Flodoardus Remensis894–966
Historia ecclesiae Remensis
Reme 5.2
Choose a text
More by Flodoardus Remensis
—
9467 Hiecre
5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM. De electione vel ordinatione Hincmari.
5.1
Anno denique Dominicae incarnationis 845, Karolus( Calvus) synodum episcoporum regni sui apud Bellovagum civitatem Remensis provinciae convocavit. Ubi inter caetera Ecclesiae regnique negotia, de Remensis ecclesiae desolatione, quae Fulcone presbytero illam diu tenente, et Nothone in ea sibi succedente, tanto vacare pastore videbatur tempore, cum eisdem episcopis coepit tractare. Qui sicuti viderant vel audierant, depositionem narrantes Ebonis, et auctoritatem sanctorum Patrum super hujusmodi negotiis ad memoriam revocantes, cogente necessitate atque suadente auctoritate, communi decrevere consensu, quo tandem post decennium depositionis Ebonis in ecclesia eadem ordinaretur episcopus. Igitur a clero et a plebe ipsius metropolis, necnon ab episcopis ejusdem provinciae, archiepiscopo Sennensis Ecclesiae Wenilone atque Ercamrado Parisiosorum episcopo annuente, cum consensu abbatis sui et fratrum monasterii sancti Dionysii, in quo degebat, favente quoque Karolo rege, Hincmarus electus est. Sicque decreto peracto eligentiumque manibus rolvotato, Ecclesiae Remensis ordinatur episcopus. Is siquidem Hincmarus, a pueritia in monasterio sancti Dionysii, sub Hilduino abbate monasteriali religione nutritus et studiis litterarum imbutus, indeque pro sui tam generis quam sensus nobilitate, in palatium Ludovici imperatoris deductus, et familiarem ipsius notitiam adeptus fuerat; ibique, prout potuit, cum imperatore et praefato abbate sub episcoporum auctoritate laboravit, ut ordo monasticus in praedicto monasterio, quorumdam voluptuosa factione diu delapsus, restauraretur. Et ut opere quoque adimpleret quod sermone suadebat, etiam ipse religiosae conversationi cum aliis se subdidit, castigans corpus suum, et spiritali subjiciens servituti. Processu vero temporis, cum praememoratus Hilduinus abbas imperatoris Ludovici archicapellanus, offensam ipsius Augusti adeo cum aliis regni primoribus incurrisset, ut ablatis sibi abbatiis, in Saxoniam fuerit exsilio relegatus, iste per licentiam proprii episcopi cum benedictione fratrum illum secutur est in exsilium. Cui pro familiaritatis propiore[ al., priore] notitia, tantam Dominus apud imperatorem, proceresque contulit gratiam, ut studere pro suo nutritore quiverit, donec ab exsilio revocatus duarum fuerit abbatiarum praelationi restitutus. Deinde quando Gregorius papa in Galliae venit regiones, et regnum Francorum a praefato defecit imperatore, voluit eum praememoratus abbas suus in obsequium suum contra fidelitatem imperatoris ducere; quod nequaquam potuit ab eo exigere. Restituto postea imperatore, prout potuit abbati suo prodesse studuit. Sicque deinceps in monasterio sine querela custos sacrorum pignorum, ecclesiaeque sanctorum martyrum conversatus exstiterat, donec regiis ascitus obsequiis regimen monasteriis sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti Germani regali et episcopali, atque abbatis sui Ludovici diaconi jussione suscepit; rerum quoque ac mancipiorum possessionem quamdam regia liberalitate percepit, quam consecratus jam praesul monasterio sancti Dionysii, ubi Christo militaverat, per testamenti paginam tradidit.
5.2
LIBER TERTIUS. CAPUT II. De reparatione judicii pro Ebonis depositione.
5.2
Emenso denique anno post ipsius Hincmari ordinationem, Lotharius imperator pro contentione regni quam erga fratrem suum Karolum habebat, cujus obsequiis idem praesul fideliter adhaerebat, contra eum commotus, epistolas a Sergio papa exegit pro reparando judicio de Ebonis depositione. Unde idem papa litteras Karolo regi mittens, praecepit ut Guntboldum Rothomagensem episcopum cum caeteris episcopis regni sui, quos ipse Guntboldus ad hoc sibi eligeret, legatis ejus obviam Treveris ad hanc discutiendam querelam diligeret, et Hincmarum episcopum ad ipsam synodum venire faceret. Ipse quoque Guntboldo litteris mandavit ut cum post diem sanctae Domini resurrectionis missos suos in servitium imperatoris mitteret, ipse cum episcopis praedictum locum, hanc causam diffiniturus, adiret. Sed et ipsi Hincmaro litteras misit ut ad idem veniret concilium. Legatis itaque Sergii papae juxta condictum non venientibus, Guntboldus, annuente[ i, annitente] rege Karolo, cum episcopis synodum conduxit, ad quam Ebonem per litteras et legatos ex auctoritate praedicti papae convocavit. Quo tamen Ebo neque venisse, neque vicariam pro se personam, vel litteras canonicas misisse traditur. Guntboldus tamen et caeteri episcopi, qui apud Parisios tunc convenerant, Wenilo scilicet Ecclesiae Senonicae metropolitanus cum dioecesanis suis, Lantrannus[ al., Lanfrannus] Turonensis cum suffraganeis suis, et specialiter Hincmarus cum omnibus Remensis dioeceseos coepiscopis, litteras suas ad eum miserunt, et dioecesim Remensem interdicentes, ut non haberet deinceps licentia ex ea quempiam sollicitare, nec scripto, nec verbo, nec misso aliquo, donec secundum jussionem Sergii papae ipsis occurreret, et juxta canonica et apostolica statuta definitionis sententiam ab ipsis coram generali conventu perciperet. Sed ille ad nullam synodum, vel ad sedem apostolicam, vocem postea reclamationis vel repetitionis de sede Remensi, aut de ordine suo emisit. Qui etiam( postquam res gestas Leoni( Leoni IV) papae referentibus episcopis, et regalibus insuper epistolis, ordinatio Hincmari, quando fidei quoque suae tenorem Romam misit rata est cum largitione pallii comprobata) per quinque circiter annorum curricula supervixisse fertur in corpore, usque ad annum videlicet incarnationis Dominicae octingentesimum quinquagesimum primum.
5.3
LIBER TERTIUS. CAPUT III. De visione ejusdem Bernoldi.
5.3
De quo postmodum talis ostensa est revelatio cuidam homini Remensis parochiae, nomine Bernoldo, qui depressus infirmitate, pene usque ad mortem pervenit, ita ut per quatuor dies nec cibum nec potum capere, nec loqui valeret. Quarto vero die hora nona, velut exanimis jacuit, adeo ut non posset in eo sentiri halitum remansisse, nisi per vices, dum quis manum misisset ad os ejus, vel super pectus illius, vix sentiebat in eo adhuc spiritum esse. Rubor illi tamen in facie magnus videbatur, et sic jacuit usque ad mediam noctem. Tunc viriliter oculos aperiens, et affatus uxorem suam atque circumstantes, jussit ut quantocius currerent, et presbyterum suum velociter ad se venire rogarent. Accito autem presbytero, antequam intraret ille domum, dixit infirmus ut apponerent sellam, quia presbyter jam domum intraturus esset. Illo vero ingresso postquam orationem pro eo fudit, dixit ei ut sederet juxta eum, et attenderet quae dicturus erat, ut si ipse superstes illi non potuisset annuntiare, saltem presbyter ea nuntiaret. Tunc ergo coepit vehementer flere, et cum singultibus dixit: Ductus de isto saeculo ad aliud veni ad quemdam locum, inveni episcopos quadraginta et unum, inter quos cognovi Ebonem, Pardulum et Aeneam pannosos, et denigratos, squalentesque sicut et alios, ac si ustulati fuissent, et per vices nimio frigore horribiliter cum fletu, ac stridore dentium tremulantes; per vices autem calore nimio aestuantes. Et Ebo episcopus me vocavit ex nomine, dicens: Quia tibi dabitur licentia redeundi ad corpus, precamur te ego et isti confratres nostri, ut adjuves nos. Et ego respondi: Quomodo vos possum adjuvare? Qui ait: Vade ad homines nostros clericos et laicos, quibus benefecimus, et dic illis ut pro nobis faciant eleemosynas, et orationes, et impetrent pro nobis offerri sacras oblationes. Et ego dixi quia nescirem ubi homines illorum essent. Ille vero ait: Nos dabimus tibi ductorem, qui te ad illos ducat. Et dederunt mihi ductorem quemdam, qui me praecessit et duxit ad quoddam palatium magnum, ubi multitudo erat hominum eorumdem episcoporum, qui de ipsis episcopis inter se loquebantur. Quibus suggessi quod mihi fuerat jussum ex parte episcoporum. Inde cum ductore meo reversus, ad locum redii ubi erant ipsi episcopi, et quasi jam facta fuissent pro ipsis ea quae postulaverant, inveni eos facie jocundos, ac si a novo rasos et balneatos, albis vestitos, et stolis amictos atque sandaliis calceatos. Et dixit mihi praefatus Ebo praesul: Vides quantum nos adjuvit tua legatio. Usque modo nimis durum custodem et custodiam gravem habuimus sicut vidisti, modo vero habemus domnum Ambrosium custodem, et levem[ i, lenem] custodiam: et caetera quae visa atque relata ab eodem Hincmarus episcopus descripsit.
5.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IV De restitutione rerum ecclesiasticarum a Karolo rege peracta.
5.4.1
Ordinato denique, ceu praemissum est, Hincmaro Ecclesiae Remensis archiepiscopo, rex Karolus res quas ex eodem episcopio suis palatinis usurpare concesserat, ipsi sanctae reddidit ecclesiae. Pro qua restitutione talem praecepti sui dedit auctoritatem:
5.4.2
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karolus Dei gratia rex. Si ea, quae a praedecessoribus nostris vel fidelium devotione bene tradita, statuta ac confirmata sunt, nostris oraculis roboramus; si etiam illa quae quacunque necessitate corrupta sunt regia nostra auctoritate corrigimus et in melius commutamus, saluti nostrae consulimus et regium ministerium susceptum a Domino exercemus. Proinde noverit omnium fidelium Dei ac nostrorum solertia quia res ex episcopatu Remensi, quas magna necessitate et per omnia inviti, dum a pastore sedes illa sancta vacaret, fidelibus nostris ad tempus, unde quoddam temporale solatium a nostro haberent servitio, commendavimus, electo et ordinato munere sancti Spiritus, per Dei et nostram dispositionem, in eadem sancta sede Hincmaro archiepiscopo, hoc nostrae auctoritatis praecepto cum integritate quidquid exinde nos fidelibus nostris beneficiavimus, praesentaliter restituimus, tum Sparnacum et Juliacum, vel quidquid ex eodem episcopatu Richuinus habuit, vel quidquid exinde Odo comes habuit: quam et villam Culmiciacum, cum capella quam Rabanus presbyter babuit; seu et illa, quae Pardulus, necnon et Adalgardis[ c. i, Algardis] abbatissa, sive Rotbertus atque Amalbertus clericus, vel Altmarus, seu Joannes medicus, sive item Rabanus, atque pusillus Pumilio, Ratboldus[ ms., Ratholdus] quoque, Goderamnus, et Herenboldus, vel Donatus, seu Gilbuinus habuerunt; sive etiam illa omnia, quae tam clerici quam laici, qui in nostra dominatione aliquandiu fuerant, quosque jam dicto episcopo commendavimus, habebant. Et ut in calce omnia concludamus, quidquid ex eodem episcopatu, quando de manu Fulconis illum recepimus, alicui praestito beneficio concessimus, per hanc nostrae confirmationis auctoritatem, inspecto coram coetu fidelium nostrorum, tam ecclesiastici quam laicalis ordinis testamento sancti Remigii, praesentialiter casae sanctae Mariae, et sancti Remigii, atque Hincmaro archiepiscopo cum omni integritate reddimus vel restituimus, ut absque ulla refragatione, cassatis quibuscunque aliis conscriptionibus, easdem res per hanc nostram auctoritatem recipiat; ut sicut res ecclesiae disponendae sunt ad utilitatem ipsius Ecclesiae Dei, tam ipse quam successores ipsius disponant. Quam auctoritatem( in qua nos ulterius tale quiddam erga ipsam casam Dei non acturos spondemus, et ut nemo successorum nostrorum agere moliatur, per omnipotentem Dominum ejusdem Virginis filium obsecramus) ut per ventura tempora certior habeatur, et contra aemulos ipsius sanctae ecclesiae sui notitia valeat, manu nostra subterfirmavimus, et annuli nostri impressione roborari decrevimus. Data Kalendis Octotobris anno 6 regnante Karolo gloriosissimo rege, indictione 8. Actum in pago Andegavensi, in villa Avegio.»
5.4.3
De caeteris quoque rebus, quae tunc redditae non fuerunt, hujusmodi postmodum invenitur dedisse[ ms., edidisse] praeceptum:
5.4.4
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karolus gratia Dei rex: omnibus comitibus, abbatibus, abbatissis, missis, vassallis, et cunctis sanctae Dei Ecclesiae fidelibus ac nostris, praesentibus scilicet et futuris, notum esse volumus, quia Hincmarus sanctae ecclesiae Remorum religiosus, nobisque valde dilectus ac venerabilis pontifex, accedens ad celsitudinis nostrae magnitudinem, innotuit mansuetudini nostrae, quod ex rebus sanctae Dei genitricis Mariae, et sancti ac pretiosi confessoris Christi Remigii, quae per parentum antecessorum videlicet nostrorum regum dationem, sive per rectorum ejusdem ecclesiae imprudentiam, vel concessionem, vel etiam quorumcunque malivolorum machinationem ab eadem sancta ecclesia abstractae esse cernuntur, nonae et decimae, ad eamdem praedictam ecclesiam nimime, sicut rectum est, persolvantur. Unde magnificentiae nostrae petiit dignitatem, ut nostrae auctoritatis praeceptum ob Dei et sanctae ipsius Genitricis, sive pretiosi patroni nostri Remigii amorem ei fieri juberemus. Cujus nobis amabilibus et necessariis petitionibus acquiescentes, et libere placideque obsequentes, hoc nostrae magnae auctoritatis praeceptum ei fieri jussimus. Per quod praecipientes expresse jubemus, ut quisquis fidelium Dei omni potentis, nostrorumque, ex eisdem sanctae Dei genitricis Mariae, vel sancti confessoris Christi Remigii, Remorum ecclesiae rebus, sive episcopatus religiosissimi et dilectissimi nobis Hincmari venerabilis archiepiscopi, aliquid habere dignoscitur, sive per largitionis nostrae concessionem, sive per quorumcunque supramemoratorum affectationem, vel machinationem, seu etiam et deprecationem, aliquid tenore aliquo ex praedictis rebus tenere vel possidere cernitur, nonam et decimam in missorum nostrorum praesentia, misso ecclesiae sanctae Mariae, vel sancti Remigii Remorum, sive Hincmari venerabilis archiepiscopi revadiet, et annis singulis ad eamdem praefatam et memoratam ecclesiam persolvere, absque ullius occasionis contradictione cum omni vigilantia studeat. Quicunque vero contra hanc nostrae auctoritatis praeceptionem de hoc fieri praesumpserit, sciat secundum dignae memoriae avi, et piae recordationis genitoris nostri capitula se emendaturum, et ipsas easdem res absque alicujus intercessionis impetratione amissurum( lib. I, cap. 163; lib. II, c. 21; lib. IV, c. 40). Et ut haec nostrae praeceptionis auctoritas inviolabilem obtineat firmitatis vigorem, et ab omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris, praesentibus scilicet et futuris, verius, certiusque credatur, eam annulo nostro subter sigillari jussimus. Data IV Nonas Septembris, anno 8, indictione 10, regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum in monasterio sancti Quintini.»
5.4.5
Immunitatis etiam secundum antecessorum suorum regum exemplaria eidem sanctae sedi suam contulit auctoritatem. Cessionem quoque genitoris sui Ludovici de exactione regia, vel operariis ac muro civitatis ob restaurationem ipsius sanctae Dei ecclesiae delegata, hujusmodi confirmavit auctoritate:
5.4.6
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karolus gratia Dei rex. Si petitionibus fidelium nostrorum, maxime Domini sacerdotum, praecipue in his, quae ecclesiasticis utilitatibus possunt praebere consultum, benignum commodamus assensum, nobis id ad aeternae remunerationis credimus provenire augmentum. Proinde noverit omnium fidelium Dei ac nostrorum, praesentium scilicet et futurorum industria, quia vir venerabilis Hincmarus Remensis urbis archiepiscopus obtulit serenitatis nostrae obtutibus praeceptum piae memoriae domni ac genitoris nostri Ludovici imperatoris, quod in eleemosynae suae augmento ecclesiae S. Mariae atque sancti Remigii fieri decrevit, de opere et operariis, atque omni exactione, quae tempore avi nostri domni Karoli imperatoris ex eadem casa Dei exigebantur ad palatium, quod vocatur Aquisgrani, ut in aedificatione et restauratione ipsius ecclesiae Dei, per futura tempora usque ad finem saeculi, ad utilitatem saepe dictae sanctae ecclesiae in eleemosyna illius proficerent, et nec ad eumdem locum, vel ad alium quemlibet ipsae redhibitiones, vel impensae ullo unquam tempore exigerentur, sed remissa indulgentia illius in eodem loco proficerent. Cujus bene gesta rata judicantes, per hoc nostrae auctoritatis praeceptum decernimus, ut quidquid de exactione, vel operariis praedictae constitutionis supra scriptus domnus et genitor noster, seu et de muro civitatis ipsius, vel viis ad utilitates claustri canonicorum proficientibus in suo praecepto concessit; hoc totum perpetua nostra indulgentia vel concessione, seu auctoritate concessum, vel confirmatum maneat in perpetuum. Et ut haec nostrae confirmationis vel concessionis auctoritas per futura tempora certior cognoscatur, et permaneat inconvulsa, eam manu nostra subterfirmavimus, et de annulo nostro eam sigillari praecepimus. Data VI Kalendas Junias, anno 10 regnante Karolo glorioso rege, indictione 13. Actum Vermeriae in palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.»
5.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V. De reparatione Remensis ecclesiae ab ipso Hincmaro patrata.
5.5.1
Hujusmodi regiae benignitatis functus auctoritatibus et in episcopali sede confirmatus, praefatus Hincmarus archiepiscopus, templum beatae Dei genitricis Mariae, quod a fundamentis Ebo renovare coeperat, iste pace gratiaque fruens regia, praeclari consummavit decoris eminentia. Insuper et aram sanctae Dei genitricis auro vestivit, ac lapidibus pretiosis ornavit. His quoque versibus titulavit: Hanc aram Domini Genitricis honore dicatam Cultor ubique suus( suis) decoravit episcopus Hincmar. Muneribus sacris, functus hac sede sacerdos. Jam bene completis centenis octies annis, Quadraginta simul quinto volvente sub ipsis. Cum juvenis Karolus regeret diademata regni, Hunc sibi pastorem poscentibus urbis alumnis. Et ad imaginem Dei Genitricis in ipso altari. Virgo Maria tenet hominem, regemque, Deumque Visceribus propriis natum de Flamine sancto.
5.5.2
Tecta templi plumbeis cooperuit tabulis, ipsumque templum pictis decoravit cameris, fenestris etiam illustravit vitreis, pavimentis quoque stravit marmorcis. Crucem eminentiorem gemmis, auroque cooperuit. Alias etiam cruces tam auro quam argento paravit. Calicem majorem cum patena, sumptorioque fecit ex auro, lapidumque pretiosorum illustravit nitore. Qui calix postea pro redemptione ac salute patriae Nortmannis datus est; patena adhuc reservatur ibidem. Libellum quoque de ortu sanctae Dei genitricis Mariae, sed et sermonem beati Hieronymi de ipsius Dominae assumptione scribi fecit, et tabulis eburneis, auroque vestitis munivit. Locellum etiam quemdam, hoc est capsam majorem, quae a duobus clericis ferri solet, fieri jussit, argentoque imaginato ac deaurato vestivit; ubi ad urbis hujus totius tutamen, multorum sanctorum pignora recondidit. Insuper et alia altaris vasa, tam aurea quam et argentea praeparavit. Evangelium aureis argenteisque describi fecit litteris, aureisque munivit tabulis, et gemmis distinxit pretiosis. His quoque versibus insignivit: Sancta Dei genitrix et semper virgo Maria, Hincmarus praesul defero dona tibi. Haec pia quae gessit, docuit nos Christus Jesus, Editus ex utero, casta puella, tuo.
5.5.3
Librum quoque sacramentorum, sed et lectionarium, quos scribi fecit, ebore argentoque decoravit. Candelabra texit argento, et templum variis ornavit lampadibus, et coronis diversisque tam palliorum quam cortinarum atque tapetium operuit ornamentis. Sacras etiam vestes altaris procuravit ministris. Pluribus denique convocatis episcopis, sed et Karolo rege in hanc civitatem adveniente, in honore incomparabilis et perpetuae virginis genitricis Dei Mariae, ut et antiqua fuerat sacrata, basilicam solemniter dedicavit, et cum coepiscoporum cooperatione sub omnipotentis invocatione Trinitatis almificae consecravit.
5.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. De miraculis in eadem ecclesia postea declaratis.
5.6.1
In hac igitur ecclesia multa diversis temporibus Dei virtute sub ineffabilis Christi genitricis Mariae sunt honore patrata miracula. Quorum plurima, quae ante nostram aetatem sunt gesta, nobis habentur incognita. Nos tamen ea, quae coram positi vidimus, vel personis quae viderant referentibus agnovimus, silentio hic quoque praeterire incongruum rati sumus, licet ea versibus olim exaravimus. Mulier quaedam civis hujus urbis, nomine Altrudis, unicam parvulam nutriebat filiam, quae adhuc sub ubere matris posita, efficitur caeca. Pro qua cum variis frustra aestuaret mater remediis, nec ulla posset juvari medela, ad summum cogitat se vertere medicum; ejusque probat non aptius per quempiam sanctorum poscere posse misericordiam, quam per ipsius unicam, cujus etiam erat ipsa famula, Genitricem. Praeparansque cande larum munuscula, tam pro se quam pro filia, templum hoc petit, coelitum reginae clementiam rogatura; praefigensque candelabris luminaria, tum pavimentis astrata, cor supplex effundit in vota. Nec se posse praesumens sufficere, ministros suppliciter deposcit altaris, ipsius petitionem suis precibus adjuvare. Et quia devote ac fideliter postulavit, votum obtinere promeruit, lumenque sobolis impetravit. Unde gratias agentem Deo ipsiusque Genitrici piissimae, cum adjutoribus sibi sacris ministris eam vidimus postea, dum sanam, clareque contuentem suam nobis exhiberet filiam.
5.6.2
Quidam clericus nostrae congregationis, carne nobilis, Hugo nomine, ita nimio dentium fatigabatur dolore, ut nec somnum, nec cibum prae nimietate valeret aegritudinis capere. Qui requisitus a quodam seniore, exposita suae vexationis afflictione, hoc ab eo consilii accepit, ut coram altari Dei Genitricis sese prosternens, ejus cordetenus super hac anxietate sua deprecaretur clementiam. Et surgens ab oratione, osculato altari, supra nudum ipsius marmor, in qua vexabatur deponeret maxillam, sicque sanandum se confidens, domum regressus cooperiri se vestibus faceret atque sopori permitteret. Quibus ille per ordinem patratis, somnum iniit. Tempus autem erat solemnitatis natalis Domini, et fratres post celebratum vespertinum officium in coenaculo, ubi calefaciendi causa consueverant colligi residebant. Praefatus vero frater videt in somnis illic se prae gradibus coenaculi astitisse, atque beatam Dei Genitricem in superioribus, ante ipsius ostium domus consistere. A sinistris in gradu infimo sub specie cujusdam chirurgi, malignum conspexit astare spiritum. Non dubitans autem quae esset illa quam aspiciebat domina, pavore tetri hostis abjecto, ad eam usque conscendit, et ante ipsius procidens pedes ejusdem susceptus est manu; ita ut mentum illius tenens, vexatam piissima domina contingeret maxillam. Et erigens eum blande consolata est, asserens ideo se non inventam ab eo in ecclesia, quoniam ibidem ad custodiam fratrum staret. Ille, inquiens, malignus, quem vides hic prope astantem, cogitat huc ascendere, et vult nostros fratres conturbare. Praecepitque eum redire, et de concessa sibi salute confidere. Qui rursus ad ejus se prosternens pedes erectus est ab ea, vestem tantum purpuream, qua ipsa erat induta, deosculans. Sicque mox excitatus, dari sibi praecepit manducare. Quod ut ejusdem domestici audiere, insanire illum putantes, quia tam alacriter sibi cibum dari peteret, anxiari coeperunt. Ille vero confirmabat se a beata Dei Genitrice sanatum, vel nihilque aegritudinis se, vel insaniae pati. Sicque celerrime redditus sospitati, saepe postea fidenter astipulabatur non se ulterius esse passurum talia, quem tanta saluti restituisset domina. Quod et revera illi accidit, ut deinceps hujusmodi aegritudinem nequaquam senserit, dum pluribus postmodum vixerit annis.
5.6.3
Hujus Hugonis clericus et diaconus, Ebrardus nomine, febris anhelae vexabatur aestibus; qui ejus aegritudinis agitatus angoribus, in crypta, quae sub ipsius ecclesiae sede in honore beati Remigii consecrata est, fessus residebat, dum illic missae celebrarentur mysteria. Cui vi febrium fatigato( ut assolet febricitantibus) sopor irruit. Et ecce videt beatam Dei Genitricem sibi astantem, impositaque manu ejus capiti pertransisse, et post altare sese visa est intulisse. Mox ille patefactis oculis surgit, finitisque mysteriis jam sanus amen respondet, et alacer officiorum inseruit expletioni. Cujus caput ad tactum mirabilis dominae ita est delibutum, ac si oleo eadem fuisset hora perunctum. Quod nos quoque mirati sumus, qui eum ipsa die laetum, et comedentem nobiscum vidimus.
5.6.4
Tres denique claudos, et poplitibus contractis, nullo modo gressum figere valentes, in hac ecclesia diversis conspeximus[ ms., cognovimus] erectos temporibus. Unum quidem sub episcopatu domni Herivei praesulis, qui aliorum manibus illuc delatus, propriis regressus est pedibus. Alium sub praesulatu Seulfi, nomine Maganerum, qui gente Britannus, utroque genu claudus et scabellis inhaerens, inter nos piorum eleemosynis sustentatus, transacto fere jam demorabatur anno. Huic dum nocturnas in omnium sanctorum solemnitate celebraremus laudes. ita subito in medio populi jacenti genuum extensi sunt nervi, ut lora quoque, quibus crura cum coxis erant annexa, rumperentur, rupta etiam pelle ex poplitibus ei sanguis deflueret; surgensque, stupente populo, gressibus deinceps usus est propriis. Tertium vero sub hujus domini praesulis Artoldi pontificatu, eoque missarum sacra celebrante, die solemni ejusdem sacratissimae Virginis, qua Gabriel archangelus ad eam missus ab astris, partum illi mirabilem saeculis nuntiavit. Qui claudus, pauper, et miserabilis, dum per pavimenti sese marmora traheret, repente solutus extenditur, et tellurem corpore mensus, in pedes tandem erigitur, incessuque novo auxit laetanti gaudia populo, quique adhuc inter nos degens stipe sustentatur praesulis.
5.6.5
Quartus quoque quidam ruricola, Gerlaius[ i, Gerlanis] nomine, ex familia hujus ecclesiae, hanc urbem adiens oraturus, beatae Dei genitricis Mariae ingressus est basilicam. Ubi dum vota profundit, subito marcore diriguit, contractisque nervis, pene cunctis astringitur membris, sicque coarctatus, ibidem se permansurum, et dum videret serviturum, si relaxaretur, promisit. Tandem post mensem his absolutus vinculis, ecclesiasticis addicitur servitiis. Sicque partim in eadem ecclesia, partim in basilica sancti Dionysii extra murum civitatis per quinquennium incolumis deservivit. Post quod temporis spatium, in eadem solemnitate, Hypapanti scilicet Salvatoris, hanc ingressus ecclesiam, dum precibus incumbit, ita rigentibus membris visus est adhaesisse pavimentis, ut nec os, nec aliquod membrum ab his relevare valeret. Erectus autem a circumstantibus, tam cruribus quam ambabus contrahitur manibus. Quinta decima deinde die iterum absolutus, nec multo post humanis exemptus est rebus. Sed quis enarrare praevaleat, quot hic languentes pene quotidie pia dono salutis sumunt? quot febricitantes, quot salvantur energumeni? quis vel edicere pestes hic liberatis hominibus effugatas? Sed de innumerabilibus saltem pauca commemorasse sufficiat.
5.7
LIBER TERTIUS. CAPUT VII. De visione cujusdam Gerhardi presbyteri.
5.7
Presbyter quidam de pago Porcensi, Gerhardus nomine, in quamdam dudum deciderat valetudinem, ita ut veneno potatus esse crederetur. In qua valetudine sanctorum nonnullis consolatus est visitationibus, beati scilicet Petri apostoli, qui suam ei, quam regebat, praecepit etiam bis, ut restaurare studeret ecclesiam, atque redarguit per visa, cur toties medicos salutis suae requisierit causa. Sanctum quoque Remigium postea sibi videt assistere, suam illi pandendo personam, et aegritudinis hujus remedia pollicentem. Qui mox urbem Remensem adiens, dum perlustratis orationis gratia beatae Dei Genitricis, ac sancti Remigii basilicis, in vico noctu requiesceret, ipsius beati Remigii videt se deductum in templum quoddam splendidissimum, ad quod beatissimam contuetur virginem Mariam properantem, sancto Remigio, sanctoque Martino ab utroque latere stipantibus eam. In ipso vero templo multitudo Levitici ordinis atque sacerdotalis dignitatis eam exspectabat, et diacones induti dalmaticis, quidam cum palmis, quidam sine ipsis astabant. Caeterorum quoque sanctorum plurimus hic ordo videbatur. Idem vero presbyter nullius specialiter cognoscebat vultum, praeter beati Petri, qui sibi jam pridem fuerat revelatus. At postquam beata Dei Genitrix ad praedictum templum pervenit, ubi ejus adventum hic frater se praestolari videbat, requirere coepit, quis ille esset, aut quid quaereret? Cui beatus Remigius: Famulus, inquit, meus est, domina, quaerens a tua pietate salutis remedia. Quid autem ipsa responderit, iste, ut retulit, audire non potuit. Velum vero quoddam appensum ibidem videbatur; post quod ubi ipsa intravit, splendidius hanc sole lumen ab oculis ejus suscepit, ita ut in id, prae splendoris magnitudine, intendere minime potuerit. Post aliquot denique dies apparuit illi beatus Martinus, missumque se a sancto Remigio ad eumdem testatus est, asserens etiam illi donatam vitam, concessamque medicinam. Restitit tamen postea huic dubietas aliqua de beatae Dei Genitricis persona, quoniam nomen ipsius in visione revelatum non audierat. Sed precabatur assidue, ut Dominus sibi monstrare dignaretur utrum ipsa fuisset, quam viderat, Dei genitrix virgo Maria. Contigit autem illi post sex fere menses, ut subito, dum noctu quiesceret, gravi premeretur aegritudine, adeo ut desperaret ulterius se posse vivere. Et dum valde anxiaretur, appensis supra se beatae Mariae pignoribus, hujusmodi coepit effundere preces: O beata Dei Genitrix, cujus hic dependent pignora, si revera, ut credimus, de te nobis hae superappensae habentur reliquiae, et si vere de te visio est quam nuper vidi; si tu es illa domina, quam ad illud mirabile templum sanctus Martinus, et almus Remigius comitabantur euntem, ubi te clarissimus sanctorum coetus exspectans, aspiciente me, laetanter excepit, fer opem mihi indigno famulo tuo, et tam diu impetra mihi vitam atque virtutem, ut missae mysteria Domino celebrem, et munera vitae corporis Christi sumere merear; vosque, beati pontifices Christi, quos cum eadem comitari conspexi, adjuvate me apud ipsam, qui me vestro piissimo consolari dignari fuistis alloquio. Interea inter angores precesque vix levis obrepsit somnus, cum subito sub eodem vultu habituque, quo prius eamdem aspexerat, beatissima se videndam praebuit regina, eisdem columnis innixa, quibus et antea inniti fuerat visa, luce coruscans clarissima. At ille tanto tremefactus splendore, nihilque fari ausus, luminibus in terram demissis videbatur stupefactus haerere. Quem beatus compellans Remigius: Quid, inquit, nos huc advocasti? Nonne vides dominam nostram Dei Genitricem te confortare paratam? quid dubitans tardas accedere ad illam? His dictis tremor abscedit, allevatur animus, elevansque oculos vires recepit, et ante pedes beatissimae Dominae frater ille corruisse se vidit. Quem manu ipsa levare dignata, fronti signum crucis imponit, et talia prosequitur: Ne timeas, neque desperes: confide in Domino quia percipies donum ab ipso salutis, signumque pulsare jube ut sacra mysteria celebres, et gratias Deo referas, eum collaudans qui te post verbera sanat. Hic dictis, ab ejus recessit visibus, suis stipata comitibus. Sicque mox frater idem collata sibi salute laetus exsurgit, et ad explenda jussa festinans, ita sanus et alacer effectus est, ut nunquam alacrior esse potuerit. Haec ut eodem presbytero narrante didicimus, ita describere quoque dignum rati sumus.
5.8.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII. De aliis quibusdam miraculis.
5.8.1
Haec inclyta coeli regina, ut subvenire solet humili se corde petentibus, sic in praesumptores vel contemptores ultionis nonnunquam poenas exerit. Quod pie quoque fieri credimus, ut hic in praesenti delinquentibus digna ingerantur verbera, ne in futuro graviora eos excrucient tormenta. Quod autem modo dicturus sum non ipse vidi, sed multorum relatu Patrum narrari frequenter audivi. Quidam ex clericis nostrae congregationis, Bernardus nomine, custos hujus erat ecclesiae; qui petitus a quibusdam levibus personis( ut ipse post scripto monstravit) quatenus ipsis quaedam sanctorum dedisset pignora, dum quadam die cum quodam puero hic solus esset in templo, correpta quadam pixide, in qua sanctorum continebantur reliquiae, ausu temerario praesumpsit aperire. Quo facto nimio pavore concutitur, et nebula locus totus magna repletur, talique vallatur horrore, ut non putaret se amplius vivere. Sicque perdita voce, tam ipse quam puer qui secum erat, ultra loqui nec ea quae viderant fari potuerunt.
5.8.2
Quidam quoque custos hujus ecclesiae, ut ipse nobis narravit, dum die aliqua post matutinales laudes in ecclesia requiescere vellet, arripiens templi tapetia, lectum sibi ex his stravit, ibique sese somno dedit. Et ecce matrona quaedam sub habitu senili eidem apparuit, quae herbas quasdam secum videbatur deferre. Haec primo quidem blandis eum coepit affari sermonibus. Ubi vero sacra sub eo contemplatur tapetia, taliter infit, eum mutato quoque vultu terrens, aggressa. Et tu dominae sanctae Dei Genitricis ausus es violare ac pedibus sacra superbe conculcare ornamenta, nec tantam timuisti dominam? Modo quidem parcam; nunquam tamen ultra praesumas talia. Exemplumque dedit illi de quodam, qui sic sibi lectum solebat sternere, quem novimus olim aerumnis affectum in pauperrimo quoque stratu obiisse. Ita deterritus surgit propriamque culpam confessus, scamnis tapetia reddit, et Dominum super hac correptione sua ejusque collaudat Genitricem. Hanc autem dominam quae se visitaverat non agnovit; a beata Maria tamen fuisse credimus missam. Novimus etiam quosdam devotos, atque promissos a parentibus in hac ecclesia fore Christo, ejusque Genitrici servituros. Quod votum dum vellent postea mutare parentes, prolis sunt coacti languore suam promissionem adimplere.
5.8.3
Dudum cum agricolae urbi vicini post Pascha, solito de more, hanc petissent urbem hujus admirabilis dominae requirendo suffragia suaque vota ferendo, quaedam villae consueta quaerere neglexere praesidia. Quarum messes cum jam tempus instaret metendi, tanta tempestatis sunt attritae grandine, ut pene omnia eorum perierint sata; vineae quoque, adustis fractisque pampinis, uvarum amiserint fructum. Eorum vero fines qui se hujus piissimae dominatricis muniere subsidiis, neque tangere nedum intrare grando praesumpsit. Sicque deinceps tam hi, quam caeteri quique contigui, promptius libentiusque annuatim ejusdem dominae nostrae, sancti quoque Remigii, caeterorumque sanctorum hanc Remensem adeuntes urbem, consueverunt expetere patrocinia.
5.9.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IX. De secunda beati Remigii corporis translatione.
5.9.1
Praefatus denique praesul Hincmarus cryptam praeclari operis ad pedes S. Remigii construxit, et corpus ejusdem beatissimi patroni de loco cryptae prioris, una cum sepulcro ipsius in eadem, collectis Remensis dioeceseos episcopis, ut jam superius dictum est, transtulit: et ante ipsius sepulcrum opus egregium auro edidit, gemmisque distinxit, fenestram inibi, unde sancti sepulcrum videretur, fecit, et circa ipsam fenestellam hos versiculos indidit: Hoc tibi, Remigi, fabricavit magne sepulcrum Hincmarus praesul ductus amore tuo. Ut requiem Dominus tribuat mihi, sancte, precatu Et dignis meritis, mi venerande, tuis.
5.9.2
Evangelium aureis litteris insignivit, ac parietibus aureis, gemmarumque nitore distinctis munivit, versibus etiam auro inlitis praetitulavit. Sed et crucem majorem cooperuit auro, gemmisque decoravit. Librum quoque sacramentorum sub eburneis tabulis, argento praesignitis; sed et lectionarium ad missas librum, pari decore venustatum, ibidem contulit, aliosque libros et ornamenta nonnulla eidem venerabili loco delegavit.
5.9.3
De corpore autem ipsius beatissimi Remigii non est ausus aliquid sumere, sicut ipse quoque testatur in epistola ad Ludovicum regem Transihenensem, qui id sibi ab eo petebat muneris. Sed hic[ i, id] pontifex pro maxima praesumptione meriti se duxisse, corpus ejus, quod Dominus per tanta tempora integrum conservaverat, disrumpere.
5.10
LIBER TERTIUS. CAPUT X. De pallii quotidiani usus a Romanae sedis praesule perceptione, et rebus ecclesiae sub eo concessis.
5.10
Hic denique venerabilis praesul Hincmarus, pro suae sanctitatis ac sapientiae reverentia, per interventionem Lotharii imperatoris pallium ad quotidianum suscepit[ c. i, recepit] usum a quarto Leone papa, a quo jam aliud perceperat in designatis sibi solemnitatibus debite fruendum. Quem quotidianum pallii usum nulli unquam archiepiscopo se concessisse, vel deinceps concessurum esse, idem papa in epistola tunc ad eum directa testatur. Scripsit autem praefatus pontifex ad eumdem papam Leonem sexies, ut ipse in quadam ad eumdem asserit epistola, vel septies, sua dirigens ad eum scripta. In hac vero epistola de his, quos temeritas chorepiscopalis ordinare, vel quod Spiritum sanctum consignando tradere praesumebat, requisivit. Et quod terrena potestas hac materia saepe offenderet, ut videlicet episcopo quolibet defuncto, per chorepiscopum solis pontificibus debitum ministerium perageretur, et res ac facultates ecclesiae saecularium usibus expenderentur, sicut et in nostra ecclesia jam secundo actum fuisset. Item de his, quos domnus Ebo post depositionem suam ordinaverat. In alia quoque epistola scribit de quodam Fulcrico, imperatoris Lotharii vassallo, de quo etiam pridem ei significaverat, pro quo ecclesiae nonnullae per hoc regnum maximum patiebantur impedimentum, qui uxore sua dimissa, postquam excommunicatus ab eo proinde fuerat, aliam insuper ducere praesumpsit uxorem. Item in eadem de privilegiis hujus Remensis ecclesiae, quae habuit ab initio, quo privilegia sedes habere coeperunt; et quia Remorum episcopus primas inter primates semper, et unus de primis Galliae primatibus exstitit, nec alium se potiorem, praeter apostolicum praesulem, habuit; ut scilicet ea, quae tanto tempore ab antecessoribus ipsius huic sedi sunt concessa et conservata, conservare et augmentare dignetur. Ab imperatore quoque Lothario praeceptionis imperialis auctoritatem super quibusdam rebus conjacentibus in his locis, Meuravallis, Termedo, Roserolis obtinuit, quae tempore Karoli imperatoris, occasione quadam interveniente, a Remensi sunt abstractae ecclesia, et publicis usibus subactae, quas hic Lotharius imperator ad partem sanctae Mariae ac sancti Remigii sua restituit auctoritate. Qui Lotharius imperator nonnullis hunc praesulem Hincmarum apud Leonem papam honorifice commendasse reperitur episcopis atque legatis. Sed et quando Romam petere idem pontifex disposuerat, epistolam suam idem imperator pro eo praemittens, suggessit praefato papae, ut ipsum decenter amabiliterque susciperet, et quidquid ab eo postulasset, libenter ei, liberaliterque tribueret. Item aliam pro synodalibus diffinitionibus, de ordinatis ab Ebone post suam depositionem, a sede apostolica confirmandis, et quibusdam privilegiis eidem Hincmaro, sedique Remensi concedendis; et quia illam volentem Romam proficisci, tam ipse, quam frater suus Karolus rex Franciae, quando[ i, qu., j, quoniam] valde necessarius eis erat ad sopiendas quae tunc exortae fuerant perturbationes, retinerent. In qua epistola commemorat, quod in hac sede Remensi beati Sixti primi ejusdem episcopi, et apostolorum discipuli, praedecessores ipsius papae, Stephanus Pippino, et Leo( Leo III) Karolo magno, apostolica contulerint munia. Alius quoque Stephanus Ludovicum Augustum in eadem sede imperiali diademate coronaverit. Ad hoc denique obtinendum, quod pro praedicto praesule petebat, idem Lotharius Petrum Spoletinum episcopum, mandatis super hac re per semet instructum, exsecutorem direxerat, et alium Petrum Aretinum episcopum litteris exinde commonuerat, aliosque quosdam tam suos, quam praemissi papae fideles ad id peragendum destinaverat. Eidem Lothario imperatori scribit praefatus praesul Hincmarus de Fulcrico ejus vassallo, quem excommunicaverat, qualiter ad poenitentiam venire debeat; item, aliam epistolam in qua continentur culpae ipsius Fulcrici, et quomodo eum rationabiliter excommunicaverit, quia noluerit ad poenitentiam venire; item, aliam, in qua valde collaudat eum, congaudens ejus humilitati, quod ipsius obaudierit monitis super praefato excommunicato, absolvitque eum id humiliter deprecantem, pro participatione quam habuerat cum ipso. Item postquam convaluerat idem imperator de infirmitate sua. In qua epistola eum satis episcopaliter, licet succincte, de salute admonet animae. Et alia nonnulla eidem scripsit. A Karolo denique rege suo hic praesul Hincmarus cellam in honore sancti Martini, in municipio Vongo constructam, cum omnibus ad eamdem cellam juste pertinentibus, ad partem Remensis Ecclesiae reimpetravit, ac per auctoritatis ipsius praeceptum recepit. Ad ipsius suggestionem dedit idem Karolus rex ecclesiae sancti Remigii, vel monachis ibidem servientibus, Deo res quasdam; hoc est in pago Pertinse[ i, Portinse], in villa Baildronis curte mansa duo, et in Dodelini monte mansa duo, atque in Waldonis curte mansa duo cum mancipiis, et omnibus ad easdem res legaliter aspicientibus. Praeceptum quoque ipsius Karoli de via, quae impediebat ad claustrum canonicorum sanctae Remensis ecclesiae amplificandum( quoniam et numerum eorumdem canonicorum augmentaverat) idem domnus Hincmarus obtinuit. Res praeterea quasdam quae ab hoc rege dudum fuerant episcopio subtractae, ecclesiae redintegrari laboravit; id est, villam Noviliacum, quam Karlomannus ad ecclesiam sancti Remigii pro animae suae dedit remedio, tam ipsam villam quam res et mancipia, quae diversi homines dono regis retinebant, ad eamdem pertinentia. Item, res aliquas in Culmiciaco et Bairaco sitas; item, res super fluvium Rotomnam, et in aliis nonnullis locis conjacentes; itemque a rege Ludovico Transrhenensi praeceptum restitutionis accepit super quibusdam rebus sancto Remigio quondam legatis: hoc est in pago Wormacensi Scavenheim[ i, Stadenheim] cum omnibus ad se pertinentibus, Cossa et Gleni in saltu Vosago. In Thuringia quoque et Austria, in loco qui dicitur Schonerunstat, et in Helisleba, cum omnibus ibidem aspicientibus. Res quoque nonnullas, juraque ecclesiae ac mancipia legibus per advocatos evindicata recepisse reperitur. Res etiam nonnullas episcopii, terras scilicet atque mancipia, cum diversis personis, ad incrementum ecclesiae, pro partium opportunitate commutavit. Sed et praecepta regalia super pluribus earum rerum commutationibus obtinere curavit. Canonicis quoque hujus Remensis ecclesiae hospitale constituit ad susceptionem peregrinorum, vel pauperum congruis ad id rebus deputatis, cum consensu coepiscoporum Remensis dioeceseos, atque subscriptionibus eorumdem, ea conditione, ut nullo unquam tempore quilibet episcopus, vel quaelibet persona easdem res cuiquam in beneficium dare, vel in alios usus quocunque modo abstrahere praesumat, neque aliquem censum vel redhibitionem exinde accipiat, sed totum quidquid ex ipsis rebus juste acquiri potuerit, in usus pauperum atque canonicorum, secundum modum descriptum in privilegio, et a caeteris episcopis confirmato, expendatur. Super hoc quoque constituto regiae auctoritatis praeceptum a Karolo rege fieri atque firmari obtinuit. Res praeterea et villas episcopii pene omnes ordinatis rationabiliter coloniis describi fecit.
