorum, ubi declarare contendit, praedictum regem Babyloniorum Herculem fortitudine et actuum magnitudine praecessisse; dicit enim eum et maximam Libyae partem et Hiberiam subuertisse.
1.145
quae uero de templo Hierosolymorum relata sunt, quia et concrematum est pugnantibus Babyloniis et coepit rursus aedificari Cyro tenente Asiae principatum, ex dictis Berosi declaramus.
1.146
sic enim in tertio libro dicit:" Nabuchodonosor itaque, posteaquam inchoauit praedictum murum, incidens in languorem de uita migrauit, cum regnasset annis tribus et quadraginta. huius regni dominus est effectus filius eius Ethelmaradochus,*
1.147
* propter iniquitates atque luxurias passus insidias a marito sororis suae Niriglissoro peremptus est, cum duobus regnasset annis. quo defuncto sumens regnum, qui ei fecit insidias, Niriglissorus annis regnauit quattuor.
1.148
huius filius Laborosardochus principatum quidem tenuit puer existens mensibus nouem, insidias uero passus, eo quod nimis appareret malorum esse morum, ab amicis extinctus est.
1.149
hoc itaque pereunte conuenientes hi, qui fecerant insidias illi, communiter regnum imposuerunt Nabonnido cuidam, qui erat ex Babylone ex eadem gente. sub hoc muri circa fluuium Babyloniae ciuitatis ex latere cocto et bitumine sunt ornati.
1.150
cumque regnum eius esset in anno septimo decimo constitutum, egressus Cyrus ex Perside cum multa uirtute uniuersam Asiam subuertens impetum fecit ad Babyloniam urbem.
1.151
sentiens autem Nabonnidus inuasionem eius et occurrens cum exercitu suo atque congressus pugna uictus et cum paucis fugatus inclusus est in Borsippensium ciuitate.
1.152
Cyrus autem Babyloniam comprehendens et deliberans exteriores muros deponere ciuitatis, eo quod nimis uideretur munita et esset ad capiendum ualde difficilis, reuersus est ad Borsippum Nabonnidum instanter expugnaturus.
1.153
Nabonnido uero obsessionem non ualente perferre sed primitus supplicante usus clementia Cyrus et dans ei habitaculum in Carcamane expulit eum a Babylone. Nabonnidus itaque reliquum uitae tempus in illa prouincia conuersatus est."
1.154
Haec concordant cum nostrorum libris; scriptum namque in eis est, quia Nabuchodonosor octauo decimo regni sui anno templum nostrum ad desolationem usque perduxit et fuit exterminatum annis septem, secundo uero anno regni Cyri fundamentis depositis rursus secundo regni Darii anno perfectum est.
1.155
his prolatis adiciam etiam Phoenicorum historias, non enim probationum abundantia relinquenda est; est enim dinumeratio in illis annorum, sic enim habent:
1.156
sub rege Thobalo Nabuchodonosor obsedit Tyrum annis tribus et decem; post hunc regnauit Bahal annis decem.
1.157
post hunc iudices constituti sunt et iudicauerunt, id est Hecnibalus Nibasci mensibus duobus, Chelbis Addaei mensibus decem, Abalus pontifex mensibus tribus, Mittinus et Gerastartus Abdilimi iudices annis sex, inter quos regnauit Balatorus anno uno.
1.158
quo moriente mittentes euocauerunt Meralum ex Babylone et quattuor regnauit annis; eo quoque moriente euocauerunt fratrem eius Iromum, qui regnauit annis uiginti. sub hoc Cyrus Persarum habuit potestatem.
1.159
quapropter omne tempus est annorum quinquaginta quattuor et mensium trium. septimo siquidem anno regni sui Nabuchodonosor coepit obsidere Tyrum, quarto decimo autem anno regis Iromi Cyrus Persarum tenuit principatum.
1.160
consonant igitur quae de templo scripta sunt a Chaldaeis ac Tyriis cum litteris nostris, manifestum uero et sine contentione testimonium est de praedicta nostri generis antiquitate. et his siquidem qui non ualde contendunt sufficere iudico quae praemissa sunt.
1.161
Oportet autem non credentibus barbaricis conscriptionibus, sed solis Graecis fidem habendam esse dicentibus adhuc multos exhibere testes etiam Graecos scientes nostrum genus et oportuno tempore eorum habentes mentionem.
1.162
Pythagoras igitur Samius, cum sit antiquus quidem aetate, sapientia uero et diuina pietate philosophos omnes excellens, non solum quae nostra sunt agnouisse manifestus est, sed etiam zelatus ea ex multis apparet.
1.163
et eius quidem nulla conscriptio reperitur, multi tamen de eo retulerunt, quorum insignior est Hermippus, uir circa omnem historiam diligentissimus indagator.
1.164
refert itaque in primo de Pythagora libro, quia Pythagoras uno confabulatorum suorum defuncto, nomine Calciphonte genere Crotoniate, illius animam dicebat secum degere die noctuque et quia praeciperet, ut non transiret de loco, unde asinus onus portaret, et ab aqua faeculenta semet ipsum abstineret et ab omni blasphemia recederet.
1.165
deinde sequitur:" Haec autem agebat atque dicebat Iudaeorum et Thracensium opiniones imitatus ac transferens; dicitur enim, quia uere ille uir multas Iudaeorum leges in suam transtulit philosophiam.
1.166
fuit autem etiam per ciuitates non ignota olim gens nostra, et multae nationes ad quas transiit etiam zelum eius habuerunt. quod manifestat Theophrastus in his, quae scripsit de legibus.
1.167
ait enim, quia prohibent Tyriorum leges peregrino sacramento iurari. inter sacramenta cum quibusdam aliis etiam iusiurandum quod corban appellatur enumerat; et apud nullum hoc inuenitur iuramentum nisi apud Iudaeos solos; quod*** interpretatur ex Hebraica lingua significat dei donum.
1.168
uerum neque Herodotus Alicarnaseus nostram ignorauit gentem, sed quodam modo eius meminisse cognoscitur. de Colchis enim referens in secundo libro sic dicit:
1.169
" Soli autem inter omnes Colchi et Aegyptii et Aethiopes uerenda ab initio circumcidunt, Phoenices uero et Syri in Palaestina, qui confitentur hoc ab Aegyptiis didicisse.
