Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Flodoardus Remensis894–966
Annales
Anna 32.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9462 Annale3
32.1
DCCCCXLVIII
32.1
synodus praedicta celebratur in aecclesia sancti Petri, ante prospectum castri Mosomi, a domno Rotberto ceterisque Trevirensis dioceseos episcopis et aliquibus Remensis. Veniens autem illuc Hugo praesul, et locutus cum Rotberto, synodum noluit ingredi. Litteras vero quasdam ex nomine Agapiti papae misit ad episcopos per clericum suum, qui eas Roma detulerat, nihil auctoritatis canonicae continentes; hoc tantum praecipientes, ut Hugoni Remense redderetur episcopium. Quibus lectis, ineuntes episcopi consilium cum abbatibus et ceteris sapientibus qui aderant, responderunt, non esse dignum vel congruum, ut mandatum legationis apostolicae, quam dudum Rotbertus archiepiscopus, deferente Frederico praesule Mogonciacensi, coram regibus et episcopis tam Galliae quam Germaniae susceperat, et partem jam praeceptionis ipsius exegerat, propter illas litteras intermitteret, quas insidiator Artoldi praesulis exhibebat; imo quod regulariter coeptum fuerat, canonice pertractaretur. Sicque praeceptum est, ut recitaretur capitulum 19 Cartaginensis concilii de accusato et accusatore. Quo recitato, judicatum est, secundum diffinitionem ipsius capituli, ut Artoldo praesule retinente communionem et parroechiam Remensem, Hugo, qui ad duas jam synodos evocatus venire contempserat, a communione et regimine Remensis episcopii abstineret, donec ad universalem synodum, quae indicebatur Kalendas Augusti, sese purgaturus occurreret. Ipsumque capitulum mox in carta describi fecerunt episcopi coram se, subnectentes hanc etiam definitionem suam, et eidem Hugoni miserunt. Qui post alteram diem eandem cartam Rotberto praesuli remisit, hoc verbis remandans, quod ipsorum judicio nequaquam oboediturus esset. Arnulfus comes castrum Monasteriolum, favente Hugone principe, capit. Interea proclamationis litterae a domno Artoldo diriguntur ad sedem Romanam. Domnus igitur Agapitus papa vicarium suum Marinum episcopum mittit ad Othonem regem propter evocandam et aggregandam generalem synodum. Litterae quoque ipsius papae mittuntur ab urbe Romana speciatim quibusdam episcopis Galliae Germaniaeque, vocantes eos ad eandem synodum. Quae synodus aggregata est ex praecepto praefati papae in Engulenhein palatio regali, in aecclesia beati Remigii honore dicata, 7 Id Junii, causa videlicet maximarum dissensionum, quae agitabantur inter regem Ludowicum et Hugonem principem; inter Artoldum quoque Remorum archiepiscopum et Hugonem illicite substitutum eidem urbi praesulem; quae dissensiones omne perturbaverant regnum Francorum. Ad quam synodum celebrandam, adveniente praedicto Marino sedis apostolicae vicario, convenerunt etiam Germaniae praesules cum quibusdam Galliarum episcopis, Rotbertus videlicet Trevirensis archiepiscopus, Artoldus Remensis, Fredericus Mogontiacensis, Wicfredus Coloniensis, Adaldachus Hammaburgensis, Hildeboldus Mimegardevurdensis, Goslenus Tullensis, Adalbero Mettensis, Berengarius Virdunensis, Fulbertus Camaracensis, Rodulfus Laudunensis, Richoo Warmacencis, Reimboldus Spirensis, Poppo Wirtsiburgensis, Chounradus Constantiacensis, Odelricus Augustensis, Thethardus Hildinesheimensis, Bernardus Alfurtestedensis, Dudo Poderbrunnensis, Farabertus Tungrensis, Lioptacus Ribunensis, Michahel Radisponensis, Doddo Osnebruggensis, Everis Mindensis, Baldricus Trajectensis, Heroldus Saltburgensis, Adalbertus Bazsoensis, Starchandus