Flodoardus Remensis894–966
Historia ecclesiae Remensis
Reme 4.19.16
Choose a text
More by Flodoardus Remensis
—
9467 Hiecre
4.19.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XIX. De Ebone praesule.
4.19.1
Huic successit Ebo, vir industrius et liberalibus disciplinis eruditus, patria Transrhenensis ac Germanicus, imperatoris, ut fertur, Ludovici collactaneus, et conscholasticus, qui multis ecclesiam curavit instruere commodis, et praecipue artificibus quibus undecunque collectis sedes dedit, et beneficiis muneravit. Mancipia vel colonos quosdam ecclesiae desertores tam per seipsum, quam per Radulphum vicedominum et ecclesiae advocatum, apud judices publicos legibus evindicatos et obtentos, ecclesiastico juri restituit. Quasdam quoque res ecclesiae, atque mancipia, cum aliquibus personis pro partium commoditate commutavit. Sed temporalia super ejusdem commutationibus praecepta obtinuit. Ab imperatore quoque Ludovico litteras ad Robertum comitem pro ecclesiasticarum rerum defensione( quas quidam pervadere moliebantur) impetravit. Colonias vero nonnullas ecclesiae, descriptis per strenuos viros colonis, eorumque servitiis, ordinavit.
4.19.2
Archivum ecclesiae tutissimis aedificiis, cum crypta in honore sancti Petri, omniumque apostolorum, martyrum, confessorum, ac virginum dedicata, ubi Deo propitio deservire videmur, opere decenti construxit: ubi multorum tam apostolicorum, quam caeterorum sanctorum condita pignora reservantur. In qua nonnullae illustrationes ostensae noscuntur. Vidi siquidem nutritoris mei Gundacri, in prospectu ipsius ecclesiae commanentis, servum, dum temere prope fenestram hujus cryptae accessisset mingere, terribili quadam quasi armati cujusdam viri visione ita deterritum, ut putaretur amittere sensum. Sed et Rohingum quemdam, hujus loci diaconum a simili praesumptione pari ferunt visione cohibitum. Unde cautum deinceps ac prohibitum, ne quis talem praesumere gestiat ausum.
4.19.3
Hujus ecclesiae pinnaculum talem videtur praemonstrare titulum, personis etiam vel imaginibus Stephani papae, ac Ludovici imperatoris insignitum. Ludovicus Caesar factus coronante Stephano Hac in sede, papa magno, tunc et Ebo pontifex Fundamenta renovavit cuncta loci istius, Urbis jura sibi subdens, praesul auxit omnia.
4.19.4
Matris ejusdem Ebonis hujusmodi habetur epitaphium. Mea forte si requiris temporis initia, Scito Karoli fuisse regni sub primordia; Ludovico triumphante dies fluxit ultima. Rhenus primos lavit mores, alveus Germanicus. Hinc nutrivit et secundos Liger amnis Gallicus. Sequana fovit juventam, sordes sordens Vidula. Praesul erat urbis hujus mihi natus unicus, Idem me conduxit sibi sociam laboribus, Proximum ruinae locum renovandi cupidus, Decem ferme nuper annos simul hic peregimus. Ebo rector, ego mater Himiltrudis humilis, Fundamenta sedis sanctae pariter ereximus, Deo debitum laborem dum gerebat pontifex, Fessa quietem quaerebam; ecce sub hoc tumulo Quinto me September mensis Kalendarum rapuit. Oviator, esto cautus semper ab excessibus. Faleor non profuisse, ut debui, dum potui: Veniam, dic pro vindicta, da Deus, peccantibus.
4.19.5
Hujus praesulis hortatu Halitgarius Camaracensis episcopus sex libellos De remediis peccatorum, et ordine vel judiciis poenitentiae conscripsit. Ad quem talis ejus exstat epistola.
4.19.6
« Reverendissimo in Christo fratri ac filios HALITGARIO episcopo, EBO indignus episcopus, salutem.
