De Iudaeorum Vetustate sive Contra Apionem
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/flavius-josephus" aria-label="More works by Flavius Josephus (flavius-josephus)">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Priori quidem uolumine, karissime mihi Epaphrodite, de antiquitate nostra monstraui Phoenicum et Chaldaeorum Aegyptiorumque litteris satisfaciens ueritati multosque Graecorum conscriptores adducens et meam e diuerso disputationem aduersus Manethonem et Chaeremonem et alios quosdam exhibui.
2.2
nunc autem inchoabo reliquos arguere, qui! contra nos aliqua conscripsere: inpulsus enim sum contra I Apionem respondere grammaticum, si tamen assumi hoc oportet officium.
2.3
horum igitur, quae ab eo conscripta sunt, alia quidem similia sunt dictis aliorum, alia, ualde frigida, plurima uero quandam tantummodo detractionem habentia, et multam, ut ita dixerim, ineruditi probationem, tamquam ab homine composita et moribus prauo et totius uitae suae temporibus importune.
2.4
quia uero multi hominum propter stultitiam suam his potius sermonibus capiuntur quam illis, quae multo studio conscribuntur, et derogationibus quidem gaudent, praeconiis uero mordentur aliorum, necessarium iudicaui, ut neque hunc sine examinatione relinquerem accusationem. sationem nostram e diuerso uelut in iudicio conscribentem,
2.5
sed etiam illud in multis hominibus uideo consequens esse, eo quod ualde delectentur, quando quis inchoans blasphemare alio ipse de suis malis arguitur.
2.6
est itaque non facile eius transire sermonem nec aperte nosse quid nititur edicere, et paene tamquam in multo tumultu et confusione mendaciorum alia quidem in similem incidunt speciem eorum, quae uti reor examinauimus de regressu nostrorum progenitorum ex
2.7
Aegypto, alia uero ad accusationem pertinent in Alexandria habitantium Iudaeorum, tertium uero caput in his mixtum est de templi cultura et de accusatione aliarum legum.
2.8
Quia uero neque Aegyptii genere fuerunt nostri patres nec propter morbum corporis aut huiusmodi alias calamitates inde sunt pulsi, non solum sufficienter, sed ultra mensuram ut credo monstratum est.
2.9
de quibus autem rebus adiecit Apion, breuiter memorabo.
2.10
in tertio namque Aegyptiacorum sic ait: Moyses, sicut audiui a senioribus Aegyptiorum, fuit Heliopolitanus de ciuitate Solis. qui patriis moribus eruditus subdiuales ac montanas orationes agebat; templa enim, quae habuit haec ciuitas, omnia contra subsolanum conuertit, ubi et Solis est ciuitas constituta.
2.11
pro obeliscis autem columnas statuit, in quibus figuram scaphae fecit, ut umbra sub aethere solis circuitionem seruaret.
2.12
* huiusmodi quidem mira gramma-: tici locutio est, mendacium uero sermonibus non egens sed operibus manifestum uehementer apparens; non enim ipse Moyses, quando primum tabernaculum deo construxit, ullam figurationem huiusmodi in eo constituit neque facere posteris delegauit, sed et postea, quando templum Hierosolymis Salomon aedificauit, ab omni hac adinuentione cessauit, quam concinnauit Apion.
2.13
audire uero se dicit a senioribus, quia Moyses Heliopolitanus fuit, unde palam est, quia ipse iuuenis existens illis credidit, qui propter aetatem nouerant eum et cum eo fuerant enutriti.
2.14
considerandum est, utrum sit uerisimile, quia iste quidem, cum sit grammaticus, de Homero affirmare non potest, quae, patria sit eius, neque de Pythagora, qui non ante multum fuit tempus, Moysen uero, qui tanta annorum multitudine iam praecedit, ita facile pronuntiat credens auditui seniorum, unde palam est, quia mentitur.
2.15
de temporibus autem, quibus ait Moysen eduxisse leprosos et caecos et claudos, satis cum prioribus sui arbitror concordare grammaticum.
2.16
Manethon enim sub regno Pathmosii discessisse dicit ex Aegypto Iudaeos ante trecentos nonaginta tres annos fugae Danai apud Argos, Lysimachus autem sub rege Bochore, hoc est ante annos mille septingentos, Molon uero et alii quidam sicuti eis uisum est.
2.17
omnium uero fidelissimus Apion egressum certissime definiuit septima olympiade factum eo anno, quo Carchedonem Phoenices fabricati sunt; hoc autem adiecit de Carchedonen arbitratus indicium sibimet apertum ueritatis existere, non autem intellexit, quia contra se magis signum falsitatis afferret.
2.18
si enim de incredulitate credere conuenit conscriptionibus Phoenicum, in illis Iromus rex scriptus est senior fundatione Carcheedonis annis amplius quinquaginta et centum, cuius rei superius fidem exhibui ex historiis Phoenicum:
2.19
quia Salomoni aedificanti templum in Hierosolymis Iromus amicus fuit et multum praestitit ad aedificationem templi. ipse uero Salomon aedificauit templum post annos sexcentos et duodecim Iudaeorum egressionis ex Aegypto.
2.20
numerum uero expulsorum eundem quem Lysimachus posuit; ait enim centum et decem milia eos tuisse mirabilemque insuper et credibilem reddidit rationem, ex qua sabbatum nominatum dicit:
2.21
" Iter, inquit, agentes sex dierum inguina grauia labore nimiae fatigationis habuerunt et propter hanc causam septima die requieuerunt liberati in regione, quae nunc Iudaea nuncupatur, et uocauerunt eundem diem sabbatum Aegyptiacam seruantes linguam; inguinis enim dolorem Aegyptii solent sabbato appellare.
2.22
" quis enim non aut derideat oblocutionem hanc aut e diuerso conscriptione huius inpudenti non obhorreat? palam namque est, ut ille uult, quia omnes centum decem milia hominum inguina simul habuerunt.
2.23
sed siquidem fuerunt[ ut] illi caeci et claudi et omni modo languentes, quales eos fuisse dicit Apion, neque una die simul iter agere potuerunt, si uero ambulare per multum desertum poterant et expersequentibus repugnabant, non omnes repente post diem septimum inguinibus uulnerati sunt;
2.24
non enim naturaliter hoc quodam modo nascitur uel ex necessitate iter agentibus apportatur, cumque multa milia pugnantium plurimis diebus soleant mensurate iter semper arripere, non subito hoc omnibus prouenisse credibile est; unde probatur hoc inrationabile uehementer.
2.25
mirabilis autem Apion sex quidem diebus eos uenisse praedixit in Iudaeam et rursus Moysen ad montem inter Aegyptum et Arabiam positum, qui Sinaeus dicitur, ascendisse et quadraginta diebus absconsum exinde descendisse atque leges dedisse Iudaeis. quomodo itaque potuerunt idem ipsi et quadraginta diebus in deserto et in inaquoso manere loco et omnem inter haec positum sex diebus transire[ desertum]?
2.26
circa nomen uero sabbati*** aut certe inscientiam nimie callidissimam; sabbo enim et sabbatum plurimum inter se differunt:
2.27
sabbatum enim secundum eloquentiam Iudaeorum ab omni opere requies est, sabbo autem sicut ait ille significat apud Aegyptios dolorem, qui uenit ex inguine.
2.28
Haec itaque uerba de Moyse et Aegyptiaca Iudaeorum liberatione Aegyptius Apion praeter alios innouasse cognoscitur. mirandum tamen non est, si de nostris progenitoribus mentiatur dicens eos genere Aegyptios esse,
2.29
cum ipse de semet ipso e contrario sic fallatur, qui natus in Thasi Aegyptiaca omnium Aegyptiorum ut ita dicam primus existens ueram quidem regionem genusque negauit et Alexandrinum se esse mentitus duritiam sui generis est confessus.
2.30
recte igitur quos odit et quibus derogare uult eos uocat Aegyptios, nisi enim prauissimos esse nosset Aegyptios, non genus effugeret. magnifice namque sapientes de regionibus suis gloriantur et earum nomine uocari congaudent, nocentes autem cum hoc fecerint et alienas sibi regiones ascripserint, eos ualde redarguunt.
2.31
unum itaque duorum circa nos Aegyptii passi sunt: aut enim tamquam gloriantes simulant se nostram*** aut socios nos suae nequitiae nituntur adiungere.
2.32
fortissimus autem Apion uidetur quidem blasphemiam contra nos habitam uelut quandam mercedem Alexandrinis impendere pro ciuitate sibi ab eis collata et nequitiam eorum sciens Iudaeis cohabitantibus in Alexandria proposuit derogare et per hoc omnes alios una concludens in utroque inpudenter et ualde mentitus est.
2.33
Quae igitur sint mala atque durissima Iudaeorum< in> i Alexandria commorantium pro quibus eos accusat, inspiciamus." V Venientes, inquit, in Syriam habitauerunt ad mare sine portu uicini facti eiectionibus fluctuum".
2.34
si locus ergo detractionem habet, quo dicto detrahit Alexandriae; illius enim partes sunt ista maritima, quae sicut omnes confitentur ad habitandum sunt optima.
2.35
ludaei uero siquidem bellis optinuerunt ita ut haec postea non omitterent, fortitudinis eorum indicium est, sed magis Alexander ad habitandum dedit eis hunc locum et apud Macedonas aequo honore potiti sunt.
2.36
nescio autem quid dicere uolebat Apion, cum ait: iuxta necropolim id est mortuorum ciuitatem habitant, cum utique essent circa regalia constituti; hactenus enim eorum tribus appellationem habuit Macedonum.
2.37
qui siquidem legens epistolam Alexandri regis et Ptolomaei Lagi et regum qui post eum fuerunt, et statuam praesentem in Alexandria uidens priuilegia continentem, quae Caesar maximus Iudaeis praebuit, et haec cognoscens contraria scribere praesumpsit, malignus fuit, si uero nihil horum nouit, indoctus.
2.38
illud quoque, quodI se mirari dicit, quomodo cum Iudaei essent Alexandrini uocati sunt, similis inscientiae est. omnes etenim, qui ad coloniam aliquam deuocantur et plurimum alterutris genere differunt, ab aedificatoribus appellationem accipiunt.