1.170
Syri autem, qui circa Thermodontem et Parthenium fluuium commorantur et Astygitones a Colchis dicuntur didicisse nuper. hi namque sunt inter homines soli, qui circumciduntur, et isti sicut Aegyptii facere uidentur; de Aegyptiis autem et Aethiopibus dicere non possum, utrum alteri ab alteris didicere.
1.171
" dixit ergo Syros, qui in Palaestina sunt, circumcidi. omnium autem qui habi- tant Palaestinam soli Iudaei circumciduntur.
1.172
quod de eis agnoscens et Cyrillus antiquus poeta meminit hoc modo de gente nostra dicens, quia castra metati sunt nostri maiores cum Xerxe Persarum rege apud Helladam, et dinumerans uniuersas gentes nouissimam nostram posuit, ita dicens:
1.173
" Postremum. uero transiebat genus mirabile uisione, linguam quidem Phoenissam ore proferentes, habitantes autem in Solymis montibus, ubi palus amplissima est, iuuenes capillis sub rotunditate detonsis, super equos erectos habentes uultus
1.174
et quasi fumo siccatos." palam ergo est, sicut arbitror, quia nostri meminerit, eo quod et montes Solymi in nostra regione sunt constituti, in quibus habitamus, et palus, quae dicitur Asphaltis, id est bituminalis. haec enim inter omnes palus in Syria latior atque maior est.
1.175
et Cyrillus quidem cum ita meminerit Iudaeos scisse dinoscitur, quem quilibet cum legerint ammirantur, non calumniosi Graecorum, sed sapientia summa conspicui.
1.176
CIearchus enim Aristotelis discipulus et ex peripato philosophorum nullo secundus in primo libro de somno dicit Aristotelem doctorem suum de quodam uiro Iudaeo ita referre, et ipsi Aristoteli eundem sermonem ascribit, quod ita conscriptum est:" Sed alia quidem longum est dicere.
1.177
quae uero 111 habere poterunt illius ammirationem quandam atque philosophiam, Hyperochidi, operae pretium est referre. et Hyperochides ueneranter inquit, audire desideramus uniuersi.
1.178
porro Aristoteles, secundum praecepta, inquit, rhetorica, eius genus primitus transeamus, ne reluctemur doctoribus praeceptorum. dic, inquit Hyperochides, ita si placet.
1.179
ille igitur genere quidem Iudaeus erat ex inferiori Syria, qui sunt ex propagine philosophorum Indorum, uocantur ut aiunt philosophi apud Indos Calani, apud Syros autem Iudaei nomen accipientes a loco; locus enim ubi habitant, appellatur Iuda. nomen uero ciuitatis eorum ualde difficile est: uocant enim eam nomine Hierosolymam.
1.180
is igitur homo multos hospitio recipiens et de superioribus ad marina descendens Graecissimus erat non solum eloquio, sed etiam animo.
1.181
et tunc nobis degentibus apud Asiam, dum is homo uenisset ad ea loca, confabulari coepit nobiscum et cum aliis icolasticis eorum sapientiam temptans, cumque multi eruditorum congregarentur, tradebat potius aliquid<
1.182
quod) habebat." Haec ait Aristoteles apud Clearchum et super haec multam atque mirabilem continentiam Iudaei uiri in cibis et castitatem narrans. licet autem uolentibus haec ex ipsius lectione cognoscere; ego enim refugio plus quam decet inserere.
1.183
CIearchus siquidem facta digressione, cum aliud propositum haberet, nostri generis ita meminit. Hecataeus autem Abderita, uir philosophus simul et circa actiones industrius, cum Alexandro rege nutritus et cum Ptolomaeo Lago commoratus, non transitorie, sed de ipsis Iudaeis conscripsit librum. ex quo uolo capitulariter unum eorum, quae ab eo sunt dicta, percurrere.
1.184
sed primitus tempus ostendam: meminit enim belli, quod circa Gazam ab Ptolomaeo gestum est contra Demetrium, quod utique contigit undecimo quidem anno post mortem Alexandri, olympiade uero septima et decima atque centesima, sicuti refert circa-. stor, adiciens enim hanc olympiadem dicit:
1.185
" Sub hac Ptolomaeus Lagus uicit in Gaza bello Demetrium Antigoni qui uocabatur obsessor." Alexandrum uero profitentur uniuersi centesima et quarta decima olympiade fuisse defunctum. palam ergo est, quia et secundum illud tempus et sub Alexandro genus florebat nostrum.
1.186
dicit igitur Hecataeus, quia post Gazae bellum Ptolomaeus locorum quae sunt circa Syriam dominus est effectus et multi hominum cognoscentes mansuetudinem et clementiam Ptolomaei cum eo proficisci ad Aegyptum et rebus communicare uoluerunt,
1.187
quorum unus, inquit, erat Ezechias pontifex Iudaeorum, homo aetate quidem quasi sexaginta et sex annorum, dignitate uero apud contribulos maximus et animo sapientissimus, potentissimus ad dicendum et circa causas sicut nullus alter expertus.
1.188
" dicit etiam omnes sacerdotes Iudaeorum, qui decatas accipiunt et uniuersa in communi gubernant, circa mille et quingentos existere.
1.189
rursus autem praedicti uiri faciens mentionem, inquit, Homo hunc honorem gerens et assuetus esse nobiscum, adsumens aliquos suorum, differentiam cunctam exposuit et habitationem suam et conuersationem, quam scriptam habebat, pariter indicauit.
1.190
" deinde palam facit Hecataeus, quales circa leges existimus et quia omnia sustinere, ne transcendamus eas, eligimus et hoc esse optimum iudicamus.