4.19.7
« Non dubito tuae id notum esse charitati, quanta nobis ecclesiasticae disciplinae, quantisque nostrorum necessitatibus subditorum, et insuper mundialium oppressionibus, quibus quotidie agitamur, cura constringat. Idcirco, ut tecum contuli, ex Patrum dictis, canonumque sententiis ad opus consacerdotum nostrorum excerpere Poenitentialem minime valui, quia animus cum dividitur per multa, fit minor ad singula. Et hoc est quod in hac re me valde sollicitat, quoniam ita confusa sunt judicia poenitentium in presbyterorum nostrorum opusculis, atque diversa, et inter se discrepantia, et nullius auctoritate suffulta, ut vix propter dissonantiam possint discerni. Unde fit ut concurrentibus ad remedium poenitentiae, tam pro librorum confusione, quam etiam pro ingenii tarditate, nullatenus valeant subvenire. Quapropter, charissime frater, noli teipsum nobis negare, qui semper in divinis ardenti animo disciplinis, ac solerti cura Scripturarum meditationibus perfectissimo otio floruisti. Arripe, quaeso, sine excusationis verbo, hujus sarcinae pondus a me quidem tibi impositum, sed a Domino cujus onus leve est, levigandum. Noli timere, neque formides hujus operis magnitudinem: sed fidenter accede, quia aderit tibi qui dixit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud. Scis enim optime parvis parva sufficere, nec ad mensam magnatorum pauperum turbam posse accedere. Noli tuae devotionis nobis subtrahere scientiam; noli accensam in te sub modio ponere lucernam, sed praecelso eam superpone candelabro, ut luceat omnibus, qui in domo Dei sunt fratribus tuis, et profer nobis veluti scriba doctus quod accepisti a Domino. Aderit tibi hujus laboris itinere illius gratia, qui duobus discipulis euntibus tertium se socium addidit in via, et aperuit illis sensum, ut sanctas intelligerent Scripturas. Spiritus paracletus omni veritatis doctrina et perfecta charitatis scientia tua resplendeat pectora, charissime frater. Vale.»
4.19.8
Ad quae idem talia rescribit Halitgarius.
4.19.9
« Domno et venerabili Patri in Christo EBONI archiepiscopo, HALITGARIUS, minimus Christi famulus, salutem.
4.19.10
« Postquam, venerande Pater, directas beatitudinis vestrae accepi litteras, quibus me hortari dignati estis, ne mentis acumen inerti, torpentique otio submitterem, sed cognitioni ac meditationi quotidie sacrae Scripturae me vigilanter traderem: et insuper ex sanctorum Patrum, canonumque sententiis Poenitentialem in uno volumine aggregarem, durum quidem mihi, et valde difficile, tremendumque hoc fuit imperium, ut hanc susciperem sarcinam, quam a prudentibus cognosco relictam. Multumque renisus sum voluntati vestrae, non velut procaciter durus, sed propriae infirmitatis admonitus. Hac etenim cura sollicitus necessarium duxi, ut aliquandiu me a scribendi temeritate suspenderem, quia sicut perpendi injuncti operis difficultatem: ita et injungentis auctoritati nec volui, nec debui usquequaque resistere, certus quia imbecillitatem meam multo amplius vestra adjuvaret praecipientis dignitas, quam gravaret meae ignorantiae difficultas. Valete.»
4.19.11
Hic Ebo praesul supra memoratum papam Stephanum cum Ludovico rege Remis suscepit, postquam rex idem Sclavos in Oriente positos directo devicit, et oppressit exercitu: quando praefatus papa Stephanus, qui Leoni successerat, legatos suos ad eumdem principem destinans, intimavit ei, quod libenter eum videre vellet in loco ubicunque ipsi placuisset. Quod audiens rex, magno repletus gaudio, jussit obviam missos suos ire summo pontifici, et servitia praeparare. Post quos et rex ipse perrexit; obviaveruntque sibi in campo magno Remensium, et descendit uterque ab equo suo. Et princeps prostravit se in terram tertio ante pedes tanti pontificis; salutaveruntque se invicem magnifice, et amplexantes se deosculati sunt pacifice, perrexeruntque ad ecclesiam, ubi cum diu orassent, erexit se pontifex, et excelsa voce cum choro suo fecit regi laudes regales. Postea pontifex honoravit eum magnis et multis honoribus, ac reginam pariter Hirmingardim, dein et optimates atque ministros eorum. Proximaque die Dominica, in ecclesia ante missarum solemnia, coram clero et omni populo, consecravit et unxit eum in imperatorem, coronam mirae pulchritudinis auream, pretiosissimis gemmis ornatam, quam secum detulerat, imponens super caput ejus. Reginam appellavit Augustam, et coronam auream posuit super caput ejus. Et quandiu mansit ibi apostolicus papa, quotidie colloquium habuere de militate sanctae Dei Ecclesiae. At postquam imperator eum maximis muneravit donis, amplioribus multo quam suscepisset ab eo, dimisit eum cum legatis suis Romam reverti, quibus praecipit ubique in itinere honestum ei servitium exhibere.