5.11.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI. De synodo comprovinciali apud Suessonicam urbem habita.
5.11.1
Hic honorabilis praesul Hincmarus, anno sui episcopatus septimo, synodum habuit comprovincialem apud Suessonicam urbem, in monasterio sancti Medardi, in ecclesia sanctae Trinitatis honore sacrata, cum Wenilone Senonensi archiepiscopo, Amalrico Turonensi, Theoderico Cameracensi episcopo, Rothado Suessonico, Lupo Catalaunensi, Immone Noviomagensi, Erpuino Silvanectensi, Ermenfrido Belvacensi, Pardulo Laudunensi, Hilmerado Ambianensi, Huberto Meldensi, Agio Aurelianensi, Prudentio Trecassino, Hermanno Nivernensi, Jona Augustodunensi, Godelsado Cavilonensi, Dodone Andegavensi, Guntberto Ebroicensi, Hildebranno Sagiensi, Rigboldo Remorum chorepiscopo. Residentibus etiam presbyteris et abbatibus, Dodone abbate monasterii sancti Sabini, Lupo abbate monasterii quod dicitur Ferrarium, Bernardo abbate monasterii sancti Benedicti, quod dicitur Floriacum, Odone monasterii, quod dicitur Corbeiae, Heriaco monasterii Corbionis, Bavone monasterii Orbacensis, et quampluribus aliis sacerdotibus et abbatibus, astantibus diaconibus ac reliquorum graduum clero. Residente quoque in medio glorioso rege Karolo. Ubi quaedam necessaria Ecclesiae Dei sunt pertractata negotia. Ad quam synodum accedentes quidam Remensis Ecclesiae canonici ac monachi, videlicet Radoldus, Gislodus, Vulfadus[ ms. Volfadus], Fredebertus ex canonicis ipsius matris, Ecclesiae, Sigimundus ex coenobio sancti Theoderici; ex monachis autem monasterii sancti Remigii, Nortvinus, Heinradus, Mauringus, Antheus, Tetlandus, Hairohaldus, Radulfus, Wicpertus, clamaverunt suspensos se a praefato archiepiscopo suo ab administratione ordinum ecclesiasticorum, ad quos ab Ebone quondam provecti fuerant. Super qua reclamatione elegit praenotatus pontifex Hincmarus judices sibi Wenilonem et Almaricum supra taxatos archiepiscopos, Pardulum quoque Laudunensem episcopum, qui in hoc judicio locum metropolitanae suae servasset auctoritatis. Ipsi clamatores eosdem judices suscipientes, addiderunt etiam Prudentium Trecassinae civitatis episcopum. Hi judices constituti hoc judicarunt quod, si Ebo archiepiscopus in suo statu manens canonice hos fratres ordinaverit, deberent ministrare. Si etiam injuste dejectus, et canonice restitutus, post suam canonicam restitutionem eosdem ordinaverit, sine ulla quaestione deberent etiam ministrare. Unde interrogati sunt ordinatores Hincmari, ut edicerent quae de Ebonis depositione, et de Hincmari comperissent ordinatione. Tunc surgens Theodericus Cameracensis episcopus porrexit in conspectu principis et synodi scriptum, continens ordinem depositionis praefati Ebonis. Tum ventilatum est qualiter exauctoratus episcopus restitui debeat, ut quia idem Ebo restitutus canonice non fuerit, insuper et ab apostolica sede Sergio papa confirmante dejectionem illius, damnatus exstiterit, ut in laica[ ms., laicali] tantummodo communione maneret. Tum recitata auctoritate, qualiter metropolitanus debeat ordinari, litteris quoque canonicis Erchamradi, episcopi Parisiorum Ecclesiae, confirmatis sua suique archiepiscopi, et coepiscoporum suorum manibus, quas ad petitionem Remensis Ecclesiae, cleri ac plebis Hincmaro tribuerat; decreto etiam canonico Remorum cleri nobiliumque manibus roborato, qualiter eumdem Hincmarum sibi postularunt ordinari episcopum ostensum est canonice cum praesentia, vel consensu omnium coepiscoporum Remensis dioeceseos eum ordinatum archiepiscopum. Post haec surgens idem Hincmarus, in conspectum[ ms., conspectu] principis et synodi, porrexit litteras canonicas quas ordinatum sacri canones ab ordinatoribus accipere jubent, diem praeferentes et consulem. Porrexit etiam epistolam Remensis provinciae, ac pene totius Galliae manibus episcoporum subscriptam, ad apostolicam sedem pro confirmatione ipsius ordinationis datam. Ostendit etiam diploma sacrum, ipsius venerandi principis manibus insignitum, et sigillo subtersignatum, ex approbatione suae ordinationis ad eamdem sanctam et apostolicam Romanam Ecclesiam. Sicque judicatum atque confirmatum est Hincmarum episcopum canonice ordinatum. Deinde ventilatum est, quid decernendum foret de his, quos Ebo post suam depositionem, absque legitima restitutione, praesumpserat ordinare. Tunc surgens Immo Noviomagensis episcopus, porrexit rotulum[ ms., rotulam] auctoritatem canonicam et apostolicam continentem, quoniam qui ab ipso visi fuerant ordinari in gradus ecclesiasticos, ab eodem, quod ipse non habuit, nemo eorum accipere potuit, et caetera. Sicque decretum est, ut quidquid in ordinationibus ecclesiasticis Ebo post depositionem suam egerat, secundum traditionem apostolicae sedis, praeter sacrum baptisma( quod in nomine sanctae Trinitatis perfectum est) irritum haberetur, et ordinati ab eo gradibus ecclesiasticis privati existerent. Tunc unus ex praedictis fratribus nomine Fredebertus libellum proclamationis legit, in quo continebatur, quod ideo se ab Ebone permisissent ordinari, quia viderant suffraganeos Remensis Ecclesiae, Rothadum videlicet episcopum, Lupum, Simeonem, Erpuinum in metropolim Remensem ecclesiam convenisse cum litteris Lotharii imperatoris, et eumdem Ebonem restituisse. Et insuper ostenderunt iidem praefati clerici litteras quasi ex nomine Theoderici episcopi, Rothadi, Lupi, Immonis, ac caeterorum hujus dioeceseos episcoporum manibus roboratas; quae tamen ab eisdem episcopis recitatae[ i, lectae, f. refutatae] falsaeque sunt comprobatae; et quia talia episcopis impingere praesumpserint, jussi sunt communione privari. His ita terminatis, decreto judicum, atque consensu principis, Hincmarus archiepiscopus primatus sui locum recepit. Tum de presbytero quodam et abbate Altivillaris coenobii, nomine Halduino, ab Ebone diaconus visus fuerat ordinatus, et a Lupo postea Catalaunensi episcopo presbyter fuerat consecratus, mota est quaestio. Surgens itaque Lupus episcopus, porrexit volumen, in quo continebatur, quomodo jussus est regiis litteris Karoli regis ut quia metropolis Remorum ecclesia pastore carebat, in confectione chrismatis, aliisque negotiis ecclesiasticis pro sui possibilitate consulere procuraret. Quocirca cum epistola regia ut ipsum Halduinum presbyterum ordinaret, atque in Altivillari monasterio abbatem sacraret, archidiaconus Remensis Ecclesiae, cum aliis comministris tam canonicis quam monachis, illi obtulerit; quemque ad votum praefati principis et offerentium ordinaverit. Unde judicatum est a synodo, eumdem episcopum nihil damnationis de illius ordinatione attigisse. Sed qui saltu sine gradu diaconii ad sacerdotium prosilierit, in degradationem debitam resilire deberet. Deinde requisitum est de his qui Eboni post depositionem suam communicaverant, et recitata auctoritate qualiter sanari deberent, repertum est ex canonicis institutis, eos post satisfactionem, data illis indulgentia et communione sacra cum benedictione tributa, per eorum proprium episcopum, operante Domino nostro Jesu Christo, purificari atque sanari posse. Quod et actum est per venerabilem Hincmarum archiepiscopum. His ita peractis, benignus princeps Karolus petiit Hincmarum archiepiscopum, reliquosque pontifices, ut quia praefati fratres gradus ecclesiasticos obtinere non valebant, communionem saltem recipere possent per synodi indulgentiam. Quod et pietas sacerdotalis licenter assensit, et misericorditer eisdem fratribus veniam concessit. Et ita haec omnia gestis inserta, et in conspectum[ ms., conspectu] synodi recitata, et rata judicata, praedictorum manibus episcoporum, et aliorum, qui interfuere, subscriptione firmata sunt.
5.11.2
Quae actio synodi sedi apostolicae ab Hincmaro directa, et a Benedicto papa Leonis( Leo IV) successore corroborata est. Qui etiam Benedictus papa privilegium auctoritate beati Petri, et apostolicae ipsius sedis huic praesuli nostro Hincmaro contulit, sanciens ne quilibet hujus dioeceseos regulis subjectus, eo contempto impune auderet, seu valeret aliena expetere, aut exspectare judicia. Sed domnus Nicolaus ejusdem Benedicti successor, petentibus sedem apostolicam praenotatis dejectis, praememoratae gesta synodi retractasse atque reprehendisse reperitur, praecipue quod sola obedientia subditorum reputata fuisset in culpam, et qui praelati judicio temere non restiterunt, sed humiliter colla subdiderunt, severissime punirentur, et qui misericordiam petiverant, nec justum, ut asserit, judicium meruerint. Intimat etiam quomodo dominus Hincmarus pro his actis concilii Leoni papae non semel supplices litteras miserit, quatenus idem concilium approbans, auctoritate apostolica roboraret. Quod ille agere sollicite renuerit, eo quod per aliquos ex his episcopis, qui synodo resederant, ut dubitatio foret radicitus evulsa, ejusdem synodi statuta destinari debuissent, praecipue cum ibidem legati sedis apostolicae praesentes non fuerint. Et quia hi quos ille auctoritate synodi affirmabat depositos, per proprias litteras ad sedem apostolicam appellaverint, et vellent iterum se apostolicae sedis audiri praesentia, praecepisse quoque eumdem papam, ut Hincmarus praesul ad concilium cum illis occurreret, ad quod suum ipse legatum, Petrum videlicet episcopum Spoletanum, e latere suo direxerat, ad renovandum scilicet judicium vice sua. Cui audientiae, quoniam domnus Hincmarus suam non exhibuit praesentiam, voti effectu frustrato Leo pontifex ab hac luce subtractus est. Benedicto autem viro apostolico succedente, eidem subreptum fuisse, et in ipso consecrationis ejus principio suasum, ut illud firmaret concilium; non tamen ei suaderi potuisse, ut a justae definitionis tramite declinaret. Verum ita per ei concessum privilegium illius concilii roborasse institutum, ut auctoritatis summam sedi apostolicae reservarit; ita decernens manere inconvulsa quae petebantur, si ita essent per omnia, quae de illa synodo ab Hincmaro referebantur, et ut inde quaestio nullis aliquando temporibus oriretur. Sed quoniam non ita per omnia, ceu suggestum est, fuisse comprobaretur, merito asserit in irritum deductum, quod contra dejectos non simpliciter fuerat impetratum. Quocirca primum quidem domno Hincmaro mandavit, uti commemoratos viros, Vulfadum scilicet, collegasque ipsius, clementi animo studeret ad se revocare, et de restitutione ipsorum secum fraterne tractaret, atque misericorditer consummare contenderet. Alioquin ad concilium cum his episcopis, quibus et ipse quoque papa pro hoc ipso scripserat, simul occurreret, quatenus omnes in unum convenientes, causam eorumdem clericorum examinarent, et non aliqua emergente disceptatione, Deo prae oculis habito, diffinirent. Si vero quaelibet inter partes disceptatio proveniret, ad sedem apostolicam suae suscepturi speciale judicium personae, vices tenentes utriusque lateris convenirent. At Dei gratiae juvamine hoc peracto judicio, intimat se litteras suscepisse amplectendae dilectionis omnium, qui interfuerunt, episcoporum, manifestissime significantes, crebro memoratos clericos a totius consona voce concilii dignos graduum suorum receptione pronuntiatos. Ubi nulla( sicut in litteris eorumdem episcoporum reperiebatur) disceptatio provenit, nulla sicut putatum fuerat, varietas alia atque alia defendentium accidit, nullus accusator, nullus condemnator repertus est, sed cunctorum una eademque sententia, atque in restitutione ipsorum diffinitio claruerit, eisdem innoxiis a cunctorum unanimitate modis omnibus approbatis. Reprehendit autem et hoc quoque concilium praefatus papa Nicolaus, quod non solemniter omnia, juxta quod ipse diffiniverat, egerint, sedi apostolicae plena relatione actionis seriem reserantes. Debuisse, aiens, quidquid de Ebonis dejectione, reclamatione[ Nicol., relegatione], horum clericorum promotione, et ipsius Ebonis iterata repulsione, ad aliamque Ecclesiam migratione, vel undecunque ibi quod ventilatum est, ei scripto unanimiter, pleniter ac fideliter intimare. Sed et monimentis insertum ad pleniorem penes se notitiam et certitudinem reservare. Praecepit ergo, ut quaecunque super hac re scripta, tam a sede apostolica, quam a nostratibus edita reperiantur, et quod hinc praesul Hincmarus, et illi dejecti clerici sedi apostolicae suggesserint atque retulerint, in volumen unum, ordine quo missa sunt, redigerentur, et apostolicae sedi, exemplaribus sibi reservatis, summo studio dirigeretur. Et si de caetero quid tale forte contigerit evenire, propter quod conventum in regionibus his fieri sacerdotum praecipiat, hoc inter caetera nulli penitus oblivioni tradant, sed post omnia id agere majorum more studiosissime satagant, et caetera.
5.11.3
Praemissi denique concilii praesules, apostolicae sedis obedientes praeceptis, ordinem rerum gestarum de Ebonis dejectione, vel restitutione, iterataque repulsione colligentes, eidem venerabili papae miserunt, hujusmodi praeferentes epistolam:
5.11.4
« Reverendissimo et sanctissimo domno Patri ac papae NICOLAO, episcopi qui praeterito anno per gratiam Dei et decretum vestrum apud Suessonicam urbem cum aliis qui tunc nequiverunt adesse convenimus.
5.11.5
« Seriem rerum gestarum de Ebonis quondam Remorum archiepiscopi depositione, sed et de ipsius restitutione, nec non et de fratris Vulfadi ac collegarum ejus promotione, et jam dicti Ebonis iterata repulsione, ad aliamque Ecclesiam migratione, unde a nobis investigari, et vobis remandari jussistis, quia his nemo nostrum in ordine episcopali interfuit, nisi frater Rothaldus( sicut ex regum et episcoporum monimentis qui interfuerunt, et scriptis suis posteris reliquerunt, breviter collegimus) vestrae sanctissimae paternitati et praecellentissimae auctoritati transmittimus. Quae ante colligere et auctoritati vestrae dirigere necessarium non putavimus, quoniam sicut vobis per Egilonem venerabilem archiepiscopum scripto suggessimus in quo nullam memoriam de quacunque Ebonis depositione habuimus, nec haberi tunc necessarium vidimus, nobis in eorum fratrum restitutione non quidem disceptantibus, nec alia atque alia decernentibus, sed unum idemque secundum traditionem majorum, quam discretioni vestrae intimare curavimus, sentientibus, quos non procacia obnoxios fecit, sed obedientia inculpabiles in adeptione sacrorum graduum, juxta sincerissimum sententiae vestrae intellectum induxit, sine contradictione in suis ordinibus restituere maturassemus, nisi privilegiis sanctae Romanae sedis, per reverendum confratrem nostrum Hincmarum archiepiscopum nostrae unanimitatis prolatis, quae de ipsis viris quaedam statuerunt, debita reverentia exhiberetur. Quorum summa, perfecta, et integra firmitas, ut claruit et justum est, in apostolicae sedis reservata erat arbitrio potestatis: quorumque privilegiorum authenticas chartas, cum salvis sigillis, et incorruptis scripturis idem confrater et consacerdos noster, non ad praedictorum fratrum nocumentum, neque ad ullam contradictionem, sed ad debitam reverentiam sedi apostolicae, ut dignum est, exhibendam, ostendit, cum gestis episcoporum, quorum vos acta relegisse, et qualiter praesignati clerici degradati fuerint reperisse, nobis aperire dignati estis. Quibus non subscripsit, quia et eosdem fratres suo judicio non dejecit, sicut vobis et ipse, et nos scripsimus, et gesta ipsa demonstrant, et sicut jam sanctissimae paternitati vestrae suggessimus, in ejusdem rei negotio decertantibus et quaedam deflorantibus non tamen terminantibus nobis, eo usque causam perduximus, ut solummodo magisteriali vestro culmini eorum assignaretur restitutio, attribueretur reformatio, ascriberetur redintegratio. Unde postea unanimitas nostra in quamcunque partem non declinavit, etsi quidam quacunque necessitate exinde nobis ignorantibus, diverterunt. Egimus itaque prout potuimus, in succincta collectione de gestis rerum et episcoporum ex causa Ebonis, et ut praecepistis vestrae auctoritati transmittimus.» Post harum vero rerum gestarum ordinem descriptum ita subjunxerant:« Haec sicut vestra jussit auctoritas, quae de Ebonis quondam Remorum archiepiscopi, quae ante triginta et tres circiter annos exstitit depositione, et post de ipsius restitutione, nec non et de fratris Vulfadi ac collegarum ejus promotione, et jam dicti Ebonis iterata repulsione, ad aliamque Ecclesiam migratione, in eorum qui jam nos ad Dominum praecesserunt scriptis, verum et quae illorum, qui interfuerunt, veridicis relationibus comperimus. Quae etiam ex magna parte in gestis episcoporum Belgicae, Galliae, Neustriae, et Aquitaniae provinciarum papae Sergio dirigendis, et Leoni papae directis cum eorum epistola, sed in epistolis Lotharii imperatoris, et Karoli regis exinde directis continentur, quas in scrinio Romano credimus conservari, vestrae auctoritati transmittimus. Scripta quoque, quae hinc a vestra auctoritate directa, et vestrae sanctitati remissa relegimus, ordine quo missa, vel remissa fuerunt, secundum vestram jussionem in volumine isto congessimus. Et si forte alia ex hoc negotio, aut a nobis aut ad nos missa fuerunt, nos tamen non legimus. Quae etiam frater et consacerdos noster Hincmarus nobis vestrae auctoritati mittenda dedit, secundum quod praecepistis, dicentes inter alia: Quaecunque super hac re scripta tam a nobis prius, quam nunc a vobis edita reperiuntur, et quid hinc coepicopus Hincmarus et illi dejecti clerici sedi apostolicae suggesserint, atque retulerint, in volumen unum, ordine quo missa sunt, redigantur, et apostolicae sedi, ut competens est, vobis eorum exemplaribus servatis, summo studio dirigantur, his subjuncta dirigimus, etc.»
5.12.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII. De vacatione Camaracensis sedis, et conjunctione Balduini cum Judith filia regis.
5.12.1
De vacatione praeterea sedis Camaracensis, sed et de conjunctione Balduini comitis et Judith indebita; quae scilicet Judith Karoli regis filia Edilnulfo regi Anglorum, qui et Edelboldus, dudum fuerat in matrimonium copulata, et reginae decore ac benedictione insignita. Post cujus obitum, venditis quas in Anglorum obtinuerat regno possessionibus, ad patrem revertitur, quae sub regali tutela sic manere decernitur: sed illa Balduinum comitem, ipso lenocinante, et fratre suo Ludovico consentiente, secuta est. Unde rex Karolus episcopos ac caeteros regni sui primores consulens, post mundanae legis judicium, canonicam in jam dictum Balduinum et Judith, secundum edita beati Gregorii, ab episcopis depromi sententiam fecit. De Rothadi quoque Suessonicae civitatis episcopi dejectione, quem ab episcopali ministerio judicio removerat episcoporum. De commemoratione etiam nominis Ebonis, atque de Gothescalci cujusdam haeretici damnatione praefatus praesul hujusmodi scripta direxisse ad sedem reperitur apostolicam.
5.12.2
« Domno unice singulariterque suscipiendo Patrum Patri, et summa veneratione honorando reverendissimo papae NICOLAO, HINCMARUS nomine, non merito, Remorum episcopus, ac plebis Dei famulus.
5.12.3
« In epistola vestrae sanctitatis per Odonem episcopum episcopis in regno Lotharii pro praejudicio Cameracensis Ecclesiae directa, relegi vestram auctoritatem sciscitaturam, cujus neglectu eadem Ecclesia ultra decimum mensem pastore vacaret, unde, ne ut negligens a vestro apostolatu succensear, indico auctoritati vestrae, post directas Lothario et episcopis regni ejus atque Hilduino, qui eamdem Ecclesiam irregulariter occupavit, ita ut antequam ipsas mitteretis epistolas, hactenus praejudicium permanere: meque Lotharium regem et legatis et litteris, prout potui saepe, et eo usque inde commonuisse, donec regiis suis litteris mihi respondit, Hilduinum ad vestram auctoritatem suum legatum misisse, et nihil aliter de praefata Ecclesia, nisi ut egerat, disponere debuisse, donec a vobis inde responsum acciperet. Balduinus quoque in proximo nunc decurso mense Octobrio, quinto Kalendas Novembris, per duos homines suos mihi litteras auctoritatis vestrae direxit, in quibus continetur, ut easdem litteras coepiscopis provinciae nostrae legerem, et Judith paternis ac maternis, obtutibus praesentandam susciperemus, si tamen intelligeremus quod confestim praefatus excellentissimus rex noster, quae de illa vobis scriptis, et verbis per legatos vestros apostolatui vestro renuntianda spopondit, adimplere vellet. Quod si eorum animos ad id protelandum esse intentos investigare possemus, nequaquam eam reciperemus. Alioquin, id est si aliter egissemus, gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quam vestrae auctoritatis epistolam, ut oportuit, reverenter suscepi, et coepiscopis nostris eam relegi, et pro praefata Judith apud patrem et matrem illius, quantum potuimus, ut mandatis, communiter intervenimus, et paternis ac maternis obtutibus eam praesentare studuimus. Post quae voluimus, quia sic nobis secundum sacras regulas, sicut eas intelligimus, visum fuerat( non enim sine dignis poenitentiae fructibus absolvi posse putamus, quod anathematis vinculo a sacris regulis innodatum videmus) ut juxta ecclesiasticam traditionem prius Ecclesiae, quam laeserant, satisfacerent, et sic demum quod praecipiunt jura legum mundialium, exsequi procuraret. Sed quoniam litteras vestras, quae inde nihil praeceperunt, imo etiam nullam protelationem in eorum conjunctione fiendam significaverunt, sibi sufficere voluerunt, et sine vestra auctoritate, ad quam clamaverant, cogi, nisi alio se modo submitterent, non debuerunt. Ex altera epistola vestrae sanctitatis eis retuli, quod non leges ecclesiasticas dissolvistis, sed preces pro eo misistis, qui puniri secundum leges mundanas poterat, quatenus locum poenitendi haberet, quod contra leges divinas admiserat. Sic et Salvator noster, qui vult omnes homines salvos fieri, et neminem vult perire, in cruce apud Patrem jure sacerdotis pro suis persecutoribus intercessit: quod in eis qui post passionem ejus crediderunt, et compuncti poenitentiam egerunt, qui cum Patre omnia donat, efficaciter impetravit. Ad cujus instar, apostolorum vicarius, ad quorum limina confugerunt, et catholicae atque apostolicae Ecclesiae summus pontifex, quod in hominem regem et in leges mundi peccatum est, perdonari petistis, ut quod in regem coeli et terrae, et in leges coelestis regni offensum erat, haberent inducias per poenitentiam abolendi. E contra carnales, et etiam quidam eorum, qui antea conjunctioni hujusmodi contradicebant, hac defensione, ut eis visum fuerat, se protegentes,( sed sicut se habet veritas) salute nudantes, ab istius novissimae vestrae epistolae verbis recedere noluerunt, quam sine protelatione eorum conjunctionem debere fieri demonstrare dicebant. Dicenti vero mihi, quia pro nulla potestate terrena quod de ecclesiasticis regulis intelligerem dimittere deberem: maxime cum etiam mecum, imo cum Deo, domnus rex noster, filius vester, Karolus faceret, quasi consulendo mihi quidam hoc dederunt consilium, in quo non meis, sed verbis eorum utar, quae mansuetudo vestra, velut exemplum et doctrix disciplinae Dei, mitis et humilis corde ac patiens aequanimiter sustinebit, dicentium: ut quia non saecularis, sed ecclesiastica potestas de hoc mihi negotio imperaret, conspirationem resistentium aliquantulum declinarem, ne quisquam aemulus noster vestrae sanctitati suggereret, quasi in contemptum sancti apostolatus vestri, et sedis apostolicae hoc egissem, et vestrae mansuetudinis erga me animum commoveret, et quamcunque excommunicationem, sicut pro Rothado actum fuerat detulit, antequam ad auctoritatem vestram gestorum seriem inde mittere valuissemus; vel quomodo res gesta fuerit per legatos vestros resciretis) obtineret: praesertim cum in hac epistola vestrae auctoritatis legatur: quod si aliter egissemus, quam in ea scriptum est, gratia et communione vestra frui nequaquam valeremus. Quo contra mihi dicenti hoc in epistola vestra ob id posuisse, ne femina illa a nobis deciperetur, et non ob hoc, ne ecclesiae satisfaceret. Responderunt, cur, aliter vellem vestram epistolam intelligere, quam vobis placuit eam componere, cum de in praeterito mihi transmissis ejus sensum possem manifeste cognoscere. Quapropter memor praeteritarum epistolarum mihi episcopis regni filii vestri domni Karoli a vobis missarum, attendens etiam quae in epistola nuper per Luidonem mihi benignitas vestra mandaverat( haec enim in Antisiodoro post adventum Luidonis ventilabantur) inter metum praeteritarum, et spem posterioris epistolae mihi mitiora monstrantis, contentionem in hac causa dissimulando vitavi, et condescensionem quasi in tempus aliud differendo, dissimulavi, exspectans ut in causae hujus quae instat dispositione vestra, ex Rothado discere valeam, qualiter de reliquo in hujusmodi agere debeam. Sicque nihil nobis de ecclesiastico ministerio eis interdicentibus sed tantum quod valuimus, nostram praesentiam ab hoc negotio subducentibus, Balduinus et Judith jura legum saecularium, quae elegerunt, exsequi studuerunt. Domnus etiam noster rex, filius vester, huic desponsationi et conjunctioni interesse non voluit, sed missis publicae rei ministris, sicut vobis promisit, secundum leges saeculi eos uxoria conjunctione ad invicem copulari permisit, et honores Balduino pro vestra solummodo petitione donavit.»
5.13.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII. De causa Rothadi Suessonici epicopi depositi.
5.13.1
« Denique ad epistolam vestrae auctoritatis, ad quam me misistis obedienter audiendam, generaliter omnibus episcopis regni domni nostri Karoli regis gloriosi, pro Rothadi causa, per Odonem episcopum transmissam, sicut litteris exiguitati meae directis sanctitas vestra praecepit, conveni, et simul eisdem venerabilibus episcopis, quantum ex me fuit, mox antequam synodus solveretur, vestram jussionem de eodem Rothado, ne aliqua mora vestrae praeceptionis implendae, aut de superventione paganorum, aut de alia qualibet causa interveniret, adimplere curavi, sicut et legati domni regis ac nostri, et litterae pleniter vestrae notum facient sanctitati. Sed quoniam causa interveniente, quam vobis ipsi legati referent, statim ut praecepimus datis litteris, et designatis nostris vicariis, ad vestram praesentiam cum eodem Rothado ire non potuerunt, et ob id diutius quam voluerimus immorati fuerunt; interea Luido legatus domni nostri regis a vestra rediens sanctitate, pridie Kalendas Decembris vestras apostolicas litteras domno nostro regi, filio vestro, in civitate Antisiodoro detulit, et quia filius ejus atque aequivocus Karolus, qui patris animum in quibusdam offenderat, et ob id ad ejus praesentiam, quorumdam suggestione, aliquantulum venire distulerat, partem legatis suis petiit, ut meam parvitatem cum aliis quibusdam suis fidelibus pro eo ad ipsius vestigia deducendo transmitteret, quatenus nostro interventu patrem placabiliorem invenire valeret exiguitatem humilitatis meae domnus rex illuc in suum venire servitium jusserat. Quo mox ut veni, mihi litteras vestras legendas donavit: in quibus licet pro sua dignatione sublimitas vestra humilitatem meam sine ulla meriti praerogativa benigne tractaverit, et a mea insipientia sapientiae vestrae scripta supra id quod scio atque intelligo, non tamen absque subinducto cauterio, laudare dignata fuerit: tamen eis videor mihi videre vobis multiloquium meum increscere. Unde dignetur sanctitas vestra dignanter suscipere, quod beatus Augustinus de suo multiloquio Domino dominorum audaciter[ ms., audacter] non dubitavit dicere, cum se inde apud eum voluit excusabilem reddere, inter alia scribens: Loqui multum non est nimium, si tamen est necessarium.
5.13.2
« Qua de re, sanctissime domine et Pater reverendissime, aequanimiter sustinete modicum quid insipientiae meae, sed et supportate me, si adhuc quiddam de Rothadi causa vobis tam sufficienter notissima, quasi repetens scribo, cum quo quia vobis placet( cui cuncta bona placent) mittimus vicarios nostros, non ut accusatores ad confligendum, sed ut a Rothado, atque a vicinis nostris, qui causam pleniter ac veraciter aut nesciunt, aut scire non volunt, accusati, quod non in contemptum sedis apostolicae appellantem Rothadum secundum Sardicenses canones( 4, 6) sedem apostolicam: sed eum qui ad electorum judicium de certis capitulis provocavit, juxta Carthaginenses et Africanos canones, ac decreta beati Gregorii regulariter judicavimus vestrae summae auctoritati humiliter intimandum. Absit enim a nobis, ut privilegium primae et summae sedis sanctae Romanae Ecclesiae pontificis pro sic parvo pendamus, ut controversias et jurgia tam superioris, quam etiam inferioris ordinis, quae Niceni et caeteri sacrorum conciliorum canones, et Innocentii, atque aliorum sanctae Romanae sedis pontificum decreta in synodis provincialibus a metropolitanis praecipiunt terminari, ad vestram summam auctoritatem fatigandam ducamus. At si forte de episcopis causa nata fuerit, unde certa et expressa in sacris regulis non habeamus judicia, et ob id in, provinciali, vel in comprovinciali nequeat examine diffiniri, ad divinum oraculum, id est ad apostolicam sedem nobis inde est recurrendum. Si etiam de majoribus causis a provinciali episcopo ad electorum judicium non fuerit provocatum, et in aliqua causa idem episcopus fuerit judicatus, id est a gradu suo in comprovinciali synodo dejectus, et putat se bonam causam habere, et appellaverit qui dejectus est, et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et voluerit se audiri, si justum putaverit ut renovetur examen, scribendum est ab his, qui causam examinarunt post judicium episcopale, eidem summo pontifici, et ad illius dispositionem secundum septimum Sardicensis concilii capitulum renovabitur examen. Nam de metropolitano per sacras regulas constituto, qui ex antiqua consuetudine ab apostolica sede pallium accipit, sicut Leo ad Anastasium, quod et Nicaenum concilium innuit, et caeteri Romanae sedis pontifices in decretis suis ex sacris canonibus monstrant, sedis ipsius pontificis etiam ante judicium est sententia praestolanda. Is enim est, qui secundum Ezechielem prophetam moratur in gazophylacio quod respicit viam meridianam, et excubat in custodiis templi. Et nos metropolitani ad comparationem illius sumus, qui in ministerio altaris, quod est ante faciem templi, in quo carnes incenduntur, servimus, et controversias carnalium in synodis provincialibus laborantes dirimimus, et de majoribus ac majorum causis ad examen summae sedis pontificis, post judicium referre curamus. Homines enim sub illius potestate, sub nobis commilitones habemus et dicimus huic vade, et vadit, et alii veni, et venit.« Quoniam, ut Leo dicit, et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione provisum, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et per quos ad quam beati Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret. Qui ergo scit se quibusdam praepositum, non moleste ferre debet aliquem sibi esse praelatum: sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat.» Quam Rothadus a suis exigere magis, quam sacris regulis sategit dependere( cum etiam sancti angeli in coelo legantur suis potioribus obedire) et ideo ad hoc pervenit ut dejici promeruerit. Quem per plures annos et beneficiis impensis, et monitis atque obsecrationibus, per me et per coepiscopos, ac per quoscunque familiares potui, ad obediendum sacris regulis commonere curavi. Multoties etiam et per litteras metropolitanas et ex apostolicae sedis auctoritate minas ei inculcare curavi, et ex lectione catholicorum, quam graviter offendebat, ei ostendere studui. Ad quae respondebat, quia nihil aliud facere sciebam, nisi ei meos libellos tota die ostendere. Unde a multis et frequentissime redargutus fui, cur incorrigibilem et ministerio sacro inutilem, tandiu scienter contra Dei voluntatem et sacram auctoritatem portarem. Ego vero quamvis saepissime et regem, et coepiscopos ac vicinos suos, atque etiam me multo saepius, quasi ex studio ad iracundiam provocare satageret, licet non posset, sciens periculosissimum esse in sacerdote perturbatam et praecipitem iram praecipitemque proferre sententiam, et persecutionum supplere saevitiam, dissimilitudines morum contumacias inobedientium, et malignarum tela linguarum, diu illum, non sine timore de periculo animarum sibi commissarum, portavi, et cum amplius portare non debui, ad plurimorum episcoporum consilium, ut vel eos audiret, illum deduxi. Quorum non audire consilium, sed adversum me postulare judicium maluit. Ad cujus petitionem, ut ei satisfacerem, ut vel sic erubesceret, et a coepta se stultitia revocaret, judicio me devinxi, velut jam vestrae sanctitati plenius aliis litteris intimavi et replicare me pro vestrae auctoritatis satisfactione cogit necessitas: ut cognoscatis quoniam nihil in eum egi animo inimico, sed zelo divino, quantum in conscientia mea perspicere valeo. Sed et domno regi, ac episcopis regni ejus, et quamplurimis, tam ecclesiasticis quam saecularibus viris, haec sunt nota quae dico. Post depositionem autem illius, obtinui ut unam abbatiam valde bonam ei domnus rex et episcopi consentirent: et omnes nos illi sicut patri, de nostris impendiis serviremus, quatenus qui in deliciis vitam semper duxerat, non frangeretur, tantum ut seditiosus et molestus Ecclesiae, cui praefuerat, esse non decertaret. Quod primum quidem acquievit, sed, ut dicunt qui hoc se scire testantur, quidam episcoporum regni Lotharii zelo amaro contra nos ducti, quia illorum consiliis de Waldrada non acquievimus, et etiam aliqui de Germania, ut quidam dicunt, ad Ludovici sui regis suasionem, quoniam cum eo non feci sicut Rothadus, in fratris sui de regno expulsione, persuaserunt eidem Rothado, ut non se a seditione movenda concrederet: et ipsi apud vos obtinerent, ut restitueretur. Nunc autem, sicut jussistis, ad vestram praesentiam et dispositionem illum perduci, apud domnum nostrum regem filium vestrum obtinuimus, credentes quia quod Domino inde placabilius erit, cordi vestro inspirare dignabitur.
5.13.3
« De quo, quia benignissima dignatio vestra mihi servo vestro per Luidonem dignata est scribere, ut juncto mihi integro collegio fratrum, secundum modum ibidem descriptum, vestra apostolica censura fretus, studerem illam pristino redintegrare decenter officio. Sciat reverendissima et amantissime colenda dulcissima vestra paternitas, hoc me agere nequivisse, pro his qui continentur in subditis: videlicet quia cum litteris ad vestram auctoritatem deferendis idem Rothadus jam commissus erat eis, qui ad vestram praesentiam illum deducerent, et mihi non erat possibile integrum fratrum collegium convocare; quoniam, ut supra scripsi, a dioecesi nostra longius eram remotus, in filii vestri regis nostri servitio. Et quoniam sine illorum judicio, qui in ejus depositione fuerant, et quibus inde scripsistis, restitui regulariter non valebat, et episcopi aliarum provinciarum, per meam convocationem, in multis occupati, congregari non poterant. Sed et coepiscopi Remorum provinciae, ab ipsa synodo, in qua epistolam sanctitatis vestrae audivimus, causa resistendi Nortmannis ad suas sedes festinare maturaverunt. Pauci etiam numero episcopi, qui mecum in filii vestri regis nostri erant obsequio, cum eis benignitatis vestrae commendationem de Rothado relegi, responderunt non se scire talem vitam atque intelligentiam, taleque studium sacri ministerii in eo fuisse, ut in hoc se miscere auderent: praesertim cum is, qui antea aliquam reverentiam de dejectione sua habebat, et semper inobediens et sacris regulis et regiae dignitati, et metropolitano privilegio fuerat, nunc effrenatius ad multorum malum exemplum, et plurimorum benevolentium scandalum desaevire, et negligentius atque perniciosius vivere, voluntatibus suis serviens, cum libertate deberet.