1.191
dicit igitur haec:" Et mala saepius ab Astygitonibus audientes et omnes compulsionum uim passi a Persicis regibus et satrapis non possunt mente mutari. sed cum magna exercitatione de his
1.192
praecipue omnibus respondere parati sunt." perhibet autem etiam indicia fortis animi circa leges non parua dicens, Alexandro quondam in Babylone constituto et uolente Beli templum quod corruerat repurgare cunctisque militibus similiter stercora portare praecipiente, solos Iudaeos hoc facere non fuisse perpessos, sed etiam multas sustinuisse plagas et detrimenta pertulisse non modica, donec eis ignoscente rege securitas praeberetur.
1.193
" qui dum ad prouinciam," inquit," propriam reuersi fuissent, templa et altaria fabricata omnia destruxerunt et pro aliis quidem multam satrapis exsoluerunt, pro aliis uero ueniam consecuti sunt". adicit autem, quoniam iustitia apud eos mirabile est,
1.194
et quia gens nostra fuit multorum hominum numero copiosa, sed multa quidem milia nostrorum migrantes in Babyloniam Persae primitus collocarunt, non parua uero etiam post mortem Alexandri in Aegyptum et Phoenicen sunt translata propter seditionem in Syria factam.
1.195
idem itaque uir et magnitudinem prouinciae quam incolimus pulchritudinemque narrauit." Paene decies trecenta milia, inquit, iugera terrarum optimarum uberrimae ualde prouinciae possidere noscuntur; Iudaea namque huius est amplitudinis.
1.196
" et quia etiam ciuitatem ipsam Hierosolymorum speciosam et maximam olim inhabitamus et uirorum multitudine copiosam, necnon et de templi constructione idem ipse sic refert:
1.197
" Sunt autem Iudaeorum in aliis quidem multae munitiones per prouinciam atque uici, una uero ciuitas munitissima habens praecipue circuitum quinquaginta stadiorum, in qua commorantur hominum circa centum et quinquaginta milia, eamque uocant nomine Hierosolyma.
1.198
est autem in ipsa medietate ciuitatis lapidea quadriporticus centum per circuitum cubitorum, habens etiam duplices ianuas, quo ara est quadrianguli figuratione composita ex lapidibus non dolatis, sed collectis atque iacentibus, unumquodque latus uiginti cubitorum habens, altitudinem uero decem. et circa eam maxima fabrica, ubi altare est constitutum et candelabrum utraque aurea duorum talentorum pondus habentia et inextinguibile lumen noctibus et diebus.
1.199
simulacrum uero aut aliqua anathema ibi nequaquam est nec ulla plantatio; nullus ibi ueluti lucus aut aliquid huiusmodi. habitant autem in eo et noctibus et diebus sacerdotes quasdam purificationes agentes et omnimodis uinum non bibentes in templo".
1.200
super autem, quia et cum Alexandri regis successoribus postea castra metati sunt, testatur hoc modo dicens ea, quae cognouerit a uiro Iudaeo in expeditione constituto, cuius uerba haec habentia declarantur; ait enim:
1.201
" Me siquidem eunte ad mare rubrum una secutus est quidam cum aliis equestrium Iudaeorum nos deducentium, nomine Mosollamus, uir efficax animo bellator, super omnes arcarius indubitanter et Graecos et barbaros ualde praecipuus.
1.202
is igitur homo properantibus multis per iter et quodam uate ab ipso augurium capiente et petente ut cuncti starent interrogauit, cur sustinerent omnes.
1.203
ostendente uero ei uate auem quam intuebatur atque dicente, quia siquidem expediret eis ut sustinerent omnes si staret auis, si ergo surgens anterius euolaret, procederent, si uero post tergum iret, recedere cunctos oporteret rursum, tacens arcumque trahens sagittas emisit et auem percutiens interemit.
1.204
indignantibus uero uate et quibusdam aliis et maledicentibus ei, quid furitis, inquit, mali daemonii auem sumentes in manibus? haec enim suam salutem nesciens de nostro itinere nobis salubritatem potuit indicare? si enim praescire futura ualuisset, in hunc locum nequaquam uenisset metuens, ne sagittata a Mosollamo Iudaeo periret.
1.205
sed Hecataei testimonia iam quiescam quidem; facile namque est uolentibus librum ipsum legere et haec apertius inuenire. non uero me pigebit Agatharchidem introducere, licet homo minime malus ut ei uisum est nobis detraxisse uideatur.
1.206
is enim narrans de Stratonice, quemadmodum uenit quidem ex Syria de Macedonia suum uirum Demetrium derelinquens, Seleuco autem uxorem eam ducere non uolente, quod illa sperabat, exercitu eius in Babylonia posito circa Antiochiam bella mouit.
1.207
deinde quomodo reuersus est rex, Antiochia capta in Seleuciam illa fugiens, cum posset semet ipsam uelocius interimere, somnio prohibita ne faceret capta atque defuncta est."
1.208
haec ergo praedicens Agatharchides et derogans superstitioni Stratonices, utitur indicio generis nostri conscribens:
1.209
" Qui uocantur Iudaei habitant omnium munitissimam ciuitatem, quam uocare Hierosolyma prouinciales solent. hi uacare consueti sunt septima die et neque arma portare in praedictis diebus neque terrae culturam contingere neque alterius cuiuspiam curam habere patiuntur, sed in templis extendentes manus adorare usque ad uesperam soliti sunt.
1.210
ingrediente ia uero in ciuitatem Ptolomaeo Lago cum exercitu et multis hominibus, dum custodire debuerint ciuitatem, eis stultitiam obseruantibus, prouincia quidem dominum suscepit amarissimum, lex uero manifestata est unam habere sollemnitatem.
1.211
huiusmodi autem casus praeter solos illos alios docuit uniuersos, ut tunc ad somnia et opiniones quae tradebantur de lege hoc confugiant, dum circa res necessarias ratio nihil ualet humana".
1.212
hoc equidem Agatharchidi uidetur esse ridiculum; eis autem haec examinantibus integrius apparet magnum et praecipua laude dignissimum, si et saluti et patriae quidam custodiam legum pietatemque diuinam praeponere concupiscant.
1.213
Quia uero non ignorantes quidam conscriptorum gentemnostram, sed propter inuidiam quandam aut alias causas non salubres, memoriam nostri non reliquerunt, hoc indicium me arbitror esse praedicturum. Hieronymus enim, qui de successoribus conscripsit historiam, ipso quidem tempore quo Hecataeus fuit et amicus existens regis Antigoni Syriae praesidebat.