4.19.12
Cupiens ergo praefatus pontifex Ebo domum ecclesiae sanctae Dei genitricis Mariae diuturna pene lapsabundam vetustate reparare, in qua etiam secundus Stephanus papa Pippino regi dudum, et Leo tertius Karolo magno imperatori apostolica reperiuntur munia contulisse, ut in epistola commemoratur imperatoris Lotharii Leoni quarto, pro causa commendationis Hincmari archiepiscopi directa, petiit a praemisso imperatore Ludovico ad renovandam et amplificandam eamdem basilicam murum civitatis sibi concedi. Quod idem princeps quietissima pace fruens, et imperii praeclarissima potestate subnixus, nullas barbarorum metuens incursiones, nequaquam refutavit, sed benignissime ob amorem Dei, et ipsius almae genitricis honorem concessit, atque jussionis suae monimento fieri delegavit, hujusmodi super hoc suae dans praeceptionis decreta.
4.19.13
« In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus divina ordinante providentia imperator Augustus. Si locis venerabilibus ea quae exinde a praedecessoribus nostris, regibus vel imperatoribus, ad reipublicae usus exigebantur, religiosa liberalitate in utilitatibus et necessitatibus eorumdem sanctorum locorum expendendis remittimus, et fidelium nostrorum saluberrimis pro hac eadem re suggestionibus ac petitionibus benignum commodamus assensum maximum et animae nostrae, et regi ac regno providemus consultum, quia nihil cernitur reipublicae imminutum, quidquid ex eadem republica piis actibus, et locis religiosis, ac ecclesiarum Dei utilitatibus, seu servorum Dei fuerit commoditati indultum. Quapropter notum esse volumus omnibus Dei fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, praecipue quoque successoribus nostris in potestatis culmine, in quo sumus, auctore Domino, constituti, ab eodem dominorum Domino deinceps constituendis: quia Ebo venerabilis archiepiscopus Remensis Ecclesiae, et reverendissimae sedis sancti Remigii, gloriosissimi pontificis, et specialis patroni nostri praesul, clementiae nostrae innotuit, quia vetustatis senio contrita jam dictae metropolis urbis sancta mater nostra ecclesia, in honore sanctae, semperque virginis ac genitricis Mariae consecrata, existeret. In qua auctore Deo, et cooperatore[ ms., cooperante] S. Remigio gens nostra Francorum, cum aequivoco nostro rege ejusdem gentis, sacri fontis baptismate ablui, ac septiformis Spiritus sancti gratia illustrari promeruit. Sed et ipse rex nobilissimus ad regiam potestatem perungi Dei clementia dignus inventus fuit. Ubi etiam et nos divina dignatione per manus domni Stephani Romani summi pontificis, ad nomen et potestatem imperialem coronari meruimus. Quam pro tantis beneficiis nobis ibidem a Deo collatis renovare cupientes, et ad id exsequendum loci incommoditatem cernentes, concedimus ad hoc opus, et ad caetera quaeque pro servorum Dei ibidem degentium necessitatibus aedificanda, murum omnem cum portis ipsius civitatis, et omnem operam cum cunctis impendiis, quae ex rebus et facultatibus ipsius ecclesiae et episcopatus Remensis Aquis palatio nostro regio peragi et exsolvi solitum fuerat, in eleemosyna videlicet nostra, et pro remedio animae domni ac genitoris nostri, atque caeterorum praedecessorum nostrorum, qui eumdem episcopatum contra salutem suam aliquandiu tenuerant, et in suos usus contra ecclesiasticas regulas, et res ac facultates ecclesiae ipsius expenderant; et ob hoc minus quam debuerat utilitatis sacris locis in eodem episcopatu constitutis exinde provenerat. Volumus etiam, ut vassalli, et quicunque fideles nostri ex rebus ejusdem episcopatus aliquid habent, eidem operi inserviant, sicut constitutum est a bonae memoriae domno et genitore nostro, et sicut decretum est a piae recordationis domno et avo nostro Pippino, decimas et non eidem ecclesiae sanctae ex rebus, quas exinde habent, persolvant. Vias etiam publicas omnes, quae circa eamdem ecclesiam vadunt, et impedimento esse possunt ad claustra, et servorum Dei habitacula construenda, ut transferri atque immutari possint, concedimus. Et si aliquid ibi fisco nostro habetur, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum perpetuo aeque concedimus, ut nullus judex, comes, aut missus, sive aliquis ex judiciaria potestate, ullam inde eidem sanctae Dei praedictae Remensi ecclesiae inquietudinem, aut ullum calumniae impedimentum inferre unquam praesumat, obsecrantes successores nostros, ut memores salutis suae, praesentis scilicet et aeternae, memores etiam beneficiorum, quae nobis et genti nostrae ac praedecessoribus nostris in eodem sancto loco, per B. Remigium, meritis S. Mariae collata sunt, sicut sua bene gesta a suis successoribus conservari voluerint, ita quae pro amore Dei, et sanctae ejus genitricis ac beati protectoris nostri Remigii saepe fato sancto loco contulimus, perpetuo inviolabiliter conservare procurent. Et ut haec nostra concessionis auctoritas per futura tempora pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem, annuli nostri impressione subtersignari decrevimus.»