Eistetensis, Horath Sleoswicensis, Wichardus Basiliensis, Liesdac Ripuensis. Residentibus his praesulibus in aecclesia praedicti loci, post praemissas preces secundum ordinem celebrandi concilii, et post lectiones sacrae auctoritatis, ingressis gloriosis regibus Othone ac Ludowico, et simul residentibus, post allocutionem praefati Marini sedis apostolicae legati, exurgens Ludowicus rex e latere et consessu domni regis Othonis, proclamationis suae quaerimoniam propalavit coram praemisso Romanae sedis vicario ceterisque consedentibus episcopis, referens qualiter accersitus fuerit a transmarinis regionibus per legatos Hugonis ceterorumque Franciae principum ad suscipiendum suae paternae hereditatis regnum, cunctorumque votis et acclamationibus procerum militiaeque Francorum sublimatus et consecratus sit ad apicem regalis moderaminis obtinendum; postea vero ejectus sit a praefato Hugone, et dolis appetitus ac comprehensus, per annum integrum sub custodia fuerit ab eo detentus, nec aliter ejus absolutio potuerit obtineri, nisi Laudunum castrum, quod solum tunc regina Gerberga cum fidelibus suis ex omnibus suis regiis sedibus retinebat, Hugone illud occupante, dimitteret. De his omnibus malis, quae post regni susceptionem passus fuerat, si quis obiceret, quod sui facinoris causa eidem fuissent illata, inde se juxta synodale judicium et regis Othonis praeceptionem purgaret, vel certamine singulari defenderet.
32.2
Deinde surgens Artoldus archiepiscopus, protulit secundum jussionem papae Romani, quam ei delegaverat, litis initium atque tenorem, quae versabatur inter ipsum et Hugonem, subrogatum sibi aecclesiae Remensis antistitem. Post quarum litterarum recitationem, et earum propter reges juxta Teutiscam linguam interpretationem, ingressus synodum quidam Sigiboldus praemissi Hugonis clericus, attulit litteras quas Roma detulerat, quasque jam in alia synodo Mosomi propalaverat, asserens easdem litteras sibi Romae ab ipso, qui aderat, Marino vicario datas. Qui Marinus proferens litteras, quas idem Sigiboldus Romam detulerat, praecepit eas coram synodo recitari. In quarum recitatione repertum est, prout ipsae litterae fatebantur, quod Wido episcopus Suessonicus, Hildegarius quoque Belvacensis, Rodulfus Laudunensis, ceterique cuncti Remensis dioeceseos episcopi easdem litteras ad sedem delegaverint apostolicam pro restauratione Hugonis in sede Remensi et expulsione Artoldi. Post quarum lectionem exurgentes Artoldus praesul et praefatus Rodulfus, qui in eisdem litteris nominabatur, Fulbertus quoque Camaracensis antistes, easdem litteras refutarunt, astruentes, quod eas antea numquam viderint vel audierint, neque in earum delegatione consensum praebuerint. Quibus dum idem clericus contraire non posset, licet in eos calumniis obstrepens, praecepit domnus Marinus, suggerens universae synodo, ut sibi consilium et rectum judicium proferrent super hujusmodi calumniatore et calumniarum in episcopos delatore. At illi, postquam delator publice confutatus est falsa detulisse, lectis capitulis de hujuscemodi calumniatoribus, judicant et unanimiter censent, eum quo fruebatur honore privari debere ac secundum capitulorum tenorem in exilium detrudi. Diaconatus igitur quo fungebatur ministerio multatus, a conspectu synodi reprobatus abscessit. Artoldo vero praesuli, qui omnibus se synodis praesentabilem fecerat, non refugiens synodale judicium, episcopium Remense juxta canonum instituta et sanctorum Patrum decreta omnino retinendum atque disponendum, decernunt, laudant atque corroborant.