2.39
et quid opus est de aliis dicere? nostrorum enim ipsorum hi, qui Antiochiam inhabitant, Antiocheni nominantur; ius enim ciuium eis dedit conditor Seleucus. similiter et qui in Epheso commorantur in alia Ionia cum ciuibus exinde natis uniuoci sunt, hoc praebentibus regni eis per tempora successoribus.
2.40
Romanorum uero clementia cunctis non paruulum donum appellationis suae concessit, non solum uiris singulis, sed etiam maximis gentibus in communi. Hiberes denique antiqui et Tyrrheni et Sabini[ et] Romani uocantur.
2.41
si uero hunc modum aufert; communis ciuitatis Apion, quiescat dicens semet ipsum Alexandrinum. natus enim in profundissima Aegypto quomodo erit Alexandrinus iure ciuilitatis sicut ipse in nobis dicit ablato? cum solis Aegyptiis nunc orbis domini Romani participari cuiuslibet ciuitatis interdixisse uideantur.
2.42
hic autem ita robustus est, ut dignitates quas ipse impetrare prohibebatur adipisci non ualens calumniari conetur eis, qui haec iustissime perceperunt. non enim propter inopiam habitatorum ciuitatis. quam studiose aedificabat, Alexander nostrorum aliquos ibi collegit, sed omnes approbans diligenter et uirtute ac fide dignos inueniens hoc praeconium nostris exhibuit, cum gentem nostram studeret non mediocriter honorare.
2.43
ait enim Hecataeus, quia propter mansuetudinem atque fidem, quam ei praebuere Iudaei, Samariam regionem adiecit, ut eam sine tributis haberent.
2.44
similia quoque sapuit post Alexandrum etiam Ptolomaeus Lagus de Iudaeis in Alexandria commorantibus; nam et Aegyptiaca eis castra commisit arbitratus ea fide simul eorum et fortitudine conseruanda et in Cyrene credens se tutissime regnaturum nec non et in aliis Libyae ciuitatibus ad ea loca partem Iudaeorum habitandi causa direxit.
2.45
post hunc autem Ptolomaeus, qui Philadelphus est appellatus, non solum si qui fuerunt captiui apud eos nostrorum omnes absoluit, sed et pecunias eis saepius condonauit et, quod maximum est, desiderauit agnoscere nostras
2.46
leges et sacrarum scripturarum uolumina concupiuit, misitque rogans destinari uiros, qui ei interpretarentur legem; et ut haec adprime conscriberentur, diligentiam hanc commisit non quibuscumque uiris, sed Demetrium Phalirea et Andream et Aristeum ad haec implenda constituit, quorum eruditione propriarum litterarum Demetrius differebat,
2.47
alii uero habebant custodiam corporis eius iniunctam; his ergo hanc diligentiam imperauit. non enim leges et patrum nostrorum philosophiam discere concupisset, si his utentes despiceret et non potius ualde miraretur.
2.48
Quae paene omnes in ordine progenitores eius Macedonum reges ignorauerunt habentes circa nos praecipuum familiaritatis affectum, tertius namque Ptolomaeus, qui uocatus est benefactor, fortiter optinens Syriam uniuersam non diis Aegyptiacis pro uictoria sollemnitates gratificas immolauit, sed ueniens ad Hierosolymam multas hostias, sicuti nostri moris est, deo sacrificauit et dignissima dicauit ornamenta uictoriae.
2.49
Philometor autem Ptolomaeus et eius uxor CIeopatra omne regnum commisere Iudaeis, et duces totius fuere militiae Onias et Dositheus Iudaei, quorum nominibus derogat Apion, cum debuisset opera eorum potius mirari et gratias agere, quoniam liberauerunt Alexandriam, quam ueluti defendere se quis confingit.
2.50
nam dum rebellio surrexisset in Cleopatrae regno et periculum pessimae perditionis insisteret, istorum labore ciuitas intestinis proeliis est erepta. sed." Postea, inquit, Onias ad urbem deduxit exercitum paruum,
2.51
cura esset illic Theraius praesens Romanorum legatus" quod, ut ita dicam, recte atque iuste factum est. Ptolomaeus enim, qui cognominatus est Physcon, moriente suo fratre Ptolomaeo Philometore egressus est de Cyrene uolens reginam Cleopatra expellere et filios regis, ut ipse regnum iniuste sibimet applicaret;
2.52
propter haec ergo Onias aduersus eum bellum pro Cleopatra suscepit et fidem, quam habuit circa reges, nequaquam in necessitate deseruit.
2.53
testis autem deus iustitiae eius manifestus apparuit: nam Physcon Ptolomaeus cum aduersus exercitum quidem Oniae pugnare praesumeret, omnes uero Iudaeos in ciuitate positos cum filiis et uxoribus capiens nudos atque uinctos elephantis subiecisset, ut ab eis conculcati deficerent, et ad hoc etiam bestias ipsas debriasset, in contrarium quae praeparauerat euenerunt.
2.54
elephanti enim relinquentes sibi appositos Iudaeos impetu facto super amicos eius multos ex ipsis interemerunt. et post haec Ptolomaeus quidem aspectum terribilem contemplatus est prohibentem se, ut illis noceret hominibus.
2.55
concubina uero sua karissima, quam alii quidem Ithacam, alii uero Hirenen denominant, i supplicante ne tantam inpietatem perageret et concessit et ex his, quae iam egerat uel acturus erat, paenitentiam egit. unde recte hanc diem Iudaei< in> Alexandria constituti, eo quod aperte a deo salutem promeruerunt, celebrare noscuntur.
2.56
Apion autem omnium calumniator etiam propter bellum aduersus Physconem gestum Iudaeos accusare praesumpsit, cum eos laudare debuerit. is autem etiam ultimae Cleopatrae Alexandrinorum reginae meminit ueluti nobis improperans, quoniam circa nos fuit ingrata, et non potius illam redarguere studuit;
2.57
cui nihil omnino iniustitiae et malorum operum defuit uel circa generis necessarios uel circa maritos suos, qui etiam dilexerunt eam, uel in communi contra Romanos omnes et benefactores suos imperatores; quae etiam sororem Arsinoen occidit in templo nihil sibi nocentem,
2.58
peremit autem et fratrem insidiis paternosque deos et sepulcra progenitorum depopulata est, percipiensque regnum a primo Caesare eius filio et successori rebellare praesumpsit Antoniumque corrumpens amatoriis rebus et patriae inimicum fecit et infidelem circa suos amicos instituit,[ alios quidem genere regali spolians, alios autem demens et ad mala gerenda compellens.
2.59
] sed quid oportet amplius dici, cum illum ipsum in nauali certamine relinquens id est maritum et parentem communium filiorum tradere eum exercitum ac principatum et se sequi coegit?
2.60
nouissime uero Alexandria a Caesare capta ad hoc usque perducta est, ut salutem hinc sperare se iudicaret, si posset ipsa manu sua Iudaeos perimere, eo quod circa omnes crudelis et infidelis extaret. putasne gloriandum nobis non est, si quemadmodum dicit Apion famis tempore Iudaeis triticum non est mensa?
2.61
sed illa quidem poenam subiit competentem. nos autem maximo Caesare utimur teste solatii atque fidei, quam circa eum contra Aegyptios gessimus, nec non et senatu eiusque dogmatibus et epistolis Caesaris Augusti, quibus nostra merita comprobantur.
2.62
has litteras Apionem oportebat inspicere et secundum genera examinare testimonia sub Alexandro facta et omnibus Ptolomaeis et quae a senatu constituta sunt nec non et a maximis Romanis imperatoribus.
2.63
si uero Germanicus frumenta cunctis in Alexandria commorantibus metiri non potuit, hoc indicium est sterilitatis ac necessitatis frumentorum, non accusatio Iudaeorum. quid enim sapiant omnes imperatores de Iudaeis in Alexandria commorantibus, palam est.
2.64
nam amministratio tritici nihilo minus ab eis, quam ab aliis Alexandrinis translata est, maximam uero eis fidem olim a regibus datam conseruauerunt, id est fluminis custodiam totiusque custodiae, nequaquam his rebus indignos esse iudicantes.
2.65
Sed super haec, quomodo ergo, inquit, si sunt ciues, eosdem deos, quos Alexandrini, non colunt? cui respondeo: quomodo etiam, cum uos sitis Aegyptii, inter alterutros proelio magno et sine foedere de religione contenditis?
2.66
an certe propterea non uos omnes dicimus Aegyptios et neque communiter homines, quoniam bestias aduersantes naturae nostrae colitis multa diligentia nutrientes, cum genus utique nostrorum unum itaque idem esse uideatur?
2.67
si autem in uobis Aegyptiis tantae differentiae opinionum sunt, quid miraris super his, qui aliunde in Alexandriam aduenerunt, si in legibus a principio constituti circa talia permanserunt?
2.68
autem etiam seditionis causas nobis apponit: qui si cum ueritate ob hoc accusat Iudaeos in Alexandria constitutos, cur omnes nos culpat ubique positos, eo quod noscamur habere concordiam?
2.69
porro etiam seditionis auctores quilibet inueniet Apionis similes Alexandrinorum fuisse ciues. donec enim Graeci fuerunt et Macedones hanc ciuilitatem habentes, nullam seditionem aduersus nos gesserunt, sed antiquis cessere sollemnitatibus; cum uero multitudo Aegyptiorum creuisset inter eos propter confusiones temporum, etiam hoc opus semper est additum, nostrum uero genus permansit purum.
2.70
ipsi igitur molestiae huius fuere principium nequaquam populo Macedonicam habente constantiam neque prudentiam Graecam, sed cunctis scilicet utentibus malis moribus Aegyptiorum et antiquas inimicitias aduersum nos exercentibus.
2.71
e diuerso namque factum est, quod nobis improperare praesumunt; nam cum plurimi eorum non oportune ius eius ciuilitatis optineant, peregrinos uocant eos, qui hoc priuilegium a dominis impetrasse noscuntur.
2.72
nam Aegyptiis neque regum quisquam uidetur ius ciuilitatis fuisse largitus neque nunc quilibet imperatorum, nos autem Alexander quidem introduxit, reges autem auxerunt, Romani uero semper custodire dignati sunt.
2.73
itaque derogare nobis Apion conatus est, quia imperatorum non statuamus imagines, tamquam illis hoc gnorantibus aut defensione Apionis indigentibus, cum potius debuerit ammirari magnanimitatem mediocritatemque Romanorum, quoniam subiectos non cogunt patria iura transcendere, sed suscipiunt honores, sicut dare offerentes pium i atque legitimum est. non enim honores gratiam habent, qui ex necessitate et uiolentia conferuntur.