4.19.14
Sed et quemdam fabrum servum suum, nomine Rumaldum ad petitionem ejusdem, praesulis ecclesiae Remensi concessit, ut hic de talento a Domino sibi collato, juxta vires diebus vitae suae proficeret: Quam etiam cessionem apicum adnotatione et annuli sui sigillatione roboravit. Aliud quoque praeceptum de vitiis publicis transmutandis ob quasdam clausuras in locis vicinis ipsius urbis faciendas, et multimoda ecclesiae compendia, eidem pontifici dedit, quod et annulo suo insignivit. Praeterea de restituendis eidem sanctae sedi praediis, quae illi quondam fuerant ablata, una cum filio Lothario Caesare talem praecepti dedit auctoritatem
4.19.15
« In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Ludovicus et Lotharius, divina ordinante providentia imperatores Augusti. Si liberalitatis nostrae munere locis Deo dicatis quiddam conferimus beneficii, et necessitates ecclesiasticas nostro relevamus juvamine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam, et ad aeternam feliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Idcirco notum fieri volumus omnibus fidelibus nostris, praesentibus scilicet et futuris, quod sanctam Remensem ecclesiam, in qua praedecessores nostri reges videlicet Francorum fidem et sacri baptismatis gratiam perceperunt, in qua et nos per impositionem manus domni Stephani papae imperialia sumpsimus insignia ob reverentiam fidei Christianae, et ob animae nostrae salutem, ab imo construi fecimus, eamque in honorem Domini nostri Jesu Christi Salvatoris mundi, simul et in honorem ejusdem sanctae et intemeratae genitricis Mariae consecrari decrevimus. Itaque divina inspiratione compuncti, et coelestis patriae amore succensi, quaedam praedia, quae eidem sanctae sedi quondam ablata fuerant devota mente restitui jussimus, id est, in suburbanis ipsius sanctae ecclesiae titulum S. Sixti, necnon et titulum S. Martini, cum appendiciis eorum. Exterius etiam in eadem parochia, in castro Vonzensi titulum baptismalem, et titulum in eadem parochia S. Joannis similiter baptismalem, suis cum appendiciis, et Bretiniacum: villam quoque Sparnacum cum appendiciis suis, et in villa quae vocatur Lucida[ Lude], necnon et in Proviliaco[ Prouilly] in eodem pago Remensi. In pago vero Dulcomensi villam, quae vocatur Cavera[ i, Canera], necnon et in villa quae dicitur Verna in pago Vertudense. Vel si forte deinceps de rebus praedictae sanctae ecclesiae temporibus nostris adhuc superaddendum decrevimus, statuimus, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum, ut non tantum de istis restitutis, sed etiam restituendis, quidquid de ipsis vel in ipsis rectores et ministri praememoratae ecclesiae elegerint, ita debeant perpetualiter possidere, atque ordinare, vel etiam facere, proutcunque sibi propensius voluerint, ut absque ullius injusta contradictione ordinent atque disponant, et faciant quidquid utilitati praedictae ecclesiae congruere et convenire prospexerint. Et ut haec nostrae auctoritatis confirmatio praesentibus futurisque temporibus firmiorem in omnibus semper obtineat vigorem, manibus propriis subterfirmavimus, et annuli nostri impressione signari jussimus.»