32.3
Secunda consessionis die, post recitatas divinae auctoritatis lectiones et Marini vicarii allocutionem, suggessit domnus Rotbertus Trevirensis archiepiscopus, ut, quoniam juxta sacrae legis instituta restauratum atque restitutum fuerat Remense Artoldo praesuli episcopium, in ejusdem sedis invasorem synodale perageretur judicium. Praecepit itaque Marinus vicarius, ut canonicam super hac praesumptione synodus proferret sententiam. Jubentur ergo sanctae legis catholica recitari capitula, quibus recitatis, secundum sacrorum instituta canonum, et sanctorum decreta Patrum, Sixti, Alexandri, Innocentii, Zosimi, Bonefacii, Caelestini, Leonis, Symmachi, ceterorumque sanctorum aecclesiae Dei doctorum, excommunicaverunt et ab aecclesiae Dei gremio reppulerunt praedictum Hugonem Remensis ecclesiae pervasorem, donec ad poenitentiam et dignam satisfactionem venire procuret. Ceteris quoque diebus synodi tractata sunt quaedam necessaria de incestis conjugiis, et aecclesiis, quae presbyteris in partibus Germaniae dabantur, imo vendebantur, indebite et auferebantur a laicis illicite; prohibitumque ac statutum, ne id omnino praesumeretur ab aliquo. Sed et de aliis aecclesiae Dei utilitatibus tractata sunt et diffinita nonnulla.
32.4
Interea rex Ludowicus deprecatur regem Otthonem, ut subsidium sibi ferat contra Hugonem et ceteros inimicos suos. Qui petita concedens, jubet ut Chonradus dux cum exercitu Lothariensium in ejus pergat auxilium; interim vero dum congregetur exercitus, rex Ludowicus cum ipso duce maneat, et episcopi Artoldus atque Rodulfus, qui erant cum rege, ne quid in via paterentur adversi, degerent cum Lothariensibus episcopis. Mansimus itaque cum Rotberto Trevirensi, Rodulfus Laudunensis cum Adalberone Mettensi, ebdomadas fere quattuor. Exercitu denique collecto, Lotharienses episcopi Mosomum petunt, ipsumque obsidentes castrum atque oppugnantes, milites qui erant ibi cum Hugone ad deditionem compellunt; et acceptis ab eis obsidibus, pergunt obviam Ludowico regi et Chonrado duci in partes Laudunensis pagi. Obsident igitur ibi dux et exercitus quandam munitionem, quam aedificaverat et tenebat Tetbaldus in loco qui dicitur Mons acutus, qui et Laudunum contra regem retinebat. Hoc etiam oppidum expugnantes, tandem non sine mora capiunt, indeque Laudunum adeunt. Et in aecclesia sancti Vincentii congregati episcopi, praedictum Tetbaldum excommunicant, Hugonem vero principem vocant litteris ex parte Marini legati apostolicae sedis et sua, venire ad emendationem pro malis quae contra regem et episcopos egerat. Wido denique, Suessonicae urbis episcopus, ad regem Ludowicum veniens, eidem sese committit, pacaturque cum Artoldo archiepiscopo, satisfaciens illi pro ordinatione Hugonis. Chonradus quoque dux filiam Ludowici regis sacro de fonte suscepit. Sicque recepto Mosomo castro et everso, Lotharienses revertuntur in sua.