2.74
Graecis itaque et aliis quibusdam bonum esse creditur imagines instituere. denique et patrum et uxorum filiorumque figuras depingentes exultant, quidam uero etiam nihil sibi competentium sumunt imagines, alii uero et seruos diligentes hoc faciunt. quid ergo mirum est, si etiam principibus ac dominis hunc honorem praebere uideantur?
2.75
porro noster legislator, non quasi prophetans Romanorum potentiam non honorandam, sed tamquam causam neque deo neque hominibus utilem despiciens et, quoniam totius animati, multo magis dei inanimatum probatur inferius, interdixit imagines fabricari.
2.76
aliis autem honoribus post deum colendos non prohibuit uiros bonos, quibus nos et imperatores et populum Romanorum dignitatibus ampliamus.
2.77
facimus autem pro eis continua sacrificia et non solum cotidianis diebus ex impensa communi omnium Iudaeorum talia celebramus, uerum cum nullas alias hostias ex communi neque pro filiis peragamus, solis imperatoribus hunc honorem praecipuum pariter exhibemus, quem hominum nulli persoluimus.
2.78
haec itaque communiter satisfactio posita sit aduersus Apionem pro his, quae de Alexandria dicta sunt.
2.79
Ammiror autem etiam eos, qui ei huiusmodi fomitem praebuerunt, id est Posidonium et Apollonium Molonis, quoniam accusant quidem nos, quare nos eosdem deos cum aliis non colimus, mentientes autem pariter et de nostro templo blasphemias componentes incongruas non se putant impie agere, dum sit ualde turpissimum liberis qualibet ratione mentiri, multo magis de templo apud cunctos homines nominato et tanta sanctitate pollente.
2.80
in hoc enim sacrario Apion praesumpsit edicere asini caput collocasse Iudaeos et eum colere ac dignum facere tanta religione; et hoc adfirmat fuisse depalatum, dum Antiochus Epiphanes expoliasset templum, et illud caput inuentum ex auro compositum multis pecuniis dignum.
2.81
ad haec igitur prius equidem dico, quoniam Aegyptius uel, si aliquid tale apud nos fuisset, nequaquam debuerat increpare, cum non sit deterior asinus furonibus et hircis et aliis, quae sunt apud eos dii.
2.82
deinde quomodo non intellexit operibus increpatus de incredibili suo mendacio? legibus namque semper utimur hisdem, in quibus sine fine consistimus, et cum uarii casus nostram ciuitatem sicut etiam aliorum uexauerint et Pius ac Pompeius Magnus et Licinius Crassus et ad nouissimum Titus Caesar bello uincentes optinuerint templum, nihil huiusmodi illic inuenerunt, sed purissimam pietatem, de qua nihil nobis e\' st apud alios effabile.
2.83
quia uero Antiochus neque iustam fecit templi depraedationem, sed egestate pecuniarum ad hoc accessit, cum non esset hostis, et super nos auxiliatores suos et amicos adgressus est nec aliquid dignum derisione illic inuenit, multi et digni conscriptores super hoc quoque
2.84
testantur, Polybius Megalopolita, Strabon Cappadox, Nicolaus Damascenus, Timagenes et Castor temporum conscriptor et Apollodorus; omnes dicunt pecuniis indigentem Antiochum. transgressum foedera Iudaeorum expoliasse templum auro argentoque plenum.
2.85
haec igitur Apion debuit respicere, nisi cor asini ipse potius habuisset et impudentiam canis, qui apud ipsos assolet coli; neque enim extrinsecus aliqua ratiocinatione mentitus est.
2.86
nos itaque asinis neque honorem neque potestatem aliquam damus, sicut Aegyptii crocodillis et aspidibus, quando eos, qui ab istis mordentur et a crocodillis rapiuntur, felices et deo dignos arbitrantur.
2.87
sed sunt apud nos- asini, quod apud alios sapientes uiros, onera sibimet imposita sustinentes et, licet ad areas accedentes comedant aut uiam propositam non adimpleant, multas ualde plagas accipiunt quippe operibus et ad agriculturam rebus necessariis ministrantes;
2.88
sed aut omnium gurdissimus fuit Apion ad componendum uerba fallacia, aut certe ex rebus initia sumens haec implere non ualuit, quando nulla potest contra nos blasphemia prouenire.
2.89
Alteram uero fabulam derogatione nostra plenam de Graecis apposuit; de quo hoc dicere sat erit, quoniam qui de pietate loqui praesumunt oportet eos non ignorare minus esse inmundum per templa transire, quam sacerdotibus scelesta uerba confingere.
2.90
isti uero magis studuerunt defendere sacrilegum regem, quam iusta et ueracia de nostris et de templo conscribere; uolentes enim Antiocho praestare et infidelitatem ac sacrilegium eius tegere, quo circa gentem nostram est usus propter egestatem pecuniarum, detrahentes nobis etiam, quae in futuro essent dicenda, mentiti sunt.
2.91
propheta uero aliorum factus est Apion et dixit Antiochum in templo inuenisse lectum et hominem in eo iacentem et propositam ei mensam maritimis terrenisque et uolatilium dapibus plenam et obstipuisset his homo.
2.92
illum uero mox adorasse regis ingressum tamquam maximum ei solacium praebiturum ac procidentem ad eius genua extensa dextra poposcisse libertatem, et iubente rege, ut confideret et diceret, quis esset uel cur ibidem habitaret uel quae esset causa ciborum eius, tunc hominem cum gemitu et lacrimis lamentabiliter suam narrasse necessitatem.
2.93
ait, inquit, esse quidem se Graecum et, dum peragraret prouinciam propter uitae causam, direptum se subito ab alienigenis hominibus atque deductum ad templum et inclusum illic et a nullo conspici, sed cuncta dapium praeparatione saginari,
2.94
et primum quidem haec sibi inopinabilia beneficia prodidisse et detulisse laetitiam, deinde suspicionem, postea stuporem, ac postremum consulentem a ministris ad se accedentibus audisse legem ineffabilem Iudaeorum, pro qua nutriebatur, et hoc illos, facere singulis annis quodam tempore constituto.
2.95
et comprehendere quidem Graecum peregrinum eumque annali tempore saginare et deductum ad quandam siluam occidere quidem eum hominem et eius corpus sacrificare secundum suas sollemnitates et gustare ex eius uisceribus et iusiurandum facere in immolatione Graeci, ut inimicitias contra Graecos haberent, et tunc in quandam foueam reliqua hominis pereuntis abicere.
2.96
deinde refert eum dixisse paucos iam dies de uita sibimet superesse atque rogasse, ut erubescens Graecorum deos et superantes in suo sanguine insidias Iudaeorum de malis eum circumastantibus liberaret.
2.97
huiusmodi ergo fabula non tantum omni tragoedia plenissima est, sed etiam inpudentia crudeli redundat, non tamen a sacrilegio priuat Antiochum, sicut arbitrati sunt qui haec ad illius gratiam conscripserunt;
2.98
non enim praesumpsit aliquid tale, ut ad templum accederet, sed sicut aiunt inuenit non sperans. fuit ergo uoluntate iniquus[ impius] et nihilominus sine deo, quantauis sit mendacii superfluitas, quam ex ipsa re cognoscere ualde facillimum est.
2.99
non enim circa solos Graecos discordia legum esse dinoscitur, sed maxime aduersus Aegyptios et plurimos alios.*«* quem enim horum non contigit aliquando circa nos peregrinari, ut aduersus solos Graecos renouata coniuratione per effusionem sanguinis egeremus?
2.100
uel quomodo possibile est, ut ad has hostias omnes Iudaei colligerentur et tantis milibus ad gustandum uiscera illa sufficerent, sicut ait Apion? uel cur inuentum hominem quicumque
2.101
fuit, non enim suo nomine conscripsit*** aut quomodo eum in suam patriam rex non cum pompa deduxit, dum posset hoc faciens ipse quidem putari pius et Graecorum amator eximius, assumere uero contra Iudaeorum odium solacia magna cunctorum.
2.102
sed haec relinquo; insensatos enim non uerbis sed operibus decet arguere. sciunt igitur omnes, qui uiderunt constructionem templi nostri, qualis fuerit, et intransgressibilem eius purificationis integritatem.
2.103
quattuor etenim habuit porticus in circuitu et harum singulae propriam secundum legem habuere custodiam. in exteriorem itaque ingredi licebat omnibus, etiam alieni genis, mulieres tantummodo menstruatae transire prohibebantur.
2.104
in secunda uero porticu cuncti Iudaei ingrediebantur eorumque coniuges, cum essent ab omni pollutione mundae, in tertia masculi Iudaeorum mundi existentes atque purificati, in quarta autem sacerdotes stolis induti sacerdotalibus, in adytum uero soli principes sacerdotum propria stola circumamicti.
2.105
tanta uero est circa omnia prouidentia pietatis, ut secundum quasdam horas sacerdotes ingredi constitutum sit. mane etenim aperto templo oportebat facientes traditas hostias introire et meridie rursus, dum clauderetur templum.
2.106
denique nec uas aliquod portari licet in templum, sed erant in eo solummodo posita altare, mensa, turibulum, candelabrum, quae omnia et in lege conscripta sunt;
2.107
etenim nihil amplius neque mysteriorum aliquorum ineflabilium agitur neque intus ulla epulatio ministratur; haec enim, quae praedicta sunt, habent totius populi testimonium manifestationemque gestorum.
2.108
licet enim sint tribus quattuor sacerdotum et harum tribuum singulae habeant hominum plus quam quinque milia, fit tamen obseruatio particulariter per dies certos, et his transactis, alii succedentes ad sacrificia ueniunt et congregati in templum mediante die a praecedentibus claues templi et ad numerum omnia uasa percipiunt nulla re, quae ad cibum aut potum adtineat, in templo delata.
2.109
talia namque etiam ad altare offerre prohibitum est praeter illa, quae ad sacrificia praeparantur. quid ergo Apionem esse dicimus nisi nihil horum examinantem uerba incredula protulisse? sed turpe est; historiae enim ueram notitiam se proferre grammaticus non promisit?
2.110
et sciens templi nostri pietatem hanc quidem praetermisit, hominis autem Graeci comprehensionem finxit et pabulum ineffabile et ciborum opulentissimam claritatem et seruos ingredientes ubi nec nobilissimos Iudaeorum licet intrare, nisi fuerint sacerdotes.