4.19.16
Obtinuit etiam idem praesul ab eodem imperatore Ludovico Remensi ecclesiae, secundum antiqua exemplaria priscorum regum immunitatis praeceptum. Aliud quoque praeceptum de ponte Bansionensi, et teloneis, vel exactionibus publicis; item, aliud de chartis concrematis secundum auctoritatem imperatoris Karoli; item, a Pippino Aquitanorum rege praeceptum immunitatis de rebus Remensis ecclesiae in pago Avernico sitis. De villa vero Sparnaco semotim quoque praeceptum Ludovici, atque separatim postea praeceptum Lotharii filii ejus reperitur accepisse. Hic praesul Ebo cum consilio Ludovici imperatoris, et auctoritate Paschalis Romani pontificis praedicandi gratia ad terminos usque Danorum accessit, ac multos ex eis ad fidem venientes baptizavit.
4.19.17
Orta denique simultate inter patrem et filium Ludovicum, scilicet imperatorem, et Lotharium partibus filii favit, et cum caeteris episcopis corripuit imperatorem Ludovicum pro quibusdam erratis, quae ei objiciebantur, quando filii sui comprehenderunt eum, et Lotharius adduxit secum patrem ad Compendium( Compiègne) palatium, ubi eum afflixit cum episcopis et caeteris nonnullis optimatibus[ ms. i, primatibus], qui jusserunt ut in monasterium iret, et esset ibi cunctis diebus vitae suae. Quod ille renuens, non consensit voluntati eorum. Tunc omnes episcopi qui aderant, molesti ei fuisse narrantur, et improperantes illi peccata sua, abstulerunt ei gladium a femore suo, induentes eum cilicio.
4.19.18
Dum frequenter igitur Ebo praesul in palatio tunc moraretur, hujusmodi de eo in monasterio sancti Remigii visio revelata est. Erat ibi monachus quidam, nomine Raduinus, genere Longobardus, qui abbas quondam exstiterat monasterii quod in monte Bardonis in Italia beatissimi Remigii celebri pollet memoria. Moderamni Redonensis episcopi studio dedicata. In quo monasterio, dum praefatus Raduinus monachicae professionis gereret officia, ductus amore meritorum beati Remigii, sepulcri ejusdem limina petiit. Qui cum fratribus ejusdem loci vitam ducens religiosam, digne sese ad coelestem satagebat praeparare militiam. Quadam vero die, sacrae scilicet assumptionis sanctae Dei Genitricis, post exactum matutinae solemnitatis officium, reliquis fratribus quietem petentibus, ille precis gratia solus remansit in choro, custodibus ecclesiae quiescentibus. At ubi psalmorum continuatione fatigatus, irruenti coepit soporari somno, vidit a loco sepulcri sancti pontificis[ sc. Remigii] procedere beatissimam Dei Genitricem nimio lumine coruscantem, cujus haerebant lateribus evangelista Joannes, et ipse sacer Remigius; sicque se visi sunt compositis adire gradibus. Superposita vero manu Virgo gloriosa leniter ejus capiti: Quid hic, inquit, agis, frater Raduine? quo mox pedes illius osculari procumbente, adjecit: Ubi modo degit Ebo Remensis archiepiscopus? Quo respondente: palatina jussu regis exsequitur negotia. Et cur, inquit, tam sedulo palatii terit limina? prorsus hinc nequaquam majore ditabitur sanctitatis efficacia. Veniet enim, veniet celerrime tempus, quando non prosperabitur in talibus. Quem nihil ad haec audentem respondere, tali prosequens affatur allocutione: Quae vestrorum versatur apud homines regum disceptatio? Tunc eo respondente: Domine Genitrix Salvatoris mundi, tuae melius novit hoc sanctitatis incorruptio, ait, quid tantae malo cupiditatis illecti vana nunc grassantur audacia. Illud enim tunc aderat tempus, quando filiorum suorum contumeliis agebatur imperator Ludovicus. En, inquit, huic( astringens manum sancti Remigii) auctoritas est, a Christo tradita, Francorum perseveranter imperii. Equidem sicut hanc gentem sua doctrina percepit ab infidelitate gratiam convertendi, sic etiam donum semper inviolabile possidet eis regem vel imperatorem constituendi. Quae beatissima Dei Genitrice dicente, frater praememoratus evigilavit repente.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).