5.13.4
« De eo autem quod benignitas animi vestri, pensans non belluinum, sed humanum hominis animum, scripsit dicens: Fortasse cognoscet delictum suum, et sua sponte in judicio, quo judicatus est, perseverare deliget. Quod si fecerit, apud regem Karolum, dilectissimum videlicet filium vestrum agendum est, ut liberalitate sua eidem congrua beneficia, quibus sufficienter cum suis sustentari, ac honorifice degere possit, benigno mentis largiatur affectu: sciat dignatio vestra, non illum esse hujusmodi temperantiae. Nam ab eo quod coepit nunquam potuit revocari. Quae etiam ego famulus vestrae dominationis, meditatus sum cum corde meo, et conferens cum fidelissimo filio vestro domno meo rege glorioso, in hac causa providi, vestrae sapientissimae auctoritati scribere dignum duxi: id est, quia licet fretus vestrae auctoritatis litteris per Luidonem meae exiguitati directis, quarum mentionem fecistis in epistola quam filio vestro domno nostro regi misistis, quasque illi relegi, apud eum obtinere possem, ut missis suis, qui Rothadum ad vestram deducendum praesentiam susceperunt, mandaret, quatenus ab arripiendo Romam itinere exspectarent, donec opportunum tempus episcopos regionum nostrarum convocandi adveniret; quia non erat ratio, ut aliis notificaretur, cur Rothadi transmissio tardaretur, antequam episcopis vestrae auctoritatis epistola legeretur: poterat fieri, ut qui me divina clementia et sua benignitate et amoris devotione colunt, et aliquid aestimant esse, cum nihil sim, cognoscentes meo obtentu id accidisse, in me scandalum paterentur, quasi contemni aut negligi facerem vestram commendationem, qui intra constitutos a vobis dies in epistola per Odonem episcopum missa, ad obediendum vestram accelerari fecerim, quantum potui, jussionem. Et si quando in unum convenirent episcopi, qui sciunt, et me una cum eis scire norunt Rothadi negligentiam, et diutinam in sacro ministerio inutilitatem, de ejus restitutione alloquerer, omnes me exsufflarent, et amentem penitus judicarent; sic etiamsi Rothado, ut se concrederet( quod non suae salutis intuitu faciet) beneficia nos impetraturos promitteremus: quoniam pene omnes in istis provinciis sciunt, quia secundum Carthaginenses et Africanos canones( 63, 88, 89, 94), et decreta beati Gregorii, electorum se commisit judicio; et amplius quam quingenti interfuerunt diversi ordinis viri, videntes quando calix aureus cum gemmis a caupone et tabernaria per missum regis de illius pignore sumptus, ac delatus fuit in synodum, et scientes coronas argenteas a Judaeo, cui illas dederat, resumptas, et facultates ecclesiasticas ab eo suppressas, et latenter commendatas, indeque receptas et Ecclesiae redditas, et vascula argentea, quae non pauci ponderis a longo tempore in ecclesias pependerunt. Sed et alia quae sui decessores ac praedecessores, caeterique fideles, pro remedio animae suae eidem Ecclesiae obtulerunt, ab eo sine consensu metropolitani ac coepiscoporum, et sine oeconomi, ac presbyterorum et diaconorum suae ecclesiae assensu pro libitu suo donata. Cum etiam beatus Gregorius multoties in epistolis suis ex sacris canonibus scribat: quaecunque episcopus post ordinationem episcopatus acquisierit, omnia esse Ecclesiae in qua exstitit ordinatus. Unde constat, quia nec ipse sine oeconomo et conscientia clericorum illa debeat dispensare. Sed et omnes urbis incolae ac populi, qui cum rege ac episcopis ad synodum convenerunt, et ut revera ad spectaculum currentes, cum viderunt usque ad ostium synodi venientem, et inde ut maniaticum redeuntem, quique sciunt quantam benignitatem regis et fratrum spernens, qualiter de certis capitulis, unde sacri canones expressa decreverunt judicia, judicatus, lacrymantibus rege et episcopis, durior saxo recesserit, putarent nos, qui eum secundum sacros canones sicut eos intelleximus, judicavimus, et postea, ut ipsi praecipiunt canones, per coepiscopum nostrum, qui eidem judicio interfuit, prius judicium nostrum, de eo referre, et nunc illum ipsum cum nostris litteris atque vicariis, sicut, jussistis, ad apostolicam sedem, quae paternos canones servandus confirmat, et confirmatos ac observandos sua observatione demonstrat, dirigere procuravimus, de vestrae auctoritatis justitia et aequitatis libramine dubitare: et ideo ut se concrederet locarium ei promittere, sicque nos ut insanos merito denotarent, cum etiam si fieri posset( quod ab illa prima et sancta sede ac summo apostolatu vestro fiendum non creditur) ut talis a vobis cognitus, restitutus in ordine nominetur, nulla de caetero nobis conscientia de sibi a vobis commissis animabus esset periculum. Et cum omnes in istis regionibus sciant, quam negligens et contemptor sacrorum canonum, et quandiu, quamque patienter atque benigne fuerit toleratus, et a quam invitis,( quia se corrigere noluit, secundum sacras regulas, sicut eas intelleximus) fuerat judicatus, nullam habere possemus verecundiam de restitutione illius: si foret facta a vestri summi pontificatus potestate. Quia omnes senes cum junioribus scimus, nostras Ecclesias subditas esse Romanae Ecclesiae, et nos episcopos in primatu beati Petri subjectos esse Romano pontifici, et ob id salva fide, quae in illa Ecclesia semper viguit, et Domino cooperante florebit, nobis est vestrae apostolicae auctoritati obediendum. Nobis quippe cum aliis quibusque scriptum est, quia Jesus erat subditus parentibus suis. Nobisque item scriptum est: Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Et nil per contentionem, neque, per inanem gloriam. Et si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Propterea locutus cum fidelissimo filio vestro, domno meo rege glorioso, illi replicavi, quod saepe inculcavi, quodque libentissime accepit, et adimplere cupit, quia sicut Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo,: et ipsius est regnum, et cui voluerit dabit illud: ita ipse supra fundamentum apostolicae petrae suam fundavit Ecclesiam, quam et ante passionem, et post resurrectionem suam speciali cura et singulari privilegio beato Petro, et in illo suis commisit vicariis: cujus sedem, suaeque sedis pontificem qui honorat, illum honorat qui dixit: Qui accipit si quem misero, me accipit. Et ab ipso honorabitur dicente: Honorantes me honorificabo, et qui contemnunt me erunt ignobiles. Idcirco quia multi sciunt, qualiter se Rothadi reclamatio habeat, et quidam inde aliter, dicunt, et omnes generaliter sciunt, quoniam vestra auctoritas illum cum nostris vicariis ad suum praecepit destinari judicium, dignum et justum est, ut quemcunque episcopum Romanus pontifex ad se Romam venire mandaverit, si infirmitas, vel gravior quemcunque necessitas vel impossibilitas, sicut sacri praefigunt canones, cum non detinuerit, ad illum venire studeat, multo magis etiam is, quem pro tali querela ad se quocunque modo clamantem praesentiae suae judicat exhibendum. Et quicunque viderit vel audierit, quod rex et episcopi apostolicae sedis summum pontificem prompte obaudiunt, et honorant, promptius et humilius eis subjecti sui obedient. Nam ut beatus Gregorius dicit: Sicut languente capite subjecta membra in cassum vigent; ita gloria et honore coronato, id est honorificato ac decorato capite, subjecta membra ejus honore atque decore fulgebunt. Et Rothado in nullo poterat melius satisfieri, quam si ad vestram pergeret praesentiam, et ei tantorum subscriptionibus episcoporum, qui Deo et vobis mentiri nolunt et allegationibus tot vicariorum eorumdem episcoporum fuerit, illum bonam causam nequaquam habere, ostensum.
5.13.5
« Quamobrem sibi ipsi, et non vobis reputare debebit, quia sine bona causa se et multos alios fatigavit. Unde illum vestra discretissima pietas, quae compassionem proximo, et rectitudinem debere vitiis novit, suis apostolicis litteris sufficienter praemonuit. Quique inter alias secordias[ i, socordias] tantae duritiae dignoscitur, ut cum multoties sine ullo respectu timoris vel amoris divini, et absque ulla humana verecundia, per tot annos et in tantis causis, toties sacris canonibus, et decretis sanctae sedis Romanae pontificum, et suae metropolis privilegio, ac synodalibus judiciis resultaverit, et per tantos annos, atque a tantis pertoleratus a sua stultitia se revocare contempserit, a rege et episcopis multipliciter obsecratus, in hoc adduci non potuit, ut sacris canonibus et decretis sanctae sedis Romanae pontificum, et secundum ea suae metropolis privilegio de caetero se obediturum subscriberet( quoniam sine horum observatione nemo nostrum potest esse episcopus) et sic pace fraterna in omnibus potiretur. Postea autem sua sponte in libello suae professionis, per quem ad electorum judicium provocavit, haec se observasse impudenter, quia scientibus cunctis mendaciter, synodo misit, et sic ad judicium provocavit, quae se servaturum ne judicaretur, subscribere detrectavit. Quod ideo, sicut postea nobis dixerunt, qui ab ipso audierunt, subscribere noluit, quod et nos percepimus, ne vinceretur: sed si in nostra rex et episcopi permaneremus sententia, Romam iret antequam vinceretur, et quando illuc veniret, his per vestram jussionem, cum a vobis foret nobis nolentibus absolutus, subscriberet. Non intelligens, imo intelligere non valens( ex caecavit enim eum malitia sua) vestram auctoritatem sapientissime intelligere, quare Dominus de coelo alloquens Paulum et dicenti: Quid me jubes, Domine facere? non omnia quae agenda erant exposuit: sed ad Ananiam, a quo agenda auditurus et accepturus erat, illum direxit. Sic et angelus Cornelium, postquam illum exauditum esse denuntiavit, ad Petri doctrinam atque obedientiam misit. Quem licet ante baptismum sancto, ut ita dicamus, Spiritu baptizatum, beatus Petrus illius baptismate, qui baptizat in Spiritu sancto, et in quo credentium corda fide purificantur, baptizari praecepit. Unde facta quaestione contra eum etiam a minoribus suis, tamen fidelibus, cur ad gentes intraverit, isdem apostolorum princeps summorum gratia donorum repletus et innumerabilium miraculorum potestate suffultus, querelae non ex potestate, sed ex ratione respondit, causamque per ordinem ea mansuetudine exposuit, qua humilitate praefato Cornelio se adorare volenti dixit: Vide ne feceris. Nam et ego ipse homo sum, sicut et tu. Si enim in querela fidelium, ut Gregorius dicit, aliquid de sua potestate diceret, profecto doctor mansuetudinis non fuisset. Humili ergo eos ratione placavit, atque in causa reprehensionis suae humiliter rationem reddidit, et etiam testes adhibuit, dicens: Venerunt autem mecum et sex fratres isti. Cujus humilem auctoritatem, et mansuetissimam potestatem, et rectissimam praedicationem dicentis: Non dominantes in clero, sed forma facti gregi, secutus B. Gelasius in decretis suis ad omnes episcopos, de institutis ecclesiasticis dicit: Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularium cupiamus temere nihil licere: et cum sedes apostolica super[ or., superior] his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa, pio, devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est, quemquam vel pontificum, vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam B. Petri sedem, et sequi videat et docere: satisque conveniens sit ut corpus[ or. addit. totum] Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illi vigere conspiciet, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum. De Barnaba quoque et Saulo dicente veraciter, Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Dominum Patrem. Qui postquam diutius fruiti sunt apostolorum consortio, non ipsis apostolis, sed juxta fidem sacrae historiae, ministrantibus Domino prophetis et doctoribus qui erant Antiochiae, dixit Spiritus sanctus: Separate mihi Barnabam et Saulum in opus ministerii, ad quod assumpsi eos. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. Et ipsi quidem missi a Spiritu sancto abierunt vocati apostoli, et in sequenti anno, id est 14 post passionem Domini, licet qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus sit et Paulo inter gentes, tamen juxta condictum Jacobi, Cephae et Joannis, gentium magisterium una cum Barnaba Paulus accepit. Idem quoque Paulus apud Corinthios negligentibus rectoribus de incestuoso scripsit: Congregatis vobis, et meo spiritu, traditum hujusmodi interitum carnis, Satanae, ut spiritus salvus sit in die Domini. Ipsi enim Corinthiorum rectores illum tradiderunt in interitum carnis Satanae, et Paulus cognito ejus opere, sua auctoritate cum illis: et comperta ejus poenitentia, ipsi eum restituerunt, et Paulus sua auctoritate cum illis: Cui inquiens, aliquid donastis, et ego. Nam et ego si quid donavi propter vos in persona Christi. Hinc beatus Gregorius: A bono, inquit, vestro non dissentio. Meum sit quod ipsi fecistis. Cui velut si dicere praesumamus, quare ita caute discipulis te copulas? quare vel te illorum, vel illos tuis actionibus tam sollicita mente conformas? ut non circumveniamur, inquit, a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus id est, ne hoc quod bene mens inchoat ipse in malitiae finem vertat. Et Innocentius: Haec ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu ductam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur.
5.13.6
« Et Leo ex Apostolo:« Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius, et unusquisque proximo suo placeat in bono ad aedificationem. Non enim poterit unitatis nostrae firma esse compago, nisi nos ad inseparabilem soliditatem vinculum charitatis astrinxerit. Quoniam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit. Et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam sacerdotum. Quibus etsi ordo est generalis, non tamen communis est dignitas omnibus.» Haec autem, servata altiori intelligentia, circa supra dictos sunt acta, et a praedictis docta, ut cognoscatur qualiter minores potioribus debeant obedire, et potiores minoribus providere, et ordo a Deo dispositus ab omnibus, et in omnibus valcat conservari. Unde summus Ecclesiae pastor docet: Si quis ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus, qui servis suis commisit negotia sua, et unicuique secundum propriam virtutem; sicut et de Spiritu sancto scriptum est, quod dona dividit singulis prout vult. Et hinc juxta Sardicense concilium: summus primae et sanctae sedis Romanae pontifex, pro examinis renovatione ad se reclamantis et confugientis cum sua clamatione dejecti provincialis episcopi, non statim singularitate privilegii, et auctoritatis suae restituit; sed remittens cum ad provinciam, ubi causa patrata fuerat, et in qua juxta Carthaginenses canones, et jura legis Romanae, causa potest diligenter inquiri, et quod non sit difficile testes producere, veritas inveniri; aut finitimis episcopis dignatur scribere, aut e latere suo mittit, qui habentes ejus auctoritatem praesentes cum episcopis judicent, et diligenter causam inquisitam diffiniant; aut dignatur credere episcopos sufficere, ut negotio terminum possint imponere. Et Innocentius:« Si quae causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exortae, congregatis secundum synodum Nicaenam ejusdem provinciae episcopis jurgium praecipit terminari. Et Bonifacius de Maximo scribit, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio, et quidquid de illo duxerint provinciae episcopi decernendum, cum ad eum relatum foret, sua firmaretur auctoritate: quatenus, ut idem ad Hilarium scribit, metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, sicut scriptum est in Nicaeno concilio, ut sicut apud Alexandriam, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter et apud Antiochiam, caeterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis.»« Unde bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis congregatis provinciae, discutiantur hujusmodi quaestiones.»
5.13.7
« Et haec dico, non, quod absit, praejudicans summae sedis apostolicae, et sancti apostolatus vestri in aliquo potestatem, cui in omnibus sum, sicut rectum est, obedire paratus. Sed quia summae auctoritati vestrae obsequium praestare me puto, cum ea quae sentio, aut ad probationem, aut ad correctionem humiliter sapientiae vestri magisterii pando; et Rothadi mores vobis intimare procuro, ne mea negligentia, qui eos novi, vos lateant, quatenus certius quod vobis placuerit de illo vera auctoritas decernere valeat. Quem si nunc in dispositione judicium vestrum manere decreverit, scimus de benignitate et modestia ac pietate filii vestri domni nostri Karoli, quoniam quidquid de illo praefato filio vestro praeceperitis, et rationabiliter poterit adimplere, sine ulla retractatione obediet. Sed et coepiscopi nostri de Ecclesiarum suarum stipendiis abundantissime illi impendent. Mea etiam exiguitas, sicut nunquam ad retributionem mali propter contemptus et contumelias ab illo mihi illatas pervenire volui; ita quidquid benignitatis potero, libentissime abundantius etiam, quam unquam fecerim, impendere procurabo. Si vero sine ulla satisfactione tam diutini contemptus sacrorum canonum, et sedis apostolicae decretorum, ac suae metropolis privilegii, atque synodalium judiciorum, quibus nec obedire, nec se obediturum de caetero profiteri vel subscribere voluit, et absque professione, vel suscriptione suae correctionis et obedientiae, coram fratribus suis, quorum multoties regularia spreverat monita, cum inde pluraliter in Leonis et Gregorii epistolis relegatur. Si etiam, ut illa praetereamus quae ob sacerdotii verecundiam et opprobrium saecularium, sequentes Africanum concilium, nec ad nominationem in synodum deduci permisimus, parvipensis et sine aliqua correctione dimissis eis capitulis, auctoritati vestrae sub fidei astipulatione directis, pro quibus fuerat judicatus ab episcopis, ad quorum judicium provocaverat, secundum expressa sacrorum canonum et apostolicae sedis decreta, Coelestino dicente:« Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa, frangatur?» Mox vestrae potestati placuerit illum restituere, ut primae sedis et matris ac magistrae omnium Ecclesiarum pontificis, cunctorumque episcoporum patris atque magistri regulare judicium ferre convenit, aequo animo feram. Credo tamen diligentissimam discretionem vestram provisuram contemptum ac contumaciam subjectorum erga praelatos suos, et libertatem impune delinquendi contra canones sacros, quae hinc in nostris regionibus poterunt( ut quibusdam videtur) noxias vires accipere: praesertim cum sapientissimae auctoritati vestrae constet esse notissimum, demonstrare Sardicense concilium in septimo suo capitulo: qualiter dejecti et ad se clamantis episcopi restitutionis, vel in depositione permansionis exsecutio, cum indemnitate simpliciter judicantium ab apostolica sede debeat celebrari. Quod et Innocentius, ac Bonifacius, verum Leo in decretis( ubi supra), et Gregorius evidentius in epistolis suis demonstrant, Carthaginensis concilii, imo apostolicae Sedis, quae in suis eidem praesedit vicariis decreta sequentes:« Videlicet a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravari.» Unde nobis et conscientia testimonium perhibet, et omnibus qui interfuerunt notum factum fuisse dignoscitur, quoniam illum servare quam judicare maluimus, si pro sacrorum canonum neglectu eorum judicio, per quos Spiritu sancto inspirante promulgati sunt, cum eo quem corrigere nequibamus, damnari pariter non timeremus. Et idcirco nullo inimico animo, nulla cupiditate aut gratia depravati, flentes illius incorrigibilem socordiam, et irrevocabilem pertinaciam, regularia in eum judicia exsecuti sumus, quae ab eo suspendere diutius non praesumpsimus.
5.13.8
« Vestra etiam et summa auctoritas in decernendo attendet Apostolum docentem, quia quorumdam peccata praecedentia sunt ad judicium, quorumdam etiam et subsequuntur. Quae, sicut beatus exponit Ambrosius, ac si posita in bilance, in judicio sunt examinanda, utrum bona opera amplius pensando remuneranda praecedant, et male facta minima misericorditer dimittenda demonstrent: an male facta amplius pensando praecedant, ut mereantur damnationis judicium, et bona paucula suffocent. Quia et nos pro modulo nostro non solum inutilitatem, verum et noxietatem in Rothado cum factis suis pensavimus: et velut ficulneam infructuosam, terram rationalem diutius inutiliter occupantem, et etiam post plura tempora, pluresque admonitiones, quasi cophinos pinguedinis sibi appositos non recipientem, sed sterilem permanentem, non sine dolore cordis succidendum providimus. Et cum haec ita se habeant, absque dubitatione confido, quia illud, quod in praefato Carthaginensis concilii capitulo sine ulla interpolatione subsequitur, decretum vestri moderaminis nequaquam praeteriet: Sane, inquit, si ex consensu partium electi fuerint judices, etiam a pauciore numero, quam constitutum est, non liceat provocari. Qui numerus constitutus in duodecimo superiori capitulo demonstratus, et consensus partium expetitus, in dijudicatione Rothadi constat fuisse completus. Quorum et si judicium pro quacunque causa forte rationabiliore, et adhuc nobis incognita, vestrae summae auctoritati, quam multa nobis occulta non transeunt, placuerit refragari, quia meum est mea vobis obediendo committere, et non judicia vestra discutere, sustinebo, et contra vestram regularem restitutionem, si forte in eo agenda visa fuerit( in qua vestra disponet auctoritas, qualiter idem victor, ut solet, et voti compos quae sunt episcopi de reliquo faciat) non recalcitrabo, ducens pro magno, si a diutinis et multis molestiis, quas ab illo et pro illo passus sum, jam tandem aliquando valeam respirare: et nunquam mihi contingat ulterius contra illius inquietudines inutiliter laborare. Et quod non solum ab ecclesiasticis personis, verum et multo magis etiam a saecularibus nostra judicia contemnuntur, et pro nihilo ducuntur, dicentibus eis, et ad medium devocantibus illa, quae mihi vestrae auctoritati non sunt ascribenda, ut non animum dulcedinis vestrae in aliquo moveam, quod summopere cavere desidero. Si qui in provincia nostra, quorum querela( illo restituto) ad vos valeat pervenire. majoribus causis de caetero quaedam commiserint, sicut de quibusdam rebus frequentius in istis, quam retroactis temporibus committuntur, ne a Deo damner silentio, eos commonere studebo, et si corrigere se voluerint congaudebo. Sin autem, ad vestrum eos judicium provocabo. Qui si ire voluerint, vestra sancta sapientia quid inde melius viderit, decernere procurabit. Si autem ire noluerint, facient quod sibi utile judicaverint. Me utinam hinc a divina damnatione sententia sancti Ambrosii liberet, qua dicit: Si, inquiens, quis potestatem non habet, quam scit reum abjicere, aut probare non valet, immunis est. Sicque ut puto, quia in multis occupatus, et itineris longitudine atque in soliditate obstrictus de omnibus, antequam insolentium querela ad vos perveniat, ad apostolicam sedem referre non valeo, infirmitate gravatus, et( gratias Deo) termino jam vicinus, potero praecavere, ne a quocunque sanctitatis vestrae animus erga me moveatur, ut aliqua mihi excommunicatio intentetur. Et licet noverim secundum Apostoli Evangelium, redditurum Dominum unicuique secundum opera ejus, testimonium reddente illis conscientia, et inter se invicem cogitationum accusantium, aut etiam defendentium, in die qua judicabit occulta hominum. Et ut Leo dicit: Si quid per servitutem nostram, videlicet sacerdotalem, bono ordine et gratulando impletur affectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum; et quod secus fuerit, ratum esse non poterit: modis omnibus, quantum ipse donaverit, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, providere studebo, ne a communione sedis apostolicae( quod absit) quolibet modo extorrem me ultimus dies, qui mihi incertus est, et subito venire potest, inveniat. Erit enim, quamvis tardius quam necesse sit, quoniam ego gravis peccator, gravi carcere corporis diu inclusus teneor, merito in multis afflictus, providentissimo Domino providente, et tempus, et persona in Remorum Ecclesia, quando, et in qua ab apostolica auctoritate privilegium integratum sibi ex antiqua consuetudine collatum et conservatum habebitur: quae nunquam, excepto Romano pontifice, primatem habuit, nisi quandiu ejecto sine ullo crimine ab ea suo pontifice, violentia tyranni Milonis, tempore Karoli principis pastore vacans, Bonifacio apostolicae sedis legato, aliquandiu, sicut et Ecclesia Treverensis, commissa fuit. Inter quas, Remensem scilicet et Treverensem Ecclesiam( has enim duas tantum provincias Belgica regio habet) haec semper distinctio fuit, sicut in ecclesiasticis monumentis invenimus, et vetustissimam consuetudinem semper obtinuisse comperimus, ut isdem episcopus non loci, sed dignitate ordinis prior secundum sacras regulas haberetur, qui foret in qualibet istarum Ecclesiarum metropoli antea ordinatus. Mihi vero necesse erit, me taliter gerere, ne toties auctoritatis vestrae epistolas excommunicationes intentantes et objurgationes, quas raro et magna necessitate fiendas in apostolorum virorum litteris legimus, ferentes de reliquo accipiam, sicut istis temporibus, peccatis meis merentibus frequenter accepi. Quod si sanctitati vestrae placuerit, non vobis opus agere in postmodum erit, donec apostolica vestra jussio me inobedientem in aliquo contra regulas sacras per contemptum, quod absit, invenerit. Qui enim quare Dominus in Evangelio centurionis fidem, dicentis: Dic verbo et sanabitur puer meus, intelligit quam operatorium sit episcopi, imo sicut in Paulo in se loquentis Christi, quanto magis pontificis apostolicae sedis verbum, et quam obedienda sit ipsius praeceptio, etiam sine ulla adjurationis adjectione, cognoscit. Quod et scientibus inculcare, et nescientibus intimare, sapientibus et insipientibus debitores debemus episcopi. Quibus si de reliquo verba iniquorum praevaluerint adversum nos, sicut jactitant proferentes, non erit necesse de provincialibus synodis, in quibus hactenus laboravimus, magnopere laborare: quippe quoniam erit et lex et spes sibi quisque. Quod quidem vestra humilitati nostrae scripsit sublimitas, primo vos commotos esse ad Rothadi causam inquirendam, cura, qua pro universis fratribus vestris constringimini, cum debita reverentia gratanter accepi: intelligens quia in numero fratrum nos qualescunque metropolitani computari debemus. Ea propter sicut vestrae discretioni providendum est, ne subjecti episcopi a metropolitanis irregulariter condemnentur: ita nihilominus providendum est ut metropolitani a subjectis episcopis non irregulariter contemnantur. Deinde quod perspectissime scripsistis secundo, quoniam sedem apostolicam Rothadus noscitur appellasse, et ne videamini Ecclesiae vestrae privilegiorum detrimenta diebus vestris aequanimiter tolerare: et hoc nihilominus a nobis, et ab omnibus est rectissime suscipiendum, et solertissime conservandum. Quod et ego pro modulo meo servandum esse volui, et volo, et favente Domino in hac devotione manebo, sciens privilegium metropolitanae sedis Remorum,( cui me divina dignatio servire disposuit) in summo privilegio sanctae sedis Romanae manere, et privilegium esse sedis Romanae, si sua auctoritate privilegium sibi subjectae sedis fecerit vigere, et studuerit confirmare. De eo vero quod tertio loco ad medium devocastis, scribere aliud nihil praesumpsi, nisi quia causa Rothadi a causis illorum, de quibus scripsistis, est pene in cunctis dissimilis. De eo quod tandem apostolica vestra benignitas indignitati meae scribere est dignata, ut haec vobiscum cogitem, et quod de Rothado decernitis approbem, et non ad mei injuriam id vos egisse aliquantulum autumem, quantum valeo totis medullis cordis, cum omni supplicatione et debita ac submissa humilitate immensas gratiarum actiones sancto apostolatui vestro rependo, cum omni sinceritate animi rescribens, quia sicut mihi scribere dignati estis, ita per omnia credo. Et quia privilegium vestri summi pontificatus, ut condecet, et omnes desideramus, evindicatum habetis, quod nemo nostrum contradixerat in deductione Rothadi, sicuti praecepistis ad vestram praesentiam: ut perdonare dignati estis, videre desidero, et visurum me esse confido; quia non aliud, nisi ut supra monstravi, quod regulae sacrae praecipiunt, et mihi petendum et vobis concedendum est, postulo: videlicet, ut sic Rothado ab auctoritate vestra compassio exhibeatur, ut vigor ecclesiasticus non dissolvatur: et sic vigor ecclesiasticus conservetur, ut debita misericordia et necessaria sufficientia ei non denegetur: quatenus nec ipsius exemplo ad excedendum alii provocentur, ne quibus in istis regionibus longius ab apostolica sede remotis censurae ecclesiasticae moderatio est commissa, hinc( quod absit) conspiciant, unde aut negligentia aut dissolutione tepescant, vel terminos quos statuerunt patres, transgrediendi materiam se sumere posse dicant: quos sicut intelleximus, nos hactenus servasse putamus. Vos videbitis quid inde facto melius erit, et nobis in judicio vestro videndum est, quid Deus velit; quoniam injusta esse non poterunt divina judicia, quia a soliditate confessionis apostolicae petrae, adversus quam inferi portae, id est, suggestiones vel operationes pravae non praevalebunt, dictante justitia proferentur. Epistolam quam mihi auctoritas vestra, cum obtestatione praecepit Rothado dirigere, domnus noster rex, filius vester, mox ut ad cum venit, per abbatem suum Rothado direxit.
5.13.9
« Rodulfus quoque, ejusdem filii vestri domni nostri regis avunculus, III Idus nunc elapsi mensis Decembris ab Ludovico Germaniae rege revertens, cum valde vesperi a corte regis nostri ad mansiones nostras super fluvium Ligerim, secus confinium regni Aquitaniae festinaremus, misit ad me hominem suum, nomine Rodulfum, mandans quia praefatus rex Ludovicus quemdam hominem Rothadi, cum epistolis vestrae sanctitatis, manui, et fidei suae commisit: quatenus ita ad praesentiam domni nostri regis Karoli cum eisdem episcopis eum perduceret, ut nullum malum ei inferret. Est enim apud domnum nostrum regem idem homo accusatus, quod furatus sit res et thesaurum Ecclesiae, et post perjurium inde commissum, fuga lapsus, ad Ludovicum regem perrexerit. Unde idem Rodulfus petiit, ut ego illum inde apud domnum nostrum regem adjuvarem: ut quoniam praedictum hominem in sua fide acceperat, nullum malum haberet. Cui respondi, ut teneret ipsum hominem secum, ne interim ullum malum pateretur, donec ad cortem redirem, et quantum possem inde illum adjuvare curarem. Ipsum autem hominem nec tunc, nec postea vidi, nec quo abscesserit cum epistolis, audivi. Quae idcirco sanctitati vestrae scribere studui, ut si aliquis malivorum nostrorum( more suo) vobis quidquam sinistri ex hoc suggerere voluerit, quid inde verum sit cognoscatis, et erga me vestrum animum non moveatis.
5.13.10
« Rationem denique quam reddidi coram electis judicibus, de quibus per libellum provocationis ad electorum judicium fueram a Rothado impetitus, ipsi venerabiles episcopi vestrae auctoritati transmittunt. De gestis vero a Rothado post excommunicationem suam in provinciali synodo compilatis, quae per vicinos nostros ad vos in derogationem nostram pervenisse audivimus, episcopi Remorum provinciae per communes legatos nostros vestrae sanctitati, quae sciunt, intimare curarunt.« Item post aliquanta de promotione ipsius domni Hincmari ad episcopatum, quae jam superius partim praenotata non curavimus hic iteranda.» Denique praefato Ebone defuncto, Ecclesia, sed et parochia nostra, secundum consuetudinem quam ex antiquo habuit( etiam de his, quae in episcopatu usque ad obitum in eadem Ecclesia non permanserunt) ipsius nomen inter sacrosancta mysteria in episcoporum catalogo recitare pietatis gratia coepit, et hactenus facit. Quod ego ne scandalizarem devotos, quasi invidens saluti fraternae, maxime autem quiescentis in Domino animae, qui non pro exorbitatione a catholicae fidei sanitate anathematizatus, sed sua conscientia stimulante, primum a seipso, et postea a synodo, sed et apostolica sede damnatus exstitit, hoc prohibere sine apostolicae sedis auctoritate nequaquam praesumpsi, dicente beato Coelestino papa. Quia nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictione( quia membra nostra sunt) nos quoque convenit macerari. Nunc autem in epistolis sanctitatis vestrae, quas Engelwinus diaconus nobis attulit, invenimus, ut Teotgaudium et Guntarium in catalogo episcoporum non recipiamus. Et Antiochenum concilium[ subaudi statuit, aut praecepit]: ut praemisimus, et melius ipsi scitis, de eo qui post damnationem juxta praecedentem consuetudinem, episcopale praesumit ministerium( quod Ebonem fecisse non dubium est), rescribere mihi dignetur apostolica vestra auctoritas, utrum eumdem Ebonem inter episcopos in sacris diptychis in ecclesia nostra nominare permittam, an, ne de caetero in episcoporum catalogo nominetur prohibere debeam; quatenus vestra auctoritate fultus, quid in nostra Ecclesia inde sit observandum, sine ambiguitate, decernentibus vobis demonstrem.»
5.14.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV. De quodam Gothescalco schismatico.
5.14.1
Caeterum Luido mihi dixit, quod cum eo rationem de damnatione et reclusione Gothescalci habuissetis. Unde quoniam per alios jam audieram, ad sanctitatem vestram verba venisse, mihi auctoritati vestrae quaedam ex verbis et catholicorum sensibus in rotula, qualiter contra ipsius pestiferi hominis sensum sentiam, per Odonem episcopum, et nihil inde responsionis accipere merui. De quo nihilominus ut redderem rationem, quidam episcopi, quorum nihil de illo intererat( quoniam nec eos, ut ipse manifestis indiciis prodiderunt, ad hoc charitas commovebat, nec auctoritas deducebat), me ad conciliabulum nuper Metis habitum, quod vocari synodum vetuistis, sicut intelligo, irregulariter quarto die antequam congregaretur, cum ego longius quam octoginta, et idem Gothescalcus plusquam centum millibus ab ipsa civitate disparati essemus, nihil me inde ante praemonitum per quemdam laicum hominem litteris vocaverunt. Et nunc ideo breviter de eo sanctitati vestrae suggero, quoniam antequam ad episcopatus ordinem pervenirem, sicut abbas suus et monachi, inter quos fuerat conversatus, ei testimonium perhibent, in metropolis Ecclesiae Remorum monasterio, in Suessonica parochia, quod Orbacis[ j, Orbacus] dicitur, habitu monachus, mente ferinus, quietis impatiens, et vocum novitate delectans, ac inter suos mobilitate noxia singularis, de omnibus quae in his regionibus perverse tunc temporis sensa cognoverat, quaedam sibi elegit capitula, ut novitate vocum innotesci valeret, utque simplicium et devotorum sensus pervertere, et magistri sibi nomen usurpando, post se discipulos trahere, illisque qui ad sua vota, auribus prurientes, magistros sibi coacervare decertant, quaerere indebite( quoniam legitime non poterat) simulatione vitae religiosae et doctrina praeesse. Quisque a Remorum chorepiscopo, qui tunc erat, contra regulas presbyter ordinatus, a monasterio irregulariter existens, peragratis regionibus plurimis, et exitiosa semina sator pessimus seminans, tandem in Mogontina civitate habita synodo, Rabano archiepiscopo libellum sui erroris porrigens, damnatus ab omnibus Germaniae episcopis, cum litteris synodalibus ad metropolim Remorum( cui jam auctore Domino praeeram) est remissus. Postea autem a Belgicae Remorum, ac Galliarum provinciarum episcopis auditus, et inventus haereticus, quia resipiscere a sua pravitate non voluit, ne aliis noceret, qui sibi prodesse nolebat, judicio praefatarum provinciarum episcoporum, in nostra parochia( quoniam Rothadus, de cujus parochia erat, illi nesciebat resistere) et novitates amans timebatur a nobis ne disceret prava sentire, qui noluit recta discere docere: neve idem Gothescalcus cum aliis communem vitam ducens errori suo faceret esse communes, monasteriali custodiae mancipatus est, docente Apostolo: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita, sciens subversum esse hujusmodi, et proprio judicio condemnatum. Qui ut Leo papa de Eutichete dicit, cum videret insipientiae suae sensum catholicis auribus displicere, revocare se a sua opinione debuerat, nec ita Ecclesiae praesules commovere, ut damnationis sententiam mereretur excipere. Quam utique si in suo sensu voluerit permanere, nullus poterit relaxare. A qua damnatione si voluisset ad sensum catholicum resipiscere, paratus semper fui et sum( quoniam sic venerabiles judicaverunt episcopi) eum in catholicae Ecclesiae communionem recipere, sicut ei jubeo quae sunt corpori necessaria ministrare. Si autem vestra catholica sapientia vult scire, quae contra catholicam fidem ex veteri haeresi Praedestinatiana( quae primum in Africa, postea in Galliis per idem tempus, quando et Nestoriana haeresis, est exorta, et tempore Coelestini papae ipsius auctoritate, et instantia sancti Prosperi est revicta) dicere videatur, de multis pauca vobis numero, sed non pondere, capitulatim significamus.
5.14.2
Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quoniam sicut Deus quosdam ad vitam aeternam, ita quosdam praedestinavit ad mortem aeternam. Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quoniam non vult Deus omnes homines salvos fieri, sed tantum eos qui salvantur; omnes autem salvari quosque ipse salvare voluerit, ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius, ut salventur; quoniam si non omnes salvantur quos vult Deus salvos fieri, non omnia quaecunque voluit fecit, et si vult quod non potest, non omnipotens, sed infirmus est Est autem omnipotens qui fecit quaecunque voluit, dicente Scriptura: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Et item: In voluntate tua, Domine, cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati: si decreveris salvare nos, continuo liberabimur. Dicit, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, quod non pro totius mundi redemptione, id est pro omnium hominum salute et redemptione Dominus et Salvator noster Jesus Christus sit crucifixus et mortuus, sed tantum pro his qui salvantur. Dicit quoquo modo dispari traditione, sed pari errore, quod et veteres Praedestinatiani dixerunt, exponens sententiam apostoli Petri: Eum qui emit eos, Dominum negantes. Baptismi, inquit, sacramento eos emit, non tamen pro eis crucem subiit, neque mortem pertulit, neque sanguinem fudit. Quod autem baptismi perceptio redemptio nuncupatur, doctor gentium manifeste fatetur: Nolite contristare, inquit, Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. At illa quae propria et specialis est solorum omnium electorum, quam eis tantummodo crucifixus impertivit pius Redemptor ipsorum, sicut a praeteritis, ita nimirum et a praesentibus natos, et nascituros, vivos et mortuos, videlicet omnes pariter electos redemit, eruit, abluitque peccatis. Ipsi prorsus, ipsi sunt mundus, pro quo passus est Dominus, ut ipse dixit: Panis quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita. Et item alibi idem Gothescalcus scribit: Absit procul a me, ut vel illud solummodo velim somniare, nedum semel susurrare, ut ullum eorum perpetualiter secum periturum antiquus rapere valeat anguis, pro quibus redimendis tam pretiosus Deo Patri Domini Dei nostri Filii sui, fusus est sanguis. Amen. Et item loquens ad Deum: Claret itaque satis aperte, quod nullus tibi perit, quisquis redemptus est per sanguinem crucis tuae.
5.14.3
Quod Praedestinatiani veteres non dixerunt, iste ut audacius, ita et perniciosius dicit, deitatem sanctae Trinitatis trinam esse. Sunt et alia, quae ipse et alii plures in istis partibus dicunt, quae nobis sanae fidei adversari videntur, quae dum per alium quam per utilitatem meae personae auctoritas vestra cognoverit, forte attendet solertius, et quae inde tenenda sunt docere studebit quantocius. Erit enim in proximo inde necessitas; quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen regis nostri tempore, prava, quae sentiunt, eloqui non praesumunt. Ita ut aperte videamus impleri quod scriptum est: Congregans sicut in utre[ ms., utrem.] aquas maris. Aqua enim maris sicut in utre congregata est: quia amara haereticorum scientia quidquid hodie in isto regno filii vestri domni Karoli pravum sentit; in pectore comprimit, et aperte dicere non praesumit. Meam quoque exiguitatem et occulte canino dente corrodunt. Facile autem, adjuvante Domino, portare valebo, quia et mihi paucum superest temporis spatium, et si inter filios Ecclesiae, permittente Deo, in me acceperint potestatem corporaliter affligendi, divina gratia adjuvante, exercebunt patientiam. Sed etsi tantummodo male sentiendo adversabuntur, exercebunt quantulamcunque scientiam, et ut etiam inimici secundum praeceptum Domini diligantur, exercebunt benevolentiam. Praefatum autem Gothescalcum, si vestra auctoritas mihi scripserit, ut eum a custodia solvam, et aut ut ad vos eundi, ut per vos ejus doctrinam experiamini, aut ad quemcunque ex nomine designatum pergendi licentiam donem, quia ut melius ipsi scitis, sicut absolute quisque regulariter ordinari non valet, ita nisi ex ipsius consensu, cujus esse dignoscitur, certae personae commendandus, et ad certum locum monachus, vel quisque sub regula constitutus, a loco suo absolvi juxta regulas sacras non valet, vestris jussionibus nullo modo resultabo. Tantum ut auctoritatem vestram habeam, ne tantorum episcoporum judicium mea praesumptione parvipendere videar. Non enim illius delector, quam juste sustinet pertinaciter contumax, quantulacunque reclusionis molestia, sed doleo a qua revocari non potest perfidiam. Quem si cuicunque commendandum vestra auctoritas viderit, hoc in commendatione etiam providebit, ut cui commendabitur catholicus sit, et gravitatem ecclesiasticam et vigorem ac Scripturarum scientiam habeat, quia non solum Scripturas ad suum sensum violenter inflexas, sed et catholicorum dicta detruncata per totum diem sine respiratione aliqua praevalet memoriter decantare. Unde non solum idiotas in admirationem sui abducere, verum et sciolos et incautos atque zelum Dei, sed non secundum scientiam habentes, in sententiam suam solitus erat traducere. Et non solum doctorum suorum doctor videri appetit, sed et hoc solerter satis intendit, ut secum loquentes vel in sermone capere valeat. Et si de veritate non poterit, invincibiliter sacramentis affirmare curabit, ea secum loquentes dixisse, quae forte non dixerant, ut ipse verax, et ei qui illi contradicunt probentur esse mendaces, et adversus suam doctrinam docentes.
5.15.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XV. De libris quos idem praesul Hincmarus composuit.
5.15.1
Scripsit etiam praefato papae Nicolao fidei suae depromendo tenorem, et suam contra praenotati Gothescalci errorem, quam fidei catholicae dependere satagebat, defensionem. Scripsit praeterea multa. Librum quoque collectum ex orthodoxorum dictis Patrum ad filios Ecclesiae suae, quod divinae Trinitatis deitas trina non sit dicenda, cum sit ipsius summae Trinitatis unitas, ad refellendas praememorati Gothescalci blasphemias; item ad Karolum regem super hac eadem re librum unum. Scripsit et ad eumdem Karolum regem opus quoddam egregium metrice, de gratia et praedestinatione Dei; de sacramentis quoque corporis et sanguinis Christi, et de videndo Deo, atque origine animae, simul ac de fide sanctae Trinitatis, quod opus appellavit Ferculum Salomonis. Item collegit atque composuit volumen ingens plures continens libros de praedestinatione Dei et libero arbitrio contra quosdam reprehensores suos, atque Ratramnum monachum Corbeiensem, ad eumdem Karolum regem; cui talem praefert epistolam.
5.15.2
« Domno glorioso regi KAROLO( Calvo) HINCMARUS, nomine, non merito, Remorum episcopus, ac plebis Dei famulus, una cum collegis domnis et fratribus meis venerandis episcopis, oratoribus scilicet salutis atque prosperitatis vestrae devotis.
5.15.3
« Deo gratias agimus, qui cor vestrum ad amorem suum accendit, et ad cognitionem veritatis et orthodoxae fidei scientiam et diligentiam ignivit, prudentiam quoque et intelligentiam vobis in litteris divinitus inspiratis donavit, et in earum meditatione atque excitatione, quantum vobis pro reipublicae negotiis licet, studium vestrae devotionis quotidiano augmento ad utilitatem sanctae suae Ecclesiae provehit. Caeterum capitula synodalia venerabilium consacerdotum nostrorum, trium scilicet provinciarum, sicut ibidem continetur, et inferius scriptum invenietur, vobis delata, quae nostrae humilitati juxta Scripturam praecipientem: Interroga sacerdotes legem meam, quia et legem fidei esse legimus, praecedentium regum more, ob studium cognoscendae veritatis, legenda et ventilanda dedistis, revolvimus. In quibus nos, licet nomina nostra sint tacita, designatione tamen effectus velut non catholicos reprehensos, et sine fraternitatis respectu despectos reperimus. Capitula quoque, quae ob notam vobis, et infra innotescendam necessitatem, ex catholicorum Patrum sensibus et verbis excerpsimus, velut inutilia, imo noxia, repulsa et abominata invenimus. Quae capitula, sicut a nobis excerpta sunt, suis scriptis inserere noluerunt, ne ab illis legerentur, in quorum manus illorum capitula devenirent, sed quaedam de his quae in capitulis a nobis excerptis habentur, alio sensu et aliis verbis tetigerunt, ut abominanda illa monstrarent; quaedam autem suppresserunt, et taliter inde memoriam habuerunt, quasi nos contra sanctorum Patrum sensa in Africa et Arausica synodo senserimus. De quodam autem capitulo, id est, quod omnes homines vult Deus salvos fieri, licet non omnes salventur, funditus tacuerunt, sicut postmodum signantius demonstrabimus, cum Dominus dicat: Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Prius enim, si de conscientia rectae intelligentiae fuere confisi, ponentes ea, quae destruere nitebantur, sicut illa cum integritate sua acceperant, in quibus evellenda et dissipanda erant, legentibus demonstrare, et tunc illa auctoritatem destructis atque dispersis; sua rationabiliter, et ordinabiliter plantare debuerant, ac in sublime aedificantes extollere. De quodam etiam capitulo, quasi ludificatio aliqua in sacris mysteriis esse possit, ita scripserunt, ut legentes hoc a nobis dictum fuisse intelligere possint, de quo nihil a nobis est memoratum; et quare nihil a nobis inde sit dictum, et in cujus scriptis a nobis postea quam capitula scripsimus, sit inventum, suo loco dicemus. Inseruerunt etiam in eisdem suis scriptis de quibusdam sexdecim capitulis, quasi nobis debeant imputari, de quibus nihil audivimus, vel vidimus antequam venerabilis Ebo Gratianopolitanus episcopus vobis ea, quasi a bonae memoriae fratre vestro Lothario transmissa, apud Vermeriam palatium detulit. Quorum capitulorum auctorem nec adnotatum invenimus, nec cum multum quaesierimus invenire valuimus. Unde putavimus quia alicujus invidia ad cujusquam opinionem infamandam fuerint compilata, sicut saepe legimus. Ut de multis pauca commemoremus, veluti epistola capitulorum exstitit, quam venerabilis Ibas episcopus suam esse in synodo denegavit, et sicut quidam aemuli de verbis beati Augustini adhuc in sua vita fecerunt, quae ille argute et catholice repulit, quantum ad illius notitiam exinde pervenit. Post ejus etiam obitum, quidam invidi capitulatim de ejus ipsius scriptis, ex his etiam unde nunc agitur, colligere curaverunt, ut illius doctrinam orthodoxam, atque utillimam, ob personae illius invidiam vilifacere praevalerent, et lectores devotos ab illius lectione ac dilectione et necessaria crudelitate averterent. Quae videlicet aemulorum mendacia ex delegatione sanctae sedis Romanae per Coelestinum papam sanctus Prosper catholico et prudenti stylo falsa esse, et imprudenter objecta ostendit, et memorati ac memorandi viri doctrinam orthodoxam esse lucidissime demonstravit. Unde et fieri potest, ut ista capitula, quae vobis ex nomine confratrum nostrorum ab aliis quam ab illis delata, vel transmissa sunt, taliter in suggillatione nostra conscripta non fuerint, sed instigante diabolo inter caetera mala, quae nunc in hoc mundo crebrescunt, ad immittendam inter Domini sacerdotes discordiam sint confecta, qui charitatem vehementer in nobis et timet et invidet, cum videt illam a nobis servari hominibus terrenis in terra, quam ille servare nolens angelicus spiritus amisit in coelo. Quomodo enim fieri posset, ut sic fratres nostri nos succensorie cum annihilationis despectu judicarent, qui regulam Dominicam, qualiter confratrem quisque admonere debeat, continue prae oculis et in usu quotidie habeant? Scriptum enim esse cognoscunt: Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, et cum interrogaveris, corripe juste.