1.214
uerum Hecataeus quidem etiam librum conscripsit de nobis, Hieronymus autem nequaquam nostri historiam meminit, licet paene in ipsis locis nutritus esset: in tantum uoluntates hominum differebant. alio namque placuit studium habere memoria dignum, alio uero omnino circa ueritatem quaedam passio cernitur obscurasse.
1.215
sufficiunt tamen ad comprobationem antiquitatis nostrae Aegyptiorum et Chaldaeorum ac Phoenicum historiae et super illas Graecorum pariter conscriptores.
1.216
adhuc enim super ea quae dicta sunt Theophilus et Theodotus et Manaseas et Aristophanes et Hermogenes et Euemerus et Cinon et Zopyrion et multi quidem alii simul, non enim ego omnibus libris incubui, non transitorie nostri fecere mentionem.
1.217
plurimi namque praedictorum uirorum ueritate quidem antiquarum causarum frustrati sunt, quia lectioni sacrae nostrorum non incubuere librorum; communiter tamen cuncti de antiquitate testati sunt, pro qua nunc referre proposui.
1.218
Phalereus autem Demetrius et senior Philon et Eupolemus non multum ueritate frustrati sunt, quibus dari ueniam dignum est. non enim inerat eis, ut nostras litteras possent omni scrupulositate sequi.
1.219
His ita dictis unum adhuc mihi capitulum est relictum ex his, quae in principio libri posui, quatenus derogationes et maledicta, quibus utuntur quidam contra genus nostrum, falsas ostendam et conscriptoribus eorum testibus utar, quando conscribentes haec contra semet ipsos locuti sunt talia.
1.220
quia uero multis aliis hoc euenit propter quorundam uesaniam, arbitror intellegere eos, qui uoluerint historias ipsas percurrere. quidam igitur gentium et gloriosissimarum ciuitatum foedare nobilitatem et conuersationi detrahere temptauerunt, Theopompus quidem Atheniensium, Lacedaemoniorum uero Polycrates.
1.221
is autem tripodem perdurabilem conscribens, non enim Theopompus hoc fecit sicuti quidam putant, etiam Thebaeorum momordit urbem, multi uero necnon et Timaeus in historiis de praedictis et de aliis blasphemauit;
1.222
et hoc praecipue faciunt, quando gloriosissimis in aliqua parte calumniantur, quidam propter inuidiam atque maliuolentiam, alii uero propter uerborum nouitatem memoria se dignos fieri iudicantes; et apud stultos quidem nequaquam hac spe fraudantur, qui uero salubre noscuntur habere iudicium, multas eorum miserias condemnabunt.
1.223
Blasphemiarum uero in nos saepe gestarum huiusmodi causa est: uolentes Aegyptii praestare aliquibus ueritatem corrumpere temptauerunt, et neque aduentum in Aegyptum nostrorum progenitorum, sicuti contigit, sunt confessi
1.224
nec rursus egressum cum ueritate dixerunt, multasque causas odii ac inuidiae pariter habuerunt, principio quidem, quia in eorum regione nostri progenitores potentes effecti sunt, unde regressi ad propria denuo fuere felices. deinde horum aduersitas multas inter eos fecit inimicitias in tantum differente nostra pietate extra sollemnitates illorum, quanto dei natura animalibus inrationabilibus sine dubitatione distinguitur.
1.225
communis namque apud illos ritus est haec arbitrari deos, seorsum uero singuli solent diuersis ea muneribus honorare, uani ac fatui inter omnes homines et ab initio uti de deis malis opinionibus consueti, et propterea nequaquam imitari nostram honestatem de diuina ratione potuerunt, uidentesque multos nostram zelari conuersationem inuidiam habuerunt;
1.226
et ad tantam fatuitatem ac pusillanimitatem quidam eorum perducti sunt, ut non eos pigeret, etiam contra antiquas suorum scriptiones aliqua dicere. qui dum hoc faciunt, sibimet ipsis aduersa conscribere passione caecitatis ignorauerunt.
1.227
In uno tamen et maximo uiro uerbum meum statuam, quo usus sum ante paululum nostrae antiquitatis teste.
1.228
Manethon itaque, qui Aegyptiacam historiam ex litteris sacris se interpretatum pollicitus est, praedicens nostros progenitores cum multis milibus in Aegyptum aduenisse et eius incolas subiugasse, deinde ipse confessus est, quia posteriori tempore amittentes eam prouinciam quae nunc Iudaea uocatur optinuissent et aedificantes Hierosolymam construxissent templum. et usque ad haec conscriptiones secutus est antiquorum.
1.229
deinde praebens sibimet potestatem, cum utique uideatur scribere ea quae in fabula sunt atque dicuntur, incredibilia uerba de Iudaeis inseruit uolens permiscere nobis plebem Aegyptiorum leprosorum aliorumque languentium, qui sicut ait abominatione ex Aegypto fuga dilapsi sunt.
1.230
Amenofin etiam regem adiecit, quod est falsitatis nomen, et propterea tempus regni eius nequaquam definire praesumpsit, cum aliorum regum annos perfecte protulerit. huic itaque quasdam adnectit fabulas paene oblitus, quia egressum pastorum in Hierosolyma ante quingentos decem et octo annos factum esse protulerat.
1.231
Tethmusis enim erat rex, quando egressi sunt, et ab hoc tempore regum qui postea fuerunt anni sunt trecenti nonaginta tres usque ad fratres nomine Sethonem et Hermaeum, quorum Sethonem quidem Aegyptum, Her- i maeum uero Danaum denominatum dicit; quem expellens, inquit, Sethon regnauit annis quinquaginta et nouem, et post hunc senior filiorum Rapsis annis sexaginta sex.
1.232
ante tantos igitur annos egressos ex Aegypto patres nostros confessus, deinde Amenofin adiciens regem hunc confitetur et deorum fuisse contemplatorem, sicut Osorem quendam priorum regum, et implesse desiderium eius nominis sacerdotem, id est Amenofin natum ex patre Papio, qui uidebatur quasi diuina participari natura et secundum haec sapientiam hanc habere scilicet praescientiam futurorum.