2.111
hoc ergo pessima est impietas atque mendacium spontaneum ad eorum seductionem, qui noluerint discutere ueritatem. per ea siquidem mala et ineffabilia, quae praedicta sunt, nobis detrahere temptauerunt.
2.112
Rursumque tamquam piissimos deridet adiciens fabulae suae Mnaseam. ait enim illum rettulisse, dum bellum Iudaei contra Iudaeos haberent, longo quodam tempore in aliqua ciuitate Iudaeorum, qui Dorii nominantur, quendam eorum, qui in ea Apollinem colebat, uenisse ad Iudaeos, cuius hominis nomen dicit Zabidon, deinde, quia eis promisisset traditurum se eis Apollinem deum Doriensium uenturumque illum ad nostrum templum, si omnes abscederent,
2.113
et credidisse omnem multitudinem Iudaeorum. Zabidon uero fecisse quoddam machinamentum ligneum et circumposuisse* sibi et in eo tres ordines infixisse lucernarum et ita ambulasse, ut procul stantibus appareret quasi stellae per terram iter agentes.
2.114
porro Iudaeos inopinabili uisione obstipuisse et longe constitutos tenuisse silentium, Zabidon uero multa quiete ad templum uenisse et aureum detraxisse asini caput, sic enim urbane conscribit, et rursus ad Dora uelociter aduenisse.
2.115
igitur et nos dicere possumus, quia asinum hoc est semet ipsum Apion grauat et facit stultitia simul et mendaciis oneratum; loca namque quae non sunt conscribit et ciuitates nesciens transfert.
2.116
Idumaea enim prouinciae nostrae confinis est posita iuxta Gazam, et nulla ciuitas huius Dora nuncupatur. in Phoenice uero iuxta montem Carmelum Dora ciuitas appellatur in nullo concordans Apionis oblocutionibus, quattuor enim dierum itinere procul est a Iudaea.
2.117
cur itaque nos rursus accusat, eo quod non habeamus communes cum aliis deos, si sic facile crediderunt patres nostri ad se uenturum-. turum Apollinem et cum stellis eum. ambulare supra terram putauerunt?
2.118
lucernam enim primo numquam uiderunt, qui licet tanta et talia candelabra concelebrant, sed nec aliquis ei ambulanti per prouinciam ex tantis milibus obuiauit; desolatos enim etiam muros custodibus comperit et hoc tempore proelii.
2.119
cetera iam relinquo; ianuae enim templi altitudine quidem erant cubitorum sexaginta, latitudine uero uiginti, omnes deauratae et paene auro puro confectae; has claudebant non minus quam uiri; ducenti diebus singulis et relinquere eas apertas nefandissimum nimis erat.
2.120
facile ergo eas lucernifer ille aperuisse creditur, qui solus etiam habuisse asini caput aestimabatur; quapropter dubium est, utrum hoc caput Zabidon denuo reuocauit an certe sumens Apion introduxit in templum, ut Antiochus inueniret, unde in secundo
2.121
Apioni aliquam mentiendi daret occasionem() et conscribendi uerba iurantium per deum factorem caeli et terrae et maris nulli Iudaeos fauturos alienigenae et maxime Graecis.
2.122
oportebat autem mentientem absolute dicere: nulli fauturos alienigenae et magis Aegyptiis; sic etenim ab initio poterant eius figmenta de iureiurando congruere, ab Aegyptiis utique non propter malignitatem suam, sed propter calamitates expulsi sunt.
2.123
a Graecis autem plus locis quam studiis sumus abiuncti, ita ut nullae inter nos et illos inimicitiae uel zelotypiae esse noscantur. e diuerso namque multos eorum ad nostras leges contigit accessisse, quorum quidam permanserunt, quidam uero perdurare non ferentes denuo recesserunt.
2.124
hoc tamen iusiurandum numquam se quisquam audisse meminit apud nos habitum, sed solus Apion ut uidetur audiuit; ipse utique composuit.
2.125
Nimis igitur haec maxima compositio etiam in futuro dicenda Apionis ammiratione dignissima est quarum rerum hoc affirmat indicium, quia neque legibus iustis utamur nec deum colamus, ut conuenit, sed diuersis gentibus seruiamus et calamitates quasdam circa ciuitatem sustineamus, cum utique principalis ciuitas Romanorum sit, cuius ciues soli ab initio regnare atque non seruire consueuerunt;
2.126
quis etenim ab horum magnanimitate se ualeat abstinere? nullus etenim aliorum potest dicere sermonem quem Apion locutus est,
2.127
quando paucis contigit in principatu continue praesidere et non rursus aliis facta mutatione seruire; plurimae namque gentes aliis oboedire coactae sunt.
2.128
soli autem Aegyptii, eo quod refugiant sicut aiunt in eorum prouincia dii atque saluentur migrantes in effigies bestiarum, honorem praecipuum inuenerunt, ut nulli famularentur horum, qui Asiam Europamque tenuerunt; qui scilicet unam diem ex aeuo totius saeculi non habuere libertatem neque apud indigenas dominos neque apud externos.
2.129
nam quemadmodum eis usi sint Persae non semel solummodo sed frequenter uastantes urbes, templa uertentes et putatos apud eos interficientes deos, improperare non studeo.
2.130
non enim conuenit stultitiam nos indocti Apionis imitari, qui neque casus Atheniensium neque Lacedaemoniorum animo suo concepit, quorum alios quidem fortissimos, alios uero piissimos Graecorum omnes affirmant.
2.131
relinquo etiam reges pietate famosissimos, quorum summi diuersis uitae sunt calamitatibus sauciati; dimitto dirutam Atheniensium arcem. templum Ephesenum et Delphos aliaque multa, pro quibus nullus intulit sustinentibus sed potius inferentibus improperia.
2.132
nouus autem accusator nostrorum Apion inuentus est, malorum suorum apud Aegyptum gestorum prorsus oblitus, sed Sesostris eum, quem refert fabula regem fuisse Aegypti, ut creditur, excaecauit. uerumtamen possumus et nos dicere nostros reges Dauid et Salomonem, qui multas subdidere gentes.
2.133
sed de his modo supersedendum est; quae uero cunctis nota sunt Apion modis omnibus ignorauit: quoniam. Persis et post illos principibus Asiae Macedonibus Aegyptii quidem seruierunt nihil differentes a famulis,
2.134
nos autem liberi consistentes etiam ciuitatum in circuitu positarum tenuimus principatum annis uiginti et centum usque ad Pompeium Magnum, et dum uniuersi sunt expugnati a Romanis principibus omnium, soli propter fidem suam maiores nostri auxiliatores et amici fuerunt.
2.135
Sed queritur, quia uiros mirabiles non praebuimus uelut quarundam artium inuentores aut sapientia differentes, et inter hos enumerat Socratem et Zenonem et Cleanthem et aliquos huiusmodi. deinde, quod potius est mirandum, semet ipsum his adiecit et beatificat. Alexandriam, quia ciuem talem habere meruerit, quod rite facit.
2.136
oportebat enim ut ipse sui testis existeret, qui aliis omnibus sic inportunus et callidus esse uidebatur et uita uerboque corruptus; quapropter recte quilibet Alexandriae condolebit, si super isto aliquid magni sapuerit. de uiris autem, qui fuerunt apud nos titulo nullo laudis inferiores, sciunt qui uoluerint nostrae antiquitatis\', libris incumbere.\'
2.137
Reliqua uero quae in accusatione conscripta sunt, dignum erat forte sine satisfactione relinquere, ut ipse sui potius et aliorum Aegyptiorum accusator extaret. queritur enim, eo quod animalia consueta sacrificemus et non uescamur carnibus suillinis, sed et circumcisionem genitalium uehementer irridet.
2.138
de nostrorum quidem animalium peremptione communio nobis est cum aliis hominibus uniuersis, Apion autem sacrificantes nos redarguens increpat semet ipsum, cum genere sit Aegyptius; non enim Graecis aut Macedonibus f\\ duersatur; isti enim optant sacrificare ἑ ϰατώ μβωιαιd est centumboa suis diis et sacerdotibus utuntur ad epulas. quae cum ita sint, non propterea contigit mundum animalibus desolari, quod Apion expauit.
2.139
cuncti tamen si sollemnitates Aegyptiorum sequerentur, desolaretur quidem mundus hominibus, ferocissimis autem bestiis impleretur, quas isti iudicantes deos diligenter enutriunt.
2.140
etenim si quis eum consuleret, quos putaret omnium Aegyptiorum esse sapientes atque deicolas, sacerdotes sine dubio fateretur.
2.141
haec enim duo dicunt sibimet ab initio a regibus esse praecepta, ut deos colant et sapientiam diligant, quod illi facere praecipue iudicantur; qui tamen et circumciduntur omnes et a porcinis abstinent cibis. sed neque ullus alter Aegyptiorum cum eis diis sacrificare dinoscitur.
2.142
caecus igitur fuit Apion, quando pro Aegyptiis nostras detractiones componens illos uidetur potius accusare, qui non solum utuntur sollemnitatibus, quas in nobis culpat iste, sed etiam alios circumcidi docent, sicuti dixit Herodotus.
2.143
unde recte mihi uidetur Apion propter patriae suae leges multam soluisse blasphemiae; etenim necessario circumcisus circa genitalia, uulnere ei facto nihil ei circumcisio profuit et putrefactus magnis doloribus expirauit.
2.144
oportet enim bene sapientes in legibus propriis circa pietatem integre permanere et aliorum minime permanere. iste uero suas quidem leges effugiit, de nostris uero mentitus est. hic itaque terminus uitae fuit Apionis. sed et noster hic iam finem liber accipiet.
2.145
Quoniam uero et Apollonius Molon et Lysimachus et alii quidam tam per ignorantiam quam per insaniam de legislatore nostro Moyse et legibus uerba protulerunt nec iusta nec uera, dum illi quidem ueluti mago atque fallaci derogant, leges autem malitiae apud nos nulliusque uirtutis affirmant esse doctrices, uolo breuiter et de omni conuersatione nostra et de particulari sicuti potuero proferre sermonem.
2.146
reor enim fore manifestum, quia et ad pietatem** alterutrum uniuersalemque clementiam, insuper ad iustitiam laborumque tolerantiam et ad contemptum mortis optimas leges positas habeamus.