5.15.4
« Sanctus enim Augustinus haereticorum et reprehensorum suorum scripta, si in eis quiddam benedictum invenit, benignissime acceptavit, et plura ad rectos sensus interpretari elaboravit, nulla autem de recto sensu ad pravum inclinare tentavit. Et quomodo fratres nostri talia agerent, antequam nos secundum evangelicam regulam, vel viva voce, vel scriptis suis inde interrogarent, ut vel volentes discere docerent, vel pravum sentientes, et ad tramitem veritatis et fidei redire contemnentes, fraterne et saepius commonerent, et auctoritates divinas[ al., auctoritatis divinae], et sanctorum Patrum scripta nobis proponerent, et ut in unum conveniremus nos cum mansuetudine et lenitate invitarent, scientes quia episcopus ideo ad synodum consacerdotum debet venire, ut aut discat, aut doceat? Litteras namque quorumdam eorum quidam nostrorum benignitas, et fraternas suscepimus, nostrasque illis remisimus, et nihil tale de eorum parte perspeximus, audivimus, intelleximus, sensimus, vel percipere praevaluimus. Si autem talia scripserunt, si forte illi scripserunt, ut suam sapientiam de nostra insipientia demonstrarent, et plus de jactantia laudis appetitum quaererent quam bona nostra, et bene a nobis dicta, si forent, per charitatem sua facerent, si etiam secus a nobis dicta invenerunt, plus illa publicare quam nos fraterne corrigere maluerunt. Miramur de tantis et talibus viris, archiepiscopis, et episcoporum primoribus, maxime autem de Ebone, qui religiosus est, ut audivimus, quippe sicut ab ipsis pene cunabulis sub religione et habitu regulari nutritus in Remensis Ecclesiae monasterio, ubi requiescit sanctus Remigius. In quo loco religioso suam exegit aetatem, quousque a domno Ebone avunculo suo, tunc Remorum archiepiscopo, ibidem diaconus consecratus, et abbas monachorum ad regularem ordinem tenendum et gubernandum constitutione episcopali est ordinatus; quemque ita humilitatis tenore nutritum, et humilitatis locum appetere, et tenere velle dicimus, ut illi et omnibus scriptum est: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Spiritus enim potestatem habentis spiritus est superbiae, locus autem noster humilitas est, quam a se vere locus munitus, et turris fortitudinis nos discere jubet, Discite a me, inquiens, quia mitis sum, et humilis corde. Quamque pro loco tuto contra elationis ac jactantiae spiritum praefatum religiosum virum obnixe tenere velle audivimus, et pro certo credimus, et idcirco discredimus ista capitula ab eo confecta, quia praetermissis aliorum consacerdotum nominibus, soiius Ebonis nomen cum archiepiscopis est ibidem jactanter, ut quibusdam videtur, expressum. Et quod quam maxime in hoc ipse collaboraverit, quasi e regione sit sensum, ut etiam cum archiepiscopis major caeteris, et doctior in sententia fuerit.
5.15.5
« Hoc enim de sancto Augustino, qui in conciliis Africanis scientia, et laborare, ac vigilantia major exstitit, nequaquam invenimus. Nam et ipse sanctus Augustinus non solum se caeteris coepiscopis, privatam gloriam quaerens, non praetulit, nec praeferri permisit; verum se aliis supposuit, cum ipse plus aliis laboraverit, sicut in epistolis ad sanctum Innocentium papam scriptis, et ad alios apostolicae sedis praesules, qui legere voluerit, invenire valebit. Nec de ullo episcoporum in ullis conciliis aliter legimus, nisi forte apostolicae litterae propter evidentem causam aliquem coepiscoporum ad hoc negotium cum archiepiscopo suo ex nomine designari decreverint, sicut de Augustidunensi episcopo in epistolis beati Gregorii legimus. Quanto magis iste religiosus, et vir cautus in hujusmodi se efferre noluisset, aut praeferri despectis, ac praetermissis caeteris coepiscopis, permisisset? Huc accedit, quia fratres nostri, et consacerdotes surda aure non debuissent transire Salomonis dictum commonitoris, si ex nobis, aut auditu, aut scripto quiddam sinistri secreto accepissent, ut praepropere illud in publicum quacunque mobilitate nostra moti( unde non sumus conscii) ad contentiones et jurgia propalarent. Ait enim: Quae viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. Scimus tamen quia sunt nonnulli, qui dum plus sapere quam oportet sapere student, a proximorum pace resiliunt, dum eos velut hebetes, stultosque contemnunt. Unde per se Veritas admonet, dicens: Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos, ut quisquis habere sal sapientiae studet, curet necesse est, quatenus a pace concordiae nunquam recedat. Unde terribiliter Paulus admonet, dicens: Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Praecipue autem nos eam servare et persequi, id est, perfecte sequi debemus, qui Deo quotidie sacrificare debemus, et Veritate contestante specialiter quasi praecipimur, ut si offeramus munus nostrum ad altare, et ibi recordati fuerimus quia frater noster habet aliquid adversum nos, relinquamus ibi munus nostrum ante altare, et eamus prius reconciliari fratri nostro, et tunc venientes offeramus munus nostrum. Ecce ductor et doctor noster a discordantibus non vult accipere sacrificium, holocaustum suscipere recusat. Hic ergo perpendendum est, quantum sit malum discordiae, propter quod et illud non admittitur, per quod culpa laxatur. Non enim nos adversus fratres nostros habemus, si talia contra nos ante collationem scripserunt; sed credendum est, si illa scripsissent, ad nos contra quos illa scripserant, transmisissent. Nunc autem illis quomodo rescribere possumus, cum utrum illa scripserint ignoremus? Verumtamen ne sine responso nostro vestra dominatio maneat, vobis de cujus manu illa accepimus, corde, ore et stylo non formidantes carpentium nos, derogationem[ ms., derogationi] respondere curamus.
5.15.6
« Primo scilicet mittentes ea, quae ab eisdem fratribus nostris in synodo conscripta fuisse leguntur, licet hinc antea, alia fuisse conscripta reperiantur. Sed quia haec in suggillationem nostram, et contra excerpta a nobis capitula confecta noscuntur, ea primum judicavimus ponere, quae majoris nominis, licet non auctoritatis, quia partim non veritatis, propter synodalem tamen praetitulationem dignum duximus magnipendere. Deinde illa quae a pluribus et per aliorum manus de pluribus ex his causis accepimus, propter quam necessitatem ex catholicorum Patrum, ut diximus, sensibus et verbis capitula illa quatuor reexcerpere procuravimus, ea conditione, ut de singulorum scriptis ex singulis sententiis quae a nobis in excerptis capitulis continentur, quaedam, prout necesse viderimus, ponamus. Post haec, capitula a nobis excerpta de Patrum sensibus et verbis, ut illa excerpsimus, ponere procurabimus, et si divinis et authenticis Scripturis, et catholicae atque apostolicae Ecclesiae, sanctaeque Romanae sedis fidei, et orthodoxorum Patrum sensibus, qui eidem sanctae matri Ecclesiae praesederunt, et qui ab eadem apostolica sede Romana nobis in canone recipiendi dati sunt, sensum nostrum in eisdem capitulis expressum concordari demonstrare potuerimus, agere veraciter, humiliter, ac devote studebimus, quia aliorum ad stipulandum nostrae catholicae intelligentiae sensum sententias recipere, nec proferre volumus, cum constet illum esse verum atque catholicum quod ipsa mater omnium Ecclesiarum, et universalis Ecclesia duxerit approbandum. Et si qui fuerunt appellati doctores, ad probandam fidei sinceritatem illorum sententias non recipimus, neque proferimus, nisi quorum sententias ipsa catholica mater Ecclesia decrevit esse probabiles. Si autem et aliqui emerserunt, qui doctrinalem cathedram tenuerunt, postquam ab eadem sancta sede canon sacrarum Scripturarum, atque doctorum catholicorum, fidelibus cunctis est datus, qui aliter senserunt quam ipsi intellexerunt atque docuerunt, quos ipsa mater catholica suo orthodoxo sinu recepit, amplectitur, atque fovet: qui nec debemus, nec necesse habemus, ad auctoritatem sententias illorum proferre, aut recipere volumus, quoniam in istis, et per istos satis ad salutem habemus. Et si qui aliter quam isti, maturiore et saniore documento tenendum docuerunt, dogmatizant aut dogmatizare praesumpserunt, totum ducimus fidei et saluti adversum quidquid ab eorum salubri doctrina constat esse diversum. Eorum etiam sententias, qui divina dignatione, postquam ipse canon a beato Gelasio conscriptus est, sensu et doctrina catholica, et sanctitate conversationis in Ecclesia floruerunt, et ab ipsorum orthodoxorum Patrum, qui in eodem canone annotati sunt fideli, quia catholica doctrina nihil dissonum, nihil diversum scripserunt vel docuerunt, reverentia pari amplectimur, veluti venerabilis Bedae presbyteri a discipulis sancti papae Gregorii catholica fide imbuti, et a sancto Theodoro archiepiscopo, utriusque linguae, Graecae videlicet et Latinae perito, et a sancta Romana Ecclesia ad Angelos post discipulos beati Gregorii ad eruditionem transmisso, non mediocriter instructi, ac venerandae memoriae Paulini patriarchae Aquileiensis parochiae atque Alcuini viri religiosi et docti, quorum fidem et doctrinam apostolica sedes Romana non solum benignissime acceptavit, verum et multis laudibus extulit, sicut in scriptis ipsius sanctae sedis invenimus, quae Ecclesiae nostrae ab eadem Ecclesiarum matre acceperunt, tempore divae memoriae Karoli imperatoris, quando synodus pro cognita infidelitate Felicis est habita, et ad Romanam Ecclesiam velut ad apicem Ecclesiarum transmissa. Sed et eorum scripta qui legit, quam sint laudanda et recipienda intelligit. Denique si talium, ut diximus, sententiis concordari capitula quae excerpsimus demonstrare non potuerimus, parati sumus doctioribus et catholicis autem accommodare, sensum subdere, et sine contentione nos doctrinae illorum subjicere. Et quia libellum de scrinio bonae memoriae fratris vestri Lotharii, sine nomine auctoris suscepimus, in quo sigillatim per loca singula capitula a nobis excerpta sunt posita, et assensu illius, quiscunque ille fuerit, reprehensa sunt et damnata, cum de catholicorum Patrum dictis nostra capitula, si poterimus, confirmare curabimus, ipsius etiam reprehensiones ponemus, et eas, quantum Dominus dederit, confutare studebimus. Tunc demum ponemus de capitulo confratrum nostrorum quinto, unde notam nobis quasi tacite et e latere impegerunt, quod in Gothescalci scriptis invenimus, postquam capitula quatuor saepe memoratae excerpsimus, et quid inde sentiamus Domino inspirante dicemus. Et sic tandem subjiciemus illa decem et novem capitula, pro quibus de Scotorum pultibus confratres nostri, sine culpa nostra, in hac duntaxat causa nos pascere decreverunt, et quid de eisdem capitulis sentiamus, ex catholicorum fratrum sensibus ostendemus.»
5.16.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI. De his quae Karolo regi scripsit.
5.16.1
Item, aliud edidit volumen insigne ad eumdem regem, contra praefatum Gothescalcum et caeteros praedestinatos, de quo hujusmodi ad ipsum scribit epistolam.
5.16.2
Domno KAROLO regi glorioso HINCMARUS, nomine, non merito, Remorum episcopus ac plebis Dei famulus, una cum collegis domnis et fratribus meis venerandis episcopis, oratoribus scilicet salutis atque prosperitatis vestrae devotis.
5.16.3
« Nuper elapso mense Junio, per indictionem septimam anno incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo nono, dedistis nobis quaedam capitula, sicut nostrae dixistis humilitati, a Remigio reverendissimo Lugdunensium archiepiscopo vestrae porrecta sublimitati, jubentes ut tempore congruo de his vobis redderemus responsum, si unanimes uno ore, eorumdem capitulorum sensu concordaremus, an quia vobis a cana Patrum fide in quibusdam dissentire videbantur, noster sensus, quem a catholico tramite non deviare credebatis, ab eis in aliquo dissideret, sequentes et praecepti Dominici jussionem, et Christianam praedecessorum vestrorum consuetudinem. Est enim et divinis legibus cautum, et prisco anteriorum principum more suetum, ut quotiescunque in catholica fide, vel divina religione quiddam novi emerserit, a principali sententia episcoporum consultui referatur, et quod eorum judicio, Scripturarum sanctarum auctoritate et orthodoxorum magistrorum doctrina, atque secundum auctoritatem canonicam et decreta pontificum Romanorum Christi Dei nostri vicarii, et sanctae ejus Ecclesiae praesules, credendum, sequendum, et tenendum, atque praedicandum decreverint, id ab omnibus corde credatur ad justitiam, ore autem confiteatur ad salutem, sequatur ad vocationem, teneatur ad coronam, praedicetur ad lucrum. Quae siquidem capitula conventu episcoporum habito in territorio Tullensi, in villa, quae dicitur Saponarias, ante biduum quam vobis porrecta fuerint, sunt recitata, proferente et deponente ea synodo domno Remigio Lugdunensium archiepiscopo. Quae sicut dixit, et in epigrammate eorumdem capitulorum continetur, in hoc ipso anno in Kalendis nihilominus ibidem de rescriptis, et in suburbio Lingonicae urbis, ad instructionem Dominici populi, ipse et sibi comprovinciales episcopi ediderunt, et in crastina alia quaedam capitula, de quibus post locuturi sumus, relicta fuere. Super quibus, sicut quibusdam ex fratribus visum est, quorumdam sensus est motus. Nam ut vere et nos fateamur, nostrae conscientiae super pridem capitulis, quae, ut diximus, Remigius archiepiscopus synodo praesentaverat, recitatis, catholicorum ad memoriam reducentes doctorum traditiones, non modice se concusserunt. Unde nostrorum quidam, fidei Christianae zelo succensi, aliqua synodo voluere suggerere, sed motus nostri ab eodem venerabili archiepiscopo Remigio Lugdunensium sunt modeste compositi, eo venerabiliter perorante, ut si quorumcunque nostrorum sensus ab eisdem prolatis capitulis, in aliquo dissentiendo se commueret, ad proxime futuram synodum catholicorum libros doctorum quique deferre curemus; et sicut melius secundum catholicam et apostolicam doctrinam in commune invenerimus, de caetero omnes unanimiter teneamus. In cujus devotione coepiscoporumque ipsius dioeceseos, quorum etiam et ante ordinationem mentem catholicam atque doctrinam, sicut et vos non latet, cognovimus, quantum sensui pusillitatis nostrae fidem accommodare audemus, percepimus quia non ex ipsis, ut non dicamus per ipsos, synodo capitula ipsa fuere prolata. Quapropter quamvis blando sibilo eos quidam charaxare voluerint de eo quod sanctus Coelestinus episcopos Gallicanos redarguit, dicens: Quid illic, inquit, spei est ubi magistris tacentibus hi loquuntur qui, si ita est, eorum discipuli non fuerunt? timeo ne connivere sit, hoc tacere. Timeo ne magis ipsi loquantur, si permittunt illis taliter loqui. In talibus causis suspicione non caret taciturnitas, quia occurreret veritas, si falsitas displiceret. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori.»
5.16.4
Nos tamen plures, qui eorum et fidem et doctrinam et prudentiam novimus, minus in eis ista noscentibus sententiam pro dissensione baptismi de beato Cypriano a sancto Augustino collaudatam, saepenumero in libro secundo de Baptismo positam proposuimus.« Quomodo enim, inquit, potuit ista res tantis altercationum nebulis involuta ad plenarii concilii luculentam illustrationem confirmationemque perduci, nisi primo diutius per orbis terrarum regiones, multis hinc atque hinc disputationibus et collationibus episcoporum pertractata constaret? Hoc autem facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur, et propter inveniendi difficultatem diversas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad verum liquidum perveniatur, vinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile vulnus erroris. Et ideo plerumque doctioribus minus aliquid revelatur, ut eorum patiens et humilis charitas, in qua fructus major est, comprobetur: vel quomodo teneant unitatem, cum in rebus obscurioribus diversa sentiunt: vel quomodo accipiant veritatem, cum contra id quod sentiebant declaratum esse cognoscant.» Sciebant namque iidem venerabiles, catholici, et docti viri, quia in multis regionibus ac provinciis haec pestifera erat recommota doctrina, et ideo silentium in suis provinciis imponere tam facile, sicut forte poterant, noluerunt errori, donec ad plurimorum notitiam perventa plurimorum judicio quaestio sopiretur. Quia, ut dicit sanctus Coelestinus in epistola ad Nestorium directa:« Omnes debent nosse quod agitur, quoties omnium causa tractatur. Videlicet ut cum omnium in unius propositione fuerit diffinita consultatio, cunctorum valeat ad omnes emanare solutio. Haec eadem namque capitula, sicut facile reminisci, potestis, ante triennium nobis in villa Rothomagensis episcopii, quae Melpsa dicitur, quando in excubiis contra Normannorum infestationem degebamus, sub titulo quasi in Valentiana synodo conscripta fuerint, anno incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo quinto, sub Lothario imperatore dedistis, ut ad illa quae nobis viderentur catholice ex orthodoxorum magisterio responderemus, cum aliis quorumcunque scriptis, quae hinc ad vestram notitiam pervenere. Quorum quaedam scripta recepimus, sed ea publicare noluimus, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, donec cum eis, qui vobis illa transmiserant, familiari colloqueremur sermone, et eo si aliquo modo valeremus, ab hac prava intentione ad catholicae fidei unitatem cooperante Domino revocaremus. Sed quia partim occupationibus praepediti, partim autem in fraternis suasionibus minus quam necesse fuerat, obauditi, eos quos munere disposuimus a sua intentione revocare nequivimus. Unde quia sicut Apostolus: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, et quae aliter se habent abscondi non possunt; adeo quorumdam excrevit dissensio, ut haec dissonantia ad vestram perveniret notitiam, et synodali decreto pro zelo fidei, et unanimitatis amore antequam haec nobis perscrutanda committeretis, quatuor capitula episcopali diffinitione vobis de catholicorum Patrum dictis colligi, et singulorum exigeretis manibus roborari. Postea vero et quorumdam ex his qui eisdem capitulis subscripserant et aliorum etiam in tantum est accumulata vecordia, ut necesse foret, et jussionis vestrae instantia, et exsecutionis nostrae obedientia, hinc eorum quos praemisimus scriptis et propositionibus litterali officio respondere. Inter quae et his capitulis quae nobis nuper dedistis, pro nostri ingenioli capacitate, sub dubietate tamen, respondimus, quia non credidimus; ut fratres et coepiscopi nostri contra regulas ecclesiasticas adversum nos talia debuissent conscribere, praesertim cum non ignorent Dominicis institutionibus et legibus sancto Spiritu promulgatis praefixum esse, qualiter si in saepe factis capitulis fidei obloqueremur, nos compellere, et tunc synodali judicio nos, nostrasque sententias a sua debuissent communione explodere. Nunc vero quia certi sumus, cui compositioni debemus de saepe nominatis quaestionibus respondere, servatis relationum absolutionibus contra eos, quibus a vestra dominatione, pro imposito nobis ministerio, jussi sumus reddere rationem, contra haec tantum capitula, quantum ex nobis est cum omnibus pacem habentes, ex sanctarum Scripturarum auctoritate, et catholicorum Patrum sententiis simpliciter respondere curabimus, ut cui forte omnia illa legere non licuerit vel non libuerit, hic compendiosas pro tempore capitulorum responsiones inveniat, quas furatis horulis a diversis occupationum distensionibus, qui cognitionum ferias non habemus, sicut de sententiis sanctorum Patrum accipimus, ne torpore vel inobedientia a vestra denotaremur Christiana devotione, committere schedulis tumultuario sermone studuimus, quoniam in praefatis relationibus, provocati multiplicibus multiplicium illationibus, multipliciter multiplicibusque collationibus, non sine( sicut scimus et confitemur) lectoris taedio, sensu, sed tamen catholico, in tribus libris lacinioso sermone respondere satagimus. Sed in hoc maxime benigno lectori nos satisfacere autumamus, quia singulorum singulas semper ponentes sententias, singulariter ad objecta et resistentia fidei respondere studuimus; et vel in hoc solo devotum quemque lectorem nobis conciliari confidimus, quia cum ex sua mente nostrum laborem perpenderit, nos apud se excusatos habebit. Quis vero sit istorum capitulorum compositor, cui quasi a novo cogimur respondere, ipse se prodet cum necessario urgebitur ad lucem veritatis venire, quia operator tenebrosorum operum( inter quae ab Apostolo et haereses describuntur) odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus. Omnis vero qui bona agit( inter quae bona ab Apostolo et fides connumeratur) venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Sed et ille quicunque est, si ad lucem venerit, et veritati ex corde consenserit, esse filius lucis poterit. Si autem et pertinaciter contradixerit veritati, ipse in infidelitate sua et contentionis suae vecordia haeretici sibi nomen imponet, quia non statim haereticum, quod ignoranter a fide sentitur diversum, si non fiat pertinaci contentione haereticum.»
5.17
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII. De synodo sex provinciarum Galliae apud Trecas habita.
5.17
Anno denique Dominicae incarnationis octingentesimo sexagesimo septimo, synodus provinciarum Remensium, Rothomagensium, Turonensium, Senonum, Burdegalensium atque Bituricensium apud Trecas VIII Kalendas Novembris convenit. Ubi quidam episcopi, ut assolet, gratia regis Karoli Vulfado faventes quemdam contra veritatem et canonum sacram auctoritatem adversus Hincmarum moliri coeperunt. Sed iisdem Hincmarus, eorum molitionibus ratione et auctoritate obvians, plurimorum sententia praevalente, rerum gestarum ordinem, de quibus agebatur, communi consensu epistola, scriptum per Actardum venerabilem Nannetensem episcopum papae Nicolao episcopi, qui convenerant transmiserunt. Cujus epistolae tenor idem exstitit, qui fuit in epistola Hincmari Remorum episcopi, quam per clericos suos sub peregrinorum habitu, propter contrariorum vitandas insidias, praecedente Julio mense Romam miserat. Epistolam autem in praescripta synodo factam, et archiepiscoporum, qui convenerant sigillis signatam, Actardus perferendam suscipiens, cum quibusdam episcopis ad Karolum, sicut ipse praeceperat, rediit. Karolus autem immemor fidelitatis atque laborum, quos pro ejus honore et regni obtentu saepe fatus Hincmarus per plures annos subierat, eamdem epistolam ab Actardo sibi dari exigit, et archiepiscoporum sigilla confringens, gesta synodi relegit, et quia, sicut voluerat, in eadem synodo Hincmarus non exstitit confutatus, epistolam suo nomine ad Nicolaum papam dictari in contrarietatem Hincmari fecit, quam et bulla sui nominis sigillavit, et cum epistola synodali per ipsum Actardum Romam direxit. Praefati autem Hincmari clerici in mense Augusto Romam venientes, Nicolaum papam jam valde infirmatum, et in contentione, quam contra imperatores Graecorum Michaelem et Basilium, sed et contra Orientales episcopos habebat, magnopere laborantem invenerunt. Quapropter usque ad mensem Octobrium ibidem sunt immorati. Nicolaus vero papa gratanter suscipiens quae Hincmarus ei scripserat, de omnibus sibi satifactum esse rescripsit. Sed et alteram epistolam eidem et caeteris archiepiscopis et episcopis in regno Karoli constitutis transmisit, innotescens praefatos Graecorum imperatores, sed et Orientales episcopos calumniari sanctam Romanam Ecclesiam, imo omnem Ecclesiam, quae Latina utitur lingua, quia jejunamus in Sabbatis, quod Spiritum sanctum ex Patre Filioque procedere dicimus, quia presbyteros sortiri conjuges prohibemus, quoniam eosdem presbyteros chrismate linire baptizatorum frontes inhibemus, dicentes ipsi Graeci, quod chrisma ex aqua fluminis Latini conficiamus; reprehendentes nos Latinos, quod octo hebdomadibus ante Pascha a carnium, et septem hebdomadibus a casei et ovorum esu, more suo, non cessamus. Dicentes etiam, quod in Pascha more Judaeorum super altare pariter cum Dominico corpore agnum benedicamus et offeramus; succensentes etiam nos, quia clerici apud nos barbas suas radunt; et dicentes, quia diaconus non suscepto presbyteratus officio apud nos episcopus ordinatur. De quibus omnibus per singulas provincias a metropolitanis cum eorum coepiscopis sibi rescribi praecipit, alloquens eumdem Hincmarum in epistolae fine hoc modo:« Tua, inquit, Hincmare, charitas cum hanc epistolam legerit, mox ut etiam ad alios archiepiscopos, qui in regno filii nostri Karoli gloriosi regis consistunt, deferatur, summopere agere studeat, et ut de his singuli in dioecesibus propriis una cum suffraganeis suis in cujuscunque regno sint constituti, convenienter tractare, et nobis quae repererint, suggerere curent, eos citare negligat, ita ut eorum omnium quae praesentis epistolae nostrae circumstantia continet, tu et strenuus exsecutor illic existas, et apud nos verax et prudens scriptorum tuorum serie relator inveniaris.» Quam epistolam Hincmarus suscipiens, in Corbanaco( Corbeny) palatio consistenti regi Karolo cum pluribus episcopis relegit, et per alios archiepiscopos, sicut in mandato acceperat, dirigere studuit. Nicolaus papa Idibus proxime praecedentis mensis Decembris obiit, cui Adrianus papa electione clericorum, et consensu Ludovici imperatoris in pontificatu successit; quem Actardus Romam veniens cum supra scriptis epistolis, in apostolica sede jam ordinatum invenit.
5.18.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII. Item de praefato rege Karolo.
5.18.1
Scripsit praememoratus domnus Hincmarus ad eumdem regem Karolum libellum, ex sacris Scripturis et catholicorum dictis collectum, ac triformi digestione distinctum, scilicet de persona regis et regio ministerio in causa reipublicae, et quae debeat esse discretio in misericordia, et de ultione specialium personarum, quem conclusit in capitulis 33. Scribit etiam ad praefatum regem instructionem utilissimam, de cavendis vitiis, et de exercendis virtutibus, mittens ei pariter epistolam beati Gregorii ad Recaredum Wisigothorum regem, Item scribit ad eumdem regem collectionem quamdam multarum auctoritatum de ecclesiis et capellis, contra dispositionem Prudentii Trecassini episcopi. Scribit etiam ad instructionem ipsius regis, de duodecim abusivis sanctorum in his colligens dicta Patrum et praeteritorum constitutiones regum. Sed et de promissione sua eum admonens, quam verbo, ac scripto, antequam rex consecraretur, primatibus et episcopis fecerat. Scripsit quoque multas ad ipsum regem epistolas, ut qui ejusdem archiepiscopi de multis requirebat consilium, et per ejus prudentiae suggestionem multa industrie disponebat. Quando etiam filius suus Karlomannus clericus adversus eum consurrexit, et ipse rex ad Viennam contra Gerardum comitem,( qui a se desciverat) profectus erat, huic praesuli nostro litteras suas misit, mandans ut convocaret episcopos regni, ac laicos ipsi fideles, ut episcopi secundum ministerium suum prohiberent Karlomanno ne aliquod damnum in hoc regno faceret, et laici resisterent illi ne hoc facere posset. Qua de re Engilranno, Gossino et Adelelmo comitibus scripsit, quaerens ab eis, imo consilium dans, quid super hac re foret illis agendum. Litteras quoque deprecatorias regi jam pro eodem Karlomanno direxerat, et pro pace inter ipsum et patrem ejus laborabat; multa tamen mala et depraedationes ab ipso, ejusque complicibus patiebatur. Accedens autem cum aliis fidelibus regis ad ipsius Karlomanni colloquium, obsides ei dedit, et accepit ab ipso, ut pax fieret in regno, et homines ipsius Karlomanni pacifice in regno consisterent. Et idem Karlomannus in villis sancti Medardi cum paucis pacifice maneret, donec missi regis venirent, et Karlomannus cum fidelibus regis ad patrem suum pergeret, et placitum cum eo faceret, vel sanus ad suos rediret. Susceptis autem missis regis, misi litteras ad Karlomannum, ut veniret ejus ad colloquium, auditurus ibi quid rex mandaret: ubi etiam fideles regis convocavit, ut ibi quod rex mandaret de pace stabilire possent, agereque certarent. Quod et tunc quidem factum est. Sed rex eumdem filium suum cum suis postea excommunicari fecit ab episcopis totius regni, pro malis quae relinquere nolebat, insuper et comprehensum oculis privari jussit. Domno vero Hincmaro rex idem non solum de rebus ecclesiasticis, sed et de populo in hostem convocando, ut ipse hoc ageret, mandare solebat: et ipse accepto regis mandato tam episcopos quam comites convocare solitus erat.
5.18.2
De hoc rege Karolo in visione Bernoldi redivivi talia referuntur visa. Venit in quemdam locum tenebrosum, ad quem ex alia parte lux resplendebat de vicino loco satis lucidissimo, et pulcherrime florido ac odorifero, ibique jacere vidit hunc regem Karolum in luto ex sanie ipsius putredinis, et a vermibus edi, qui carnem ipsius omnem jam pene assumpserant, et non apparebat in corpore ipsius aliud, nisi nervi et ossa. Qui vocans hunc ex nomine, dixit: Quare me non adjuvas? Cui respondit: Domine, quomodo vos possum adjuvare? et ille: Prende, ait, illam petram, quae juxta te est, et pone illam sub capite meo. Quo facto, dixit ad eumdem: Vade ad Hincmarum episcopum, et dic ei, quia illius et aliorum fidem meorum bona consilia non obaudivi, ideo ista quae vides pro culpis meis sustineo, et dic illi quia semper in illo fiduciam habui, ut me adjuvet, quatenus de ista poena sim liberatus, et per omnes qui mihi fuerunt fideles, ex mea parte postulet ut me adjuvent; quia si inde certamen habuerint, cito de ista poena ero liberatus. Cumque interrogasset eum, quis locus esset unde illa lux resplendebat, audivit sanctorum esse requiem; conatusque propius accedere, vidit tantam claritatem, sensitque suavitatem, tantumque decorem[ j, dulcorem] quantum humana non potest edicere lingua. Viditque inibi multitudinem hominum diversi ordinis in albis vestibus collaetantium, et quaedam sedilia lucida, in quibus nemo adhuc sedebat eorum quibus praeparata erant. Et in illo itinere ingressus est ecclesiam quamdam, in qua reperisse visum sibi est Hincmarum episcopum, praeparatum cum clericis revestitis ut missam celebraret; dixitque illi hoc quod Karolus ejus mandaverat. Statim regressus ad locum ubi eumdem regem jacentem viderat, invenit eum in loco lucido sanum corpore, et indutum regiis vestibus, dixitque illi: Vides quomodo me adjuvit tuus missaticus? et caetera. Quam visionem domnus Hincmarus sibi relatam describens, et per loca ubi necesse visum est exponens, ad multorum notitiam pervenire fecit, et tam per se quam per alios regis fidelis sibi quoque subjectos, pro ipsius absolutione animae, et adipiscenda requie, pie fideliterque laboravit.
5.18.3
Idem vero praesul de multis regi necessariis saepissime suggerebat. Inter quae scribit ad eum pro electione Belvacensis episcopi, post obitum Hildemanni praesulis ipsius urbis. In qua epistola regem studet a Simoniaca haeresi compescere, asserens sibi multo amabilius esse istum episcopatum secundum saeculum dimittere, quam episcopum contra canonicam institutionem non tam benedicere, quam aeterna secum maledictione maledicere; item, pro cella, vel monasterio Flaviaco, quod idem rex sibi, dum in ipsius ante episcopatum moraretur servitio, donaverat, et ut in vita sua illud teneret, praecepto confirmaverat, quodque a quodam invasore destructum restruxerat, et religionem, prout valuit, in eo restauraverat, quod postea rex idem conabatur injuste a jure ipsius auferre; item, pro quodam refuga, qui quamdam sanctimonialem sibi copulaverat, suggerens regi, ut eum comprehendi faceret, atque sua regia potestate separaret ab hoc crimine, quia ipse stuprator episcopali judicio renuerat obedire; item, pro causa Rothadi[ ms., Rothardi] episcopi, quem rex ad causas suas vocaverat, et advocatum dirigere praeceperat, qui responderet contra hominem quemdam ipsius Rothadi de beneficio ipsius, unde inter eos causa versabatur, pro qua re subtiliter ac diligenter eumdem regem reprehendit, ab hac intentione, sacris auctoritatibus interpositis, revocare gestiens; item, de missatico suo, quod exsecutus est apud Lotharium imperatorem, et Ludovicum Transrhenensem, fratres ipsius Karoli, pro pacto pacis inter eosdem tres fratres componendo; item aliam epistolam de eadem re, in qua eumdem regem Karolum instruxit, qualiter agere erga fratres suos deberet, simulque de receptione vel rejectione eorum, de quibus ratio ventilabatur; item de causa Lotharii imperatoris fratris ipsius, qualiter Romae habebatur, et quando venturus esset in istas partes. Instruens etiam hunc regem, qualem se tam coram Deo quam etiam coram hominibus exhibere deberet. Unde reginam quoque admonet, ut regem ad honestam et regi congruam studeat exhortari conversationem; item, de militaris rei dispositione, pro solvenda Belvacensis urbis obsidione, in qua designare curavit, qualiter Ecclesiam sibi commissam tractaret, ecclesiasticas scilicet actiones per monasteriorum praepositos, et archipresbyteros, curam villarum ac dispositionis domus, regaliumque servitiorum et hospitum, querelasque clamantium vel interpellantium, per fidelissimos laicos; item, de itinere ad superiorem Franciam, qualiter disponatur, et quomodo regnum istud ordinatum dimittatur; item, de synodo quam praecipiebat rex convocari infra parochiam Remensem, ostendens quibus ex causis convocari debeat synodus, et de aliis quibusdam utilibus rebus; item de causa Hilduini abbatis defuncti; item, de causa Gerardi comitis; item, de causa Ludovici regis Germaniae fratris ejusdem Karoli; item, de causa Lotharii regis Italiae, nepotis ipsius Karoli; item, de opera pontis, quem rex cum ipso ac caeteris nonnullis fidelibus suis faciebat ad Pistas in Sequana; item, de causa Hincmari nepotis sui, montis Lauduni episcopi, plures scribit epistolas, pro quo multum apud eumdem regem laboravit; item, de infirmitate sua, et de peregrinis quibusdam monachis suscipiendis; item, de rebus sancti Remigii sitis in provincia Viennensi, vel Aquensi; item, de ordinationibus quorumdam episcoporum et nonnullarum ecclesiarum; item, de itinere ipsius regis ad Italiam post mortem nepotis ejus imperatoris Ludovici, quomodo iter illud disponat, et quomodo regnum istud ordinatum dimittat; item, de quaestionibus cujusdam Mancionis; item, de villa Noviliaco, et rebus ad ipsam pertinentibus; item, pro litteris Ludovici regis fratris ipsius Karoli, quas illi pro visione, qua pater suus sibi apparuit, et miserat, quarum exemplar transmisit eidem Karolo, cum exemplari epistolae, quam pro hac re ipsi Ludovico direxerat; item, pro causa Waltarii defuncti, viri clarissimi, et de imagine Salvatoris; item, pro causa Laudunensium, et ordinando eis pontifice post dejectionem Hincmari; item, de eadem re; item, de passione sancti Dionysii a Methodio Constantinopolitano Graece dictata, et ab Anastasio, Romanae sedis bibliothecario Latine conscripta, et de vita vel actibus beati Sanctini, et quid in his invenerit de commemoratione S. Dionysii; item, de villis sancti Remigii in Vosago, qualiter usque ad id temporis sint habitae. Pro diversis quoque rebus aliis diversas ad eumdem dedit epistolas.
5.19
LIBER TERTIUS. CAPUT XIX. Quae Ludovico ejusdem Karoli filio scripsit.
5.19
Item, ad Ludovicum regem filium hujus Karoli, quem unxerat et consecraverat, de conjecto Normannis dando; item, de disponendis regni utilitatibus, et ordinatione atque consilio patris imperatoris sequendo; item, post obitum ejusdem imperatoris, de ordinandis regni sui principiis, proponens ei exempla praedecessorum suorum, et instruens eum per capitula de justo regni regimine, et honore sanctae Dei Ecclesiae, caeterisque sibi ac regno necessariis rebus; item, de quibusdam praesumptoribus corrigendis, et temperanda censura correctionis, et aliis commoditatibus; item, ne quippiam contra canonicas moliretur regulas, nec alicubi hoc episcoporum praeciperet, ne sententiam divinam incurreret; item, qualiter commonuerit ex praecepto regis ipsius Hugonem Lotharii regis filium, super malefactis quae agebat, et de hominibus suis ad regem cum hostili apparatu dirigendis. Ad filios quoque ipsius defuncti regis, Ludovicum et Karlomannum, pro electione canonica ecclesiae Tornacensi vel Noviomensi obtinenda post obitum Ragenelini episcopi; item, pro ipsa electione jam facta, quam indigne tulerant ab ipso archiepiscopo fuisse dispositam; item pro eadem, ostendens qualiter in electione ipsorum consenserit, quando electi sunt ad regni principatum et quae ab eis pro hac electione mandata perceperit et quale sit ministerium regale, et quale pontificale, et qualis eligendus vel ordinandus sit episcopus, et qualis vel qualiter non debeat ordinari, et ut divinas auctoritates addiscere curent; item, pro cadem re, sacris demonstrans auctoritatibus quam graviter in Deum peccarent, qui ordinationem illam tandiu differre facerent, et de objectis sibi a Gosseno super Ludovici regis patris eorum assensu. Quare Ansgardim uxorem abjectam eum recipere non coegerit, et Adelaidim ab eo retineri non prohibuerit, et de litteris Ludovici regis ad eum pro filiorum suorum provectione datis, et de mandatis istorum regum ad se indebite missis; item, ad hunc Ludovicum solum de consilio a se petito, quale sit utile regi consilium, et qualiter debeat agere judicium et justitiam, et quid haec boni conferant observata, quidve mali neglecta irrogare soleant, etc.; item, ad regem Karlomannum adolescentem et ad episcopos admonitionem de disponendo regali ministerio per capitula; item aliam admonitionem ad eumdem regem, similiter per capitula.
5.20.1
LIBER TERTIUS. CAP. XX. De iis qua Ludovico fratri ejusdem Karoli scripsit.