1.233
et dixisse regi hunc uniuocum eius, quia posset uidere deos, si prouinciam a leprosis et aliis maculatis hominibus purgare contenderet.
1.234
in quo laetatum regem omnes dicit corpore debiles ex Aegypto congregasse et fuisse multitudinem numero milia octuaginta,
1.235
eosque ad sectiones lapidum in partem Nili orientalem misisse ad hoc efficiendum, simul et alios Aegyptios, quibus hoc erat iniunctum. fuisse autem quosdam inter eos etiam rationabilium sacerdotum lepra perfusos ait.
1.236
Amenofin uero illum sapientem diuinumque uirum refert timuisse et circa semet ipsum et apud regem deorum Vulcanum, ut aperte suaderet eis uim fieri, sed adiecisse, quoniam auxiliarentur quidam maculatis hominibus et Aegyptum optinerent tredecim annis. et haec eum non quidem praesumpsisse regi dicere, sed ex his omnibus conscriptum reliquisse librum et peremisse semet ipsum, et propterea regem in anxietatem maximam peruenisse.
1.237
proinde is his uerbis haec refert:" His itaque*** rogatus rex, ut ad requiem et tutamen eorum secerneret ciuitatem, desertam urbem, quae tunc fuerat pastorum, nomine Auarin, praebuit eis. est autem haec ciuitas secundum theologiam antiqua ualde praecelsa.
1.238
porro illi in hanc ingressi et locum hunc ad resultandum habentes optimum ducem sibimet quendam Heliopolitanorum pontificum Osarsifa constituerunt et huic se oboedire in omnibus iurauerunt;
1.239
et ille primum quidem eis legem posuit, ut neque deos adorarent neque a sacris animalibus, quae praecipue festiua apud Aegyptios erant, se penitus abstinerent nullique copularentur, nisi cum quibus iusiurandum habere uidebantur.
1.240
haec autem sancieus et alia plura maxime Aegyptiorum consuetudinibus inimica praecepit multo opere muros aedificari ciuitatis et ad bella praeparari contra Amenofin regem.
1.241
ipse uero adsumens secum etiam alios sacerdotes et maculatorum quosdam misit legatos ad pastores, qui uidebantur a Tethmuse rege depulsi ad Hierosolymorum urbem, causas suas et aliorum qui simul fuerant exhonorati significans et poscens, ut pariter contra Aegyptum
1.242
castra metarentur, promisitque eos fore uenturos primum quidem in Auarin progenitorum suorum prouinciam et necessaria populis abundantius exhibenda, pugnaturos autem oportuno tempore et prouinciam facillime subdituros.
1.243
illi uero laetitia cumulati omnes alacriter usque ad ducenta milia uirorum pariter sunt adgressi et non post multum ad Auarin usque uenerunt. Amenofis autem Aegyptiorum rex, dum illorum audisset inuasionem, non mediocriter uulneratus est, dum recordaretur, quod ei praedixerat Amenofis Papiae.
1.244
et primum quidem congregans Aegyptiacam plebem facto consilio cum principibus eorum animalia sacra et quae praecipue a sacerdotibus honorabantur, ante praemisit et sacerdotibus particulariter iussit, ut simulacra deorum caute celarent.
1.245
filium uero Sethonem, qui etiam Ramessi a Rapso patris nomine uocabatur, cum quinque esset annorum, apud suum commendauit amicum. ipse uero transiens cum aliis Aegyptiis usque ad trecenta milia uirorum bellatoribus uiris occurrens congressus non est.
1.246
putans enim semet ipsum contra deum pugnare post tergum reuersus uenit ad Menfin et sumens Apin et alia sacra mox in Aethiopiam cum uniuersis nauibus et multitudine uenit Aegyptiorum; per gratiam namque erat ei subiectus Aegyptiorum rex.
1.247
qui suscipiens etiam populum uniuersum praebuit alimenta hominibus necessaria, quae prouincia ministrabat, et ciuitates ac uicos tredecim, quatenus eis qui fuerant de regno pulsi sufficerent; nihilominus*** Amenofin fuerant deducti ad fines Aegyptios.
1.248
et in Aethiopia quidem haec gesta sunt. Solymitae uero descendentes cum uiris pollutis Aegyptiorum sic pessime hominibus usi sunt, ut eorum uictoria esset nimis pessima his, qui tunc eorum inpietates inspiciebant;
1.249
non solum etenim ciuitates et uicos concremauerunt sacrilegia facientes et deorum idola deuastantes, sed etiam ipsa sacra animalia quae colebantur crudelissime discerpserunt peremptores et occisores horum sacerdotes atque prophetas esse cogentes, quos etiam expellebant nudos.
1.250
dicitur itaque, quia conuersationes et leges eis composuit sacerdos quidam, genere Heliopolites, nomine Osarsifas uocatus ex nomine Osireos Heliopolitani dei, qui dum conuersus fuisset ad hoc genus mutauit nomen et uocatus est Moyses."
1.251
Quae uero Aegyptii de Iudaeis proferunt haec sunt, sed et alia multa breuitatis causa praetereo. dicit autem rursus Manethon, quia postea Amenofis ex Aegypto digressus est cum magna uirtute, simul et filius eius Ramsis et ipse habens magnum exercitum. et congressi ambo contra pastores atque pollutos uicerunt*** eos usque ad Syriae fines.
1.252
haec equidem et huiusmodi Manethon conscripsit. quia uero anilia loquitur deliramenta atque mentitur aperta ratione, monstrabo illud primo distinguens, quod postea alterna gratia referendum est. is enim concessit nobis atque professus est, eo quod ab initio non fuerint Aegyptii genere, sed extrinsecus illic aduenissent et Aegyptum optinuissent, et ex ea rursus egressi sunt nostri progenitores;
1.253
quia uero nobis postea permixti non sunt Aegyptii corpore debilitati et quia ex his non fuit Moyses, qui populum eduxit ex Aegypto, sed ante multas generationes extitit, per ea quae ipse dixit conabor ostendere.