2.147
rogo tamen lecturos, ut non cum inuidia exequantur huius operis lectionem. non enim proposui laudes conscribere nostrorum, sed aduersus eos, qui nos plurimum et fallaciter accusarunt, satisfactionem hanc puto esse iustissimam.
2.148
proinde accusationem Apollonius non continue sicut Apion instituit, sed dispersim, quippe cum aliquando quidem nos sine deo et hominibus odiosos appellet, aliquando uero formidinem nobis improperat et e diuerso rursus aliquando de praesumptione fastuque gentis nostrae queritur. dicit autem etiam stultiores a barbaris et propterea nullum inuentum nos solos uitae utile comperisse.
2.149
haec autem omnia manifeste redarguuntur, dum uniuersa e contrario quam ab eo sunt dicta monstrantur et legibus imperata et a nobis cum omni integritate gesta.
2.150
si uero coactus fuero facere mentionem legum contrariarum apud alios constitutarum, huius- rei culpabiles illi sunt, qui nostras sollemnitates tamquam malas dicere uoluerunt; quibus neutrum puto remanere quod dicant, neque quia eas habeamus leges, quarum ego capitales et summas ad increpandum positurus sum, neque quia non praecipue in legibus propriis perduramus.
2.151
Paulum ergo sumens onus nolo prius edicere, quia eorum, qui sine lege et ordine uiuunt, hi, qui ordinis et communium legis amatores extiterunt et primi hoc inchoauerunt, recte mansuetudine naturaeque uirtute praestare dicendi sunt.
2.152
denique conantur singuli eorum gesta sua ad antiquitatem referre, ut imitatores aliorum uideantur existere, et non ipsi potius aliis, ut legitime uiuere debeant, exponere;
2.153
his igitur hunc modum habentibus uirtus legislatoris est meliora considerare et his, qui usuri sunt legibus quas posuerit, satisfacere, quia rectae sunt, populi uero est, ut in omnibus quae sunt constituta perduret et neque felicitate procedente neque calamitatibus aliquid horum inmutet.
2.154
dico igitur nostrum legislatorem quorumlibet qui memorantur legislatorum antiquitate praecedere: Lycurgus enim et Solon et Zaleucus Locrenus et omnes qui apud Graecos mirabiles sunt nouelli atque recentes quantum ad illum comparati esse noscuntur, quando nec ipsum nomen legis fuisse olim apud Graecos agnoscitur;
2.155
testis Homems est, qui nusquam in opere suo hoc usus est nomine; non enim secundum legem, sed indefinitis sententiis et regum praeceptionibus populus regebatur. unde etiam multo tempore permanserunt tantum moribus utentes et non scripto et multa horum semper secundum euentum casuum permutantes.
2.156
noster uero legislator antiquus existens, hoc etenim undique manifestum est etiam apud eos[ clarum], qui semper contra nos loquuntur, semet ipsum praebuit optimum principem populorum et consiliatorem magnum; sed instructionem totius legis uitae constringens eis suasit hanc libenter excipere et firmissimam indita scientia custodire. Primitus autem eius magnitudinis opera uideamus.
2.157
ille namque progenitorum nostrorum relinquentium Aegyptum et ad terram propriam remeantium multa milia sumens ex plurimis et inpossibilibus rebus cautissime liberauit, et< enim> inaquosam eos et multum arenosam oportebat transire uiam bellaque deuincere et filios ac uxores praedamque belli seruare,
2.158
in quibus dux egregius et consiliarius sapientissimus et tutor ueracissimus fuit uniuersorum; omnem siquidem multitudinem in semet ipsum pendere fecit et, cum omnia quae uellet persuadere posset, in nullo horum uindicauit sibimet potestatem, sed in quo maxime tempore potentatum sibimet arrogant et tyrannidem praesules rerum et populum frequenter plurima iniquitate uiuere consuescunt,
2.159
in hac ille potentia constitutus e diuerso magis iudicauit agendum pie et plurimam exhibere aliis aequitatem, ipse uirtutem praecipuam se credens cunctis ostendere et salutem firmissimam
2.160
praebere sequacibus bona uoluntate et maximis actibus in singulis casibus usus est. quapropter recte iudicabat ducem atque consiliatorem se deum habere et primitus sibimet satisfaciens, quia secundum illius uoluntatem uniuersa gereret atque tractaret, credidit modis omnibus oportere, ut etiam apud plebem haec opinio permaneret; nam qui deum respicere suam uitam credunt delinquere non praesumunt.
2.161
huiusmodi quidem noster legislator fuit, non magus, non fallax, sicut derogatores iniuste pronuntiant, sed quales apud Graecos.
2.162
gloriantur fuisse Minum et post eum legislatores alios. namque quidam eorum leges positas a Mino dicebant, alii uero eas in Apollinem et uaticinium Delphicum referebant siue pro ueritate hoc credentes, seu facile suadendum populo iudicantes.
2.163
qui uero praecipuas instituerit leges uel qui iustissime de dei fide cognouerit, licet hoc ex ipsis legibus facta comparatione conspicere; iam enim de ipsis tempus est disputandi.
2.164
igitur infinitae quidem particulatim gentium atque legum apud cunctos homines differentiae sunt: alii siquidem monarchis,*** alii uero populo potestatem reipublicae commiserunt.
2.165
noster uero legislator nihil horum intendens ueluti, si quis hoc dicendo mensuram transcendat uerbi, diuinam rempublicam declarauit deo principaliter conuersationem nostram atque potestatem excellenter adsignans,
2.166
et satisfaciens eum cunctos inspicere tamquam causam bonorum omnium uniuersis hominibus existentem et, quaecumque contigit eos in angustiis supplicasse, illius non latuisse uoluntatem nec quicquam eorum, quae gessere, uel si quid aliquis apud semet ipsum potuit cogitare.
2.167
unum uero eum esse monstrauit et ingenitum, inmutabilem per tempus aeternum et omni specie mortali pulchritudine differentem et t que nobis notum, qualis autem sit secundum substantiam prorsus ignotum.
2.168
haec itaque ut de deo saperent prudentissimi Graecorum quia quidem eruditi sunt illo utique sciendi praebente principia, nunc dicere praetermitto, quia uero optima et congrua dei naturae atque magnificentiae sunt, ualde testantur. Pythagoras enim et Anaxagoras et Plato et post illos philosophi Stoici et paene cuncti uidentur de diuina sapuisse natura.
2.169
sed hi quidem ad breue philosophantes populo superstitionum opinionibus iam constricto ueritatem dogmatis proferre timuerunt, noster uero legislator opera praebens consona uerbis suis non solum his, qui cum eo erant, satisfecit, sed etiam qui ex
2.170
illis semper erant nascituri hoc immutabiliter inspirauit et causam legislationis ad utilitatis modum semper adduxit; non enim partem uirtutis dei culturam dixit, sed huius partes alias esse perspexit atque constituit, id est iustitiam, fortitudinem et in omnibus ciuium concordiam ad alterutros.
2.171
cun- i ctae namque actiones et studia uniuersique sermones ad diuinam referuntur per omnia pietatem; non enim hoc inexaminatum aut indefinitum ulterius dereliquit. duo siquidem sunt totius disciplinae et moralis institutionis modi, quorum unus quidem sermone doctor est, alter uero exercitatione morum;
2.172
quae cum ita sint, quidam legislatores sentiendo sunt discreti et alterum horum modum sibi placitum adsumentes alterum reliquerunt. sicuti Lacedaemonii quidem et Cretes moribus erudiebantur, non uerbis, Athenienses uero et paene alii omnes Graeci quae quidem oportet agi uel non agi praecipiebant suis legibus, assuescere uero ad haec operibus minime ualuerunt.
2.173
Noster autem legislator haec ambo multa diligentia coaptauit. nam nec exercitationem morum dimisit non traditam neque legem sermone reliquit incomptam, sed mox a primo inchoans cibo et unicuique diaeta conueniente nihil neque minimarum escarum sub potestate uoluntatis utentium dereliquit,
2.174
sed et de cibis quibus conuenit abstineri et qui sumendi sunt uel quae diaeta communis esse uideatur nec non et de operibus, labore simul et requie, terminum atque regulam posuit legem, quatenus ueluti sub patre atque domino uiuentes neque uolentes quicquam neque per ignorantiam delinquamus.
2.175
non enim ignorantibus poenam posuit, se< f optimam ac necessariam correptionem monstrauit legem. quapropter non semel audire nec secundo uel saepius, sed in unaquaque septimana alia opera relinquentes ad legis auditionem congregari praecepit uniuersos eamque perfecte condiscere, quod scilicet omnes legislatores reliquisse noscuntur.
2.176
Et in tantum plurimi hominum porro sunt, ut secundum proprias< leges> uiuant, quia paene eas ignorant, et cum peccauerint, tunc agnoscunt ab aliis, quia legem probantur esse praeuaricati.
2.177
sed etiam uiri maxima cingula et principalia gubernantes profitentur ignorationem. scitos namque sibi faciunt assidere ad dispensationem rerum et
2.178
experimentum legis habentium, nostrorum uero quemlibet cum leges interrogat, facilius quam suum nomen recitat; uniuersas< si> quidem mox a primo sensu eas discentes in animo uelut inscriptas< habemus> et rarius quidem quilibet transgreditur. impossibile autem est supplicium deuitare peccantem.
2.179
Hoc itaque primum omnium mirabilem consonantiam nobis instituit; nam unam quidem habere et eandem de deo sectam, uita uero ac moribus differre nihil ab inuicem, optimam moribus hominum potest celebrare concordiam.
2.180
apud nos etenim solos neque de deo quilibet sermones audiet alterutris aduersarios, sicut multa similia apud alios fieri comprobantur, cum non solum a fortuitis quod uisum fuerit unicuique profertur, sed etiam apud quosdam philosophorum hoc crebro praesumitur, quando alii quidem totam dei naturam sermonibus perimere temptauerunt, alii uero eius prouidentiam ab hominibus abstulerunt.
2.181
neque in studiis uitae differentia ulla conspicitur, sed communia quidem opera omnium apud nos existunt, unus uero de deo sermo concors est, asserens illum cuncta respicere. sed etiam de ipsius uitae studiis[ et] quoniam oportet omnia alia ad terminum diuinae pietatis adduci, a mulieribus nostris et a seruis quilibet audiet.