5.20.1
Ludovico regi Germaniae, praefati Karoli regis nostri fratri, nonnulli quoque scripsisse reperitur, ad petitionem ipsius regis, de quibusdam quaestionibus super quibus fuerat interrogatus ab ipso pro quodam Fulcrico, reddens ei rationem dignam, cur excommunicaverit ipsum, quem sub obtentu absolvit agendae poenitentiae; item, pro tuitione ac defensione rerum Remensis ecclesiae in Thoringia conjacentium; item, de pervasione regni fraterni, dignis et utillimis ei hoc dissuadens admonitionibus, ne id ad suam aggrediatur damnationem; item, aliam de hac eadem re cum caeteris regni hujus episcopis ad eumdem regem scribit epistolam, episcopali moderatione refertam; item, semel ac secundo ad ipsum per se, de his quae mandaverat ab eo fieri in adventu suo Remis, ut non sicut disponebat, nec tali veniret tempore quia incongruum esset, et animae suae inopportunum; item ad eumdem qualiter de pace inter ipsum et fratrem ejus Karolum stabilienda laborabat, referens ei gratiarum actiones pro filiis ecclesiae Remensis, qui in ipsius bene tractabantur regno: petens ut secure liceret illis suas, quas ibi habebant, tenere proprietates; item de metallo quod ei transmisit ad faciendum signum, subjungensque de pace atque charitate servanda et voluntate Dei sequenda, ut illi mandat, admonitionem; item pro rebus ecclesiae Remensis apud Thoringiam sitis; item de reliquiis sanctorum Remensis ecclesiae, quas illi sicut petierat transmittebat, et de libro vitae, virtutumque S. Remigii, item de rebus S. Remigii sitis in Thoringia; item, de passionibus sanctorum, et de rebus suorum hominum, quas in illius regno habebant, ut de his nullum praejudicium sustinerent; item scribit cum Remigio Lugdunensi, Arduico Vesontionensi, Erardo Turonensi, Adone Viennensi, Egilone Sennensi archiepiscopis eidem Ludovico Regi, pro Bertulpho Treverensi archiepiscopo, reprehensibile ac periculosum demonstrans esse, quod actum ab eo compererat, de hac metropoli scilicet et Treverensi ecclesia, ut eam invadi, discindi ac depopulari a pervasore permitteret quodam monacho ejusdem ecclesiae: ostendens, quia licet regulis potestas praesideat humano generi dignitate, rerum praesulibus tamen divinarum devote colla submittit, atque ab eis causas suae salutis expetit, inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis, subdi se debere cognoscit religionis ordine, potius quam praeesse. Itaque inter haec illorum se pendere judicio, non illorum ad suam velle redigi voluntatem.« Proinde,» inquit,« sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro divinitatis cultu quod congruit: ita regiae potestati( quod absit) non mediocre peculum est, si cum debeat parere refugit, quod ei ex divina voce a sacerdotibus nuntiatur: Domino dicente in Evangelio: Qui est ex Deo, verba Dei audit. Si autem vobis aliquis minus devotus suggessit, quod in eadem metropoli, in contemptu vestro, vel contra fidelitatem vestram, metropolitanum pontificem ordinari fecimus, quin potius consensu unanimitatis nostrae ipsi secundum sacros canones ordinavimus, quia, ut scriptum est: Sicut Deus loci angustia non continetur, ita verbum ejus non est alligatum: collaudante Redemptore ac Salvatore nostro, quod centurio in hoc sensu dixerat: Dic verbo, et sanabitur puer meus; videlicet quod hic dixeris, illic fiet. Qui in discipulis suis hodieque nobis, licet indignis, loquitur: Spiritus patris vestri loquitur in vobis, qui replet orbem terrarum. Nolite credere, quaesumus, prava suadenti, quia pro certo sciatis, non in contemptu vestro, neque contra fidelitatem vestram, in eadem metropoli sede pontificem ordinavimus, sed perpendentes( quod et vos melius scitis) quanta et per quanta tempora ipsa Ecclesia desolata et destituta sit, et quanta contra Dei voluntatem non solum in eadem parochia, sed et in tota provincia ad eam pertinente, increverint: cum nihil canonice sine primate suffraganei episcopi agere valeant, nihil quod ad proprias parochias pertinet, ibid. commoditatem regularem invenientes, canonice pontificem ordinavimus. Quod et secundum divinas leges agere possent atque deberent ipsius metropolis suffraganei, ei tanti numeri forent, ut per se regulariter possent ordinare pontificem, qui non minus quibus a tribus praevalet regulariter ordinari.» Prosequitur etiam depromens auctoritates sanctorum Patrum, quibus fulti hoc egerant. Et subinde:« Et quia tot in eadem provincia suffraganei non erant episcopi, ut metropolitanum regulariter ordinare valerent, quoniam Ecclesiae Remensis et Treverensis comprovinciales atque sorores et ex auctoritate et ex antiqua consuetudine habentur, ea conditione ut qui prior earum fuerit episcopus ordinatus, prior etiam habeatur in synodo, et si mutuo consilio et auxilio faveantur, atque fulciuntur: Treverensis provinciae episcopi a primate provinciae Remorum solatium suae ordinationis, secundum sacras regulas quaesierunt, sicut sancti Sardacenses canones dicunt, scilicet ut si contigerit in una Provincia, in qua plurimi fuerunt episcopi, unum forte remanere episcopum, et populi convenerint, episcopos vicinae provinciae, debere illum prius conveniri episcopum, qui in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum. Ex quibus rite colligitur, quia si provincia Treverensis non nisi unum vel nullum haberet episcopum, episcopi Remensis provinciae, petenti clero et populo Treverensis Ecclesiae, deberet ordinare episcopum. Cui Ecclesiae omnes. quorum nomina praescripta in capite hujus epistolae legit gloria vestra, unanimi voto atque consensu fratrem et consacerdotem nostrum Bertulfum, ut praemisimus, regulariter pontificem ordinavimus, sicut ex sacris regulis et ordinationis ejus gestis ostendere possumus, et si necesse fuerit, ostendemus. Quapropter ipsius ordinationem, et dispositionem rerum ac facultatum ecclesiasticarum, sicut sacri praefigunt canones, ita defendimus, et perpetuo defendemus, sicut et ordinem nostrum: quia si ipse non est episcopus, nec nos debemus nominari episcopi. Et si quis voluerit contra ordinationem ejus sinistris quidpiam dicere, exeat et dicat: verumtamen memor communionis suae, quia aut ipse non communicabit ecclesiastico et episcopali ordini, aut nos non communicabimus, ministerio episcopali. Unde verbis beati Leonis Theodosium Augustum quondam alloquentis, vos, Christianissime et venebilis nobisque charissime rex, cum consacerdotibus nostris alloquimur, implentes reverentiam clementiae vestrae sinceri amoris officio, cupientesque vos placere per omnia Deo, cui pro vobis a nobis, et ab Ecclesiis nobis commissis supplicatur, ne ante tribunal Domini rei de silentio judicemur, obsecramus coram unius deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur, cum ipsa vestri sit custos et auctor regni, et coram sanctis angelis Christi, ut in eo statu atque immunitate seu privilegio cum suo pontifice Treverensem ecclesiam esse jubeatis atque conservetis, quo vestri progenitores atque praedecessores, sed et in quo frater ac nepos vester Lotharius, pater scilicet ac filius, canonica conservarunt, quatenus et vos meritum inde apud Deum, et beatum apostolorum principem Petrum in cujus honore ecclesia ipsa est consecrata, habeatis, et nos amplius debitores in orationibus et caeteris debitis obsequiis acquiratis. Quia nisi pro vestra reverentia hoc differamus, jam in pervasorem ipsius ecclesiae judicium in terris exertum haberemus, quod 630 episcopi in magna Chalcedonensi synodo de hujusmodi decreverunt, et de coelo super eum intentant, et in judicio divino ad aeternam damnationem exerent, nisi dignam poenitentiam egerit;» et caetera de auctoritatibus sacrorum canonum. Post quae subjungitur:« Unde vestra religiosa et nobis charissima dominatio certissime sciat, quia quandiu iste frater noster Bertulfus a nobis in Treverensi Ecclesia ordinatus episcopus in hoc mortali corpore vixerit, alter in eadem Ecclesia ordinatus episcopus non erit, nisi forte ipse, quod absit, sacris regulis obvians, per easdem sacras regulas deponatur. Et isdem praesumptor et apostata monachus Walto de monasterio Treverensis parochiae nunquam, jam judicio Spiritus sancti super eum prolato, in Treverensi Ecclesia, quam exitiabiliter usurpavit et laesit, poterit esse episcopus. Et si, ut diximus, pro vestra reverentia hoc non differremus, non solum per sacros canones decerneremus, ut nunquam et nusquam ad gradus ecclesiasticos praesumeret accedere, verum sub anathemate eum ponentes, retrudi in ergastulo, secundum sacras regulas, decerneremus: et si in contumacia sua perstiterit, sine ulla retractatione modis omnibus decernemus. A praefatis autem intentationibus sacrorum canonum vos immunem atque exsortem a Domino, per quem reges regnant, et ex quo et per quem exordium sacer coepit episcopatus, fieri totis nisibus exoramus, illius clementiam deprecantes, ut det vobis velle et perficere pro bona voluntate quae praecepit: quatenus mereamini percipere aeterna gaudia, quae se diligentibus repromittit.» Item respondens ad litteras, quas idem rex ei transmiserat, rogans ut tam per se quam quoscunque poterat, orationes ageret pro genitore ipsius regis, qui apparuerat ei in visione, obsecrans ut poenis eriperet eum quibus detinebatur. Unde et satis utilem ad eum rescribit epistolam de modo et qualitate orationis, auctoritatibus plenam. Item pro rebus sancti Remigii sitis in Vosago, et alia plura. Ad filium quoque ipsius, aequivocum ejus, scribit pro villa Deduciaco, significans qualiter sanctus Clodoaldus eam S. Remigio dederit, et quomodo Karolus Pippini regis filius eamdem villam apud Tilpinum archiepiscopum obtinuerit in praestariam, ea conditione, ut capellas ad ipsam pertinentes cum nonis et decimis episcopus Remorum retineret, et rex duodecim libras argenti in luminaribus ecclesiae daret, et quod hunc censum tam ipse rex, quam successores ejus persolverint, et quod ipse quoque a patre illius eumdem censum de praefata villa receperit. Sed et de villa Noviliaca, quomodo a Karlomanno data fuerat sancto Remigio, et quid postea de ipsa fuerit actum. Item ad eumdem de consilio divinarum Scripturarum quaerendo et observando, et de consiliariis inconsideratis, caeterisque rebus qualiter istud regnum habebatur, et ne illud invadere praesumeret. Item pro salvanda civitate Remensi, et parcendo sacris locis, si veniret. Item qualiter egerint episcopi erga Ludovicum filium Karoli, quando eum regem consecraverunt, quia iste aliter audierat. Item de duabus uxoribus ipsius Ludovici filii Karoli, qualiter actum fuerit, et caetera.
5.20.2
Scribit et Pippino regi Aquitanico, pro rebus ecclesiae suae in pagis Arvernico, Lemovico et Pictavico sitis, pro quibus etiam litteras Karoli regis ad eumdem Pippinum mitti obtinuit, quas res Frigidoloni viro illustri tutandas commisit. Karolo quoque Ludovici transremensis filio, collaudans fidei benignitatem, quam conservabat erga filios sobrini sui Ludovici Karlomannum et Ludovicum, obsecrans eum pro Ecclesiae Dei honore ac regni hujus statu et defensione, atque ut praefatis pueris regiis constitueret prudentes, justosque paedagogos, qui eos docerent Dei famulos honorare, et mandata Dei servare, semetipsos regere, regnique gubernacula rite tractare. Item pro causa Sigeberti fidelis sui. Item Lothario regi, filio imperatoris Lotharii, pro villa Deduciaco, quam pater ejus reddiderat ecclesiae Remensi, ne res ad ipsam pertinentes aliquibus personis, sicut eum facere audiebat in proprietatem periculo suo traderet, vel colonos ipsius villae absolveret, si quid autem tale a se factum fuisset, emendare curaret. Item pro ejusdem villae male tractata dispositione, et censu, quem cum periculo animae eum retinere fatetur, intimans quod sanctus Clodoaldus eamdem sancto Remigio dederit, admonens ne hoc inde ageret, unde condemnationem animae acquireret. Item pro electione episcopi ecclesiae concedenda Cameracensi. Item de utilitate animae, regioque ipsius honore, in qua commemorat, qualiter pater ipsius Lotharius Augustus ei se ipsum, suamque commendaverat animam
5.21
LIBER TERTIUS. CAPUT XXI. De his quae quibusdam archiepiscopis vel episcopis scripsit.
5.21
Diversis etiam tam episcopis quam archiepiscopis multimoda utillima dedit scripta. Hecti trevirorum archiepiscopo scribit ordinationis suae primordia, offerens se socium et obsecutorem in ecclesiasticis negotiis ipsius paternitati; item de eadem re, petens se ab eo instrui, et pro filio haberi, significans etiam de itinere suo, quo se Romam petere disponebat; item de Gondrico, quem excommunicaverat ille, et de Fulcrico a se excommunicato, qui refugium in Treverensi habere videbatur episcopatu. Guntbaldo archiepiscopo scribit pro quodam presbytero, de jure ecclesiastico conservando; item pro his quae in synodo gesta fuerant; Amolo Lugdunensi, de placito quod habuerat cum rege regnique primoribus, de Judaeorum in hoc regno statu; item de synodo a tribus regibus condicta, et de Ebone praecessore ipsius, et aliis nonnullis, in qua eum charissimum et unanimem sibi patrem se habere significat; item de Lothario rege, et aliis quibusdam rebus, in qua se filium dilectionis ipsius appellat; item de Gothescalci vita vel conversatione, praedicatione, deprehensione, atque condemnatione, rei veritatem exponens; Hrabano Moguntiae praesuli, super ejusdem Gothescalci susceptione vel discussione; item de hac eadem re, et quid post susceptionem ipsius de eodem egerit, qualemve invenerit ipsius vesaniam, consilium ab eo rationabilius, quid sibi adversus eum agendum sit, expetens; item de doctrina et haeresi ejusdem, et quid in eum fecerit, postquam in synodo haereticus comprobatus fuerat, nec corrigi potuit, et quid ipse contra doctrinam ejus sentiat damnationemque ipsius, quaeve contra eumdem scripserit, huic discutienda direxit, quaerens etiam qualiter de Trinitatis fide ac praedestinatione diversorum Patrum sint intelligendae sententiae: in qua epistola asserit hunc beatum Hrbanum solum tunc temporis de discipulatu beati Alcuini relictum; Landramno archiepiscopo, de consilio, quod ab eo petierat pro monasterio puellarum, quod rex dari praecipiebat inconvenienti personae, quid inde sibi foret agendum, utiliter admonens, ut ministerii sibi commissi sollicitudinem ferventius gerat; Teutgaudio Treverensi, de primatu quem deferri ab eo debere scripserat ille sedi Trevirorum, insinuans id eidem sedi a sede Remorum nunquam fuisse delatum, etc., item secundo ac tertio de causa Fulcrici excommunicati; item pro rebus Ecclesiae Treverensis in Aquitania sitis, pro quibus idem domnus Hincmarus satis egerat apud Arnoldum quemdam Aquitannum, qui eas tenebat, ut ipsas Ecclesiae Treverensi restitueret, quod et se obtinuisse significat Amalrico religioso, archiepiscopo, compatiens tribulationibus ipsius, et consolans patientiam, atque congaudens sanctitati ejus, quem chariorem inter charos se delegisse significat, mittens ei quaedam pretiosa ornamenta, casulam scilicet diaprasinam, quam habebat unicam, et alia munuscula cum solidis centum. Item scribit eidem pro rebus Remensis Ecclesiae in Aquitania sitis, quas ei rex restitui jubet, quasque tractandas eidem Amalrico fiducialiter committit. Rothlando archiepiscopo, pro rebus sancti Remigii conjacentibus in provincia, et pro quondam presbytero in synodo excommunicato, et altero in loco ipsius ordinato. Rodulfo Biturigensi, pro rebus Remensis Ecclesiae in pago Lemovico conjacentibus; item pro quibusdam excommunicatis; Guntario Coloniensi, ut intercedat apud Lotharium regem, et satagat pro electione canonica Cameracensis episcopi post decessum Theoderici venerandi praesulis; item secundo, vel tertio pro hac eadem re, affirmans non nisi regulariter in diebus suis illic episcopum ordinandum Luitberto[ c. j, Luidb.] Maguntino, pro rebus sancti Remigii sitis in Vosago[ Vosge], significans qualiter quidam Gibero pro earum rerum pervasione sensum perdiderit, et per integrum mensem sine intermissione vexatus, cum dolore et periculo maximo vitam finierit; item pro tuitione rerum praescriptarum, et earum familiae defensione, vel gubernatione saepe scribit; item de collocutione sua quam, habuit apud Trecas cum Joanne papa, et quid boni cum eo locutus fuerit de ipso, exhortans ut litteras et missum papae benigne suscipiat, et ad eum venire studeat; item de quodam transgressore presbytero. Scribit idem venerabilis Hincmarus et ad Lotharium Italiae regem, qui se, relicta uxore propria, cuidam feminae copulaverat, dans ei consilium, et admonens, ut eam a praesentia sua omnibus removeret, significans se domni Adriani( Adriani II) papae litteras et mandata super hac re suscepisse, et ut idem rex in hac causa ipsius papae praecepta conservet, suggerere curat; item, aliam epistolam de hominibus pacem recipere nolentibus, quid inde fieri debeat, collaudans quod de quibusdam talibus regale jam ministerium exercuerit. Scripsit et Apologeticum contra obtrectatores suos, qui calumniabantur eum diversis detractionum appetitionibus, scilicet apud papam Joannem, quod nollet auctoritatem recipere decretorum pontificum sedis Romanae, ad quae[ rest. pro atque] et tunc in synodo Trecassina, et postea in hoc Apologetico respondit, refellens hos conviciatores suos, et se decretalia pontificum Romanorum a sanctis conciliis recepta et approbata recipere et sequi discrete, prout sunt sequenda, depromens; de Hincmari quoque Laudunensis depositione vel restitutione, qualiter actum sit manifestans. De hoc etiam unde calumniatus fuerat a quibusdam apud eumdem papam, quasi diceret non ipsum majoris dignitatis esse papam quam esset ipse; de ordinatione quoque Hedenulfi in locum Hincmari in episcopatu Laudunensi, et confirmatione papae ipsius ordinationis; item de Karlomanno, et aliis quibusdam rebus, de quibus eum veritas excusabilem reddidit. Quibusdam quoque calumniantibus, licet respondere posset, asserit se noluisse, ne conviciis convicia videretur reddidisse[ ms., vitia videretur addidisse], gloriosius esse ducens eosdem tacendo fugere quam respondendo superare, ne suam gloriam quaesisse putaretur. Scripsit etiam quaedam ad Adrianum papam, qui Romanus pontifex nonnulla ei dirigere se scripta commemorat. Cui etiam mittens epistolam suam per Actardum Nannetensem episcopum laudibus plenam, delegavit, ut ejus vice in istis partibus super Lotharii causa fungeretur, quatenus quod inde Nicolaus papa decreverat servaretur. Respondit etiam ad capitula quaedam, regni Francorum episcopis a Joanne papa transmissa de privilegiis sedis per 7 capitula, quoniam idem papa nisus fuerat Ansegisum Senensem episcopum primatem constituere, ut apostolica vice per Gallias et Germanias frueretur[ f., fungeretur]. Cui conatui venerabilis hic praesul Hincmarus efficaciter obstitit. Scripsit denique ad diversos episcopos idem domnus Hincmarus plurima; Remigio archipraesuli, pro rebus sancti Remigii in provincia Cisalpina conjacentibus, quas idem committens, petit ut easdem in sua tuitione suscipiat; item, pro ordinatione Isaac Lingonensis episcopi; item, de constitutione[ ms. consuetudine] synodica propter ecclesiasticarum rerum pervasores[ Rem. Lugdun.], et alia; item, de causa praefati Lotharii regis, et de praedictis rebus eidem nonnulla scripta direxit; item, ad eumdem Remigium, et caeteros episcopos, domni papae Nicolai auctoritate, in synodum apud Suessionem venire jussos, pro causa Vulsadi et collegarum ejus. Adoni Viennensi archiepiscopo scribit inter caetera, pro epistola beati Aviti ad sanctum Remigium scripta, quam quidam Rotfridus monachus ei dixerat se apud eumdem Adonem legisse. Sed et si qua praeterea de sancto Remigio reperire valeret, ei super aurum et topazion pretiosa et amabilia mitteret. Herardo Turonensium antistiti, de quibusdam apostatis ad Ecclesiam redeuntibus, et aliis poenitentibus suscipiendis. Item de aliis quibusdam rebus, ut amico charissimo, qui eadem praesuli nostro ad ipsum veniens fraterna se dilectione commiserat, petens ut ubicunque posset regiae dominationi pro Ecclesia illius suggereret. Obitu quoque suo propinquante, litteras ad eum ipse dictavit, et ei qui domno Hincmaro de obitu illius nuntiaturus erat, easdem litteras ipsi deferendas dedit. Sed et missi Turonensis Ecclesiae hac fiducia fulti, post obitum hujus sui archiepiscopi, ad eumdem domnum Hincmarum venerunt. Cleri quoque ac plebis petitionem ad ipsum deferentes, ut regiam celsitudinem pro eis deprecaretur, quatenus electionem canonicam rex ipsius concederet. Quod et idem pontifex promptissime peregit. Intimans etiam regi de quodam clerico, qui se ingerebat, non recipiendo, significat quod episcopi ejusdem provinciae, clerus quoque et plebs ipsius Ecclesiae, invitati auctoritate apostolicae sedis, Actardum sibi velint donari episcopum, qui in eadem ecclesia baptizatus, nutritus et ordinatus fuerat, licet aliae civitati datus episcopus, sed paganorum infestatione depulsus, et pallio fuerat a sede apostolica honoratus, ut etiam si locus de metropoli adveniret, ibi incardinaretur. Datque insuper regi consilium, quid clero, quid laicis agere sit interim praecipiendum, quid de rebus quas ex beneficio regis habebat fecerit, intimans, qui ex his, quas reliquerat regi placeat, requirens. De quibusdam quoque libris sancti Augustini, quos sibi ab eodem remitti petierat, et de objectionibus Graecorum, super quibus Nicolaus papa eidem mandaverat et alia quaedam. Bertulfo Trevirensi archiepiscopo, instruens eum de ordinanda et gubernanda dioecesi vel parochia sua, etc. A quo etiam rogatus Wiliebertum Catalaunensem episcopum misit ad ordinationem Arnoldi Tullensis episcopi, quia eodem Bertulfo infirmitate detento, numerus episcoporum a sacris canonibus praefixus in ordinatione praesulis ei non aderat. In hujus etiam Bertulfi ordinatione jam pridem jussione Karoli regis Hincmarum episcopum Laudunensem, Hodonem Belvacensem, et Johannem Cameracensem transmiserat, ad petitionem Adventii et Arnulfi episcoporum ejusdem Trevirensis dioeceseos, quomodo id rite deberet, eos canonica apostolicaque informans auctoritate, ut a sacris regulis, nulla aut negligentia, aut praesumptione, in aliquo discederent. Scribit etiam praefato Bertulfo pro quibusdam capellis ad villam Duodeciacam pertinentibus, quas quidam ex parochia Trevirensi usurpabat per factionem cujusdam presbyteri, petitque sibi de his justitiam fieri. Item pro litteris quas Ludovico regi Transrhenensi mittebat, ut eas regi atque reginae relegi faciat, et quae apud eos inde audierit litteris sibi remandet. Litteras etiam quas Arnoni episcopo transmiserat, sibi legi faciat, et regem atque reginam, sed et populum de illorum salute et pace sanctae Dei Ecclesiae commoneat. Joanni Rothomagensi, respondens ad interrogationem ipsius de quodam clerico, qui ad Ecclesiam quamdam promotus regendam, ordinari per aetatem rite non poterat. Rothstano Arelatensi, qui ei de suae ecclesiae vexatione scripserat, et de quadam femina potenti, quae res usurpabat ecclesiasticas, quid ei super his sit agendum rescribit. Adeloldo Turonensi petenti ut sibi liceret oratorium aedificare ac consecrare in villa suae ecclesiae regio dono datae, sita in Remensi parochia, quae Turris vocatur, rescribit, petita concedens ea conditione ut antiqua villae ipsius ecclesia, vel presbyter ejusdem nullum privilegii sui propter hoc detrimentum pariatur. Leoni episcopo, et custodi bibliothecae Romanae Ecclesiae litteras mitti pro susceptione legationis suae, ut obtineat apud papam Leonem, quatenus ejus petitionem benigne suscipiat, et paterne rescribat eidem de his quae in litteris ab eo missis continebantur. Gregorio quoque ejusdem Romanae Ecclesiae nomenclatori et apocrisiario petens ut inter fideles amicos suos eum tenere dignetur. Item postulans ut domno apostolico suggestionem suam acceptabilem fieri petat, benedictionis ei munuscula dirigens. Formoso sedis ejusdem religioso episcopo, collaudans ejus, quam audierat, sanctitatis et scientiae formam, quaerensque ipsius habere familiaritatem, et ut ipse pro se dignetur orare, vicem reprehendere spondens, et quaedam ei munera mittens, ut sui memoriam in orationibus habeat. Item postquam litteras suas idem Formosus ei remiserat, in quibus de charitate ergo eum significaverat, intimat quia magnam in ipso haberet fiduciam. Item Gauderico episcopo praefatae Ecclesiae, ut eum in suae dilectionis suscipiat gremium, et Dominum sanctosque apostolos pro eo dignetur implorare. Joanni praefatae sedis episcopo eadem pene scribit, et canones Martini papae, Evangelium quoque Nazarenorum sibi ad transcribendum mitti petens, quaedam etiam xenia illi transmittit. Vulfado Biturigensi archiepiscopo, de his qui inconsulte uxores suas interficiunt, sententiam Paulini, quam sibi mitti petierat, scribens. Sed et de aliis rebus. Frotario Burdegalensi, qui sibi talem dixerat versum: Remus equum nobis, mulum Burdegala vobis. talem post remisit: Remus equum misit, mulum Burdegala nullum. Et alia quaedam ad eumdem scripsit; pro monasterii quoque sanctae Radegundis regulari electione abbatissae, etc.; item, de ordinatione Fulcrici; item, Weniloni Rothomagensi, de operariis et opera, quam faciebat ad Pistas in Sequana; item de causa Rothadi et Odonis episcoporum. Drogoni Metensium praesuli, imperatoris Ludovici fratri, pro familiaritate ipsius adipiscenda: item, referens ei gratiarum actiones pro sollicitudine quam habere videbatur Remensis Ecclesiae, petens etiam de quodam fratre hujus ecclesiae ministro, ut ita frueretur obsequiis, quatenus ecclesia ista necessariis ipsius posset uti solatiis, et alia quaedam. Rothado Suessonico, quem saepe ad synodum venire differentem vel negligentem vocabat, scribit de quibusdam criminatis parochiae Suessonicae personis, vel purgandis, vel poenitentiae subigendis; item, pro ordinandis quibusdam Ecclesiarum ministris; item, pro recipiendo et adducendo ad judicium Gothescalco, quem domnus Rabanus ad dioecesim Remensem remiserat: qui profectus fuerat ex parochia Suessonica, scilicet Orbacensi monasterio; item, pro ordinatione monasterii sancti Medardi, et restituenda in eo regula; item, pro quibusdam monachis ex monasterio Altvillarensi fuga dilapsis; item, pro Godoldo, qui clamabat indebite se communione privari, pro quo etiam tertio litteras ad eum direxit; item, pro quibusdam presbyteris, qui clamaverant in synodo injusto se ab eo ecclesiae rebus privatos, et quia irrationabiliter synodi mandata tractaverat, nisi se corrigeret, canonicae ultionis delegat interminationem; item pro ordinatione Hincmari, post obitum Parduli Laudunensis episcopi; item, pro Adeloldo presbytero juxta sententiam synodi restituendo, pro quo litteras ei miserat, quas ille penitus contemnebat; item pro mandatis regis Ludovici et firmitate ab eo quaesita, quae sacerdotio non congruebat; item pro clerico quem mitteret ordinandum ad regendum ecclesiam in villa Turre sitam; item, pro parochia, de qua contentione agebatur inter eum et Erpuinum Sylvanectensem episcopum; item, idem cum aliis Remensis dioeceseos episcopis, de Graecorum adinventionibus, quas contra canonicas statuere conabantur regulas. Pro quibus tam ad ipsum, quam ad caeteros hujus regni archiepiscopos domnus Adrianus papa litteras dederat. Insuper et alia saepenumero pro diversis negotiis ad eum scripta direxit. Immonni Noviomagensi episcopo, pro synodo comprovinciali a rege Parisiis[ i, Parisius] condicta, et pro ordinatione Irminfridi post decessum Hildemanni Belvacensis episcopi; item, pro ordinatione Parduli post obitum Simeonis Laudunensis; item, pro consilio et auxilio dando Theoderico Cameracensi praesuli, super quodam inobediente, qui Deum non timebat, et ecclesiasticum ministerium non reverebatur; item, pro quodam presbytero, cui legem canonicam concedi monet; item, pro quadam femina, quam indebite queritur excommunicasse; item pro colloquio episcopali habendo. Erpuino Silvanectensi, pro quodam homine quem irrationabiliter ab eo excommunicatum ut compererat, intima, mandans ut obviam sibi veniat, et quid inde rectius sit agendum, secum pertractet; item, pro quodam presbytero rebus ecclesiasticis indebite frustrato; item, pro quodam clerico, qui se praejudicium ab eo pati clamaverat; item, pro mandatis Adriani papae de praenotato presbytero; item, pro mandato regis regulariter exsequendo. Lupo Catalaunensi, pro synodo celebranda; item, pro quodam, qui dolo deceptus fuerat, ut infantem proprium ad catechizandum teneret; item, quid de hac re synodus decreverit. Cui etiam testimonium bonae vitae perhibet in epistola, quam scripsit post obitum ipsius ad regem Karolum pro impetranda electione regulari Ecclesiae Calalaunensi. Prudentio Trecassino scribens, quaeritur quare sibi praesentiam suam subtrahat, significans se ab eo consilium quaerere velle de statu et compressione Gothescalci, intimans quod de ipso actum vel judicatum fuerat in synodo, quo eum reclusum tenebat judicio, et quia multis modis eum converti tentaverit, et de moribus ac superbia ipsius, et sic in coena Domini, vel in Pascha debeat illum admittere ad audiendum sacrum officium, vel accipiendam communionem, et quid sibi videatur de sententia Ezechielis prophetae qua dicitur: In quacunque die ceciderit justus, omnes justitiae ejus in oblivione tradentur: et quacunque die peccator conversus fuerit omnes iniquitates ejus tradentur oblivioni. Sed et de consuetudine coenae Domini celebrandae. Item pro ecclesiis sedis Remensis in ipsius dioecesi sitis, quas ille aliter tractabat quam episcopali conveniret aequitati, ut de his et aliis, quae de ipse audiebat simul loquerentur, exhortans ut alterutrum se instruerent, et Domino mutuo commendarent. Pro qua re librum quoque scripsisse reperitur. Pardulo Laudunensi episcopo scribit pro transitu domni Ebonis antecessoris sui, ut illi sacerdotalis benignitas plenis charitate votis debeat exhiberi. Item de reconciliatione Luidonis inconvenienti, quod non potuerit ad eam peragendam adulationibus, vel exprobrationibus hominum insipientium deflecti: corroborans eum ad rectitudinem episcopalem divinarum testimoniis Scripturarum, ut per auctoritatis gradiatur viam, et quid ei de praefato sit agendum Luidone significans; item, pro eadem re; item, de recognitione, humiliatione, et absolutione Fulcri; item, de absolutione cujusdam, requirens ipsius consilium; item de jejunio a regina mandato; item de infirmitate et humiliatione Rothadi Suessonici, et de consilio quod ei dederat, ut illud in eo corroboret, et ab obsequendum prudenter exhortetur; item pro auro, quod ei mittebat, per eum reginae offerendo ad componendum quoddam Dei Genitricis ornamentum; item de opusculo Ferculi Salomonis a se composito, quod ei legerat, rogitans quid sibi videatur de illo. Item pro Ecclesia Morini vacante pastore, ut inde cum rege loquatur, qualiter, ipsa electio rite peragatur, et pro libris S. Ambrosii de fide sibi mittendis. Irminfrido Belvacensi, pro electione pastoris Ecclesiae Ambianensis, canonice consecrandi, post obitum Ragenarii praesulis; item, pro gubernanda prudenter Ecclesiae navi, quae in hoc naufragoso saeculi mari inter intestina concutiebatur bella. Eboni episcopo ecclesiae Remensis alumno, pro quodam fratre ab hac ecclesia fuga lapso, et apud ipsum commorante, ut quantocius illum diligenti cura remittere studeat; item, pro ordinatione Isaac in episcopatu Lingonensi, ut exhortetur Remigium archiepiscopum ad eamdem ordinationem peragendam. Theodorico Cameracensi, pro quodam Hectone Lotharii regis vassallo, cui communi consensu poenitentiam injunxerant, qui se absolutum a praefato Theoderico fuisse fatebatur, et pro quodam presbytero, quem idem Theodericus excommunicaverat, pro quo papa Romanus domno Hincmaro litteras miserit, quas ipse eidem Theoderico mittebat. Item, pro praefati Hectonis[ ms., Hettonis] absolutione; item, pro rebus Remensis Ecclesiae, quas sibi per praestariam Theodericus episcopus delegari petebat; item, pro ordinatione Hunfridi in episcopatu Morini; item pro ordinatione Ercamrai post decessum Lupi Catalaunensis episcopi; item, de adventu Ludovici Transrhenensis, quia Remis venerit, et quid egerit, quidve sibi praeceperit; item, pro Balduino, qui viduam Judith filiam regis Karoli furatus fuerat, ut sciat eum a se sub anathemate positum, et id per suam denuntiet parochiam; item, pro quodam, qui quamdam, feminam in concubinatu accipere persuasus fuerat a patre ipsius puellae. Folcuino Morinensi, pro quodam presbytero ipsius ordinato, qui clamabat injuriam se pati ab Immone praesule, petitque simul reliquias sanctorum in Morinensi parochia quiescentium sibi mitti, quia in consecratione ecclesiae Dei Genitricis altare ab ipso Folcuino consecrandum, et ex ipsius parochiae reliquiis honorandum praeparabat. Rainnero episcopo pro quodam presbytero, quem Notho archiepiscopus Arelatensis, ei litteris indicaverat abjectum canonice, et excommunicatum a synodo, altero presbytero in ejus loco constituto. Agio episcopo pro rebus Ecclesiae Remensis in Aquitania conjacentibus. Abboni Antisiodorensi, pro Heriboldo praesule defuncto, qui cuidam fratri apparens, admonuit de eleemosyna, et orationibus, atque oblationibus pro se offerendis. Aeneae Parisiorum, pro Rothado Suessionico, de quo quaedam inconvenientia apud regem ventilata fuerant, et rex eumdem Aeneam cum Immone Noviomagensi ad haec discutienda dirigebat. Almarico[ j, Almerico] Cumensis Ecclesiae praesuli, pro Egilberto diacono monasterii sancti Remigii monacho, quem eidem episcopo id petenti ad ordinandum, et regendum committit.
5.22.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXII. Quae instrumenta vitae, vel redargutiones Hincmaro nepoti suo scripserit.
5.22.1
Hincmaro nepoti suo Laudunensi episcopo, in ordinationis ipsius initio, instruens et edocens eum, qualiter juxta canonicam auctoritatem, commissam sibi tractare deberet Ecclesiam; item, admonens, ut provideat ne conspirationes inter sibi subjectos adoleret: sed et si exortae fuissent, mox rationis moderatione succiderentur, aut sibi si necesse foret haec intimare curaret, et quando synodum debeat celebrare. Pro quo valde laboravit, multaque illi scribit, reprehendens eum, et castigans de levitate morum et actuum suorum, admonensque ut ad cor suum redeat, et Deum tota intentione precari studeat, ut eum respiciat, et intelligere sibi atque corrigere perversitatem suam donet, quia videlicet nimis sibi sapiens esse videbatur, et pertinax in contentionibus, et quia leges ecclesiasticas ad suae voluntatis intentionem flectere nitebatur, et melius eas se putabat intelligere, quam seniores natu. Pro quo in tantum laboravit, ut etiam senioris sui regis offensionem incurrisse se dicat; illum vero impudenti fronte, erectaque cervice, trementibus labiis, et inflammatis verbis petitionem et humilitatem suam respuentem coram multis sustinuerit. Corripitque eum, quia nunquam se recognoscere de aliqua culpa, sed semper se defendere parabat, de habitu quoque, incessu, risu, juramentis, impatienti locutione, ira praecipiti, et aliis multis; item, quia contra sanctarum Scripturarum tramitem causa suae injuriae in paroc suae hiae gubernatione excesserat, ut haec corrigere studeat, admonens eum qualem se debeat exhibere verbis Apostoli ad Timotheum; item, de quodam sacrilegio, et a se pro sceleribus excommunicato, quod illi res ecclesiasticas ad turpis lucri praemium dederit; item, pro Hadulfo quodam ipsius clerico petens, quem idem Hincmarus excommunicaverat; item, de epistola papae Adriani ad quosdam episcopos per eum dirigenda; item, pro dispositione quarumdam parochiae suae ecclesiasticarum rerum, ut inde vel ad provincialem exspectaret synodum; item, pro excommunicatione Karlomanni, unde obedire ipsi nolebat, eum saepe commonens, ut contumaciam suae mentis deponeret, et ad obaudiendum sibi, ceu jam coram multis testibus professus fuerat in synodo atque subscripserat, se inclinaret; item, pro Berthario[ j. Berchario] diacono, quem metropolitanae[ ms. metropolitani] atque comprovincialis synodi judicium appellantem indebite sub custodia detinebat. Unde promens ei quod ita in eum agere non debuisset, praecepit illi auctoritate sacrorum canonum et sua, ut eumdem diaconum, vel si qui fuissent alii clericorum judicium regulare proclamantes ab ipso detenti, ad suum ac caeterorum episcoporum judicium libere venire permitteret, et ipse eidem se judicio praesentaret. Item convocans eum ad synodum, ubi Adriani papae mandata tractanda erant. Scribit ad eum praeterea multa; novissime voluminis seriem, rememorans in eo, ad mentis ejus oculos revocans qualiter illum orphanum dulci dilectione sub religione nutrierit, litteris erudierit, per singulos gradus ecclesiasticos usque ad episcopatus apicem provexerit.
5.22.2
« Nunc, inquit, retribuendum mihi mala pro bonis, et odio me habentem gratis, quoniam non faveo tuis infructuosis operibus, quandiu te patiar, multis a te afflictus injuriis? Etenim ab ipsa die ordinationis tuae tam verbis quam scriptis, et inordinatis actibus ac motibus tuis frequentibus adeo sum gravatus, lacerationibus atque contusionibus, ut taedeat me vitae meae, quia sic pro loci mei officio tuae insolentiae sum connexus, ut non solum post primam et secundam correctionem, juxta Apostolum, verum nec post plurimas privatim, et coram communibus familiaribus nostris, sed et coram rege, et episcopis ac plurimis aliis, verbis et scriptis commonitiones te valeam devitare. Et licet exoptem, ut darentur mihi pennae sicut columbae, et avolarem, ac requiescerem a te elongatus in aliquam solitudinem, non possum quoquam effugere, ut aut tua pertinacia contumacis praesentiae, aut missorum tuorum duriloquiis, aut scripturarum tuarum derogationibus et inutilibus naeniis, quin potius tragoediis, aut talibus quae non conveniunt episcopo, de te auditionibus non affligar, et jam tandem putavi te pigere talia exsequi, cum ecce nunc Idibus Novembris quartae indictionis prolixissimam rotulam, mendaciis et irrationalitatibus ac improperiis contra veritatem et auctoritatem repletam mihi misisti. Et miror cur sic exfrons factus, ut de Judaea Dominus queritur, nescis erubescere, et tibi non est nausea talia et tanta scribere, nisi quoniam utilitatibus non es intentus, neque in necessariis occupatus: et ut de aliis taceam, quae si ex ordine voluero replicare, antea deficiet lux diurna, quam legenda exinde deficiat pagina, replicabo tibi aliqua, quae non valeo nec debeo silentio praeterire. Videlicet quia statim ut a paternae nido educationis factus episcopus evolasti, et me et eos qui te nutrierunt deseruisti, et saeculares amicitias atque familiaritates quaesisti, et acquisisti, et sic subinde alios et alios deserens et acquirens, non solum de comparibus, sed etiam et de tibi commissis, ad hoc emersisti, ut contra sacras Antiochenas regulas praecipientes ut praeter me agere nihil debeas, secundum antiquam Patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum, quae ad tuam parochiam pertinent, possessionesque subjectas sine mea, vel coepiscoporum nostrorum conscientia administrationem in palatio domni regis obtinueris, quam administrationem tibi coram eodem domno rege et aliis qui adfuerunt ex sacris regulis interdixi, et aliquandiu ab eadem administratione cessasti. Postea autem per exteras, id est saeculares potestates contra Sardicenses canones eamdem administrationem cum abbatia in tertia provincia ultra Remensem provinciam sine mea conscientia obtinuisti. Ad quam abbatiam sine mea licentia quoties tibi placuit, perrexisti, et quandiu tibi placuit ibidem fuisti immoratus, contra Hilarii papae decreta dicentis: Illud non potuimus praeterire quod sollicitudine diligentiore curandum est, ne praeter metropolitanorum suorum litteras aliqui episcopi ad quamlibet provinciam audeant proficisci, quod etiam in omni genere officii clericalis per singulas debet ecclesias custodiri.
5.22.3
« Et sic antea Zosimus, et postea sanctus Gregorius decreverunt. Propterea quoque semel ac secundo litteris canonicis evocatus ad ordinationem episcopi in Ecclesia Cameracensi provinciae nostrae pastore destituta, unde apostolica sedes me suggerente non modice laboravit, nec ipse venisti, nec pro te vicariam personam, vel litteras tui consensus, ut regulae sacrae praecipiunt, ad me direxisti. Unde Symmachus papa ad Eonium ex sacris regulis promulgavit, ut si quilibet episcopus metropolitano pontifici juxta canonicam definitionem vocatus obtemperare noluerit, noverit succidendum se, quod non optamus, ecclesiastica disciplina. Sed et hinc a me conventus, nullam satisfactionem, nec etiam humile responsum mihi ac coepiscopis nostris exhibuisti. Post haec more tuae instabilitatis ac inconstantiae contra domnum regem in tantum te sine ratione contumaciter erexisti, ut et administrationem palatinam, et ipsam abbatiam tibi auferret, et a te exaggeratus duriora ingerenda tibi proponeret. Unde et scriptis, et verbis pro te satagens illum tibi reconciliavi. Indeque sicut sciunt plurimi, contra illum te iterum erexisti, et mandata sua, ut ad eum venires, contemnens, adeo illum ad iracundiam provocasti, sicut omnes in istis regionibus sciunt, ut coactus te per fideles suos sicut infidelem appeteret. Tu autem ante inauditam excommunicationem in meos, et multorum archiepiscoporum et episcoporum parochianos, sed et in ipsum regem sine mea conscientia contra sacras regulas jaculasti. Unde multos scandalizasti, et maximum scandalum non solum Ecclesiae, sed et regi ac regno intulisti, cum lex prohibebat ut per alienam messem transiens falcem non mittas, sed manu spicas conteras et manduces. Falcem, inquit, beatus Gregorius, judicii mittere non potes in ea segete, quia alteri videtur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpus monendo ct persuadendo, quasi mandando, converte.