32.5
Igitur Hugo nullam moram faciens, collecta suorum multa Nortmannorumque manu, Suessonicam aggreditur urbem, et obsidens oppugnat, caeditque nonnullos; injectis etiam ignibus domum patris aecclesiae succendit, simulque claustra canonicorum et partem civitatis. Nec tamen ipsam capere valens, urbem reliquit, et ad quandam munitionem, quam Ragenoldus comes Ludowici super Axonam fluvium in loco qui dicitur Rauciacus aedificabat, devenit, ipsamque adhuc inperfectam castris vallavit. Sed nec ipsam cepit; villas tamen Remensis aecclesiae castris suis contiguas devastavit. Plures quoque colonorum praedones ipsius interemerunt, violantes aecclesias, et in tantum debachantes, ut in Culmisciaco vico tam infra quam circa aecclesiam fere quadraginta homines interfecerunt ipsumque templum omnibus pene rebus expoliaverunt. Multis ergo flagitiis tunc perpetratis, Hugo tandem cum suis regreditur grassatoribus. Itaque milites, qui hactenus cum Hugone fuerant excommunicato, ad Artoldum praesulem revertuntur; qui nonnullos eorum, redditis eis rebus quas habuerant, recepit, quosdam vero abjecit. Post haec Treviros proficiscitur ad synodum cum episcopis Widone Suessonico, Rodulfo Laudunensi, et Wicfredo Morinensi. Quo pervenientes, Marinum sese praestolantem repperiunt cum Rotberto archiepiscopo; ceterorum vero Lothariensium vel Germanorum praesulem illic invenere neminem. Considerantibus igitur illis, sciscitari Marinus vicarius coepit, quid egisset post praemissam synodum Hugo princeps erga ipsos vel regem Ludowicum. At illi referunt supra memorata, quae ipsis et aecclesiis eorum intulerat, mala. Requirit ergo de vocatione ipsius principis Marinus, utrum perlatae fuissent ei litterae vocationis, quas ei perferendas delegaverat. Cui respondetur ab Artaldo archiepiscopo, quod quaedam earum perlatae sint, quaedam vero perferri nequiverint, earum gerulo ab ipsius grassatoribus intercepto; vocatus tamen fuerit tam litteris quam quibusdam internuntiis. Requiritur itaque, si adsit aliquis ex parte ipsius legatus. Ubi cum nullus fuisset inventus, decernitur expectandum, si forte adventurus esset in crastinum. Quod cum minime contigisset, et omnes qui aderant, tam clerici quam[ illustres] laici, eum excommunicandum esse acclamarent, definitur ab episcopis, hanc excommunicationem adhuc differendam usque ad diem synodi tertiam. Tractatur autem de episcopis, qui vocati fuerant et venire distulerant, vel his qui ordinationi Hugonis participes extiterant. Et Wido quidem Suessonicus se culpabilem, prostratus coram Marino vicario et Artoldo archiepiscopo, confitetur. Intercedentibus autem pro eo apud Marimum Rotberto et Artoldo archiepiscopis, absolvi ab hac noxa meretur. Wicfredus Morinensis inmunis ab eadem ordinatione repperitur. Adest Transmari, Noviomensis episcopi, legatus quidam presbiter, astruens eundem praesulem ita gravi langore detentum, ut ad eandem synodum venire non valuerit; id quoque nostrates, qui aderant, attestantur episcopi.
32.6
Tertia tandem die, insistente praecipue Liuddulfo legato et capellano regis Otthonis, quoniam idem rex id omnino fieri praecipiebat, excommunicatur Hugo comes, inimicus Ludowici regis, pro supra memoratis malis ab ipso perpetratis; eo tamen modo, donec resipiscat, et ad satisfactionem coram Marino vicario, vel episcopis quibus injuriam fecit, deveniat; quod si facere contempserit, Romam pro absolutione sui proficiscatur. Excommunicantur et duo pseudoepiscopi, ab Hugone damnato ordinati, Tetbaldus et Ivo, prior post expulsionem ipsius in Ambianensi urbe, alter post damnationem ejusdem Hugonis in Silvanectensi, ab ipso constituti. Excommunicatur etiam quidam clericus Laudunensis nomine Adelomus, quem accusavit Rodulfus episcopus suus, eo quod Tetbaldum excommunicatum in aecclesiam introduxerit. Vocatur Hildegarius, Belvacensis episcopus, litteris praefati Marini, ut veniat coram ipso, vel eat Romam, rationem redditurus coram domno papa pro illicita ordinatione praedictorum pseudoepiscoporum, cui interfuerat. Vocatur et Heribertus, Heriberti comitis filius, ad satisfactionem venire pro malis, quae contra episcopos agebat.
32.7
His ita gestis, episcopi revertuntur in sua. Liuddulfus autem capellanus Otthonis Marinum vicarium deducit ad regem suum in Saxoniam, ubi consecraturus erat aecclesiam Vuldensis monasterii. Post cujus consecrationem[ idem] Marinus, exacta hieme, Romam revertitur. Hoc anno defunguntur episcopi Geruncus Biturigensis et Rodulfus Laudunensis. Nascitur regi Ludowico filius, quem praesul Artoldus de sacro fonte suscepit, patris ei nomen imponens. Anno

Intertext edge

Open linked passage

Note