2.182
Pro qua re illatas nobis calumnias a quibusdam, cur non exhibeamus uiros inuentores nouorum operum seu uerborum, contigit oriri: alii siquidem in nulla re paterna perdurare optimum esse putant et praecipue transgressoribus
2.183
sapientiae robur adsignant, nos autem e diuerso unam esse prudentiam atque uirtutes existimamus nihil penitus uel facere uel cogitare contrarium his. quae antiquitus sancita noscuntur; quod scilicet indicium est legis optimo foedere constitutae; nam ea, quae hunc non habent modum, experimento saepe correcta redarguuntur.
2.184
Apud nos autem, qui credimus ab initio positam legem diuina uoluntate, nihil aliud pium est, quam hanc sub integritate reseruare; quis etenim eius quicquam mouere potest? aut quid melius adinuenit? uel quid ab aliis tamquam praecellentius ad statum reipublicae nostrae migrauit?
2.185
aut quae poterit esse melior atque iustior, quam ea, quae deum quidem principem omnium esse confirmat. sacerdotibus autem in communi quidem res praecipuas dispensare permittit, summo uero pontifici aliorum sacerdotum principatum competenter iniungit?
2.186
quos utique non diuitiis neque aliis quibusdam spontaneis auiditatibus praecel- j lentes legislator ad culmen huius honoris instituit,. sed quicumque sapientia uel temperantia aliis praestare noscuntur, eis praecipue culturam diuinae placationis iniunxit.
2.187
apud hos igitur et legis et aliorum studiorum integra diligentia custoditur; contemplatores etenim omnium atque iudices contentionum et punitores culpabilium sacerdotes esse decreti sunt.
2.188
Quis ergo principatus, quod regnum erit hoc sanctius uel qui honor deo potius coaptabitur, cum omnis quidem populus sit praeparatus ad pietatem, summa uero diligentia sacerdotibus sit indicta et uelut quaedam festiuitas gubernetur uniuersa respublica?
2.189
cum enim mysteria sua numero paucorum dierum alienigenae custodire nequiuerint ea uidelicet sacrificia nominantes, nos cum multa delectatione et inconuertibili uoluntate sollemnitatis opus per omne seruamus aeuum.
2.190
quae igitur sunt praecepta uel interdicta simplicia siue nota dicamus. primum quidem de deo est dicens: deus habet omnia, perfectus, beatissimus, ipse sibi cunctisque sufficiens, principium et medium et terminus inter omnia, operibus quidem et muneribus clarus et totius rei manifestus, forma.
2.191
uero et magnitudine nobis inenan- abilis, omnis namque materies comparata ad huius imaginem, licet sit pretiosa, tamen pro nihilo est cunctaque ars ad illius imitationis inuentum extra esse artem cognoscitur, nihil simile neque uidemus neque possumus suspicari neque conicere sanctum est.
2.192
uidemus eius opera lumen, caelum, terram, solem, lunam, flumina, mare, animalium nationes, redditiones fructuum; haec deus fecit non manibus neque laboribus neque quibusdam indiguit sibi cooperantibus, sed ipso uolente bona repente facta sunt bona. hunc homines conuenit uniuersos sequi eumque placare exercitatione uirtutis; modus enim diuinae placationis iste sanctissimus est.
2.193
Ynum templum unius dei commune omnium communis dei cunctorum, gratum namque semper est omni quod simile est. hunc placant quidem sacerdotes semper,
2.194
praecedit uero istos primus secundum genus, qui ante alios sacerdotes sacrificabit deo, custodiet leges, de dubiis iudicabit et puniet lege conuictos. huic quisque non oboedit supplicio subiacebit tamquam qui in ipso deo impie gesserit.
2.195
hostias immolamus non ad crapulam nostram uel ebrietatem attinentes. haec enim non placent deo, quae res occasio potius iniuriarum simul et expensarum est; deus enim temperatos ordinatosque et boni generis diligit, et ut praecipue sacrificantes caste uiuamus.
2.196
in sacrificiis autem pro communi salute primum oportet orari, deinde singuli pro semet ipsis, quoniam omnes socii sumus, et qui hoc consortium suae uitae praeponit maxime deo gratissimus est.
2.197
supplicatio uero sit ad deum uotis ac precibus, non ut bona praestet, haec enim ipse sponte contulit uniuersis et in medio deposuit, sed ut haec suscipere ualeamus suscipientesque seruemus.
2.198
pmificationes in sacrificiis lex decreuit ex omni ex concubitu ex communione ad mulierem facta et alia multa quae conscribere ualde longissimum est. huiusmodi ergo de deo et eius placatione sermo nobis est, ipse autem simul etiam lex est.
2.199
Quasdam autem*** nouit lex permixtionem per naturam ad coniugem, si tamen pro filiorum causa creandorum agatur. masculorum uero in masculos ualde iudicauit inimicas et temptantes hoc morte decreuit dignos.
2.200
nubere uero iubet non respicientes ad dotem neque uiolenter arripere, sed neque dolo uel fallaciis suadere, desponsationem uero potius fieri per eum, cuius esse noscitur potestatis, et per cognationem oportunam.
2.201
mulier autem inferior, inquit, est uiro per omnia; oboedit igitur non ad iniuriam, sed ut sit sub regimine constituta; deus enim uiro potestatem dedit. cum hac ergo coire decet maritum solummodo, alterius uero experientiam habere nequissimum est. si quis autem hoc egerit, declinatio nulla mortis; neque uim fieri uirgini alteri desponsatae, neque si suaserit nuptae.
2.202
filios nutrire praecepit, uniuersis autem mulieribus interdixit uel celare quod satum est uel alia machinatione corrumpere; filii namque necatrix est animam demoliens et genus imminuens. igitur si quis ad concubitum corruptionemque transierit, inmundus.
2.203
oportet autem etiam post legalem commixtionem uiri et mulieris lauari; hoc enim partem animae polluere iudicauit, inflata namque corporibus uulneratur, dum ob hoc fit alit. quapropter purificationis causam talibus imperauit.
2.204
Sed neque in filiorum natiuitatibus concessit epulationes aggregari et fieri occasiones ebrietatis, sed temperatum esse repente principium. iussitque litteris erudiri propter leges et nosse progenitorum actiones, ut actus imitentur et cum legibus educati neque transgrediantur neque cogitationem ignorationis habere iudicentur.
2.205
Prospexit autem etiam funeribus mortuorum, ne neque pretiosae ad sepeliendum celebrentur exequiae neque insignium fabricae sepulchrorum, sed necessaria quidem circa prolationem funeris imperauit domesticos adimplere, omnibus autem uiuentibus legitimum esse constituit, ut aliquo moriente et concurrant et gemitus lamentationis effundant. purificari autem iubet etiam domesticos funere celebrato, ut longe procul sit, quasi uideatur quis mundus esse, cum fecerit homicidium.
2.206
Parentum honorem post deum secundum esse constituit, et qui non repensat eorum gratiae, sed in qualibet parte contristat, praecipit esse lapidandum. iubet etiam omnibus senioribus honorem iuuenes exhibere, quoniam cunctorum senior deus est.
2.207
nihil permittit celandum apud amicos, non enim amicitiae sunt apud eum, cui omnia non creduntur. et licet aliquae inimicitiae proueniant, prodi tamen secreta prohibuit. si quis arbiter munus acceperit, morte multatur, despiciens quod iustum est et auxilium reis offerens.
2.208
quod quisquam non posuit non auferat et aliena non tangat, mutuans non accipiat usuras. haec et his multa similia communionem continent nostrorum inter alterutros.
2.209
Quomodo autem etiam de domestica circa alienigenas habenda sapuerit legislator, referri dignum est, uidebitur enim omnibus optime prospexisse, dum eo ita sanciente neque propria corrumpimus neque participari rebus nostris uolentibus inuidemus.
2.210
quicumque enim uolunt sub nostras conuersari leges accedentes ad ea cum munificentia suscipit non genere solummodo, sed etiam uoluntate uitae putans esse consortium. eos autem, qui transitorie ueniunt, misceri sollemnitatibus non permisit.
2.211
Alia tamen exhibenda constituit, id est omnibus praebendum ignem, aquam, cibum, iter ostendere, non spernere aliquem insepultum; mitissime etiam circa hostes quae sunt agenda sanciuit,
2.212
ut neque terra eorum exuratur neque arbores fertiles incidantur, sed etiam spoliari eos, qui in bello ceciderunt, interdixit et captiuos prospexit, quatenus eorum amoueatur iniuria et maxime feminarum.
2.213
sic autem olim nos mansuetudinem atque clementiam studuit edocere, ut etiam de animalibus inrationabilibus non taceret, sed horum tantummodo utilitatem legitimam concedens ab omni nos alia causa prohibuit. quaecumque enim ueluti supplicantia oriuntur in domibus, haec interdixit occidi, sed neque parentes denique praecepit auferri, et licet inimica sint animalia, eis tamen parcendum esse sanciuit.
2.214
sic undique ea, quae ad mansuetudinem pertinent, obseruauit doctrinalibus quidem sicuti praedictum est legibus utens et alias rursus contra transgressores causa punitionis sine excusatione defigens.
2.215
Damnum namque in plurimis casibus transgredientium mors est, si adulterium commiserit aliquis, si uim puellae fecerit, si masculo turpe temptamentum inferre praesumpserit, licet patiatur sustinere temptatus. similiter autem est lex ineuitabilis et in seruis. sed etiam de mensuris uel
2.216
si quis de ponderibus dolum fuerit operatus et de iniusta uenditione ac fraude uel si detraxerit alienam rem aut quod non posuit abstulerit, omnimodis sunt uindicta non qualia apud alios, sed ualde maiora.
2.217
de iniuria uero parentum, uel impietate quae ut in deo, licet temptet hoc aliquis, mox peribit. his itaque qui secundum legem uniuersa* honor tribuitur non argenti, non auri, neque coronae capitis aut cuiusdam praedicandae festiuitatis,
2.218
sed unusquisque testem habens conscientiam suam ualde proficit legislatore prophetante et deo fidem condonante firmissimam his, qui seruauerunt leges; licet pro eis mori contingat aliquibus, concurrunt alacriter ad occasum; dedit enim deus rursus fieri, ut uita melior possit ex mutatione conferri.
2.219
piget itaque nunc haec me conscribere, nisi opera essent omnibus manifesta, quoniam multi et plerumque olim nostrorum progenitorum, ne uel sermonem solummodo extra legem proferrent, omnia passi sunt sustinere uiriliter.