5.22.4
« Post quam praesumptionem, adhibitis mecum confratribus nostris, te et cum eo pacificavi et episcopis, quorum parochianos excommunicasti, ut in te synodali sententia non inveherent, persuasi; sed et eosdem a te excommunicatos, licet non sine labore, adminiculante tamen domno rege, adversum te conquiescere feci. Sed tu addens pejora prioribus, sic domnum regem, sicut mihi longum est enarrare, et multi sciunt, iterum exaggerasti, ut causa tuae castigationis, te, sine mea voluntate, sineque meo consensu, aliquantulum detineri juberet. Tu vero causa tuae injuriae, me inconsulto, et sine consensu coepiscoporum Remensis provinciae, sicut petitio a clericis Laudunensis Ecclesiae mihi porrecta demonstrat, presbyteros et comministros ecclesiae ac parochiae tibi commissae excommunicasti, ut nemo in eadem parochia missarum officia celebraret, neminem parvulorum, etiam in mortis urgentis periculo constitutum, baptizaret, nullum ad poenitentiam quisquam, nec etiam obeunti communione viatica muneris subveniret; nulli defuncto in sepeliendo humanitatis obsequium exhiberet; donec aut tu ipse ad eos venires, aut a sede apostolica inde relationem reciperent. Quod audiens, fateor, vehementer exhorrui, et proinde ad te, metropolitana sollicitudine, litteras misi, monens et hortans te, ut tam exitiabilem excommunicationem et impietatis colligationem in tuum et multorum periculum intentatam, quantocius solveres. Sed et ad ministros Laudunensis Ecclesiae, timens immane multorum exitum, certissimas et irrefragabiles definitiones evangelicae veritatis, et apostolicae auctoritatis, atque sacrorum canonum et apostolicae sedis direxi, quatenus secundum easdem definitiones, quae in nullo convelli possunt, ex eadem periculosa et irregulari excommunicatione agerent et ipsi satis. Sed quia meae admonitioni obedire non voluisti, misi ad te iterum exinde litteras, sed et ad clericos Laudunensis parochiae, et nec sic te ad obediendum invitare praevalui. Post haec, quaerens adinventiones, ut te a metropolitana subjectione posses exuere, libellum de antiquorum Patrum scriptis ante sacros Nicaenae synodi, et aliorum sanctorum canones editis collegisti, in quibus sententias inter se dissonas, et contra evangelicam et apostolicam, atque canonicam et apostolicae sedis auctoritatem immiscuisti, et eidem libello sine metropolitani et coepiscoporum Remensis provinciae conscientia ac consensu subscripsisti, et a clericis ecclesiae tuae, necnon et a parochianis presbyteris subscribi fecisti, volens te a subjectione tuae metropolis exutum ostentare, et privilegium metropolitanae sedis annullare, quasi non possem impietatis tuae colligationes canonica auctoritate, sine tuo consensu, ac sine synodali conventu in parochia tua dissolvere, cum de certis et manifestis causis, quae in nullo nobis sunt dubia vel obscura, et de quibus finitivas sententias, quae nulla possunt ratione convelli, a sanctis Patribus promulgatas habemus, synodale consultum, vel coepiscoporum nostrae provinciae consilium, vel consensum non debeam exspectare, et a regulis praestitutis, ut sanctus Leo dicit, nulla aut negligentia, aut praesumptione discedere: nec etiam sedem apostolicam inde inquietare, sicut ipsius sanctae sedis beati pontifices Innocentius, Zosimus, Coelestinus, Leo, Hilarius, Gelasius, Gregorius, et alii plures ejusdem sanctae sedis rectores in decretis suis ostendunt,» et reliqua.
5.22.5
Item datis auctoritatibus Gelasii papae:« Post praefati denique, inquit, monstruosi libelli a te monstruose collecti tuam tuorumque subscriptionem, litteris quarum exemplar habeo, denuo te commonui, ut ea quae in parochia tua contra rationem et auctoritatem egeras, studeres corrigere, sed admonitioni meae non paruisti. Deinde ex praefatis epistolis Romanae sedis pontificum ante Nicaenam synodum scriptis libellum a te collectum, et versieulis in nomine domni regis Karoli titulatum, per venerabilem quondam archiepiscopum Wanilonem in Gundufi villa coram episcopis qui adfuerunt, mihi direxisti, de quo tibi scripto respondi, cujus exemplar habeo, monens te, ut sacris canonibus et apostolicae sedis decretis ex eisdem sacris canonibus et apostolicae sedis promulgatis, fidem accommodares, et debitam obedientiam illis dependeres. Inde in Actiniaco Remensis parochiae tibi coram episcopis dedi libellum in 55 capitulis auctoritates ecclesiasticas continentem, contra illa quae in praefatis tuis duobus libellis collegeras, monens ut a talibus et hujusmodi reprehensionibus te cohiberes, et te sacris regulis subdens, pacem et sanctimoniam secundum Apostolum sequi studeres. Tu autem nullam inde meae admonitioni satisfactionem exhibuisti, quin potius rotulam prolixissimam contra veritatem et auctoritatem, ac rationem contextam in eadem synodo obtulisti et praefatum tuum monstruosum libellum, a te et a tuis subscriptum in eadem synodo protulisti, quem ibidem accipiens hactenus servo. Et cum me vidi post tot admonentes nihil apud te posse proficere, schedulam porrexi in synodo episcoporum decem provinciarum, ab eisdem venerandis episcopis quaerens consilium, quid contra tuam pertinacem contumaciam agere possem, et illa, quae tibi ac parochiae, tuae contra colligationes tuae impietatis direxeram, coram illis relegi feci.
5.22.6
« Unde et ab eisdem episcopis praedictis sacri conventus auctoritatibus, quoniam injuste ac irregulariter tantas et tales excommunicationes agere praesumpsisti, et a domno rege impetitus, quoniam juramenta illi a te super sacra praestita non observasti; sed et quia res suae proprietatis contra leges divinas et humanas invasisti, et a Normanno in synodo accusatus, quoniam eum de rebus tua concessione atque consensione a domino Karolo sibi beneficiatis, sine auctoritate regia, armata militari manu, et turba vulgi collecta, cum gladiis et fustibus primum quidem uxorem suam, quae ibi sine ullo erat, et postea illum ipsum contra leges et regulas expulisti, et omnia sua, quae ibi habuit, abstulisti sed et a tuis hominibus accusatus, quia contra leges divinas et mundanas eis sua beneficia abstulisti, ut synodalem censuram evaderes, dedisti regi et mihi in eadem synodo professionis tuae libellum de regulari obedientia tua, quem habeo; et tu negare non potes, quoniam ipsius exemplar de manu mea in eadem synodo accepisti, sicut in processu monstrabo. Sed ut vir duplex animo, et inconstans in omnibus viis tuis, statim in crastina misisti mihi per Harduicum venerabilem Vesontionensem episcopum, ad profitendum et subscribendum tibi breviculum ita se habentem: Et ego Hincmarus Remorum archiepiscopus tibi Hincmaro Laudunensis Ecclesiae coepiscopo tuum debitum, sacris praecipientibus canonibus, privilegium conservabo, et in quibuscunque ecclesiasticis negotiis indigueris, secundum sacras regulas debitum tibi jure adjutorium archiepiscopali auctoritate adhibebo. Quae causa non solum non de humili, verum nec de sano sensu processit. Injustum quippe ac irrationabile videtur, ut archiepiscopus a sacris canonibus non exorbitans, excedenti episcopo suffraganeo a se ordinato, professionis ac subscriptionis libello, sicut postulaveras, satisfaceret. Sicut enim secundum Scripturam minor a majore benedicitur, ita prorsus minor a majore judicatur, ligatur vel solvitur, sicut et in decretis Gelasii demonstratur. Juste igitur et rationabiliter tibi hinc respondetur ex Jacobo: Petisti et non accepisti, eo quod male petisti. Sed et in eo quod tibi a me subscribi proposuisti, ut tuum debitum, sacris praecipientibus canonibus, privilegium conservarem, petisti quod voluisti, sed nescisti quod dixisti, quoniam ut sanctus Hieronymus dicit: Privilegia singulorum communem legem facere non possunt. Et sacri canones provincialibus episcopis, et eorum ecclesiis vel sedibus, privilegia, scilicet privatas leges, vel jura privata generaliter non dederunt, quia quod omnes generaliter habent, jus speciale et dignitatis lex privata esse non valet. Sed metropolitanis episcopis ac metropolitanis sedibus privilegia tribuerunt,» etc., de sacris canonibus et decretis papae Leonis subnexa. Post quae subinfert:
5.22.7
« Quapropter quando talia mihi ad profitendum et subscribendum misisti, scire debueras, quod in istis regionibus nemo pene ignorat, quia municipium Lauduni, in quo es ordinatus episcopus, ab exordio sui, postquam a Marcobrio praetore, ut produnt historiae, conditum fuit, nunquam inter sedes provinciales Remorum provinciae, in paganismo, vel in Christianismo, nomen vel locum habuit, donec sanctus Remigius quindecimus Remorum archiepiscopus, certis quibusdam accidentibus causis, primus ibidem ordinavit episcopum, et eidem municipio, de rebus Remensis metropolis satis superque ditato, ipsum comitatum, in quo consistit, partem scilicet ex Remensi parochia delegavit; sed semper fuit Remensis provinciae municipium, sicut hodieque et alia municipia in Remensi parochia, quae in subjectionibus loco ac nomine permanent. Non igitur privilegium, sed municipatum tibi debere servari convenerat petere, quia sicut Patres nostri ac magistri Ecclesiae tradunt, Paulus apostolus non se civem, sed municipem appellat, dicens: Ego homo sum quidem Judaeus a Tharso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Natus quidem apostolus in oppido Galilaeae Giscali fuit, quo a Romanis capto, cum parentibus suis Tharsum Ciliciae commigravit. A quibus ob studium legis missus Hierosolymam, a Gamaliele viro doctissimo, sicut in subsequentibus ipse memorat, eruditus est. Et ideo non se civem, sed municipem, a municipio, id est, territorio ejusdem civitatis, in quo nutritus est, appellat. Dictum autem municipium, quod tantum munia, id est tributa debita vel munera reddat. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ad dignitatem civitatum pertinent. Nec mirum, si te Tharsensem, et non Giscalitem dicat, cum Dominus ipse in Bethlehem natus, non Bethlehemites, sed Nazarenus, a loco in quo nutritus erat, cognominatus est. Et tu ergo in dioecesi Remensi natus, et in metropoli Remorum nutritus, et in municipio Lauduni ordinatus, non te civilem vel civicum, sed municipem, videlicet tributarium seu munerarium, utinam spiritalium donorum, episcopum, et excepto quod a pluribus episcopis es ordinatus, pene vicarium episcopum, quem Graeci chorepiscopum vocant, debueras recognoscere, ac per hoc non privilegium tibi ascribi, sed municipatum; nec contra privilegium tuae metropolis te oportuerat rebellare, quod non ageres, si animo Paulus, scilicet pusillus et humilis esses. Unde timendum est, ne et in hoc perditionis filium imiteris, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Cui quantum ex te fuit, tradidisti eos quos irregulariter, ut praemisi excommunicasti, non ut, secundum Apostolum, spiritus eorum salvi, sed quantum furor et indignatio tua praevalere potuit, perditi essent in die Domini. Quas colligationes impietatis, ut saepe dictum est, et semper dicendum est, quoniam regulariter contra votum tuum dissolvi, te adversum me erexisti.»
5.22.8
Item, post auctoritates super illicita excommunicatione:« De sacramentis autem a te regi praestitis non est mihi necesse aliquid scribere, quoniam pene omnes sciunt, quid de perjurio( si forte illud admisisti) Dominus in lege et prophetis, et in Evangelio, et per apostolos ac Ecclesiae doctores atque magistros dicat. Et quia, ut in decretis apostolicae sedis dicitur, nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod justum est, quoniam quod inde tibi in synodo reputatum est, judiciario ordine comprobatum non est, sed regia benignitate intermissum est, omisi hinc regulare judicium ponere, ut te ad conscientiam tuam remitterem. Pervasio autem rerum proprietatis regiae a te perpetrata manifestissime claruit, quia nunquam res ipsae juris Ecclesiae Laudunensis fuisse legaliter probatae sunt, nec sua, vel cujusquam alterius donatione, vel concessione ab eadem Ecclesia possessas fuisse monstratum est. Unde super hominem tuum Teduinum, cui easdem pervasas beneficiasti, legaliter conquisitum est. Sed et proclamatio adversum te Nortmanni vera fuisse claruit, nec testibus indiguit, quoniam tam manifestissime hoc, quod inde contra leges et regulas egisti, adeo omnibus in istis regionibus patuit, ut nulla tergiversatione factum tegi, aut excusari valeret. Nam constat multis esse notissimum, et tu in scriptis tuis domno regi et mihi directis hoc confiteris, quoniam ad deprecationem Rodulfi et Conradi, easdem res, postquam domnus rex illas a longo tempore de ecclesia Laudunensi abstractas, eidem ecclesiae sua potestate restituit, ipsi domno regi illas sine mea ac coepiscoporum nostrorum et comministrorum tuorum conscientia atque consensu beneficiasti, quatenus eidem Nortmanno illas beneficiaret.»
5.22.9
Item post aliquas datas auctoritates:« Et hoc a te ita irrationabiliter factum irrationabilius dissolvisti, qui armata militari manu, et permista vulgi multitudine cum armis et fustibus, et tumultu maximo, sicut dicunt qui factum illud viderunt et audierunt, eumdem Nortmannum, qui ipsas res a te regi concessas, per regis beneficium retinebat, violenter et sine regis auctoritate, ac verbo, vel litteris expulisti, et expulso illo, illas invasisti, et in eas intrasti, ac possedisti, cum sint leges et regulae, sit etiam rex portans gladium ad vindictam malefactorum, sint episcopi, et canones ad judicanda crimina sacrilegorum, ut si ipse Nortmannus pervasor rerum ecclesiasticarum foret, gladio, id est vindicta regia puniretur, si sacrilegus comprobatus esset, episcopali et canonico judicio judicaretur. Sunt etiam judices, et sunt leges, quorum et quarum judicio, si quid forte tibi, et Ecclesiae tibi commissae injuste factum erat, legaliter et regulariter emendaretur.»
5.22.10
Item post quaedam praecipue beati Gregorii praeceptionum decreta:« Denique ex eo quod tui homines se ad regem reclamaverunt, quoniam ab eis sua beneficia, quae apud antecessores tuos praeservierunt, injuste et irrationabiliter abstulisses post datum regi et mihi libellum in synodo de regulari obedientia tua, secundum sacros canones, et decreta sanctae sedis Romanae pontificum, ex eisdem sacris canonibus promulgata, electos judices episcopos apud me expetisti, et tres, secundum Africanum concilium, scilicet Actardum, Ragenelinum, atque Joannem a me tibi designatos suscepisti, et eorum, atque apostolorum Deum timentium judicio, in domni regis sicut postulasti, praesentia de quibusdam decretum fuit, ut beneficia sua, quae irrationabiliter perdiderant, recuperare deberent. Quorumdam autem eorum causa usque ad alium tractatum, certis causis intervenientibus non diffinita, sed die alia diffinienda remansit; et tu ante diffinitionem contra sacros canones, et sine ulla necessitate vel ratione, fuga lapsus, regularem diffinitionem exspectare contempsisti.»
5.22.11
Item post aliqua de canonibus:« Et ab electorum, judicio, ut praedixi, incaute ac inhoneste fuga lapsus abscedens, pitacciolum irrationabiliter confectum, et manu tua subscriptum, ac praefatae professioni tuae usquequaque contrarium, per Ermenoldum diaconum tuum, VI Nonas Julii, indictione 3 mihi misisti, quod ita se habet:
5.22.12
« Reverendissimo Remorum archiepiscopo HINCMARO sanctae Laudunensis Ecclesiae HINCMARUS, Deo miserante, episcopus, debitam in Christo devotionem. Vos scitis quia ab universali sanctae Romanae Ecclesiae papa, Patre quoque nostro et magistro Adriano bis vocatus existo, et vos ipsi in quaternionibus mihi a vobis in Attiniaco palatio, coram archiepiscopis et episcopis, qui adfuerunt, datis, quod ad eadem sedem venire totidem vocatus detrectem, me reprehendistis; si vitio scriptoris, pro detrectem, quod est dissimulem vel differam, detractem, quod valde tractem non ab re accipi potest, intercharaxatum non fuit. Unde vos nunc pro amore Dei omnipotentis, et reverentia S. Petri exposco, sicut et in eadem synodo in eodem Attiniaco a vobis convocata, quod impetrare, non valui, expostulavi, ac jam etiam per integrum efflagitavi annum, et praecipue in synodo apud Vermeriam palatium olim ab orno habita, obsecrando declamavi, nunc quoque et obsecro, et item declamo, ut et hactenus egi, quo vestra archiepiscopali auctoritate apud domni nostri gloriosissimi regis Karoli clementiam obtineatis, quatenus domni et universalis papae Adriani praeceptis ac institutionibus ecclesiasticis, mihi ut omnibus expedit, velut ei qui de omni Ecclesia fas habet judicandi, liceat obedire, videlicet ut limina sanctorum apostolorum, Petri scilicet et Pauli, merear, ut devovi, et ab eodem insuper vocatus sum, penetrare. Alioquin me vobis ab hinc, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, canonice sciatis obsequi non posse, quia ut decernit beatus papa Gelasius, nesciunt quid loquuntur, qui decretis sanctae Romanae Ecclesiae sedis praesulum quasi canones opponunt, quibus contraire contra canones est ipsos se erigere. Iste Gelasius papa venerabilis et sanctus omnes decretales epistolas venerabiliter sanxit suscipiendas, nec ea venerabiliter suscipit, licet ad tomum caput inclinet, qui eis non obedit, sed potius porro obvias manus inferens, quod sine periculo agi non potest, respuit utpote qui de se judicari non prospicit. Nam velimus nolimus, aut eis parebimus, aut eorum judicio percellemur, quorum neminem aliqui quique reprobare valemus. De archiepiscopis autem Remigio ac Harduico, quod mihi per Teutlandum diaconum mandastis, privilegio sanctae Romanae Ecclesiae non praejudicat, sed quod eis eadem sancta sedes de me voluit ac disposuit committere, commisit, vos vero quod vestrum est agite. In Domino Jesu Christo bene valete. Ego Hincmarus sanctae Laudunensis Ecclesiae episcopus sponte subscripsi.»
5.22.13
« De quo pitatio tibi distuli respondere putans te retractare, et a tua contumacia resipiscere: tu autem non quievisti, sicut causa brevitatis omitto. Et post haec per clericum tuum Bertharium domno regi tuas litteras direxisti, excusans te, quoniam ad illum, sicut tibi mandaverat, venire non posses, quia febricitans, ut te sol tangeret sufferre nequibas: sed tibi Romam eundi licentiam daret, secundum votum tuum quod vovisti, quando altera vice febrem habuisti, ut ad sanctorum apostolorum limina, sicut voveras veniens, ibidem ab eadem febre liberareris. Is autem domnus rex coram episcopis et aliis fidelibus suis, qui adfuerunt, tibi per eumdem clericum tuum remandavit, mirum et non verum esse quod diceres, quoniam ad illum venire non posses, et Romam adire valeres. Venires autem ad illum, et si ipse pro causa rationabili te illuc ire velle cognoscere posset, tibi licentiam non denegaret. Tu vero ad illum venire noluisti, donec circa Kalendas Septembris tertiae indictionis, ad Silvacum de collocutione fratris sui Ludovici rediit, quo obviam illi veniens, nihil cum eo, sed nec mecum, per te vel missos tuos, aut litteras tuas de licentia tua Romam eundi dixisti. Sed et quando missi domni apostolici Remis fuerunt, quotidie per septem dies, cum rege et mecum locutus fuisti, et inde nihil dixisti. Quod dicis te in synodo apud Vermeriam, indeque apud Attiniacum licentiam eundi Romam petisse, et impetrare non potuisse, omnes episcopi, qui in eisdem synodis fuerunt, liquido sciunt quoniam cum de tuis insolentiis increpabaris, timens regulare judicium, vel regis castigationem, licentiam eundi Romam petebas. Cum vero videbas, quia et rex et episcopi erant tibi placabiles, de ipsa licentia nihil dicebas, sicut nec modo facis, donec aliquam novitatem, ut soles, quam semper timendo exspecto, iterum facias, de qua compellatus solitam cantionem de tua recantes. Petitio autem tua apud domnum regem talis fuit, quando ad eum venisti, quia sicut plures et pene omnes in istis provinciis scire dicuntur, et patet, addens gravibus graviora, velut ipsa sacrorum canonum demonstrant judicia, nescio quibus machinationibus exquisitis a te jussio est principalis elicita, ut de his de quibus electos judices secundum sacros canones expetisti, non solum eorum querela, quorum causa usque ad alium tractatum diffinienda remansit: verum et quae, ut dixi, in domni regis praesentia electorum judicum sententia diffinita fuerunt, sine metropolitani conscientia, sineque canonico et episcopali judicio, per judices saeculares, Helmigarium scilicet mercati palatini Telonearium, et Flotharium ac Ursionem villarum regiarum majores refricarentur, contra canones, qui ab ecclesiasticis ad majoris auctoritatis ecclesiasticos judices, et non a majoribus ad minores, nec ab ecclesiasticis ad saeculares, neque a consensu partium electis provocari permittunt. A quibus judicibus saecularibus a te petitis quaedam ex diffinitis refricata et immutata, quaedam vero ex diffiniendis sunt diffinita, adinventitia reputatione, sicut ab ipsis, qui in eodem placito fuerunt, dicitur, de non necessariis et inconvenientibus juramentis reperta, et a te coram praedictis judicibus ipsis tuis accusatoribus, quos contra electos judices sicut expetieras, suscepisti, proposita, quatenus et is de quo legaliter ac regulariter diffinitum fuerat, ut beneficium suum haberet, quod contra rationem et aequitatem perdiderat, eadem adinventione dimitteret, et illi quibus judicatum fuerat, ut quoniam tu post expetitum electorum judicium, idem judicium subterfugisti, beneficia sua usque ad legalem diffinitionem tenerent, beneficia ipsa desererent, et tu quod incoepisti evindicares; cum sicut tibi non licet de accusatione, sive criminalis causae, sive civilis, relicto ecclesiastico, publico purgari judicio, ita etiam non licet tibi postposito vel contempto ecclesiastico, judicio, ad saecularia judicia convolare, vel quemcumque, nec etiam laicam personam pertrahere, neque ad forum suum sequi, si ipsa persona laica consenserit ecclesiasticum subire judicium, sicut lex Valentiniani, quam probat Ecclesia, demonstrat.»
5.22.14
Item post ostensas auctoritates:« Et non pertranseat etiam tuam considerationem, cur domnus rex tuae petitioni annuerit, ut unde in praesentia illius electos judices episcopos secundum sacros canones accepisti, sine conscientia metropolitani, sineque ecclesiastico judicio consenserit, ut seculares judices ad retractanda ea quae diffinita fuerunt, vel ad diffinienda, de quibus judices acceperas, demum acciperes. Scio enim et certus sum hinc illum canonicum scire judicium, et miror ac doleo cur tu hoc videre non voluisti, aut Deo judice arrogantia caecatus non potuisti. Inunge igitur, secundum consilium Apocalypsis Joannis, collyrio oculos tuos ut videas, et albuginem arrogantiae de oculo mentis, id est intellectu tuo, abjicere valeas, et pensa ne forte domnus rex, quem toties exacerbasti, sciens divina judicia atque eloquia, hinc in annuendo votis tuis cogitaverit contra te sententias divinas de his qui durae cervicis et indomabiles corde sunt: Qui nocet noceat adhuc, et qui in sordibus est sordescat adhuc, ut impleant peccata sua semper; et: Dimisit eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis; et: Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis? mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. Et cum tantarum transgressionum inveniaris obnoxius, non cessas me provocare, ut de promisso pitacio tuae professionis atque subscriptionis, de quo tibi, ut praedixi, respondere hactenus distuli, sed et de aliis tuis professionibus atque subscriptionibus vel lacessitus rescribam, quatenus professionum et subscriptionum tuarum historias plures legentes, si forte sunt qui adhuc eas ignorent, earum diligentiam cautelam quoque et utilitatem cognoscant. Et primum quidem respondebo tibi de praefato a te subscripto pitacio, in quo scribis in adminiculo tuo te a me reprehensum, et esse me ostendis reprehensibilem. Sed ego spreta reprehensione tua, qua me quasi sub quodam excusationis velamine, de scriptoris vitio more tuo evidenter reprehendere satagis, qui aut differentiam verbi detrectem[ rest. pro detractem], quod in meis scriptis tibi datis posui, nesciam, aut scriptoris vitium in eis corrigere non sapuerim, vel emendare neglexerim, et ex mea reprehensione tuam ostentare scientiam, Cham Noe filius voluisti, non solum in verbi illius differentia, sed et in alio verbo, quod ad ostentationem tui in tuis adinventionibus iteratum inveni; et cum hinc meam insipientiam voluisti ostendere, tuam studuisti apud scholasticos stultitiam propalare. Pro me nihil curo dicere: Mihi enim pro minimo est ut a te judicer, aut sine dilectione a tua scientia reprehendar. Sed ne apud illos, qui tecum rumusculos captant, glorieris quasi me mutum effeceris et elinguem, qui solus nostris temporibus thesauros sapientiae et scientiae penetrans introisti, hic causa compendii praetermittens, cum mihi vacaverit, ostendam quid regularum grammaticae artis auctores, quid ortographiae doctores, quid sanctae Scripturae tractatores inde sentiant atque dicant.»
5.22.15
Idem post nonnulla:« Sed et alia sunt hinc ex sacris canonibus et apostolicae sedis decretis, quae mihi hic ponere longum fuit, in opusculo 55 capitulorum, quod ad tuam commonitionem, et correctionem atque instructionem tibi dedi, potes relegere, praeter epistolas praemissas quas tibi direxi ad redarguendam tuam temeritatem contra evangelicam veritatem, et apostolicam atque canonicam auctoritatem, contraque sedis apostolicae decreta, in tuam et perniciem multorum praesumptam, sicut in synodo plurimorum episcoporum est comprobatum. Sed et praeter alias epistolas, ac alia scripta, quae tibi direxi, vel dedi ad comprimendam tuam insolentiam, et commonendam ac instruendam tuam dilectionem ut ageres juxta Domini dictum: Quid quaerit Dominus Deus tuus a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et facias voluntatem ejus, obediasque ipsius imperio? Quae frater sollicita cordis intentione revolve, et recogita quid sit quod dixisti: Quia ex tunc quando mihi litteras illas misisti, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet canonice, scirem obsequi mihi te non posse; et revoca ante oculos tuos, quod coram episcopis decem provinciarum professus es, et manu propria subscripsisti: scilicet quia privilegio metropolitani provinciae Remorum Ecclesiae, secundum sacros canones et decreta sedis apostolicae ex sacris canonibus promulgata pro scire et posse te obediturum profitereris et subscripsisti. Dic, frater, quando et ubi, vel in quibus a te requisivi vel extorquere volui, ut mihi contra haec in aliquo obedires? qui nunquam tua, sed juxta Apostolum, te quaesivi, et qui meas injurias, scilicet meae personae, facile, Deo gratias, possum dimittere, sicut et quotidie pro te omnipotentiam Domini devote exorans facio; injurias ordinationis divinae, quae a tua insolentia exquiruntur, ut metropolitano privilegio canonice non subdaris, in eum redundantes, qui Spiritu sancto suo, a quo promulgati leguntur et creduntur canones, instituit, patienter ferre non possum, nec debeo, quin tantum inde non satagam quantum potero. Nam sicut sollicitudo et primatus totius Ecclesiae catholicae sanctae sedis Romanae pontifici divinitus est collata, ita et unicuique metropolitano ac primati provinciae sollicitudo sibi delegatae provinciae, per sacros canones Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos noscitur esse commissa,» et caetera. Sequuntur denique plura de professionibus et subscriptionibus ejusdem Hincmari, et correptionibus ejus usque ad finem operis. Item aliud opus incipiens ita:
5.22.16
« HINCMARUS Remorum episcopus HINCMARO Laudunensi episcopo.
5.22.17
« Vir diversis flagellis a diversis attritus dicit: Qui me comedunt non dormiunt, ac si diceret, non quiescunt. Et tu, frater, me tuae linguae flagellis atterere, et venenosis scriptis tuis ad iracundiam provocando inficere non quiescis. Sed qui illum servum suum custodivit a murmurationibus, me peccatorem, et fragilem in se confidentem potest custodire a rancore et malitia contra tuas falsas criminationes. Post alia multa super dolorem vulnerum meorum addens, dicis: Sicut in scriptis tuis perversis invenio, quia apostolicae sedis potestati derogo. Unde nemo sanum sapiens tibi unquam credidit, vel credet, quoniam et ipsa scripta quae ad apostolicam sedem saepissime misi, et illa quae tibi resultanti saepe transmisi, te revincent, et in isto saeculo, et in futuro judicio. Non enim de me verum esse valebis unquam, vel usquam probare quod dicis: Ab his, inquiens, a quibus pro apostolicae sedis privilegiis, quae Christi sunt usque ad mortem fas erat decertari, praedicatur et docetur, in his quae eadem sedes statuit, velut respuendum probari. Sed tu probaris ejus privilegio resultare, qui secundum sacros sanctorum conciliorum canones supra positos, ab ipsa prima sede atque ab omni Ecclesia catholica comprobatos, ut revera Spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, et juxta decreta ipsius sanctae sedis, ex eisdem sacris canonibus promulgata, metropolitano privilegio, semel et secundo ac tertio commonitus, obedire detrectasti, ut colligationes impietatis, quas contra evangelicam veritatem, et apostolicam atque propheticam auctoritatem, contraque sanctorum canonum, et decreta ipsius venerandae sedis exitiabiliter, in tuum, et multorum periculum colligasti, dissolveres. Insuper contra sacras regulas adversus metropolitanum privilegium libello perniciose subscripsisti, et subscribi fecisti. Unde in synodo conventus ab episcopis decem provinciarum libellum professionis de futura tua obedientia subscriptum manu propria, quem habeo, porrexisti. Contra quem iterum resubscripsisti. Nam ego decretales epistolas sedis apostolicae diversis temporibus, pro diversorum Patrum consolatione, vel consultatione ab ejusdem sedis pontificibus datas, et venerabiliter suscipio, et venerabiliter suscipiendas dico et scribo, et sacros sanctorum conciliorum canones cum decretis apostolicae sedis, ex eisdem sacris canonibus promulgatis, et recipiendos, et custodiendos, et servandos, sicut supra ostendi, profiteor. Et quod dicis, te audire obloqui de judicio domni papae Nicolai, si de me dicis, mendacium dicis. Nam quod ille de Rothado sive de Vulfado judicavit, non contradixi, sed sicut ipse praecepit obedire curavi. De eo quod dicis de Rothado, quia in ejus depositione non consensisti, subscriptiones tuae manus propriae te revincunt. Nihil enim inde egi, quod mecum non egeris; nihil judicavi, quod non judicaveris; nihil subscripsi, quod non subscripseris. Habeo enim illas ipsas manus tuae subscriptiones.»
5.22.18
Et circa hujus operis finem:« De aliis vero, quae in scripto apud Attiniacum dato mihi improperando mendaciter dicis, tibi respondere non curo. Sed scias quia non sum oblitus quod scriptum est in Isaia propheta, quoniam S. Ezechias arctatus angustia, blasphemas epistolas sibi directas in templo coram Domino expandit, et ad eum clamavit, et exauditus est. Expandam autem manus meas ad Dominum cum blasphemiis et superbissimis scriptis tuis mihi a te directis, orans ut, quando scit, et quando vult, et sicut scit et sicut vult, te convertat ad verae pacis et dilectionis atque debitae obedientiae dilectionem[ for., directionem], et me liberet a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Et dominae meae beatae et gloriosae Dei genitricis Mariae meritis, ac precibus sancti Remigii, cujus privilegio derogas, exaudiet me adjutor in opportunitatibus in tribulatione. Et quia beatus Hieronymus de his, quorum adversum me gratis suscepisti officium, dicit: Audiant canes mei, tu qui de filio in fratrem, indeque crevisti in coepiscopum, et post adeo profecisti, ut in canem meum excreveris, accipe hanc perversi contumaciae tuae pitacioli exigente causa, prolixam responsionem. Cum autem mihi vacaverit, succinctius de aliis perversis, et incompositis scriptis tuis, in quibus quaedam mendaciter, quaedam reprehensibiliter me reprehendendo, quaedam ficte humiliter, et vere superbe scripsisti, rescribam, et in illo scripto, quia lego dixisse Dominum: Jam non irascar tibi amplius, quantum mihi adhuc paret de hujusmodi altercationibus tibi scribendi finem imponam. De hoc quod dicis, quia dicunt de me homines: Qualis est ille avunculus, qui talia suo nepoti scribit? dicant et de te ipsi homines: Qualis est ille nepos ab avunculo suo talis ut tunc erat assumptus, et talis, sicut nunc est in spiritali ac temporali honore effectus, qui talia sibi exigit ab invito avunculo, ne talis ab aliis, sicut a nepote suo depingitur, aestimatus, per eum blasphemetur nomen Domini et vituperetur ministerium ejus, secutus Apostolum scribentem ad Corinthios, contra se blasphemantes, et vilipendi ab aliis laborantes? Egit quippe doctor egregius ut, dum ipse qualis esset agnoscitur, et vita et lingua male praedicantium ejus praedicatione vilesceret, illos videlicet commendaret, si se absconderet; cumque se non ostenderet, errori locum dedisset. Dicunt etiam et ipsi homines de te: Qualis est ille nepos, qui talia contra suum avunculum, et nutritorem atque ordinatorem machinatur, et quantum potest mali agit, et plusquam potest agere cupit, sicut tu in die magni judicii manifeste videbis, si te antea inde non recognoveris, et dignis poenitentiae fructibus non emendaveris? Multum me fatigas, et merito, non tibi imputetur, sed fatigationem meam consolatur, quod sicut tibi scripsi, beatus dicit Gregorius: Etsi Aethiops niger in balneum intrat, et niger de balneo exit; tamen balneator denarium balnei sui non perdit. Timeo de te meo Alexandro quod de suo dicebat Paulus: Alexander aerarius, multa mala mihi ostendit, reddet illi Dominus.»
5.23.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIII. Quae Altfrido Transrhenensi episcopo, et caeteris quibusdam episcopis scripserit.
5.23.1
Altfrido Transrhenensi episcopo scripsit quaedam pro rebus S. Remigii sitis in Thoringia, quas eidem commiserat, ut redditus ipsarum ipsi tempore opportuno dirigeret, interdicens, juxta dispositionem B. Remigii, ut nemo colonos ipsarum in suo praesumeret opprimere servitio; item, quod easdem res cuidam suo in beneficium dederit homini, rogans ut eidem homini solatium in quibuscunque indiguerit, ferre studeat; Adventio, Mettensium praesuli, super quadam fidei quaestione, de qua fuerat interrogatus ab ipso; item, de itinere quod idem Adventius Romam petiturus debebat incipere; item, de adventu suo ad denuntiatam a rege synodum, pro memorata quaestione tractanda; item, pro filio neptis suae, quem eidem committebat; item, pro his quae idem Adventius ei mandaverat de Hincmaro Laudunensi episcopo, breviter intimans quae bona erga ipsum gesserit, et quae prava ille contra gerebat; item, petenti consilium quid agere deberet, Karolo in regnum Ludovici fratris sui senioris ipsius veniente, significans quid egerit ipse, quando Ludovicus regnum Karoli pervaserat, et quid eidem tunc agendum foret; item, pro acceleranda ordinatione Berardi Ecclesiae Virdunensis electi, et vocati episcopi; item, pro excommunicatione Karlomanni, quam mittebat ei, significans qualiter eamdem tractare deberet; item, pro missis ipsius Adventii, quos Romam direxerat pro causa Bertulphi Trevirensis archiepiscopi, mirans cur sibi non significasset, qui ei renuntiavissent; item, pro litteris Ludovici regis, quas idem Adventius ei direxerat, et ut litteras, quas ipse domnus Hincmarus Ludovico mittebat, ipse praefatus praesul ei aut mitteret, aut donaret; item, pro litteris ipsius Adventii, quas ei miserat, intimans de adventu legatorum suorum pallium a sede apostolica Bertulpho archiepiscopo deferentium, exhortans etiam, ut de regum concordia laboraret; unde, quia semper laboraverit et laborare decertet, innotescit, et de mulo, quem sibi mitti petierat, quia hoc animal ipse domnus Hincmarus non haberet, nec sedere soleret, et alia quaedam; item, pro excommunicationis discretione, quia excommunicatos significaverat a se quosdam malefactores Mettensis Ecclesiae, homines scilicet Walterii comitis, et Lambertii, deposcens ut apostolicam regulam et episcopalem servet in hujusmodi negotio patientiam; item, quo debeant ordine consecrari metropolitanus atque dioecesanus episcopi. Ercamrao Cathalaunensi episcopo, de quibusdam reprehendens quae non libenter audiebat de illo, admonens et instruens qualiter se agere debeat, et ut monitis apostolicis diligenter attendat; item, pro cujusdam villae incolis, quos irrationabiliter ab omni consolatione divini ministerii, propter quoddam homicidium, non ab ipsis patratum, removerat, intimans quomodo nec charitatem, nec discretionis moderationem in hoc facto custodierit; item, pro absolutione cujusdam ab ipso excommunicati, pro quo Guntarius Coloniensis episcopus eidem litteras deprecatorias miserat, quas ille suscipere noluerat, ostendens qualem se erga delinquentes, et qualem erga recognoscentes episcopus exhibere debeat. Hilmerado Ambianensi, pro quodam monacho, qui presbyterum et monachum in monasterio sancti Richarii occidit, pro quo domnus papa Nicolaus litteras eidem domno Hincmaro direxerat, poenitentiae tenorem continentes; item, pro litteris Adriani papae, quas ei pro quodam presbytero miserat, monetque ut apostolicis obediat jussionibus; item, pro quodam presbytero, qui ad eum clamaverat, quia, pro eo quod arma de cujusdam ebrii manibus, qui eum occidere volebat, extorquens, projecit et fugit, idem episcopus ab eo et Ecclesiam suam et facultates ejus tulisset. Unde redarguit eum, quod contra auctoritatem sacrorum canonum erga praefatum egerit presbyterum, mandans quid fiendum, et quid juxta canonicam sit auctoritatem de hoc observandum. Item redarguens eum quare in torpore negligentiae requiescens, pravorum consiliis uteretur, cum et aetate et corporis infirmitate ad finem vitae urgeri videretur, ostendens ei ex sanctarum monitis Scripturarum, quibus transgressionibus inveniretur obnoxius; item, pro quodam presbytero, mandans et interdicens auctoritate metropolitana, ut nullum praejudicium ei faciat, sed ad synodum convocatam die denominata sibi occurrere studeat; item, pro hac eadem re, intimans quia si non occurrerit ad sydodum secundum praeceptum papae, quod synodus de eo judicaverit in ipsum sit exsequendum. Isaac Lingonensi, pro quodam regio milite ab ipso excommunicato, suadens ut mitius erga eum ageret, propter instantem de infestatione paganorum necessitatem, notificansque qualiter ipse agere soleret in talibus excommunicatorum causis, et quia illud anathema non duret amplius, nisi quandiu homo in peccato perseverat; item, pro nepotibus ipsius, qui apud eumdem domnum Hincmarum nutriti fuerant, et alia quaedam. Hungario episcopo, pro excommunicatione Balduini qui Judith viduam regis filiam sibi furatus fuerat in uxorem, unde et ab episcopis hujus regni fuerat excommunicatus.
5.23.2
Hortatur autem eumdem Hungarium, ut admoneat Roricum Normannum, nuper ad fidem Christi conversum, ne recipiat eumdem Balduinum, neque praesidium ferat: sed et quod centum[ i. si caeteri]. Nortmanni per ejus consilium, ut audierat, post conversionem ipsius istud regnum depraedati fuissent, hoc digna poenitentia emendare studeret. Fulcrico Trecassino episcopo, Ecclesiae Remensis alumno, gratias referens pro epistolis quibusdam Augustini ab eo sibi missis, et de libro Didymi, quem Fulcricus mitti petebat, ac de Ecclesiis monasterii Orbacensis, admonens eum, ne contra matrem suam, Ecclesiam scilicet Remensem, et patronum suum sanctum Remigium aliquid perverse agere praesumeret. Odoni Belvacensi, quem filium charissimum saepe vocat, multa fidenter[ ms., fideliter] scripsit. Pro epistola siquidem Adriani papae, quam sibi miserat super appellatione cujusdam presbyteri ex Ambianensi parochia, ut assumat idem Odo pro hac laborem, quatenus Hilmeradus episcopus papae jussis obediat, et qualiter scripta, presbyter idem Roma detulerat, prudenter tractare debeat; item, pro quibusdam regis hominibus inter se discordantibus, ut commoneat eos ad pacem venire, indicetque ipsis, quod nisi hoc egerint, ab eodem domno Hincmaro excommunicandi sint; item, pro synodo, quam rex praeceperat habendam non in tempore congruo, petens consilium quid inde agere debeat, rogans etiam sibi remandari quid rex responderit de illis hominibus quos se excommunicaturum significaverat, et de aliis necessariis causis. De quibusdam quoque scriptis, et Graecorum quaestionibus, et homiliis beati Petri caeterisque rebus; item de responsionibus ad objecta Graecorum, quas idem Odo colligens descripserat, et domno Hincmaro miserat. Unde Deo gratias refert, quia se ipsumque uno spiritu potatos invenit, et quid de his sibi videatur simul conferendum esse significat, sed et apud regem semper eum excusatum fieri rogat, qui tunc in ejus servitium, diversis infirmitatibus detentus, abire non potuerit, rememorans etiam de discordantibus, unde jam mandaverat, ut eos ad pacem redire moneret, laudans eum quod de his quae in litteris suis ei significaverat, ut Deum et fratrem diligens, studiose ac episcopaliter egerit, et ut regem commoneat, et inde ministerium suum facere rogat, sibi quoque rescribi, de quibusdam, quae inter se et regem versabantur. Quaedam etiam intimans, quae secreto Joanni episcopo notificaret de synodo tunc, ut rex jusserat, non agenda, et quare tunc convocari non deberet, addens de quibusdam quoque scriptis, quae illi remittebat, vel quae sibi mitti poscebat; item, de ordinatione Willeberti, cui rex episcopium Cathalaunense dederat, ne in ipsius ordinatione ab ordine debito declinaret, intimans quod irrationabiliter Cathalaunenses, post obitum sui episcopi, de sua ipsa necessitate fecerint, et quod ad regem litteras suas pro electione praefati Willeberti miserint, decretum vero suum ad archiepiscopum, sicut mittere debuerant, ut inde quae agenda essent canonice ageret, non miserint, insinuans qualiter inde rite facere debuissent; sed quia non fecerant, quid exinde cautius agendum sibi videatur, edisserit, et prudenter attendendum mandat, ut regularis electio fiat, et postremo, sicut ipsius prudentiae melius inde videretur, hanc ita disponeret; item, de causa parochiae ipsius Odonis quae inter ipsum et Rothadum Suessionensem episcopum ventilabatur, simulque de presbytero, qui epistolam papae Roma detulerat, ut regem admoneat modificans ejus animum, ne contra Dominum aliquid faciat in Ecclesia Dei, vel episcopali ordine non pro Hincmaro nepote suo se tantum id dicere asserens, quantum pro ipso seniore suo rege, ne ipse taliter peccaret, unde aeternaliter periret; item, de correctione epistolae suae, quam illi pridem miserat, ab imperito scriptore corruptam, et de his quae objiciebantur Hincmaro scandalizatori suo; item, de litteris, quas pro eodem Hincmaro regi mittebat, ut ipse Odo eas illi porrigeret, et qualiter eas receperit, vel his annuerit, sed et de aliis sibi sciendis petit litteris sibi remandari; item de causa Erpuini episcopi, qui ad condictam synodum venire non valebat, ut causam ipsius Odo inter ejus personam et accusatores ejus exsequi studeret, et si ad integrum id agere non posset, eumdem Erpuinum et accusatores ejus ad synodum apud Pistas agendam abire commoneat; item, de litteris sibi ab Odone missis, in quibus compererat insurgere quosdam monachos contra sacram auctoritatem, et de privilegiis Corbeiensis monasterii; item pro itinere suo ad regem; item gratias referens Deo, pro satisfactionis et correctionis dulcedine, qua in litteris ipsius Odonis multam recognitionis ejus de his unde redarguerat eum reperit benignitatem, item pro electione Suessorum episcopi post obitum Rothadi; item, pro conventu synodali super responsione ad epistolam Adriani papae; item, pro litteris regis, quibus praeceperat episcopos regni a domno Hincmaro convocari, ut prohiberent filium ipsius regis Karlomannum a praesumptione cessare, quam criminabatur contra patrem exercere; item, pro ordinatione Ansegisi Remensis dioeceseos monachi in episcopatu Senonico; item, pro libello historiae de ortu S. Mariae, et homilia B. Hieronymi de Assumptione ipsius Dei Genitricis, quae quidam monachus Corbeiensis monasterii non esse recipiendam contendebat.