1.254
Primam itaque causam posuit figmenti risibilem: rex enim, inquit, Amenofis concupiuit uidere deos. quos putas? siquidem, qui apud eos sollemnes erant, bouem et hircum et crocodillos et canicapitos uolebat inspicere.
1.255
caelestes autem quomodo poterat? et cur hoc habuit desiderium? quia utique et prior eius rex alter hos uiderat. ab illo ergo audiens, quales essent et quemadmodum eos uidisset, noua nequaquam egebat arte.
1.256
sed forte sapiens erat ille uates, per quem haec rex posse agere confidebat: quod si ita fuisset, quomodo impossibilitatis concupiscentiam non praesciuit? non euenit, quod uoluit. proinde quam rationem habere potuit, ut propter semimembrios aut leprosos ei inuisibiles essent dii? irascuntur enim propter impietates, non propter corporum deminutiones.
1.257
deinde tam multa milia leprosorum et male habentium una paene hora quomodo fuit possibile congregari? aut quomodo rex non oboediuit uati? ille namque praecepit debiles Aegyptios exilio deportari, hic autem eos ad sectiones lapidum destinauit, tamquam operariis indigens et non purgare prouinciam uolens.
1.258
ait autem eo quod uates quidem semet ipsum peremerit praeuidens deorum iram et quae erant in Aegypto futura, et conscriptum librum regi reliquerit. proinde ab initio uates etiam suum interitum non praesciuit?
1.259
quomodo non repente regi contradixit uolenti uidere deos?*** quam quod se ipse perimere festinabat?
1.260
quod uero inter omnia est stultius uideamus: audiens enim haec, inquit, et de futuris iam metuens debiles illos, ex quibus Aegyptum purgare debuerat, neque tunc de prouincia propulit, sed rogantibus eis, sicut ait, ciuitatem dedit dudum a pastoribus habitatam, quae uocabatur Auarin.
1.261
ad quam congregati principem, inquit, elegerunt ex sacerdotibus Heliopolitanis, qui eis exposuit, ut neque deos adorarent, neque ab Aegyptiacae festiuitatis animalibus abstinerent, sed omnia perimerent atque consumerent, et nulli penitus miscerentur, nisi cum quibus coniurati esse uidebantur; et iureiurando multitudinem obligatam, quatenus in eis legibus perdurarent, Auarin ciuitatem munitam contra regem dicit eos bella sumpsisse.
1.262
adiecit autem, quia misit Hierosolymam rogans illos pro auxiliis exhibendis et daturum Auarin compromittens, quae foret egredientibus ex Hierosolymis ex iure maiorum, et ex qua procedentes omnem Aegyptum optinerent.
1.263
deinde subiungit illos quidem uenisse cum ducentis milibus armatorum. regem uero Amenofin Aegyptiorum. cum non censeret repugnandum deo, mox ad Aethiopiam refugisse et Apin cum aliis sacris animalibus deuexisse.
1.264
Hierosolymites uero inuasione facta et ciuitates pollutos et templa concremasse et equestres peremisse refert et nulla iniquitate aut opere iniquitatis abstinuisse.
1.265
qui uero conuersationem et leges eis exhibuit sacerdos, inquit, erat genere Hieropolites, nomine Arsifas uocatus ab appellatione Osireos Heliopolitani dei et mutato nomine dictus postea Moyses.
1.266
tertio decimo uero, inquit, anno Amenofin postquam regno pulsus est ex Aethiopia profectum cum multa militia dicit et congressum contra pastores atque pollutos habita conflictione uicisse et multos interficientem usque ad fines Syriae persecutum.
1.267
In his iterum non intellegit sine uerisimilitudine se mentiri. leprosi namque et cum eis, ait, multitudo collecta debilium, licet primitus irascerentur regi circa se utique talia facienti secundum praemonitionem uatis, tamen cum a sectione lapidum sunt egressi et prouinciam perceperunt, omnes circa eum mitiores effecti credendi sunt.
1.268
porro si adhuc et illum odio habebant, seorsum magis insidiari potuissent, non circa omnes bella committere, cum scilicet plurimi existentes multorum illic cognationes haberent.
1.269
proinde etiamsi contra homines pugnare decreuerunt, non tamen contra deos impietatem gerere praesumebant nec contraria suis agere legibus, in quibus inscripti esse noscuntur.
1.270
oportet itaque nos Manethoni gratias agere, quoniam huius iniquitatis principes dicit non eos, qui ex Hierosolyma sunt egressi, sed illos ipsos Aegyptios esse probat et maxime sacerdotes*** atque iurisiurandi uinculum illorum multitudine conuenisse.
1.271
illud autem quomodo non inrationabile est, quod ait, quia familiarium quidem seu amicorum cum eis nemo consensit nec pericula belli participatus est, sed miserunt maculatos ad Hierosolymam et ab eis solatia poposcerunt?
1.272
pro quibus hoc amicitiis aut qua familiaritate praecedente facere potuerunt? cum utique e diuerso hostes existerent et moribus plurimum differentes. et illi, inquit, repente promissionibus oboediunt, quia Aegyptum optinerent, tamquam eis non ualde prouinciae experimentum habentibus, ex qua uicti fugatique sunt.
1.273
et si quidem indigerent Hierosolvmitae uel in malis constituti essent, forsitan ad talia consensissent; cum uero ciuitatem inhabitarent felicissimam et prouinciam multam meliorem Aegyptiacae regionis incolerent,< cur> cum eis, qui dudum fuerunt inimici corpore uexati, quos neque sui domestici ferre potuerunt, suo periculo laborarent? non enim futuram regis praesciebant fugam,
1.274
sed e diuerso dixit eis, quia filius Amenofis trecenta milia pugnatorum habens occurreret ad Pelusium. et hoc quidem uenientes indubitanter nouerunt, paenitentiam uero eius et fugam penitus ignorabant.
1.275
deinde dicit cum optinuissent Aegyptum multa mala gessisse ex Hierosolymis uenientes*** habens criminari eos, qui ex his uidentur extranei, cum ante illorum aduentum haec agerent et se agere coniurassent qui genere Aegyptii essent.