2.220
Yel si honorari contigit apud omnes homines nostram gentem et uoluntariam legis consequentiam esse manifestam,
2.221
imbuebant Graecos maiores nostri etiam extra regionem propriam constituti, huiusmodi siquidem sectam habent et tam gloriosam de deo talesque leges multo saeculo sic firmissime custodire, omnes arbitror ammirari propter frequentes apud hos factas mutationes.
2.222
denique eos, qui conscribere proxime de republica et legibus temptauerunt, tamquam de incredibilibus compositionibus quidam frequenter accusant dicentes, quoniam inpossibilia sumpserint argumenta. et alios, quidem relinquo philosophos, quicumque huiusmodi negotium in suis conscriptionibus habuerunt;
2.223
Plato mirabilis apud Graecos tamquam et honestate uitae praecedens et uirtute sermonum et persuasione philosophiae cunctos excellens ab! his, qui dicebant pessimum esse de republica conscribere,
2.224
illusus et diuulgatus paene peremptus est, cum utique qui illius uerba considerauerit, frequenter et facile reperiet, quae etiam consuetudini plurimorum proxima esse noscuntur. ipse siquidem Plato confessus est, quia ueram de deo opinionem propter ignorantiam plebis proferre securum non est.
2.225
sed Platonis quidem uerba uana esse putant et multa potestate composita< at> que conscripta et maxime de legislatione prolata. Lycurgi uero mirantur et Spartam cuncti concelebrant, quoniam illorum legibus plurimo tempore perdurarunt.
2.226
ergo hoc manifestum uirtutis indicium est in legibus permanere. si uero Lacedaemoniorum ammirantur illorum tempus, assumant scientes amplius duobus milibus annis nostram constitisse rempublicam et super haec sciant,
2.227
quoniam Lacedaemonii quidem omni tempore, quo apud se habuere libertatem, perfecte uisi sunt custodisse leges, cum uero circa eos factae sunt fortunae mutationes, paene cunctarum legum obliti sunt.
2.228
nos autem multis casibus euoluti propter regum Asiae mutationes neque in nouissimis malis uenientes a legibus sumus alienati, non uacationis nec epulationis causa seruantes eas, quando, si quis considerare uoluerit, multo ampliori testimonio maiores excubias et labores nobis quam Lacedaemoniis uidebit impositos.
2.229
illi siquidem( non) operantes terram et neque circa artes exercitium habentes, sed ab omni operatione\' remissiores, pingues et corpore pulchri in ciuitate degebant,
2.230
aliis ministris in omnibus uitae necessariis rebus utentes et cibum paratum ab illis accipientes, hoc solum opus bonum atque clemens iudicantes ad faciendum et patiendum, quatenus praeualerent aduersus omnes, contra quos bella susciperent.
2.231
quia uero neque hoc adipisci potuerunt, dicere superpono; non enim singuli solummodo, sed multi frequenter eorum subito legis praecepta neglegentes semet ipsos cum armis hostibus tradiderunt.
2.232
Putasne et apud nos non dico tanti, sed duo uel tres agniti sunt proditores effecti legum uel mortem* non dico illam, facile quae solet proeliantibus euenire, sed eam, quae cum multa corporum afflictione et multa crudelitate uidetur accedere?
2.233
quam ut ego puto quidam praeualentes nobis non per odium subiectis imposuerunt, sed ueluti quoddam miraculum uolentes inspicere, si qui sunt homines, qui. hoc tantummodo esse credant pessimum, si agere quicquam extra leges suas uel sermonem apud eos dicere compellantur.
2.234
non tamen mirari decet, si mortem fortissime toleramus pro legibus et ultra alios uniuersos; non enim quae leuia uidentur nostris studiis alii facile patiuntur hoc est operationem cibique simplicitatem et ut nihil frustra neque fortuito quod quisque desiderat ues. catur aut bibat aut ad concubitum quemlibet accedat aut splendide uestiatur aut sine mobilitate uacet.
2.235
sed illud adtendendum est, si gladiis utentes et hostes ab inuasione fugantes praecepta legis circa cibos nequaquam infringimus. nobis itaque gratum est propter haec legibus oboedire et illic fortitudinis causas ostendere.
2.236
Proinde Lysimachi et Molones et quidam huiusmodi alii conscriptores, improbi sophistae, adolescentium deceptores, quasi uehementer nobis prauissimis existentibus derogare contendunt.
2.237
ego uero nollem de legibus alienis examinationem efficere; noster enim mos est propria custodire, non aliena potius accusare, et ut neque irridere neque blasphemare debeamus eis, qui apud alios putantur dii, aperte nobis legislator interdixit propter ipsam appellationem dei.
2.238
accusatoribus autem proiectiones suas nos increpare uolentibus tacendum non est, cum utique non a nobis nunc sermo compositus eos arguere uideatur, sed a multis probabiliter iam praemissus.
2.239
quis igitur eorum, qui apud Graecos sapientia sunt mirabiles, non redarguit et nobilissimos poetas et praecipuos legislatores, quoniam huiusmodi sectas de diis ab initio
2.240
populis inseruerunt, dicentes eos e numero quidem quantos ipsi uoluerunt, ex alterutris uero et diuersis natiuitatibus procreatos? hos autem diuidentes locis habitaculis tamquam generationes animalium alios quidem sub terra, alios in mari, seniores autem eorum in tartaro uinctos esse dixerunt;
2.241
quibuscumque autem distribuerunt caelum, his sermone quidem patrem, operibus autem tyrannum atque dominum superposuerunt. propterea aduersus eum constituerunt insidias per uxorem et fratrem et filiam, quam ex eius fingunt capite generatam, ut alligantes eum appenderent, sicut ipse ille suum dicitur patrem.
2.242
Haec iuste accusatione digna conqueruntur qui sapientiae uirtute praecellunt, insuper haec deridentes adiciunt, si deorum alios quidem ephebos et adulescentes, alios autem seniores et barbatos esse credendum est, alios constitutos super artes et quendam fabrum, aliam uero textricem, alium peregrinantem et cum hominibus contendentem, alios autem citharizantes aut arcu gaudentes,
2.243
deinde inter alterutros seditiones effectas et propter homines contentiones constitutas, ut non solum alterutris manus inicerent, sed etiam ab hominibus uulnerati lugerent malaque perferrent,
2.244
et, quod super omnia est luxuriosius, intemperantia permixtionis uterentur, quomodo non erit incongruum amores et concupiscentias ad uniuersos adtingere simul masculos et ad feminas?
2.245
deinde fortissimus et primus eorum pater seductas a semet ipso impraegnatasque mulieres disruptas submersasque sperneret et eos, qui ex eo sunt nati, neque liberare potest fato constrictos neque sine lacrimis eorum perferre mortes.
2.246
bona sunt haec et his alia consequentia, id est adulterio in caelo uiso et sic inpudenter a diis celebrato, ut iam alii zelari se profiterentur tali passione constrictos. quid enim alii facturi non essent, dum neque senior atque rex ualuisset impetum suum a mulieris permixtione retinere?
2.247
alii uero dii seruientes hominibus et nunc quidem aedificantes causa mercedis, nunc uero pascentes, alii autem malignorum modo in ferreo carcere colligati: quem igitur sapientium talia non accendant, ut haec componentes redarguant et multam stultitiam his credentium reprehendant?
2.248
alii uero et terrorem quendam uel metum nec non et rabiem atque seductionem omnesque pessimas passiones in dei naturam et formam fingere praesumpserunt, et horum quidem nobilioribus etiam ciuitates sacrificare suaserunt.
2.249
siquidem in multa necessitate consistunt, ut quosdam deorum putent bonorum esse largitores, alios autem uocent auersatorios, quando eos ueluti malignissimos homines muneribus atque donis placare contendunt, magnum quoddam malum se suscepturos ab eis existimantes, nisi mercedem eis studiose praebuerint.
2.250
Quae igitur causa sit tantae huius iniquitatis atque delicti circa deum? ego quidem arbitror, eo quod neque ueram dei naturam ab initio eorum legislatores agnouerint, neque quantum percipere potuerunt perfectam sententiam
2.251
definientes reipublicae tradiderunt, sed uelut aliud quiddam prauissimum reliquerunt dantes potestatem poetis quidem, ut quos uellent deos introducerent haec omnia patientes, rhetoribus autem, ut de republica scriberent et de peregrinis diis decreta proferrent.
2.252
sed etiam pictores et gypsoplastae in hoc apud Graecos multam habuere potestatem, ut unusquisque. formam quam uellet secundum modum suae opinionis exponeret, alter quidem ex luto quod uellet fingens, alius uero pingens. opifices itaque qui maxime putantur esse praecipu ebur et aurum habent ad hoc suae semper nouitatis argumentum.
2.253
proinde apud eos priores quidem dii liorentes honoribus senuerunt, sic enim proferendum est,
2.254
alii uero noni< qui> dam introducti religione potiuntur, et templorum alia quidem desolata, alia uero nuper secundum eorum uoluntatem aedificantur; quapropter ut arbitror e diuerso nosse magis indigent, qualis secta sit circa deum et quomodo eius honor immobili religione seruetur.
2.255
Apollonius siquidem Molon unus fuit stultorum atque tumentium; eos autem, qui nere in Graeco philosophati sunt, neque praedictorum aliquid latuit, neque frigidae allegoriae causas ignorauerunt. quapropter illos quidem iuste spreuerunt et circa ueram decentemque circa deum opinionem nobis fuere concordes.
2.256
quod Plato respiciens neque ullum quemquam poetarum dicit in republica esse suscipiendum et Homerum honorabiliter amouet fanum ei constituens et unguenta superfundens, ne rectam opinionem de deo fabulis forte destrueret.
2.257
praecipue namque Plato nostrum legislatorem imitatus, licet nullam eruditionem huiusmodi suis ciuibus imperasset, id est ut omnes perfecte leges discerent, ut ne fortuito aliqui extraneorum ciuibus miscerentur, sed esset pura respublica et in legum custodia perduraret.