5.23.3
Ad quae respondet idem domnus Hincmarus, praefatam historiam nos habere ad lectionem, non ad proferendum auctoritatem: homiliam vero eamdem a sancto Hieronymo asserit catholice dictatam, sicut et stylus, et cautela sensus, et intellectus, et alia certa indicia monstrant, et certae personae, per quas de partibus orientalibus tempore certo delata ad regiones nostras pervenit, fidem faciunt. Subjungit quoque de libello ipsius Odonis contra objectiones Graecorum, quaedam se in eo commemorans adnotasse, quae retractanda et corrigenda forent; item, pro ordinatione Hedenulfi secundum jussionem Joannis papae ad episcopum Laudunensem diu pastore vacantem; item pro ratione lunae paschalis, et lectione quam Adalardus abbas inde composuit; item pro eadem re, gratias agens Deo pro sollicitudine ipsius Odonis, qua studuit investigare mysticam paschalis solemnitatis observationem, et caetera; item, pro itinere suo ad concilium papae Joannis, ut ad id ipse quoque venire festinet; item, de inquisitione ab ipso Odone et praefato Hedenulfo tractari judicii Auriniaci monasterii, pro regimine Ricoarae abbatissae, quae contra leges idem usurpaverat monasterium, monetque ut suggerat regi, ne ageret inde qualiter alienis peccatis implicaretur. Idem de itinere suo non ad regem terrenorum praesentiam, sed ad regis aeterni judicium, ad quod jam se festinare per continuas indicat aegrotationes; item, pro ordinatione Hetilonis, quem plebs Noviomagensis episcopum sibi elegerat ordinandum, aliaque nonnulla eidem saepe direxisse reperitur scripta. Hildegario Meldensi episcopo, pro parochianis ipsius quibusdam, qui homicidia in Remensi perpetravere parochia scribit, exhortans ut eos salvare quocunque valeat consilio et auxilio procuret, adjuturum se spondens, ut ad pacem venire queant.
5.23.4
Scribit quoque ad eumdem quemdam De judicio aquae frigidae libellum. Joanni Cameracensi petenti commendatitias dari sibi Romam proficiscenti litteras, ex nomine domni Hincmari Adriano papae offerendas, rescribit, quod si redditurus obsequium Caesari, Romam velit ita pergere, ut obsequio Deo debito Caesaris contrarium non esset obsequium, canonicas libenter ei litteras tribueret; sin autem pro causa Lotharii regis, quae inter eum et ipsius uxorem diu ventilata fuerat, quoniam commendatitias in hac re dare litteras non valebat, reprehensibiles dare non audeat, quia nec debeat, praesertim cum nuper domnus Adrianus litteras ei suae auctoritatis per Actardum Namnetensem episcopum miserit, in quibus significaverit se certamina, quae sedes apostolica per antecessores suos Benedictum et Nicolaum in hac causa certaverat, sequi, monens eum, ut quod super hoc negotio gestum est, nullatenus enervari consentiat, intimansque qualiter excommunicata fuerit Waldrada. Addit etiam, quod sine consilio coepiscopum litteras ei dimissorias, maxime pro re incerta, dare nequiret; item, de obitu Lotharii regis, exhortans ut sine dilatione ad Karolum( Carolus Calvus) regem veniat; item pro quodam presbytero Cameracensis parochiae, qui seipsum castraverat, frequenti monitus id agere visitatione, nesciens quid inde sacri decernerent canones, consiliumque dat, monens, ut diligenter investigetur quibus sit modis admissum, et interim per indulgentiam presbyter idem maneat in ordine suo, donec in provinciali synodo quid exinde tenendum sit inveniatur, quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis sanctorum reperiatur adversum; item, gratiarum referens actiones pro beneficiis saepe sibi ab eo impensis, petens ut requirat sermonem sancti Augustini De lapsu monachi et viduae, ac sibi ad transcribendum mittat, vel transcribi faciat, et ad proximam synodum sibi afferat. Expositionem quoque Bedae in Proverbiis Salomonis ad eamdem synodum sibi deferri petens. Intimat etiam quod papa Romanus Karolo regi, et episcopis ipsius regni quaedam mandata direxit, de quibus in synodo sit necesse tractari; unde et rex metropolitanis regni sui litteras miserit, praecipiens, ut coepiscopos suos ad eamdem convocarent synodum; item, pro parte decimae, quam sibi significatum fuerat, ab antiqua regia capella tulisse, et altari, quam noviter sacraverat, addidisse; quod quia contra regulas esset, emendare, si sit actum, suadet; item, pro quodam presbytero, qui ad sedem Remensem proclamaverat, praejudicium se pati questus ab eodem praesule suo, interdicto sibi cum rebus suis officio quoque sacerdotali, nec sponte confesso, nec regulariter convicto, pro tumultu et homicidio perpetrato, ubi interfuerat, et invictus arma defendendo se sumpserat, hominemque vulneraverat, non tamen eum qui occisus fuerat. In quibus litteris ostendit ex auctoritate sacra, quid discretionis sit in hujusmodi causa tenendum, et quae sacrorum canonum sint adhibenda capitula.
5.23.5
Scribit ad eumdem et alia quaedam. Ragenolino Noviomagensi, pro quodam presbytero qui ei litteras ab Adriano papa detulerat, praecipientes ut si episcopus idem quod injuste fuerat actum circa eumdem presbyterum corrigere differret, post primam et secundam admonitionem domnus Hincmarus hunc Ragelinum canonica usque ad satisfactionem percelleret auctoritate. Unde et litteris eum monet, ut jussis obtemperet papae, et quare vel ipsi, vel aliis quibusdam episcopis talia venire solerent ab apostolica sede mandata, declarat: quia scilicet in judicandis subditis regularem non sequantur tramitem discretionis, et quoniam ad auctoritatem metropolitanam interrogando atque obediendo recurrere negligant; item, pro visitatione Morinensis Ecclesiae post obitum Hunfridi episcopi, juxta dispositionem regis; item, pro Rothado quodam ipsius episcopi amico, qui sua, quae illius commiserat fidei, se fraude perdidisse querebatur; consilium dans quid inde faceret, ne ad synodalem sententiam perveniret. Villeberto[ ms. Guiloberto] Catalaunensi rescribit ad ipsius consulta pro Gangulfo comite, ut de his quae contra eum se fecisse vel negabat quaedam, vel confitebatur aliqua, juxta praeceptum apostolicum leniter ageret, quatenus in hoc legem Christi, charitatem scilicet, adimpleret, et ad satisfactionem dilectionemque sui utcunque posset, et industria eumdem comitem provocans, illi suam clarescere benignitatem permitteret. Decens enim esse, ut primordia sui sacerdotii devotione atque dilectione commendaret. Item pro quodam presbytero transgressore, ut secundum beati Gregorii monita, de ipsius absolutione faciat, juxta propheticam de confessione poenitentis, et apostolicam de judicio et misericordia sententiam; praemissum vero comitem, quem significaverat jam de culpa sua ex integro se recognoscere, patris illius, qui filium prodigum laetus recepit, benignitatem sequens, benigne suscipiat, et vicecomitem pacis inter eos procuratorem tanto benignius admitteret, quanto Dei esse filium pro Evangelii veritate recognosceret; item, pro duobus vasis salariis quae rex sancto Stephano mittebat, et aurea cruce cum sanctorum reliquiis, quam regina delegabat altari ejusdem sancti; item, pro inquirenda causa, juxta regis mandatum, quae versabatur inter episcopos Odonem et Rothadum; item pro ordinatione Arnoldi Tullensis episcopi, ut eat obviam pro hoc Adventio et Berardo idem petentibus, ad eamdem scilicet ordinationem celebrandam in pago Metensi, secundum regis jussionem; item, cum Odone, ut loquantur simul apud regem, pro synodo provinciali convocanda; item, consulenti si de monacho, necessitate, cogente, valeat archidiaconum constituere; item, pro quodam homine suo ab ipso excommunicato, quem quia irrationabiliter audierat ligatum, monet diligenter absolvi; ite, pro synodo Joannis papae[ Joan. VIII] domno Hincmaro ab imperatore Karolo missa, quam idem Villebertus transcripserat. Jubetque ut ad vicinos sibi episcopos Berardum et Arnoldum eamdem transmittat, etc.
5.23.6
Sed et alia quaedam scribit eidem; Hildebaldo Suessonensi, pro quadam ecclesia, de qua contentio agitabatur inter ipsum et Odonem Belvacensem episcopum, quam rex destrui praecipiebat; item, pro ministris Orbacensis monasterii ordinandis, et de quibusdam fratribus, qui ab eodem monasterio irrationabiliter exierant, reversique postea recepti fuerant; item, pro quibusdam presbyteris ex monasterio sancti Crispini, de quibus domnus Joannes papa eidem domno Hincmaro scripserat, et de quibus diffinitum fuerat, ut extra claustra monasterii non pergerent, et eadem censura eis paterne temperetur; item, pro ordinatione Hadeberti ad episcopatum Silvanectensis Ecclesiae; item, pro litteris Joannis papae a quodam criminato presbytero delatis, quas a sacris canonibus et sanctorum decretis Patrum manifeste discordare commemorat, unde et qualiter agendum sit, utile dat consilium; item, ut secum simul ad praesentiam Joannis papae pergeret, qui Trecas pro quibusdam causis diffiniendis advenerat; item, pro constitutione regum, filiorum Ludovici, unde mandaverant ei episcopi, abbates, et comites, qui cum ipsis erant, ut ad eos litteras et missum suum dirigeret, quod et fecit, mandans huic episcopo, ut ad eos proficiscens, quae Deo inspirante invenerint, votis et orationibus prosequatur; item, cum Waltero, Gisleberto et Angelino episcopis, ut convenirent secum ad peragendam jussionem praefati papae Joannis inter Hedenulfum et Hincmarum Laudunenses episcopos, cum sacrorum observatione canonum; item, exhortatoriam ad eumdem Hildebaldum corporea infirmitate detentum, in qua juxta petitionem litterarum confessionis illius, absolvit eum reconciliando, licet per absentiam corporalem· et alia nonnulla scribit ad ipsum. Atulfo[ i, Octulfo, et infra] Trecassino, de reliquiis sanctorum, quas ille significaverat, ostensis mirabilibus, se reperisse, qualiter easdam disponat, et de ecclesia sancti Petri, quam restruere tractabat, qualiter ageret; ac de infirmitate, vel evasione sua, et caetera; item, de villis Boletico et Fago, quae debitas presbyteris, decimas recusabant dare, quid esset agendum; item, pro mandatis papae Joannis de Hincmaro Laudunensi ad eumdem Atulfum ab ipso papa directo, quid illi sit observandum. Waloni Metensium praesuli, ad litteras quas illi direxerat pro documentis vitae pastoralis, et confoederatione fraternae unanimitatis, atque de repentina ipsius provectione, ut confortabilia sibi verba remandaret expetenti; item, pro quodam presbytero, cui domnus Hincmarus quasdam res Remensis Ecclesiae conjacentes in Vosago commiserat, qui eas male tractaverat, et nonnulla contracta fuerant ex eisdem rebus in potestatem Metensis ecclesiae; item, pro consilio, quod ab eo petierat, de contentione quarumdam rerum, quae versabatur inter Metensem et Treverensem Ecclesiam, et de pallio a sede Romana sibi obtento, unde archiepiscopus ipsius litteras papae suscipere noluit; item, pro ordinatione Virdunensis episcopi, quem post obitum Berardi contra regulas provehi compererat, hanc epistolam suam sacris institutionibus instruens, et qualiter ordinandus, vel non ordinandus sit episcopus, divinis auctoritatibus ostendens, et alia praeterea quaedam. Hedenulfo, quem post Hincmarum Lauduni ordinaverat episcopum, pro quibusdam diaconis, quos ei dirigebat ad sacerdotium provehendos; item, pro quodam orphano, cui suam afferebat idem episcopus haereditatem, et alia quaedam. Arnoldo episcopo, pro quibusdam, qui homicidium perpetraverant in Remensi parochia, et pacem obtinere non valebant, sed poenitentiam facere quaerebant, quam in hac parochia non poterant agere, quid de ipsis observandum foret; item, pro consilio quod petierat sibi dari super adventu Ludovici Transrhenensis, et quid ipse domnus Hincmarus eidem regi eum ad se venire jubenti remandasset. Franconi episcopo, pro litteris commonitoriis, quas jussione regis mittebat Hugoni imperatoris Lotharii nepoti, rogans ut et idem Franco missum suum talem cum misso ipsius mitteret, qui eum salvum ducere et reducere posset; item, pro Eurardo, quem communem suum et ipsius filium vocat, et ut pro eo apud Ludovicum regem Transrhenensem, et reginam intercedat, obsecrat, et caetera. Bernoni Cathalaunensi, pro Noviomagensis Ecclesiae missis, qui ad se post obitum Rainelini episcopi sui venerant, ut eos idem Berno ad praesentiam regum perducat, et eisdem regibus litteras hujus domni Hincmari relegat, et intelligere faciat, et pro hac causa tam apud reges, quam apud palatinos, secundum ministerium suum intercedere satagat; item, pro electione pastoris praemissae Noviomagensis, vel Tornacensis Ecclesiae, et quia forman visitationis, vel electionis Adalberno episcopo, et eidem Ecclesiae transmiserit, monens ut petat reges, et Hugonem abbatem, ut quantocius sibi litterae a regibus super hac causa mittantur, quia ipsa Ecclesia sine detrimento diu vacare pastore non poterat; item, pro eadem re, et aliis quibusdam. Adalberno, pro visitatione praefatae Tornacensis Ecclesiae, ut eidem suam visitationem solerter impendat, et frequenter electionis formam clero plebique relegat, et inculcet, ne per ignorantiam ab eadem forma in aliquo devient; item, pro electione pastoris ipsius Ecclesiae, et quia multi laborarent, ut non per ostium intrarent, non timentes, neque verecundantes fures fieri et latrones, et quia mandandus sit ad praesentiam regum, quo cum perrexerit loquatur secum, ut qualiter hinc de caetero sibi sit agendum simul considerent, et caetera; item, pro querimonia et proclamatione cujusdam presbyteri ejus parochiae, ostendens qualiter episcopi rusticanarum parochiarum Ecclesias disponere debeant, et gubernare: monens, ut legat saepius homiliam beati Gregorii ex evangelio: Designavit Jesus, et alios septuaginta duos. Regula quoque pastoralis ejusdem beati Gregorii, cum sacris canonibus frequentius relegatur, et quae[ i. regulas, etc., relegat, ut quae] ibi sequenda leguntur, viriliter exsequantur: et quae cavenda inveniuntur, sollicite caveantur. Hetiloni[ al. Hedit.] Noviomagensi, ut in adjutorium et fidelitatem regum, et orationibus, et auxilio quo potuerit satagat, significans in magna se tribulatione vallatum a barbaris esse, et quod caeteris omnibus depraedatis, tanta quaerebatur pro civitate redemptio, quantam explere non valeret; item, quia Ludovicus rex Germaniae mandaverat illi, ut iret ei obviam, quod tamen non esset acturus in cippo infirmitatis detentus, mandans huic episcopo, ut et per se, et per sibi commissos precibus insistat, pro pace et defensione Ecclesiae, et si aliquid utilitatis contra paganos facere potuerit, agat cum primoribus regni quantum valuerit.
5.23.7
De incensis quoque monasteriis, quod ille mandaverat, se dolere, et de his quae necdum erant incensa satis formidare. Sigemundo episcopo, de reconciliatione poenitentium, et aliis ad sacrum ministerium pertinentibus, de quibus Hildegarium episcopum se significat instruxisse. Item pro benigne tuendis ac tractandis subditis, commemorans eum de corporali medico spiritalem a Deo factum; item ad interrogationem ejus, quid ipse scientiae requireret a presbyteris suae parochiae. Episcopis ad synodum Suessionis ex jussione regis Ludovici Transrhenensis convenientibus legatum suum sacerdotem quemdam dirigens, et pro infirmitatis impossibilitate semet excusans, quidquid favente Domino secundum canonicam institutionem, et episcopale ministerium juste et rationabiliter, aequitate dictante, decreverint, eorum decretis se annuere profitens; quidquid vero sacris canonibus poterit obviare, et a recta fide ac aequitate, et justitiae tramite valuerit deviare, se in nullo assensum praebere, nec ut idem vicarius ejus assensum praebeat vel coactus, annuere, episcopis dioeceseos Ecclesiae Senonicae scribit pro electione Ansegisi Remensis dioeceseos monachi ad episcopatum Senonicum, consensum suum in ipsius adhibens ordinatione. Episcopis quoque totius regni primoribus, commonens, et exhortans eos intemeratam fidem regi suo Karolo conservare, quando idem rex Romam perrexit; item episcopis, abbatibus, comitibus, et caeteris Dei fidelibus ad quoddam collegium convenientibus, quo ipse corporis infirmitate praepeditus abire non valuerat, gratias agens Deo pro quibusdam primoribus regni, qui ab episcopis aliquantulum dissenserant, at tunc, gratia Dei largiente, beneplacitae sint unanimitati conjuncti. Significans per has litteras, et missum ecclesiae suae comministrum, se de bonis eorum studiis ac dispositionibus congaudere, suadensque ut secundum sapientiam eis a Deo datam, divinis obedientes praeceptis, remotis privatis studiis, et indebitis cupiditatibus, ac noxiis contentionibus, primum quae ad generalitatis salutem, pacem, et utilitatem pertineant, inquirant, et exsequi procurent: adnectens sacras auctoritates de veste Christi, quae est Ecclesia Dei, hortansque ut seipsos tota virtute armantes justitiae zelo erigant, et jugum oneris matris eorum Ecclesiae, ac virgam exactoris ejus confringant, et vincula colli filiorum ejus dissolvant; si qui sint oppressi manum allevationis porrigant; si qui forte depravati cupiditate vel gratia, ad unanimitatem gregis Dominici reducere studeant; amplectantur consilium beati Gregorii, caeterorumque sanctorum Patrum; et ipse quoque quod illi ad pacem populi Dei et justitiam procurandam decreverint, votis et obsequiis, quantum Dominus donaverit, prosequetur. Subjungit quoque sacras auctoritates de canonice promovendo, vel eligendo episcopo.
5.24.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIV. Quae abbatibus quibusdam scripta direxerit.
5.24.1
Aliis quoque diversis personis, tam clericis quam laicis, honestis etiam feminis, diversa pro utilitate cujusque reperitur scripta direxisse, nemini adulando parcens, sed commoda cuique pro rei opportunitate suggerere satagens. Ludovico abbati suo litteras misit pro repetendo corpore sancti Deodati, quod quidam Giso, cupiditate rerum ipsius sancti ductus, ex dioecesi Remensi furtim transferri fecerat in Parisiacensem parochiam, inconsulto episcopo in cujus jacebat episcopio. Asserit autem in his litteris se nemini, neque sibi vel proprio suo sanguini, contra divina parcere jura. Sed et indignantem pro his abbatem iterum litteris monere non destitit, hortans et admonens, ut ecclesiasticis regulis satisfacere procuraret; item, pro quodam nepote suo, quem commiserat ei, et pro rebus a rege per dispositionem ipsius domni Hincmari monachis sancti Dionysii traditis. Hilduino abbati pro epistola regis Karoli, et misso suo cum litteris ad imperatorem Lotharium perducendis. In quibus se quaedam de salute ipsius imperatoris suggerere manifestat, ut emendet, quae ipsi notificat emendanda, et de censu solvendo ex villa Dudeciaco. Item simul cum synodo episcoporum apud Carisiacum habita, scribit Hilduino Karoli regis archicapellano, et pro Ecclesia Lingonica, quam Wlfadus Ecclesiae Remensi alumnus contra canonica occupaverat decreta. Unde suggesserat eadem synodus regi, ut alterum ad regendam praefatam constitueret Ecclesiam, et rex jusserat ut episcopi quaererent talem, qui posset in episcopali ministerio eidem Ecclesiae proficere, eorumque vota in Isaac ipsius Hilduini discipulum convenerant, obsecrantes hujus in hoc Hilduini consensum, et deprecationem ipsius pro eo apud regem; Brunuardo abbati, pro rebus sancti Remigii vel colonis Remensis Ecclesiae in Thoringia constitutis; Adalardo abbati, de amicitia inter ipsos, et qualiter debet esse verus amicus; Grunoldo abbati, pro Sigeberto fideli suo, ut res ejus quae conjacebant in regno Ludovici, in sua dominatione et tutela commendatas susciperet, et ut regi Ludovico suadeat, ne perversorum credens consiliis, in talia se ulterius immittat, qualia contra fratrem suum Karolum tunc egerat; unde tale dedecus ipsi acciderat, quale non accidisset, si exhortationibus hujus domni Hincmari aquiescere voluisset.
5.24.2
Transulfo[ i, Transulfo] Corbeiensi cum fratribus sibi subjectis, pro quodam fratre, qui praesumptive abscesserat a monasterio, quem a rege receptum in gratia praeceperat idem pontifex ad monasterium festine reverti, pro quo rex rogaverat, ut mandaret, quatenus in monasterio pacifice susciperetur, donec conversationis ejus modus a rege, et eodem archiepiscopo tempore opportuno disponeretur; item, ad eosdem gratiarum referens actiones pro impensa sibi ab eis benignitate, memorans se plurimum in eorum orationibus confidere, et eis devotum existere, commonitoriaque salutis eis dirigens hortamenta, ut quique in ipsis navem Dominicae gubernationis susceperant regendam, contra insurgentium tempestatum impetus impigra sollicitudine dirigere studeant, et ut persecutione imminenti paganorum, quacunque recedendum sit, a bono proposito non recedant, etc.; item, Hilduino, ut certare procuret apud regem pro electione canonica Ecclesiae Morinensis concedenda, quia et ipse hoc agere satageret quantum posset.
5.24.3
Adalgario abbati, gratias referens de orationibus ab ipso et fratribus sibi commissis Deo pro se oblatis, et de benedictione donorum ipsius abbatis, commemorans etiam de rebus Ecclesiae Remensis in Thoringia sitis, quas cuidam Amalrico commiserat, sed ipse male abusus eis divinum proinde judicium susceperit, quasque idem abbas sub censu sibi dari petebat. Sed idem domnus Hincmarus id agere sine clericorum suorum consilio renuens, mandat ut easdem ad custodiendum interim suscipiat, et descriptionem earumdem sibi mittere studeat, et postea quod cum ecclesiasticorum consilio ministrorum rationabilius consideraverit, ei remandaturus sit. Item pro eadem re post missam sibi descriptionem, significans insuper Ludovico regi se pro iisdem rebus litteras misisse, ad petitionem ipsius abbatis, notificando ipsas res eidem abbati se commisisse, petendo quoque, ut ei solatium ferret, quatenus ipsas ordinare quiete valeret. Sed et Poponi cuidam, compescendo eum ab harum inquietatione rerum; familiae quoque in eisdem rebus consistenti litteris mandans, quo eidem abbati obedientes in cunctis existerent. Anastasio venerabili abbati ac bibliothecario sanctae Romanae Ecclesiae, gratiarum referens actiones pro benedictionibus sanctissimis ab eo sibi per Actardum episcopum directis; suas eidem quoque abbati mittens munerum benedictiones. Quaedam etiam opuscula suo labore confecta ipsi delegans; item, pro beneficiis sibi ab eo collatis, et ut suggestionem suam domno papae acceptabilem faciat, et de memoria benedictionis, quam dirigebat ei. Gregorio ejusdem Romanae Ecclesiae nomenclatori, et apocrisiario, asserens quod praefatus Anastasius multa bonitatis insignia sibi de ipso suis litteris intimaverit, et quod magnam fiduciam in ipsius habere posset amicitia sinceriter mandaverit; unde et petit ut isdem Gregorius se inter fideles amicos suos tenere dignetur. Guntario abbati, pro quodam irreligioso monacho, quem de monasterio irreverenter proprio libitu recedere siverat. Unde valde reprehendit eum, ostendens ex auctoritate regulae quod ita non debuisset eum dimittere; monetque ut cum misso regis perquiratur, et comprehendatur, atque in monasterium reducatur, et in arctissima custodia retrudatur, ejusque culpae describantur, sibique descriptio ipsa cum proprii episcopi litteris dirigatur, ut secundum sacras regulas cum consilio coepiscoporum de ipso decernat. Gozlino, pro Bernardo nepote ipsius, qui seditionem contra regem moliri ferebatur, hortans ut ab hac intentione studeat eum revocare, et ut ipse Gozlinus pro nullo carnali affectu a recta via declinet; fratrem quoque suum Gozfridum commoneat, ut ambo memores parentum suorum a fidei sinceritate non degenerent; item, quaerendo cur ad se missum vel litteras non dirigeret, ut facere solitus fuerat, exhortans ut id frequenter pro mutua dilectione atque consolatione facere studeat; item, significans quomodo de dilecto filio ei Gozlinus idem factus sit inimicus, et adhuc charum filium eumdem nominat, et injurias sibi ab eo illatas non solum patienter, sed et libenter se ferre depromit, ac petit ut reminiscatur, quia Remensis ecclesia eum regeneravit in Christo, tonsumque in clericum sub religione nutriverit et docuerit, de captione paganorum redemerit, ad gradus Ecclesiasticos usque ad diaconatum provexerit, plurimorum monasteriorum per concessionem regum abbatem constituerit. Contra quae ille potentia elevatus, seditionem quae in hac Ecclesia, vel in illo regno male grassabatur excitaverit, quibusque similia gesserit, et quantis malis obnoxius sit, prosequendo manifestat; obsecrans ut horum reminiscatur, et vocem Domini se revocantis audiat, animaeque suae misereatur, ut salutem consequi mereatur; item, pro correctione ipsius Deo gratias agens, et orans ut confirmet Deus quod operatus est in eo, et det illi et velle et perficere( Philip II) quae sibi sunt placita pro bona voluntate, et caetera quaedam. Grunhario[ ms. Grimhario] abbati, pro rebus sanctae Mariae et sancti Remigii in Avernico pago sitis, quas interdixerat Bernardo comiti, mandans huic abbati ut eas describeret, et earum descriptionem sibi deferret. Adalgario vocato episcopo, pro rebus Remensis ecclesiae in Aquitanis partibus conjacentibus, quas Bernardus Tolosanus comes occupaverat, et quia pretio eas obtinere non potuit, depraedatione pessumdedit, donec Deus inde suum judicium exercuit: quasque idem domnus Hincmarus Agilmaro episcopo commiserat, quando etiam de incestis, et usurpatoribus rerum ecclesiasticarum libellum, jubente rege, ipsi episcopo dederat. Mandata quoque pro eisdem rebus ad eumdem episcopum data huic dirigit: et ut cum eodem iste quoque, participato consilio, pro ipsis rebus satagat, hortatur, quosdam designans pagos, in quibus eaedem res conjacerent, Avernicum videlicet, Nigrummontensem, Lemovicum, et Pictavum. In aliis quoque pagis, quorum non meminit, sed ab hoc requiri atque describi, sibique ipsam descriptionem mitti petit. Lamberto quoque, quem unice dilectum ac visceralem filium suum memorat, admonens et exhortans qualiter agere debeat erga illos, inter quos conversabatur, et qui eum electuri esse videbantur ad episcopatum Mettensem: praecipue monens pestem Simoniacae haereseos in omnibus praecavare. Quia proficere, inquit, in ecclesiastico gradu non poterit, qui ad hoc ut haereticus fiat, promovetur. Suadet etiam ut regulam pastoralem sancti Gregorii festinanter legat ac mente recondat, et secundum eamdem regulam se interius et exterius in viam, qua ad episcopatum pervenitur, dirigat, et per quam in episcopatu ad vitam aeternam tenditur, corrigat, significans se amicis suis, tam episcopis quam comitibus regni Lotharii pro eo litteras dirigere, fidem facere, quia de consiliis et salubribus ipsius exhortationibus non deviabit, petitque ne mendacem super his apud amicos eum faciat. Hugoni abbati, pro electione Noviomensis episcopi post decessum Ragenelini, petens ut hortetur reges Ludovicum et Karlomannum, quatenus voluntatem Dei, et antecessorum suorum consuetudinem in hac causa conservent. Notificat etiam illi obitum Hincmari nepotis sui Laudunensis episcopi, rogans ut pro ejus animae remedio per subjectos ac familiares suos Domini misericordiam deprecari satagat[ ms. satagant]. Item, ut praefatis regibus necessarios constituat nutritios, quia nimis juvenem habebant consiliarium, et de his quae sibi iidem reges pro custodia Tornacensis parochiae[ j, pro custodienda Tornacensi parochia] mandaverant, et quid ipse super his egerat, quidve illi postea remandaverint, vel quid ipse rescripserit eis nolentibus assensum praebere super electione canonica praefatae Noviomensis Ecclesiae; et quia ipse nihil inde aliud egerat, nisi quod per triginta et quinque annos in hujusmodi negotio solitus erat. Et quid sibi mandatum postea ex parte regum, vel ipsius Hugonis in hac causa per Warinum clericum fuerit, quasque litteras deinde praefati reges eidem miserint. Adjungens sacrorum canonum promulgatas super electione canonica auctoritates, et ostendens, quod non episcopi de palatio praecipiantur eligi, sed de propria qualibet Ecclesia, et quod de ordinando episcopo, non regis vel palatinorum debet esse commendatio, sed cleri et plebis electio, et metropolitani in electione dijudicatio, deinde terreni principis consensio, et sic fieri episcoporum manus impositio, asserens pro certo quod ipse in neminem specialiter intenderet, nisi ut quisque sit, secundum sacram auctoritatem ad hoc accederet officium, et quod spiritale ministerium postulat, sciret ac faceret, etc. Item mittens ei exemplar epistolae, quam regi Karolo, Ludovici Transrhenensis filio direxerat, pro regibus adhuc pueris Ludovico et Karlomanno, hortansque ut si potuerit obtineat, quatenus idem Karolus( quia filium non habebat) unum ex his regulis sibi adoptet in filium, et sub manu boni ac strenui bajuli ad hoc eum nutriri faciat, ut sibi haeredem aut in totum, aut in partem statuat; et ut secrete Hugo apud Karolum obtineat, quo et horum puerorum, et regni hujus causam super se totam suscipiat, et quaeque disponenda regio sunt in ministerio, ipse disponat. Praemittens etiam, ut scripta sua, quae Karolo mittebat, ipse Hugo, si haberentur utilia, et rationabilia, suo sapienti consilio et prudenti prosequatur studio; sin secus quam inibi deberet inveniretur, sapienter illud commutare, vel si foret necesse quid addere, vel obtinere satageret. Item, pro mandatis Ludovici Germaniae regis, ac suasionibus; primo scilicet ut episcopos Remensis dioeceseos eidem regi apud Attiniacum obvios ire praecipiat; secundo ut ei consilium remandet, qualiter istud regnum disponat, quid videlicet ad haec missis ejusdem regis respondeat, et si Ludovicus ipse advenerit, et rogaverit ut eum in regem consecret, quid et qualiter inde sit illi agendum, etc. Praeterea et alia quaedam abbati scribit eidem.
5.25
LIBER TERTIUS. CAPUT XXV Quae sacerdotibus, vel monasteriis quibusdam scripsit.
5.25
Gautsuino sacerdoti et caeteris fratribus Deo et sancto Dionysio servientibus scribit pro quadam domo sibi quondam ab ipsis concessa, et ex parte ab eodem coempta, quam quidam eorum sibi subripiens, usurpaverat. Unde miratur, si hoc fratres ita fieri cohibuerint de eo, qui in nullo, quantum meminit, inutilis eis fuit, sed sicut illis tunc visum fuerat, in multis utilis et necessarius apud eos mansit, et non modica eis obtinuit et reobtinuit. Non haec ideo dicens, ut sibi pretiosa sit illa domus ad tenendum, vel corticula, sine charitate, inquit, vestra, et caetera; item, Wiligiso cum caeteris ejusdem monasterii monachis, de eo quod audierat eos a quodam presbytero pretium quaerere pro decima; unde maximam se verecundiam dicit habere propter alios homines, qui hoc audituri erant. Quod quantum periculum sit, eis ex divina ostendit auctoritate, et canonum promulgatione, ac deinde:« Absit, inquit, fratres, ut alii ecclesiastici et religiosi viri hoc audiant, quia monachi de monasterio sancti Dionysii decimam vendere quaerunt, ut de ipso pretio inferfernum comparent. Multo magis autem absit, ut hoc laici audiant, quod nemo etiam peccatis publicis implicatus in mea parochia facere audet. Si enim aliquis de alio monasterio quam de nostro hoc tentare, quanto magis facere praesumeret, ab omni communione illum de parochia mea excommunicarem,» etc. Item, eisdem monachis, pro visitatione divinae miserationis, qua admonitus dies suos sicut umbram declinasse dicit, et se sicut fenum arruisse: mittens eorum obsequiis tantulam benedictionem, ducentos scilicet solidos de meris denariis; petensque ut apud communem patronum beatissimum Dionysium in sacris orationibus sui memoriam jugiter haberent; poscens etiam pro Haimone fideli suo pene in extremis posito, quem dilectum filium suum nominat. Fulcramno[ i., Fulcranno] praeposito, et fratribus monasterii Corbeiensis, scribens pro electione abbatis eis a rege concessa, proque litteris regiis super eadem re, et adventu ipsius domni Hincmari ad eos. Unde illum consuluerant, instruit ipsos, qualiter in hac electione eis sit agendum secundum doctrinam beati Patris Benedicti, ut in omnibus magistram sequantur regulam, nec temere ab ea declinetur a quoquam, utpote rationem reddituri pro omnibus ante tribunal Domini nostri Jesu Christi. Magenardo praeposito, et fratribus in monasterio S. Richarii degentibus, pro litteris, quas apostolicus papa regi Karolo, sibique miserat, pro quodam, qui monachum, atque presbyterum interfecerat; in quibus litteris tenorem injunctae poenitentiae exposuerat, admonens ut divinis monitis in his quae ipsae litterae praecipiunt obedire procurent. Monachis coenobii sancti Medardi pro Hainoardo monacho, qui veniam pro excessibus suis apud regem postulaverat; de quo ex verbo regis mandat, ut eum vel ad habitandum regulariter inter ipsos recipiant, vel juxta petitionem illius litteras dimissorias illi ad certum locum faciant, et absolutum abire cum pace permittant. Sigebodo sacerdoti et praeposito monasterii sanctimonialium Lugdunensis Ecclesiae, super interrogatione qua requisierat ab eo, qualiter oporteret eum agere de inquisitione sibi commissa in Oriniaco monacharum monasterio super abbatissa et praeposito ipsius monasterii, unde interroganti responderat, quia non verbis de talibus, sed scriptis respondere deberet. Quocirca rescribens quoque ostendit quae in legibus, quas catholica probat Ecclesia, et in regulis ecclesiasticis de his scripta sint: praecipiens etiam, ut privilegium ipsius monasterii sibi afferatur, et notificentur ei per certas personas de certis rebus accusationes ipsius abbatissae atque praepositi, ut secundum sacras regulas cum consilio coepiscoporum et visitatoris Laudunensis episcopii, quia tunc episcopus ibi non habebatur, inde Domino inspirante decernat[ i, decernatur]. Quibusdam decanis parochiae Suessonicae, pro quodam presbytero, qui praejudicium passus justitiam et judicium apud episcopum suum Rothadum non valebat obtinere, unde et ipse domnus Hincmarus eumdem praesulem monuerat, ut si propter infirmitatem non valeret ipse ad synodum venire, vel missos suos, comministros videlicet Ecclesiae sibi commissae, mitteret, ut res canonice diffiniri valeret; admonetque per has litteras eosdem decanos, et metropolitana praecipit auctoritate, ut presbyteros decaniae suae ad denuntiatum placitum venire commoneant, et cum eis ipsi veniant. Quod si non fecerint, synodalem sententiam apud proxime futuram synodum se noverint accepturos. Sigeberto cuidam sacerdoti, pro Heidilone episcopo ipsius, de quo talia se audisse dolebat, qualia de bono laico dici non conveniret, et quia culpabatur quod talem episcopum ordinaverit, asserens se de illo, quem ante non cognoverat, fidei, et testimonio ipsius Sigeberti credidisse, praecepitque ipsi Sigeberto ad se venire, ut ore proprio ei dicere possit, quae de episcopo audivit, et si vera forent, simul considerarent, qualiter illa corrigeret; si vera non essent, qualiter mendacia esse docerentur.
5.26.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVI. Quae viris quibusdam illustribus.
5.26.1
Viro illustrissimo Eberardo, ex principibus imperatoris Lotharii, litteras dirigens pro adipiscenda familiaritatis apud eum gratia quondam sibi ab ipso gratis oblata, congaudet bonis quae de ipso per certas audiebat personas, maximeque[ i, maxime quae] per Amolum praesulem, quem sincerissimum, et charissimum vocat patrem suum, mittens ad ipsum cum litteris etiam fidelissimum quemdam missum suum. Item laudans sinceritatis ipsius devotionem erga Deum, et sacrae auctoritatis cultum, principumque unanimitatem, et ecclesiastiae pacis studium, debitumque religionis, monens quoque pro charitatis officio, ut sicut coepit melius ac melius proficiat, quia natura humana, testante Job, nunquam in eodem statu permanet, et quia in isto saeculo quacunque praeditus quis potestate contra fluminis tractum navigat; qua de re aut viriliter navigans superiora petet, aut remissis manibus habet ad ima relabi. Studeat autem praecipue, ut Deo super omnia placeat; deinde ut Ecclesiae pacem provideat; tum ut principibus bona non solum suggerat, sed etiam ingerat. Viris ecclesiasticis et locis sanctis debita privilegia acquirere insistat, populo Christiano pacem et unanimitatem procuret, bene agentibus congaudeat, male agentibus resistat, seipsum, sobrie, juste et pie vivendo, solerter custodiat, et caetera exhortationum valde necessaria. Post quae suggerit etiam de quibusdam necessitatibus, tam ex monasteriis, quam et aliis, pro quibus, et imperatori litteras direxerat, quae in parochia sua ab illius erant auctoritate corrigenda, et reliqua de utilitate animae, et consilio spiritali conservando. Fulcrico cuidam, praemissi imperatoris magnati, qui uxorem legitimam illegitime dimiserat, alteramque insuper duxerat, vocans ad synodum, excommunicationis jam in eum datae, atque in comprovinciali synodo confirmandae pandit modum. Item postquam poenitentiam pro hoc admisso visus est suscepisse, iteranti vias suas, et reverso ad vomitum suum, manifestam dat excommunicationis sententiam, cunctisque id notificare satagit fidelium Christi personis, quibuscunque audire contigisset, maximeque episcopis, in quorum videbatur parochis conversari, vel frequentare.
5.26.2
WLFINGO cuidam ministeriali ejusdem imperatoris Lotharii, commemorans familiaritatem, quam quondam ab eo poposcerat, et dilectionem quam ei spoponderat, rogans ut innotescat imperatori super epistola quam frater ipsius Karolus( Carolus Calvus) rex eidem dirigebat, quatenus eam suscipiens, familiariter distinguat, et secreto legat. Censum quoque de villa Dudeciaco anni praeteriti cum censu praesentis anni sibi transmitti jubeat: unde in illius memoria aliquid ornamenti in sepulcro sancti Remigii facere posset, quod ornare, et corpus ipsius sancti in crypta disponebat a novo praeparata transferre. Item pro repetitione praemissi census de villa Dudeciaco sex librarum, ne forte suggeratur imperatori, quod cupiditate illectus hunc censum repetat, quem in suos usus nunquam redegerat; sed cupiens evadere periculum, ne silentio suo in diebus suis census ipse depereat, et ipsa villa in alodem vertatur, et ecclesiastica mancipia in servos et ancillas dispertiantur, sicut et de multis, tam rebus, quam mancipiis hujus ecclesiae, sed et de ipsa jam villa fiebat. Enitens etiam, ut senior suus inde periculum non incurreret, vel ipse cum ipsius periculo partem non haberet. Asserens quod si cupiditas in hoc eum vexaret, duodecim libras repeteret, quas avus et pater hujus regis inde solverunt, etc. Subinfert etiam quaedam de praefato Fulcrico, qui Roma veniens jactabat epistolas papae pro absolutione sua tam regibus se, quam huic archiepiscopo deferre. De quo monet hunc Wlfingum, ut suggerat regi, ne seducatur in hac causa; sed omne cum ratione cavens periculum. faciat, ut veniant ipsae epistolae coram illo et episcopis, et quidquid melius inventum fuerit inde sequantur, et quia interim quod rationabiliter et canonice factum fuit, non debeat contemni; Nantario amico suo fideli, pro rebus sancti Remigii disponendis in Wormacensi pago, inferens quod quidam homines eum petierint, ut praestaret illis colonos earum rerum ad diversas operas, et quidam ut venatores illorum in ipsis rebus per aliquod tempus manere concederet; quod neutrum se concessisse, vel concessurum esse fatetur, quoniam sui antecessores hoc facere non sunt ausi, quia sanctus Remigius cum grandi maledictione vel interminatione hoc fieri vetuerit, etc.; Immoni comiti, pro rebus hujus ecclesiae in regno Aquitanico conjacentibus, ut auxilium ferret earum provisori, cui committebantur. Gerardo comiti nobilissimo, pro Isaac Lingonicae sedis electo, ut per ejus hortamen ordinaretur episcopus, quia Wlfadus, qui ipsam occupaverat ecclesiam, canonice non potuit ordinari; item, pro his quae sibi litteris idem Gerardus significaverat; scilicet quod Karolus Franciae rex senioris ipsius Karoli Cisalpinae Galliae regis regnum sibi vellet subripere, quod ipse domnus Hincmarus nequaquam fieri asserit; de rebus quoque S. Remigii in Provincia sitis, pro quibus audierat domnum Hincmarum ad regem proclamasse, quod se penitus negat egisse, nec quotiescunque necesse fuit, pro ipsius[ i, ipsis] rebus ad alium, quam ad ipsum Gerardum, et ad suos fideles inde suggestionem, direxisse; de hoc etiam quod scripserat hic comes se audisse, quod rex iste Karolus monasteria vellet usurpare, quae beato Petro apostolo idem Gerardus tradiderat: et quia si res ipsius, quae in hoc regno conjacerent, ab eo forent ablatae, ipse licet invitus res hujus regni, quae in illo habebantur regno praesumeret; respondet domnus praesul, quia sua voluntate nemo res ecclesiae in suum periculum usurparet; timere se, asserens ne coram Deo dignus habeatur, ut hoc in tempore sacerdotii sui commissa sibi patiatur ecclesia. Verumtamen si quis praesumpserit, plus illi dolere quam sibi, periculum praesumptoris ex divinis pandens auctoritatibus. Adjiciens quoque de eo quod se monuerat, ut sacri causa ministerii regem a talibus revocaret excessibus, quia prius in illius dispositione talia non perceperat, et de vanis suspicionibus suum non erat seniorem corripere, ideo nec inde monuerat. Nunc autem certam et causam habens, et personam, debita devotione ac fidelitate studebit dominationem ipsius monere.