1.276
posterioribus, inquit, temporibus Amenofis adgressus pugna deuicit et perimens hostes usque ad Syriam eos expulit; sic enim omnimodis Aegyptus aperta uastationibus est ex quibuscumque congredientibus locis.
1.277
putasne qui tunc bello optinuerant eam, uiuere audientes Amenofin, neque inruptionem quae ex Aethiopia fieri potuerat munierunt multas utique contra hoc praeparationes habentes neque alium exercitum praepararunt? ait enim: usque ad Syriam eos perimens exsecutus est per arenam aridam, et[ quia] palam est, quia non facile nec sine bello transire potuisset exercitus.
1.278
Igitur secundum Manethonem neque ex Aegypto genus est nostrum neque exinde quilibet inmixti sunt; leprosorum enim atque languentium plurimos credendum est in lapidicinis multo tempore ac fatigatione defecisse, multos in posterioribus bellis, innumeros autem in ultimo proelio atque fuga perisse.
1.279
Superest mihi nunc aduersus eum de Moyse ratio disputandi. hunc enim uirum mirabilem quidem et sacrum Aegyptii putant, uolunt autem cum blasphemiis incredibilibus falsitates inducere dicentes eum Hieropolitanum esse et ex illis templis propter lepram fuisse sectatum.
1.280
probatur autem in conscriptionibus, quia ante quingentos decem et octo fuerit annos et nostros patres duxerit ex Aegypto in regionem, quae nunc inhabitatur a nobis.
1.281
quia uero neque uitio quolibet huiusmodi circa corpus fuerit uiolatus ex ipsis rebus agnoscitur. leprosos enim sanciuit, quatenus nec in ciuitatibus manerent nec in uicis inhabitarent, sed soli ambularent uestibus ruptis, et contingentes eos uel uescentes cum eis inmundos existimauit.
1.282
et licet eorum aegritudo aliquando curetur propriamque naturae recipiant sanitatem, praedixit tamen, ut purgationes quasdam atque purificationes ex lauacris fontium et totius capilli derasiones multaque et diuersa sacrificia
1.283
facientes sacram ingrediantur urbem, cum e diuerso esset credibile, ut quadam prouidentia magis atque< clementia>, si fuisset ea clade constrictus, circa similes uteretur.
1.284
et non solum de leprosis ita sanciuit, sed neque eos, qui uel paruum quiddam corporis minus haberent aut maculati essent, immolare permisit, et super haec sacerdotes qui huiusmodi calamitate tenerentur honore priuauit.
1.285
quomodo ergo credibile est illum haec stulte sanxisse, qui fuerat huiusmodi calamitatibus inuolutus, et contra se ad obprobrium et laesionem tales exposuisse leges?
1.286
sed etiam nomen eius incredibiliter transformauit; ait enim: Arsifas uocabatur. hoc siquidem non eius figurationi conuenit.
1.287
quapropter iudico satis factum et palam est, quia Manethon, donec secutus est antiquas historias non multum ueritate frustratus est, cum uero ad fabulas 15 sine auctore conuersus est, aut incredibiliter composuit eas aut hominibus credidit odiose loquentibus.
1.288
Post hunc igitur examinare uolo Chaeremonem; is enim Aegyptiacam historiam scribere se dicens et adiciens idem regis nomen, quod Manethon, id est Amenofin et filium 20 eius Ramessin ait,
1.289
quia per somnium Isis apparuit Amenofi terrens eum, quia templum ipsius fuerit bello subuersum, nec non et quia dixerit Fritobautis scriba sacrorum, si ex hominibus maculatis Aegyptus mundaretur, timor abscederet.
1.290
et tunc elegisse regem languentium milia trecenta quinquaginta et eos expulisse, quorum duces fuisse scribam Moysen et Iosep idem scribam sacrorum et habuisse eos Aegyptiaca nomina, quorum uni quidem ponit Moysen, Iosep autem Petesep.
1.291
hos dicit ad Pelusium uenisse et ibi comperisse trecenta octuaginta milia, quae reliquerat Amenofis et ducere in Aegyptum*** peruenisse.
1.292
Amenofin uero non ferentem eorum inuasionem in Aethiopiam fugisse grauidamque reliquisse uxorem, quae abscondita in quibusdam speluncis generauerit filium nomine Ramessin; hunc, dum creuisset, refert secutum esse Iudaeos in Syriam, cum essent circa ducenta milia, et patrem Amenofin ex Aethiopia suscepisse.
1.293
Arbitror equidem[ rem] manifestam esse et ipsa prolatione edictorum utriusque fallaciam; aliqua namque subiacente ueritate inpossibile est tanta discordia deuiare: qui enim falsa componunt, non aliis consona scribunt, sed sibi placentia quaeque confingunt.
1.294
ille siquidem desiderium dicit regis, quatenus uideret deos, principium fuisse, ut uitiosi pellerentur e regione, Chaeremon autem quasi proprium composuit Isidis somnium.
1.295
et ille quidem Amenofin esse dicit, qui praedixit regi purificationem esse faciendam, hic uero Fritobautem. sed forte multitudinis numerus ualde uicinus est: nam cum ille milia dixisset octuaginta, iste milia quinquaginta et ducenta descripsit.
1.296
super haec igitur Manethon quidem prius in lapidicinas maceratos dicit expulsos, deinde dat eis ad habitandum Auarin et dum circa hora contra Aegyptios pugnatum fuerit, tunc dicit euocasse eos Hieroso-
1.297
lymitarum auxilium, Chaeremon autem circa Pelusium inuenisse trecenta octuaginta milia uirorum quos reliquerat Amenofis et denuo cum illis ingressos in Aegyptum et Amenofin in Aethiopiam fugisse refert.
1.298
quod uero ualde fortissimum est: nec qui aut unde fuerint tot milia exercitus nec siue Aegyptii genere siue loco extraneo deuenissent, sed neque causam aperuit, propter quam eos rex in Aegyptum reuocare noluerit, qui circa leprosos somnium Isidis ita finxit.
1.299
Moyse uero etiam Iosep Chaeremon tamquam eodem tempore expulsum simul adiunxit, qui senior est Moyse generationibus quattuor, quarum anni sunt paene octuaginta et centum.