2.258
horum nihil cogitans Apollonius Molon nos uoluit accusare, quoniam non recipimus eos, qui aliis sunt opinionibus praeoccupati de deo, neque communicari patimur eis, qui alia uitae consue-
2.259
tudine degere potius elegerunt, cum neque hoc proprium nostrum sit, sed commune cunctorum, non modo Graecorum, sed etiam qui inter Graecos cautissimi fuisse noscuntur, Lacedaemonii namque peregrinos etiam expellebant***, coruptionem extra leges ex utroque metuentes,
2.260
illorum igitur citius saeuitiam poterit quilibet arguere, qui nulli neque conuersationis neque cohabitationis suae participium exhibebant.
2.261
nos autem aliorum quidem res zelari non sinit, participari uero cupientes quae sunt nostra libenter suscipimus; quod utique reor indicium magnanimitatis atque clementiae.
2.262
Sed desino iam de Lacedaemoniis amplius disputare; Athenienses uero, qui communem esse suam gloriantur omnibus ciuitatem. quomodo de his rebus habuerint Apollonius ignorauit; hi namque uel uerbum solummodo praeter illorum legem de diis loquentes ineuitabiliter punierunt.
2.263
cuius etenim rei gratia Socrates est mortuus? non enim hostibus tradidit ciuitatem neque templa uastauit, sed quia noua iuramenta iurauit et quoddam daemonium sibi significasse referebat seorsum ludens, sicuti quidam dicunt, propter haec ueneni poculo morte multatus est.
2.264
insuper etiam corrumpere iuuenes eum accusator aiebat et conuersationem patriae legesque contemnere. et Socrates quidem ciuis Atheniensis huiusmodi tormenta sustinuit,
2.265
Anaxagoras autem CIazomenius fuit et quia existimantibus Atheniensibus solem esse deum ille eum insensatum et ignitum asseruit, paucorum sententia morte damnatus est.
2.266
et aduersus Diagoram Melium talantum decreuerunt, si quis occideret eum, quoniam eorum mysteria deridere ferebatur, Protagoras autem, nisi cito fugisset, comprehensus occideretur, eo quod dubium de diis Athenienses conscripsisse putabant.
2.267
quid oportet mirari, si circa uiros fide dignos talia gessisse noscuntur, qui neque mulieribus pepercerunt? nunc enim sacerdotem quandam, quoniam eam quidam accusauit peregrinos colere deos, occiderunt. puto autem erat hoc apud eos decretum< et> aduersus eos, qui peregrinum introducerent deum, supplicium mortis inferebatur.
2.268
igitur qui tali lege utebantur palam est, eo quod aliorum non crederent esse deos; non enim, si crederent, aliquibus inuiderent quasi quiddam maius habentibus.
2.269
Scythae uero caedibus congaudentes humanis et paululum differentes a bestiis arbitrantur tamen sua mysteria oportere esse custodienda et Anacharsium sapientia mirabilem apud Graecos aduenientem interemerunt, quoniam uidebatur Graecorum deorum ad eos uenisse plenissimus, multos autem apud Persas quilibet inueniet etiam pro eadem causa tormentis affectos.
2.270
sed palam est, quoniam Apollonius Persarum legibus congaudebat illosque mirabatur, quippe cum Graeci eorum fortitudinem sint experti atque concordiam unanimitatis, quam habuere de diis, hanc scilicet[ fortitudinem], quam in templis eorum concrematis habuerunt***. is etiam omnium studiorum imitator extitit Persicorum uxoribus alienis contumelias faciens filiosque concidens.
2.271
apud nos autem mors decreta est, si quis uel inrationabili animali hoc modo noceat; et ab his legibus nos abducere neque timor potuit praepotentium potestatum neque zelus eorum, qui apud alios honorantur;
2.272
sed neque fortitudinem ideo exercemus, ut bella auaritiae causa suscipiamus, sed ut legum iura seruemus, et dum alia detrimenta taliter sustineamus, si qui nos de legibus mouere temptauerint, tunc etiam ultra uirtutem rebellare contendimus et usque ad calamitates nouissimas perduramus.
2.273
cur itaque nos zelemur alienas leges, cum eas neque a legislatoribus suis seruatas esse uideamus? uel quomodo Lacedaemonii non erant de impermixta sui conuersatione reprehendendi et de despectu pariter nuptiarum? lliaci uero et Thebaei coitum impudentem et extra naturam olim
2.274
in masculos agebant, et optime atque utiliter facere se putabant. haec ergo cum ipsi omnino rebus effugerent, etiam suis legibus miscuerunt;
2.275
quod tantum aliquando ualuit apud Grae-\', cos, ut etiam diis suis masculorum concubitum applicarent. itaque denique germanorum nuptias rettulerunt, huiusmodi satisfactionem rerum incongruarum et extra naturam pro libidine componentes.
2.276
Desino nunc de suppliciis dicere et quantas ab initio praebuerint plurimi legislatores absolutiones malignis hominibus, in adulterio quidem< dam> num pecuniarum, in corruptione autem etiam nuptias sancientes. quantas autem occasiones-, siones contineant de abnegatione pietatis, examinare longis-\' simum est. iam enim apud plurimos olim meditatio facta est transgrediendi leges,
2.277
quod non agitur apud nos, quando propter eas et diuitiis et ciuitatibus et bonis aliis priuati sumus, lex autem apud nos seruatur usque ad mortem, nullusque Iudaeorum neque sic procul abeat ex prouincia uel regem quamuis acerbum sic metuit, ut ultra illum legis uideatur timere praeceptum.
2.278
igitur si propter uirtutem legum taliter apud eos sumus, concedant quoniam potentissimas leges habemus, si uero circa prauas nos leges iudicant perdurare, quid ipsi iustissime non patiantur meliores non custodientes opere sanctiones?
2.279
quia igitur longinquitas temporis uenssima creditur omnium esse probatio, hanc ego testem faciam uirtutis legislatoris nostri et opinionis, quam ille de deo contradidit. nam cum sit infinitum tempus, si quis eum comparet aliorum legislatorum aetatibus, hunc ultra omnes inueniet.
2.280
A nobis itaque declaratae sunt leges et cunctis aliis semper hominibus zelum sui potius praebuerunt.
2.281
primi quippe Graecorum ad faciem quidem iura patria conseruabant, ipsis autem rebus philosophiaeque tractatu illa secuti sunt de deo similia sapientes humilitateque uitae communionem inter alterutros edocentes.
2.282
sed etiam populis olim multus fuit zelus nostrae maxima pietate culturae. non est itaque ciuitas Graecorum nec ullus quisquam barbarus nec una- gens, ubi septimanae in qua uacamus consuetudo minime discurrit atque ieiunia et candelabrorum incendia; sed etiam ciborum apud nos sollemnia plurima apud multos iugiter obseruare.
2.283
conantur insuper imitari etiam concordiam, quam nos inter alterutros optinemus, et rerum participari suarum et operum dilectionem in artibus et perdurationem necessitatum habere pro legibus.
2.284
illud enim mirabilius est, quia praeter impulsorem huius obseruationis ipsa per se lex homines ita ualuit obligare et, quemadmodum deus in uniuerso mundo consistit, ita lex per cunctos homines ambulauit. unusquisque enim, si suam regionem domumque conspicit, his quae dicuntur a me, resultare cessabit.
2.285
oportet igitur cunctorum hominum malitiam reprehendere: aut enim uolunt nos isti aliena et praua iura ante propria et meliora zelari, aut certe, si hoc uolunt, quiescant nobis per inuidiam accusationes ingerere.
2.286
non enim pro cuiuslibet maliuolentia defendimus hanc causam, sed nostrum honoramus legislatorem atque credimus quae ab illo prophetata de deo sunt. denique nisi intellegeremus ipsi uirtutem legum, numquam magna sapere super his tantus populus zelatur.
2.287
Sed de legibus quidem et de republica nostra certissimam feci rationem in his, quae de antiquitate conscripsi; nunc autem eorum memini quantum necessarium fuit, neque aliorum uituperare iura neque nostra laudare proponens, sed hoc agens, ut de nobis iniuste conscribentes et contra ipsam ueritatem impudentissime contendentes arguerem.
2.288
arbitror itaque per hanc conscriptionem abundanter me quae promisi complesse. denique in principio demonstraui genus accusatorum. esse recentissimum atque nouum et multos ueterum in conscriptionibus suis memoriam habentium nostri ex illis testes exhibui.
2.289
dixerunt itaque Aegyptios fuisse progenitores nostros, et ostensum est, quia in Aegyptum uenerunt aliunde. deinde sunt mentiti, quoniam exinde propter cladem corporis sint expulsi, et apparuit, quoniam uoluntate et magnitudine fortitudinis ad propria sunt reuersi.
2.290
alii uero tamquam nequissimo uiro legislatori nostro derogare contendunt; cuius uirtuti dudum quidem deus ipse, post illum uero tempus longissimum perhibet testimonium.
2.291
De legibus autem loqui ampliori sermone non fuit opus. ipsae namque per semet ipsas apparuerunt piae et uerissimam habentes intentionem et non ad humanum odium, sed ad rerum communionem potius inuitantes, iniquitatis inimicae cultricesque iustitiae, segnitiem et multas expensas procul abicientes, sufficientiam et amorem laboris erudientes,
2.292
bellum causa auaritiae nescientes, fortes autem pro se populos esse praeparantes, ad supplicia retribuenda semper ineuitabiles, uerbis nequaquam circumueniri possibiles, praeparationes semper-, per operibus exequentes. haec enim nos semper opera manifestiora litteris exhibemus.
2.293
quapropter ego confidens dico, quia multarum atque meliorum rerum nos potius quam alii praeceptores sumus. quid enim intranscensibili pietate melius est? quid iustius, quam legibus oboedire?
2.294
quid utilius, quam in alterutros unanimes esse et neque in calamitatibus ab inuicem secedere, neque tempore felicitatum per iniurias discrepare, sed in bello quidem mortem contemnere, in pace uero artibus aut agri culturae uacare et semper et ubique credere deum respicere et solum omnia gubernare?
2.295
haec igitur si quidem apud alios aut scripta sunt primitus aut seruata, firmiorem debemus nos gratiam illis tamquam eorum facti discipuli,< si) uero[ nequaquam primitus extiterunt] his praecipue nos utentes agnoscimur et primam eorum inuentionem nostram fuisse declaramus, Apiones[ igitur] et Molones et quicumque mendacii derogatione congaudent conuicti procul abscedant..
2.296
tibi autem, Epaphrodite, ueritatem maxime diligenti et per te similia nosse de nostro genere cogitantibus hic libellus conscriptus scriptus esse dinoscitur.