1.300
proinde Ramesse Amenofis filius secundum Manethonem quidem iuuenculus cum patre repugnat et una deuictus fugit in Aethiopiam, hic uero fingit eum post fugam patris in quadam spelunca natum et post haec pugna uincentem et Iudaeos in Syriam expellentem numero quasi ducenta milia.
1.301
o quanta mentiendi facilitas! non enim prius uel qui fuerunt ista trecenta et octuaginta milia dixit nec quemadmodum ducenta triginta milia sunt perempta, utrum in bello ceciderint an certe ad Ramessin conuersa sint.
1.302
quod uero ualde mirabile est, neque quos uocat Iudaeos potest ab eo cognosci, utrum illis prioribus ponit hanc appellationem id est ducentis quinquaginta milibus leprosorum an trecentis octuaginta milibus, qui erant circa Pelusium.
1.303
sed forte uacuum est pluribus conuincere uerbis eos, qui sermonibus suis arguuntur; ex alienis enim conuinci rationibus mediocre est.
1.304
His igitur explanatis introducam super istos LysimachuIIj, qui idem argumentum falsitatis de leprosis et languentibus usurpauit, sed transcendit etiam illorum ualde miraculum suis figmentis, quae multo odio composuisse dinoscitur;
1.305
ait enim sub rege Aegyptiorum Bochore quosdam ex populo Iudaeorum, qui erant leprosi et scabie pleni aliisque uexati languoribus, ad templa fugisse petentes cibum et, cum multi homines in has aegritudines incidissent, frugum sterili-
1.306
tatem in Aegypto factam et Bochorem Aegyptiorum regem ad Ammonem misisse, ut de sterilitate uates interrogarent, deumque respondisse, ut templa pollutis et impiis hominibus purgarentur et de templis ad deserta loca propellerentur, scabiosos enim atque leprosos in profundo esse maris mergendos, tamquam Sole ex eorum uita grauiter indignante,< et> templa purificari et ita reddere fructum terram.
1.307
Bochorem uero refert cum responsa recepisset sacerdotes et ariolos euocasse atque iussisse, ut segregati omnes inmundi militibus traderentur, leprosi uero in chartis plumbeis inuoluti in pelagi profunda mergerentur,
1.308
demersis uero leprosis et scabie uitiatis alios congregatos in deserti loca perituros exposuisse. quos congregatos asserit cogitasse pro semet ipsis et nocte superueniente ignem et candelabra pariter accendisse pro sua munitione et nocte sequenti ieiunasse, ut placarent deos, quatenus eos eriperent.
1.309
altera uero die quendam Moysen eis persuasisse dixit, ut properantes unam uiam secarent, donec ad loca habitabilia perueuirent eisque praecepisse ut nulli hominum fauerent neque bona suadentibus adquiescerent, sed pessima quaeque facerent deorumque templa et aras quae possent inuenire subuerterent.
1.310
cunctisque consentientibus et placita facientibus deserti eos iter arripuisse multaque passos, quatenus ad habitabilem prouinciam peruenirent, et cum hominibus contumelias crebro fecissent et templa uastassent, ad terram quae nunc appellatur Iudaea eos uenisse commemorat aedificantesque ciuitatem illic inhabitasse.
1.311
quae urbs arco vijs lepoooXeta? id est a templorum expoliatione Hierosolyma ex illorum qualitate denominata est, postea uero, dum multa tempora ualuissent, nomen mutatum est ciuitatis propter obprobrium et ciuitas Hierosolyma et ipsi Hierosolymitae uocati sunt.
1.312
xxxv. Iste siquidem nec eundem regem quem illi dicere potuit, sed nouum nomen composuit et introducens ueluti somnium etiam prophetam Aegyptium dicit ad Ammonem destinatum, quatenus de leprosis responsum peteretur.
1.313
sed et ait collectam in templo multitudinem Iudaeorum. putasne hoc nomen leprosis ponit an certe solummodo Iudaeis et qui in languores inciderant? dicit enim:" populus Iudaeorum"; qui populus?
1.314
aduena an certe genere prouincialis? cur igitur Aegyptios existentes Iudaeos uocas? si uero peregrini sunt, quare non dicis unde? uel quomodo rege multos quidem eorum in pelago submergente ceteros autem in loca deserti proiciente tantae multitudinis sunt reperti?
1.315
aut quemadmodum desertum quidem egressi sunt et tenuerunt prouinciam, quam nunc inhabitare dinoscimur, fundaueruntque ciuitatem et aedificauerunt templum omnibus famosissimum?
1.316
oportebat autem et legislatoris non solum nomen edicere, sed etiam genus exponere, qui fuerit uel ex quibus, uel cur huiusmodi leges sancire praesumpsit de diis et de iniquitate circa homines agenda per iter.
1.317
nam sine fuissent genere Aegyptii, non facile poterant ex paternis moribus immutari, siue aliunde uiderentur, quaedam eis sine dubio fuerant leges consuetudine longa seruatae.
1.318
et siquidem de his qui expulerant eos coniurassent, ut eis numquam fauerent, aliqua ratio uideretur, contra omnes uero homines bellum eos optasse suscipere, cum essent sicut ipse dicit in malis et omnium solatiis indigerent, maxima stultitia non illorum, sed haec fingentis ostenditur. iste namque etiam nomen positum ciuitati airo tffi lepoaoAeia?, id est a templorum expoliatione praesumpsit edicere et hoc postea fuisse mutatum.
1.319
miranda res, quia posteris quidem turpe fuit tale nomen et odiosum, ipsi uero qui fundauerunt urbem, ornare semet ipsos eo uocabulo crediderunt. hic autem fortissimus uir multa detractionis inperitia non intellexit, quia hierosolin non idem uoce Iudaica quod
1.320
Graeca significat, quid ergo amplius quilibet poterit dicere contra mendacium tam impudenter expositum? sed quoniam congruam iam magnitudinem suscepit hic liber, aliud faciens principium cetera praesentis operis explanare temptabo.

Intertext edge

Open linked passage

Note