5.26.3
Item pro praefatis rebus sancti Remigii, de quibus idem Gerardus huic archiepiscopo litteris significaverat se condolere, quia devastabantur a multis et plures earumdem vastatores dicerent quod per concessionem regis Karoli, et hujus domni Hincmari easdem res occuparent. Unde notificat eidem Gerardo, quia ex quo easdem res eidem commiserit, nullius alterius eas provisioni delegaverit, nisi tantum Hildoardo cuidam nutrito suo injunxerat, ut majori villae in his quae necessaria fuissent, auxilium ferret, sub defensione tamen et tutela praefati Gerardi comitis, addens de caeteris earumdem rerum usurpatoribus quid agendum sibi videretur. Ipsas autem res nulli homini suo vel alterius in beneficium dare auderet, quia sanctus Remigius hoc in suo testamento terribiliter contradixit. Ipse vero comes, qui pro amore sanctae Dei Genitricis et sancti Remigii, res ipsas in sua tuitione susceperat, sicut bene coepit, ita viriliter de caetero agere procuret, quoniam in Remensi ecclesia per decem monasteria tam canonicorum, quam monachorum, atque sanctimonialium, amplius quam quingenti pro ipsius praesenti et perpetua salute, in psalmis, et canticis spiritalibus atque sacris oblationibus continui oratores existant, etc. Item pro eisdem rebus pene similia. Item mittens ad easdem res ordinandas per ipsius comitis auxilium[ i., consilium], atque disponendas, monachum atque presbyterum de monasterio sancti Remigii nomine Rotfridum. Rodulpho illustri comiti, pro infirmitate conjugis ipsius, et pro eo quod ferebatur idem comes inter regem et quosdam subjectos ipsius quaedam contraria seminare, asserens sibi quoque domnus Hincmarus, quia ab hujusmodi re valde se immunem putabat, hoc ipsum reputari; et quia de his qui erant cum rege talia mandata venirent, quae non convenissent. Unde nihil eidem comiti scribere posset, neque per alium mandare, donec simul loquerentur, et de talibus quae vidissent melius ad utilitatem et honestatem senioris sui pertinere, mutuo conferrent, quantocius autem potuisset ad regem pergeret, et cum illo degens, quantumcunque valeret, certaret, ut se coram Deo corde et opere custodiret, orique suo ab ipsis etiam qui putabantur amici, custodiam imponeret, et de convocatione fidelium regis, et directione ipsius animi, atque discissione hujus regni; sed et interfectione Britonum Herispogii, Salomonis, et Almarchi, atque de itinere reginae ad regem, prout ipse mandaverat, et quia multum de rege timebat. Item de eo quod in litteris ipsius comitis inter ipsum comitem et regem commotionem cognoverat esse indebitam, unde satis tristis effectus erat. Et quia de his quae sibi litteris significaverat, apud regem, prout potuisset, satageret, et quidquid inveniret, si ad eum remitteret, ipsi remandare curaret. Adjiciens quid sibi de hominibus suis acciderit, quos secum super Ligerim habuit, monens et confortans in Domino, ne commoneatur levis ter pro talibus, quibus illi qui Deum timere nesciunt, commoventur: sed suum bonum nomen, sicut bene coepit, usque ad finem perducere studeat. Et quia regis animum jam bene cognosceret, qui licet aliqua sit perturbatione commotus, statim ut cum eo locutus fuerit et ei suam devotionem manifestaverit, sicut decet, et sicut rectum est, eum habebit. Admonens, ut juxta Apostolum, omnis indignatio auferatur ab eo cum omni malitia. Quod si fieret, pro eo quod rex nepos ipsius esset, plus pium animum erga cum haberet, pro hoc quod senior ipsius esset, plus humilem haberet animum circa ipsum, etc. Uvelfo cuidam nobili viro, multas gratiarum referens actiones, quod talem erga se conservasset amicitiam, ut hominem ipsius sine consensu ejusdem recipere noluisset, et quod idem homo se sine causa dimiserit, et sine licentia sua irreverenter abcesserit, quod nemo suorum adhuc alius fecerat, intimans qualiter eum susceperit, et quam benigne nutrierit, multaque illi bona fecerit, qualiterque iste inter seniorem suum et regem missus ad ipsum, inconvenienter egerit. Petit autem, ut nullatenus eum recipiat, antequam secum loquatur, et sciat si rectam contra se idem homo rationem habeat, adjiciens non id se de illo ideo replicare, ut aliquod odium illius teneat, sed ne ille contra justitiam recipiens hunc, in Deum peccet, et in se amicum ipsius offendat, praesertim cum salva amicitia, per ejus licentiam illum habere poterit; Folconi comiti palatii regis, pro quodam presbytero parochiae Suessonicae, qui relicto ecclesiastico ad civile judicium proclamaverat super accusatore suo, qui probaturum se promiserat esse quod adversus eumdem presbyterum proferebat. Mandat autem huic comiti, ne in hac se causa commisceat, antequam ab eo tractetur an id rationabiliter fieri debeat, quia de presbyteri et Ecclesiae causa ad episcopos et ad synodum diffinitio pertineat, non ad malli vel civilium judicum dispositionem, etc. Maioni illustri comiti, gratiarum referens actiones pro benignitate et sollicitudine, quam domno Theoderico Camaracensi praesuli, viro sancto, et ecclesiae ipsius exhibere curabat, petitque ut si in eorum diebus idem Dei servus ad communem Dominum transiret, pro electione concedenda clero et plebi ecclesiae ipsius apud Lotharium imperatorem satageret.
5.26.4
De pace quoque procuranda inter reges, unde sibi scripserat, rescribit, quia semper eam desideraverit, et ut inviolata inter eos maneret, prout potuit, commonere curaverit, et quantum Deo cooperante valuerit, inde laborare curabit. Rorico Normanno ad fidem Christi converso, ut in Dei voluntate, et mandatorum illius observatione proficiat, sicut et eum velle ac facere per multos audiebat, et ut nemo ei persuadere valeat, quo contra Christianos paganis aut consilium, aut adjutorium praestet, quia nihil ei proderit baptismum Christianitatis accepisse, si contra Christianos, vel per se, aut per alios quoscunque perversa, vel adversa fuerit machinatus, et caetera, quae prosequitur, episcopaliter intimans, quantum in tali sit machinatione periculum. Monens etiam, ut Balduinum a Dei Spiritu, quo canones sancti sunt conditi, per episcopalem auctoritatem propter filiam regis, quam in uxorem furatus fuerat, anathematizatum, nullo modo reciperet, neque solatium, vel refugium aliquod apud se habere permitteret, ne illius peccatis et excommunicatione involvantur tam ipse, quam sui, atque damnentur: sed talem se exhibere procuret, quatenus ei orationes sanctorum proficere valeant. Luitardo illustri viro, pro his quae de ipso audiebat ad animae illius periculum pertinentia, praecipue de quodam presbytero, quem contra leges de ecclesia ejecerat, et alterum ibi constituerat, efficaciter et episcopaliter monens, ut a talibus se praesumptionibus compescat, quia si non fecerit, ipse quod sacrae leges praecipiunt facturus sit in eum, et per omnia regna episcopis usque ad papam Romanum, eum esse mandabit excommunicatum. Presbyterum vero advenam, quem miserat in eadem ecclesia, ab omni Remensi parochia excommunicatum esse designat. Item vocans eum dilectum filium, et ideo sic eum vocare se dicens, ut talem se faciat, quatenus in ejus dilectione recte manere possit, velut item praesul exoptat. Sed audiens eum non talem se exhibere, qualem deberet[ i, deceret] erga Remensem ecclesiam, de qua multa bona habebat, ut famulos ipsius ecclesiae inquietans cum pace non sineret degere, mandat illi ex auctoritate Dei et sanctae Mariae, et sancti Remigii, et sua episcopali, necnon ex banno regis, cujus missus ipse pontifex, erat, ut nullum impedimentum, vel ipse, vel homines sui hominibus Remensis ecclesiae faciant, nec per aliquod ingenium vel per consensum suum: sed si quid rationabile quaerere vult contra potestatem Remensis ecclesiae per legem quaerat. Quia si aliter fecerit, tam per episcopalem auctoritatem, quam per missaticum regis, quod inde rectum fuerit sustinebit. Excommunicat etiam quemdam diaconum ipsius, qui adversabatur famulis sancti Remigii, etc. Theodulfo[ i, Theudulfo] comiti, pro praesumptione ecclesiastici ministerii, qua defuncto quodam presbytero abstulerat quae idem presbyter in eleemosyna pro se dari praeceperat, et insuper usurpaverat quae ad ipsam ecclesiam rite relicta fuerant.
5.26.5
Ostendit ergo manifeste quam maximum crimen sacrilegii commissum sit ab eo, sed et quomodo contra humanas egerit leges, et quid inde fieri debeat, et qualiter ecclesiae in potestate et ordinatione sunt episcopi secundum sacros canones, et imperialia capitula. Unde mandat ei, ut juxta sacras auctoritates, et regum praecepta, quidquid de facultatibus ipsius ecclesiae acceperat praesentialiter ecclesiae reddat, et presbyteris, quibus res commendatae fuerant, restituat, deinde ad se veniat, ut inde medicinam accipiat, quatenus sanus fiat, dans illi spatium septem dierum postquam litteras ipsas acceperit, ut octava die ad se veniat, quo vel si non est ita, debitam rationem reddat, vel si est ita, congruam satisfactionem agat: quod si non fecerit, exemplar istarum litterarum ipse regi transmittet, ut ille suum inde ministerium faciat, et postea idem praesul suum exinde perficiet. Et quoniam audierat quod ipsam ecclesiam idem comes denominato pretio vendere pararet, adjecit:« Propterea sciens, inquiens, quia si vel unum denarium tibi aliquis clericus pro ipsa ecclesia, vel pro alia aliqua in mea parochia, per se, aut per immissam personam dederit, per me ordinatas in ea non erit. Si autem vis ibi habere presbyterum, adhuc mihi talem clericum, qui aptus sit sacro ministerio, et ego illum inquiram, et illi ecclesiam dabo, et tunc illum ordinabo, si mihi talis clericus satisfactionem fecerit, quod nullum pretium inde donaverit. Et si tu ita facere non volueris, ego ordinabo, qualiter populus ibi officium habeat, usque dum ibi ordinem presbyterum. Cui si aliquod impedimentum contra divinas et humanas leges feceris, et manifestum fuerit, presbyter ibi permanebit, et tu et omnes qui tibi consenserint, ab omni Christianitate usque ad satisfactionem eritis separati. Haec, chare fili, ideo mando tibi et taliter commoneo, quia salvum et honoratum te cupio, et inter filios ecclesiae te in loco filii habere volo. Et si me coegeris, ut sicut Dominus dicit in Evangelio, sis velut ethnicus et publicanus, non mihi, sed tibi reputare debebis. Postquam istas litteras dictavi, dictum est mihi quod matricularios a ministro meo constitutos de illa matricula ejecisti, et ibi Bovarium[ i., Bonarium] misisti, et pro illa matricula in pretio unum asinum accepisti. Quod si ita est, non solum criminaliter fecisti, quia contra omnes leges ecclesiasticum ministerium homo laicus usurpasti, et eleemosynam, id est misericordiam pauperum, ac per hoc Deum, qui misericordia miserorum est, sicut Judas proditor, vendidisti. Sed etiam turpiter in hoc nimis fecisti, ut de mendicitate, de qua mendici vivere debent, comes et honoratus regis consiliarius in pretio asinum accepisti, et omnes qui haec audiunt pensare possunt qualiter de aliis causis pro amore et timore Dei, et reverentia tui ministerii juste et recte facis, qui de tali miseria sine ulla verecundia turpe lucrum requiris.»
5.26.6
Anselmo illustri viro, pro quodam presbytero, quem apud se accusaverat, sed ad denominatum placitum non venerat, significans purificasse hunc presbyterum canonice seipsum a crimine coram missis ipsius Anselmi, in conspectu plurimorum tam clericorum quam laicorum, non tamen misisse, quia nec debuerit, in sacramentum plures sacerdotes ipsius testes. Hortatur autem et monet, ut omnem rancorem, quem contra praefatum presbyterum habebat, a corde suo expelleret, ostendens quantum malum sit odium retinere in corde. Interdicit etiam auctoritate Dei et sanctorum ejus, ut eidem presbytero nullum praejudicium vel machinationem inferat, quia si fecerit, ipse inde suum ministerium faciet. Precatur etiam ut justitiam Deo, sibique faciat de hominibus suis, qui presbyteris quibusdam testibus praemissi presbyteri ausi sunt injurias intulisse, quia si non fecerit, et de ipsis quoque suum facturus sit ministerium. Bernardo comiti Tolosano propinquo suo, pro rebus Remensis ecclesiae in Aquitania conjacentibus, quas ille in praestariam sibi concedi petebat, quod idem praesul se facturum negat, quia non audeat, propter testamentum sancti Remigii, quod id omnino fieri prohibuerit. Unde alteri quoque Bernardo comiti Rodomensi[ i, Rodonensi] scribit ut loquatur cum hoc Bernardo, ne res easdem suis hominibus in beneficium donet, ut eum fecisse audierat, et de inquisitione harum rerum, si rex juberet, per ipsum agenda. Item praefato Bernardo Tolosano pro eisdem rebus, adjurat illum per Deum omnipotentem Dominum Jesum Christum, et per ejus Genitricem, sanctumque Remigium, ut nihil inde praesumat, nec ullum impedimentum mancipiis in iisdem consistentibus faciat: neque Bernardo comiti Arvernico, cui easdem commiserat ad defendendum, inde molestiam ingerat, quia si fecerit, eum a liminibus sanctae ecclesiae, et a communione fidelium cum plenitudine episcoporum, tam Aquitaniae, quam aliorum regnorum segregabit; item, admonens eum pro eadem re, ut conciliet sibi amicitiam sanctae Mariae et sancti Remigii de praefatis rebus, ostendens ex sacris auctoritatibus, quantum periculum sit res sacras injuste retinere, caveatque ne ecclesiasticum judicium proinde mereatur in hoc saeculo, et aeternam perditionem in futuro; item, quia praejudicium, et non modicum damnum Remensi faciebat ecclesiae, ostendit eum praedamnatum a sacris canonibus sanctorum judicio, et a se caeterisque praesulibus, quorum res ecclesiasticas usurpabat; legationem pro hoc praejudicio directam, et tunc iterum cum imperatore ad papam Romanum dirigendam, quatenus ejus auctoritate congregata synodus, eum, caeterosque rerum ecclesiasticarum pervasores damnationis sententia percellat. Ideo secundum evangelicam auctoritatem prius eum episcopali auctoritate commonet, atque per crucem Christi et sanguinem ipsius interdicit, ne de rebus ecclesiae Remensis sibi praesumat, neque a quocunque, nisi ad ipsarum rerum contra pervasores defensionem, praesumi consentiat.
5.26.7
Engelramno, Goslino, et Adalelmo comitibus scribit, mittens eis cum litteris suis litterarum regis exemplar, in quibus continebatur, ut episcopos convocaret et laicos fideles regis, ad prohibendum vel resistendum Karlomanno diacono regis filio, qui insurrexerat contra patrem suum, in quibus litteris, quaerens quid eis super hoc regis sit agendo praecepto, designat non esse Karlomannum suae provinciae, utpote qui sit ordinatus ab Hildegario Meldensi episcopo, et secundum canones non possit aliquid disponere de illo. Espiscopus quoque de alia provincia convocandi potestatem non habeat, sed neque suffraganeos suae sedis tunc tempus habeatur convocandi, cum dies instet natalis Domini; et licet episcopi conveniant, et Karlomanno suas parochias interdicant, non sibi videtur ut pro eo quod coepit dimittat, si alia potestas illi non contradicat. Considerandum vero monet rationabiliter, quid juxta mandatum regis super hac re sit agendum, ne malum majus accrescat, significans qualiter conveniendum, et alios eis sit convocandum, dansque consilium ut idem Karlomannus adversum se non provocet Deum et patrem suum, episcopos quoque regni hujus, et populum ad iracundiam contra se, ne et in animo, et in corpore, tam ipse, quam illi qui eum secuti fuerunt, pereant. Ipse vero praesul et hi comites mittant ad regem, ut eum faciant, prout melius potuerint, illi placabilem; sin autem aliter eis videtur, sibi remandent, et caetera. Item eisdem pro hac ipsa re, designans bonum sibi videri fuisse consilium, quia non commoverint populum antequam simul loquerentur, considerantes si quid boni possent invenire cum Karlomanno, credens quia suum et ipsorum debeat obaudire consilium, etc. Item Karlomanno, Goslino, et Conrado, pro jussione regis qua mandaverat, ut ipse praesul cum caeteris fidelibus regis conveniret ad mandatum reges audiendum, et Karlomanno denuntiandum, designans ubi et qua die vel hora simul convenire debeant, et ut Karlomannus Goslinum et Conradum ad ipsos mittat, vel ipse Karlomannus, si placuerit ei, ad eosdem veniat, ut missaticum regis simul cum ipsis audiat, et ibi pariter considerarent, qualiter ei ad salvationem et honorem suum de caetero sit agendum. Harduino comiti, pro causis supradictis de Karlomanno, quomodo tunc res se haberet; et quia obsides inter se dederant, et cum Karlomanno locuti fuerant, eique suaserant, ut pacifice in hoc regno degeret, ac veniente patre cum ipsis ei obviam pergeret. Sed quia regem citius quam sperabatur audierat advenire, quid idem Karlomannus tunc facturus esset se nescire fatetur. Monet tamen ut praeparatus sit hic comes ad mandata regis, si qua jusserit, exsequenda.
5.26.8
Item pro quibusdam malefactoribus hominibus cujusdam Wiperti, qui rapinas, incendia, et homicidia, et alia mala faciebant, commonens eumdem Harduinum, ut cum fratre suo Hadeboldo decertet, quatenus haec mala legibus emendentur, et cessent, ne ipsi, qui missi regis erant in hoc regno, pro talibus offensam illius incurrant; quod ipse quoque certaret agere, nisi corporali detineretur infirmitate. Insuper et cum Gaulfo[ i, Grimulfo] regis fideli loquatur, qui hos malefactores recipere ferebatur, et ostenderet illi quantum periculum suum in eos recipiendo faceret, admonens ut a talibus deinceps se custodiret. Item de his quibus significaverat se accusatum apud regem, et quia non[ i, omit. non.] expresse litteris eamdem intimaverat accusationem, mandat ut ad se missum fidelem et rationalem dirigat, per quem rei veritatem diligentius agnoscere possit, et ei verum consilium dare, et ipsum inde in rebus pro viribus adjuvare Maingando[ i, Manigaudo] cuidam amico suo, pro rebus sancti Remigii in Vosago conjacentibus, de quibus quidam homines quoddam mansionile conabantur auferre.
5.26.9
Unde jam missi regis Ludovici requisierant, et invenerant quod Remensis ecclesia juste illud teneret, et manifestum esse, quia infra fines illarum rerum, quas ibi sanctus Remigius comparavit, nulla potestas aliquid haberet, nisi Remensis ecclesia. Unde precatur istum, ut si res ipsas evindicare quiete potuerit ad partem hujus ecclesiae, faciat; sin autem, vel detineat ne reddantur aut addicantur aliae potestati, donec ipse et Luitbertus archiepiscopus simul veniant, et secundum legem per ecclesiae advocatum res rite diffiniatur, etc. Item pro eadem re, exhortans et petens, ut de ipsis rebus majorem curam adhibeat, etc. Erluino amico etiam suo, pro praefatis rebus et mansionili quo supra. Item gratiarum referens actiones pro auxilio quod impendebat praemissis rebus et mancipiis, precans ut quod bene coepit perficiat, et ut monasteria servorum Dei picem de praefatis rebus habere possint, adjutorium praebeat, et ut quaedam mansa, quae ab ipsa potestate injuste auferebantur, juste revocarentur, solatium adhibeat: mittens ei dona in auro et argento, et obsequium dignum tam speciale quam temporale promittens Item significans quod audierat, pro eisdem rebus petens ut regi Ludovico suggerat, quatenus pro redemptione animae suae res quae abstractae sunt, ecclesiae Remensi restitui faciat, et eas ipsi Erluino commendet, ipsumque missum faciat ad inquirendam et peragendam de rebus ipsis justitiam, mittens eidem Erluino quoque vasorum argenteorum munera. Item significans quod audierat quemdam Lantfridum se jactantem, quia impetraverat res praefatas apud imperatorem Karolum, ut haberet ipsas, eodem domno Hincmaro consentiente in beneficium; quod per omnia dicit esse mendacium, nec obtinere posse apud se omnes reges qui sub coelo sunt, ut illas res unquam ab aliquo teneri consentiat, propter allegationes, quas sanctus Remigius in testamento suo disposuit.
5.26.10
Odalrico illustri comiti et amico suo, pro causa suorum hominum quorum res Ludovicus rex Transrhenensis domnus hujus Odalrici male tractabat, injuste agens contra ipsos: monetque ut inde judicium Dei regum regis timeat, et quod injuste egit emendare procuret. Et quod audierat idem rex suasisse domnum Hincmarum regi suo, ut proprietates auferret, quas fideles Ludovici in regno ipsius possidebant, et ideo abstulisse ab hujus fidelibus proprietates ipsorum, dicit non decuisse regem de catholico et fideli suo episcopo talia credere, antequam veritatem inde cognosceret, et quia contradixerit etiam consiliariis regis, qui seniorem suum id hortati sunt agere. Ostenditque qualiter Karlomannus rex frater Karoli magni, villam Noviliacum sancto Remigio tradiderat, et qualiter deinceps usque ad id temporis eadem villa tractata fuerit; et quia de honoris et animae periculo ei res agebatur, si fraudem rerum ecclesiae sibi commissae consentiret, et periculum senioris sui regis illi celaret, qui nec etiam pro toto mundo suum gradum et suam animam perdere vellet, et caetera.
5.26.11
Item gratias agens de his quae pro petitione ipsius erga fideles ejusdem decentor exsecutus fuerat, et quia in ejus dilectione manebat, petens ut deinceps idem agere non desinat. Bertranno illustri comiti Tardunensis pagi propinquo suo, pro sacramento regi agendo, qualiter regi fidelitatem jurare deberent, quae in ipsius comitatu consistebant. Item pro loco vacante sine presbytero, ubi sancta Patricia requiescit, monens ut quantocius ministris ecclesiasticis clericum sacro ministerio aptum ostendat, qui valeat ibi ordinari, sciens pro certo, quia post ordinationem, quae fieri debebat in proximo, ipsum locum sine presbytero non dimitteret, quia nec cum mercenario, nec sine pastore proprio ipsos homines audiebat dimittere; et si ipse non praesentaverit eum, qui dignus possit inveniri, ille ordinaturus esset qualem meliorem potuisset invenire; item, pro Haimone fideli suo, quem idem comes ad placitum suum per bannum vocari jusserat, qui rege jubente in ipsius servitium profectus erat. Bosoni illustri comiti, de agenda electione Sil anectensis episcopi, ostendens quod non sui ministerii quamcunque specialem designare personam, etc.; item, Bosoni viro inclyto, gratiarum referens actiones pro rebus ecclesiae Remensis in provincia sitis, quas ut sibi promiserat, tutabatur, monens ut se talem praeparet, qualiter orationes ipsius et ecclesiae sibi commissae illi proficiant; idque quod de ipso periculosum audierat, non tacens, videlicet quod res diversarum ecclesiarum suis hominibus dedisset, unde satis timendum esse denuntiat, ne orationes fidelium Dei pro ipso impediantur a clamoribus sanctorum in coelis cum Deo regnantium, et caetera.
5.26.12
Coiranno[ i, Coirando] comiti, propter quemdam hominem ipsius, qui gravia quaedam commisisse ferebatur crimina, et quia non audebat ea domnus praesul indiscussa dimittere, precatur hunc propter dilectionem, ut eum ad se venire jubeat discutiendum ab ipso, quia si non fecerit distringetur gravius ab illo tam de ministerio episcopali, quam de missatico regis; Isemberto illustri viro amico suo, precans pro Hincmaro nepote suo, quem miserum appellat, utpote qui pro excessibus suis tam gravia sustinebat, petensque ut illum in suis necessitatibus adjuvet; Rainoldo comiti, pro rebus Remensis ecclesiae, quas receptas se habere significaverat, et de manibus diripientium ereptas: Theuderico illustri comiti, mittens ei nomina suorum in expeditionem, regisque servitium properantium; item, pro muneribus argenti, quod regi moranti ad Dei servitium in terra per paganos deserta mittebat; item, pro sollicitudine quam tempore Ludovici regis nuper defuncti susceperat idem Theudericus de filiis ipsius regis ne moleste acciperet, si eum commoneret causa dilectionis, vigilem esse debere apud filios ejusdem regis, ostendens quia non solum grandis praesumptio, sed etiam magnum periculum est, uni soli generalem regni dispositionem tractare, sine consultu et consensu plurimorum, notificans quoque de his quae sibi mandaverat, qualiter quondam inter reges Ludovicum, Lotharium et Karlomannum fuerit actum, et qualiter tunc sit agendum, subjungens capitula quaedam quae a tribus regibus, Ludovico, Karolo et Lothario simul convenientibus constituta et confirmata fuerunt; item, pro quodam episcopo religioso, petens ut det ei locum loquendi secum, ut per ipsius interventionem pervenire valeat ad regis praesentiam, et ea quae rationabiliter postulaverit obtinere, et alia quaedam scribit etiam eidem Hugoni etiam filio Lotharii regis, significans se amicos et familiares habuisse patrem et avum ipsius Lotharium imperatorem, et quia salutem ipsius optabat, idcirco quod audierat de periculo ejus, causa dilectionis ei notum faciebat, multos scilicet praedones conspirasse et conspirare secum, ipsoque principe atque auctore innumeras et horrendas fieri depraedationes, aliaque multa sceler perpetrari, quae omnia in caput ipsius redundarent, ostendens quam horrendum sit pro tantis sceleribus perpetuas poenas mereri, demonstrans haec eadem pervenisse ad synodum episcoporum in Neustria gestam. Insuper etiam quod regni moliretur pervasionem, sibique mandatum de praefato conventu, ut ad eum mitteret atque moneret( juxta quod leges praecipiunt) a tantis malis resipiscere, ipsosque malefactores a se disjungere, et a seditione ac regni pervasione se cohibere. Si vero ipsius commonitionem et mandata synodi obaudire non vellet, tam suae dioeceseos, quam de vicinis provinciis episcoporum synodum convocaret, et synodali episcoporum sententia eum, suosque complices atque fautores[ ms., factores] excommunicaret. Postea vero omnes hi episcopi eamdem excommunicationem Romano pontifici, et omnibus episcopis ac principibus per circumjacentia regna notam facerent. Unde monet eum tanquam filium, ut recogitet in quanto periculo sit, proponens ei divinarum sententias auctoritatum, ut periculum suum recognoscere possit, hortansque ac monens, ut nulli adulatori credat ad pervasionem regni aggrediendam, inferens ut attendat, quid profuerit patruis ejus, ut contra legem Dei regni pervasionem incoeperint, et quod pater ejus pro labore, quo contra Dei voluntatem laboraverat, et vitam perdiderit et regnum. Adjiciens quid leges de pervasoribus regni praecipiant. Subjungens etiam, quod rex eidem promiserit, et ex parte ostenderit, eum se velle honoribus ampliare, et honoratum habere si culpa ipsius non fuerit. Admonens etiam, ut non auscultet hominum pravorum hortamenta neque imitetur malignantes, qui florent ad tempus, et cito sicut fenum arescent, sed obaudiat Scripturam sanctam viridice dicentem: Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, etc. Subnectens quoque, ut sibi de his certam et veram responsionem remandet. Engilgario cuidam illustri litteras direxit hujusmodi:
5.26.13
« HINCMARUS episcopus ENGILGARIO salutem.
5.26.14
« Pervenit ad nos, quia hominem tuum Rathrannum irrationabiliter et inconvenienter periculosum sacramentum jurare fecisses, qui licet tibi servitium debeat, tamen sub nostra cura et tu et ille de salute vestra esse debetis. Propterea mando tibi quia valde miror te non intellexisse gravius esse periculum, cum hominem aut suadendo, aut terrendo in perjurium mittas, quem si te solus perjurares; quoniam in te unum perjurium, imo pro perjurio homicidium perpetrares, cum autem alium perjurare facis, et te et illum perdis. Et ideo mandamus, ut si ita causa habetur, sicut ad nos pervenit, ab ecclesia et altario te abstineas, donec ad nos venias, et de tali incautela aut dignam excusationem facias, aut dignam poenitentiam accipias.»
5.26.15
Leudowino amico suo, pro rebus et mancipiis Remensis ecclesiae in Provincia consistentibus, saepe litteras direxit. Item Letuardo et Hilduardo aliisque in eodem pago degentibus, tam pro ipsis rebus, quam pro animarum salute scripta direxit. Achadeo comiti, pro rapinis quas audiebat ab ejus hominibus fieri in ipsius comitatu, et pro villa Spantia, qua ille annonam ecclesiae Remensis auferre disponebat: notificans ei, quod si aliquid inde raperet, tam ipsum quam suos excommunicaret, et alienos ab omni Christianitate faceret, atque per suum missaticum, quod de illo comite fieri debet, qui in suo comitatu injustitiam faciat, exsequi procuraret.
5.26.16
Amalberto illustri comiti, pro injustitia quam audierat eum in suo perpetrasse judicio, exigendo res cujusdam interfecti ab eo, qui secundum commendationem ipsius eas in illius eleemosynam distribuerat; perhorrescens quod Christianus et moriturus admittere talia non expaverat, timens Dei futurum judicium. Et ostendit per divinam auctoritatem, quam grave perpetraverit flagitium, reducens ad mentis oculos, ne forte mercenarius, non pastor, haberetur; injustitiam videndo et tacendo; et quia missus imperatoris erat, et capitula ipsius pro defensandis advenis et incestuosis habebat. Unde tam eidem comiti, quam omnibus exactoribus atque judicibus, qui in hoc resederant judicio, verbo Dei omnipotentis et banno imperatoris, episcopali auctoritate percipit, ut eumdem hominem nullus pro hac re condemnet, aut inquietet, vel contradictionem faciat, donec ipse praesul per seipsum, vel per missos suos hanc causam diligenter inquirat, et secundum leges ecclesiasticas et humanas hoc juste et rationabiliter diffiniat, denuntians quod quisque hoc contra Dei praeceptum praesumpserit agere, primo secundum capitula legalia hoc eum emendare faciat; deinde secundum leges ecclesiasticas illum a communione Christianorum usque ad satisfactionem repellet. Denuntiat etiam, quia quoscunque ad placitum suum venire mandaverit, ut hanc causam diligenter inquirat, et legaliter atque regulariter diffiniat; si venire neglexerint, post tertiam commonitionem ab omni Christianorum consortio usque ad satisfactionem repellet, nisi rationabilem ostenderint excusationem. Adjiciens de flagellis quae patiebantur multi[ i, patiebantur multis], et ostendens quod ideo haec tam duriter ex Dei verbo annuntient, ut intelligant quanta sit offensa, in hac causa contra Dei praeceptum, et sacras praesumere Scripturas, admonens ne de peccatis alienis peccata sua accumulent. Sigeberto, pro praesumptione et praejudicio quod egerat pro quadam ecclesia cuidam presbytero, mandatque et ut hoc praesentialiter emendet, et a talibus levitatibus vel praesumptionibus se caveat, quia si non fecerit, suum de eo ministerium facturus sit, et caeteris episcopis, ut idem faciant, notificabit.
5.27.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVII. Quae aliquibus reginis scripta miserit.
5.27.1
Irmingardi Augustae scribens, congratulatur audito religionis ipsius fervore, asserens se in precibus assidua pro ea dependere munia. Item respondens ad litteras, quas ipsa sibi direxerat, significantes intimasse illi quosdam homines, quia per ejusdem episcopi jussionem multa mala fierent erga res Avennaci( Avenay) monasterii, Berthae ipsius imperatricis filiae, asseverans quod diabolus per eorum sit ora locutus mendacium, velut est pater mendacii. Si quid vero homines ipsius injuste fecerint in rebus ipsius monasterii, non degat; tamen quia et ignoraverit, et non consenserit, nec voluerit indicat. De quodam praeterea manso, quod illa significaverat injuste abstractum a praefato monasterio, asserit quod nulli homini, quantum sibi conscientia testimonium perhibebat, injuste unquam mansum abstulerit, sed apud regem pro eo petierit, et obtinuerit, ut missos suos dirigeret, qui diligentissime hoc inter ecclesia Remensis et Avennaci monasterii possessiones aequa lance indagantes, decernerent. Nam ipse qui sua pro Christo dimiserat, nec vellet, nec indigeret, ea tamen quae sibi commissa erant, sine ratione et lege negligenter dimittere non audebat. Adjiciens esse multa de ipso monasterio, unde ipsius, filiaeque suae indigebat auxilio: petitque ut mittat missum suum strenuum et fidelem cum misso filiae suae, qui una secum quae corrigenda sunt ibidem corrigat, et videat quam intentionem et voluntatem ipse in talibus habeat, ne ipsis et sibi periculum, quod absit, exinde maneat: petitque ut animus ipsius sit semper sollicitus, ne alienae linguae facile credat, maxime de sacerdotibus Christi; quoniam diabolus, si non potest in alio, in hoc velit intentionem ipsius fuscare, ut eam faciat in opinione indebita sacerdotum errare. Denique quod adjecerat ipsa, se pro eo suggessisse animo imperatoris Lotharii, contra ipsum fecisse illa testatur, non ut magnam, et Deo devotam decet facere conjugem.« Ego, inquit, scio quia ei multa de me dicta fuerunt contraria; sed si vult poterit cognoscere non esse vera: tamen eum non audeo reprehendere, quia Dominus est, nec in ejus persona dico, sicut legitur in Scripturis: Qui libenter audit verba mendacii, ministros quoque habebit impios. Videlicet qui de piis erga eum voluntarie loquentur impia. Qui illi ea dixit ex mea parte, quae mihi mandastis, aliter quam verum sit dixit, male autem interpretatus est bene dicta. Si voluisset cognoscere verum, et aliquis missus mihi de supra veniret, ut vera ex me cognosceret, sicut venit, et me qualemcunque Christi Domini sacerdotem suggillavit, libentissime suo animo satisfacerem. De meo autem misso, sicut dominatio benignissima vestra mandavit, ut ad eum dirigam qui ei hoc affirmet, quod de ejus infidelitate nihil velim tractare, scitis quanta mendacia nunc per istud vadunt saeculum, et quanta sinceritas debeat esse in sacerdote, et quanta merito domno meo velim servare fidelitatem. Et idcirco ne mali interpretes male bonum interpretentur, hoc adhuc facere non possum. Tamen si vult credere domnus meus Lotharius, potest veraciter cognoscere quia non tantum illi, sed nulli homini in mundo sum infidelis, et si vult credere, credat: sin autem, cum ille inter principes, et ego inter episcopos ante regem regum, et episcopam episcoporum venerimus, tunc quid inde verum sit, plenissime sine alicujus indicatione cognoscet,» etc. Berthae abbatissae Avannaci monasterii pro impedimentis, quae fratres ac servientes monasterii Altvillaris, aliarumque villarum Remensis ecclesiae patiebantur ab hominibus ipsius, postquam in hoc regnum illa devenerat. Unde petit ut diligentiam studiumque adhiberi jubeat, ne tanta et sic insolita praejudicia haec patiatur ecclesia de ipsius vicinitate, de qua solamen et gaudium pro ipsius bona vita et sobria conversatione habere debebat. Quod si egisset, Deum proinde placabilem sibi faceret, et sanctam Mariam, sanctumque Remigium sibi conciliaret, ab ipso quoque obsequium episcopale haberet. Si vero suos corrigere parvipenderet, ipse licet invitus aures regis inde pulsaret, ut si necesse foret, ut in tantum causa excresceret, ministerium ecclesiasticum, secundum regulas canonicas, in eam, suosque exereret. Irmintrudi reginae, pro Belvacensis Ecclesiae dispositione in pastoris electione, petens ut suggerat regi, ne a quocunque in quamcunque partem animus illius indebite posset inflecti de hujus Ecclesiae dispositione, donec ipse in ejus servitium veniens, quae ipsi necessaria fuerint notificans, ipsius juribus pandat; et sic quae Deo sint placita, et illis utilia, Domino annuente, disponere procuret. Rotrudi Deo sacratae, et caeteris sororibus monasterii Sanctae Crucis, et sanctae Radegundis, pro electione abbatissae ipsius monasterii, pro qua rex praeceperat Frotario archiepiscopo, et Erardo, atque Angenoldo, ad praefatum monasterium pergere, et electionem regularem ibi facere: et si cuncta concors congregatio, vel pars quamvis minor, tamen melior, Rotrudem elegisset, constitueretur in ordine abbatissae. Si autem omnis congregatio concors illam abjecisset, et aliam eligeret, illa quam concorditer elegisset, in ordine abbatissae maneret, donec regi renuntiaretur, et quaecunque ibi fuisset electa, onus abbatissae susciperet, et Odila ad suum monasterium reverteretur. Primores autem clerici et vassalli ad reginam venirent, sub cujus defensione, post Dei et sanctorum ejus, consistere deberent.« Propterea, inquit, diligite sorores ante omnia: et in privatis collocutionibus, et in publico vestro conventu, remittite et abjicite funditus a cordibus vestris omnes injurias, et scandalorum fomites, quae hactenus inter vos ortae fuerunt: ut nulla de sorore sua vindictam, aut pro sermone, aut pro facto, vel pro aliquo despectu quaerat, aut a Deo, aut in saeculo. Quia sicut Dominus protestatur, sine concordia quidquid ei obtuleritis non illi placebit: sive enim oraveritis, sive sacrificium obtuleritis, sive vos afflixeritis, sine hac charitatis concordia nihil Deo placabile erit. Quia sicut dicit Apostolus: Etiamsi tradidero corpus meum ut ardeat, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et scitis, quia regula quam professae estis, propter scandalorum spinas, quae oriri in monasterio solent, orationem Dominicam in matutinis et vespertinis officiis, ita ut omnes illam audiant, a priore orari praecipit, ut timentes convenientiam, qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, omnem rancorem de corde nostro pellamus. Quae dum prius egeritis, ne per vestram discordiam, quod absit, regularis electio de vestro monasterio pereat, adunate vos ad Dei voluntatem, et regalis devotionis unanimitatem, vestramque ipsam salutem, praesentem, scilicet atque aeternam, cum charitatis concordia, quae est omnium virtutum mater, et cum humilitate, quae est custos ipsarum virtutum, atque cum vera obedientia, quae scala est qua ad coelum pertingitur, et in vobis salubri electione concordatae, et vosmetipsas ad regularem normam reducite, et constringite ac conservate; quia aliter, sicut melius ipsae scitis, salvae esse nequaquam valetis. Et sicut animos ab inquietis motibus, ita et linguas a provocativis iracundiae, vobisque nocivis sermonibus custodite, contestante Apostolo: Omnis clamor et indignatio auferatur a vobis cum omni malitia, et omnis sermo malus ex ore vestro non procedat. Ne sicut solent homines prius dolore commoti, et postea aliquo gaudio, quasi victoriosi, obtinentes quae desiderant, exhilarati, de quocunque homine, quae non conveniunt aliqua vestrum dicat: ne et patientiae meritum inutilibus sermonibus coram Deo perdatis, et si aliquis fuerit, qui aliqua provocatione quamcunque vestrum ad hoc instigare voluerit, ut quaecunque indebita de quocunque proferat, qualiter illam comprehendere possit, ut rationabiliter damnare praevaleat, locum nec diabolus, nec astutus homo exinde aliquo modo habeat; sed tales vos exhibete, ut interius exteriusque decenter ornatae dignas atque exaudibiles orationes, et pro vobis, et pro seniore ac domina vestra[ ms., nostra], proque non solum amicis vestris, verum etiam et pro inimicis, ad aures Dei mittere valeatis.»
5.27.2
Teutbergae abbatissae pro ordinatione Avennaci monasterii, quam ipse quondam cum Irmintrude regina disposuerat, de numero clericorum et nonnarum atque de rebus villarum ipsius monasterii, videlicet mille centum quinquaginta mansis; significans se disposuisse 20 clericos et 40 nonnas ibidem consistere posse, victumque eis providisse, et res necessarias ac ministeriales instituisse, praeter luminaria, et caetera monasterii necessaria, ostendens quod Nivardus Remorum archiepiscopus de rebus Remensis Ecclesiae monasterium Altvillarense construxerit, et frater ejus de suis proprietatibus, et quae alii boni homines ad eumdem locum dederunt, Avennacum exstruxerit monasterium, quodque ad Ecclesiam Remensem tradiderit, unde et chartae habebantur id aperte pandentes; sed per regium donum, sicut et aliae res hujus Ecclesiae, ab externis a longo retro tenebatur tempore, etc. Richildi reginae, significans quod quando[ ms., quodam]. Laudunensis parochia episcopo vacans in sua specialiter erat providentia, malefactumque sit de eleemosyna Irmintrudis reginae per quemdam praepositum Oriniaci monasterii, postea vero huic Richildi per Uvinifridum presbyterum contra sacras leges male sit obeditum, ut regularis abbatissa de ipso ejiceretur monasterio. Ostendit autem ex auctoritate sacra, quantum inde regina periculum habeat, et quia miserit ad eam qui moneret illam hoc evadere malum; illa vero non solum non emendaverat, sed malo pejus superaddiderat, contra divinam auctoritatem, neophytam scilicet in religione novellam provehendo ad regimen propter res terrenas acceptas ab illa. Adnectens, qualiter Hedenulfo episcopo in Laudunensi Ecclesia ordinato, monuerit illum, ut suggereret regi Karolo tam perniciosum factum dissolvere, et se atque reginam a tanto discrimine liberare. Sed quia quod monuerat perduci ad effectum non viderat, ipse praefatum regem inde commonuerit: sed ille, ne reginam contristaret, quod male factum sciebat, non correxerit. Reducit etiam ad memoriam, qualiter praefatus rex, petente Irmintrude regina, de rebus tunc suis per concilium Parduli Laudunensis episcopi, privilegium ad idem Oriniacum monasterium a se dictari, et a caeteris episcopis firmari rogaverit, et ipse rex confirmaverit. Hic autem praesul jussioni regis obediens, non suis verbis illud privilegium composuerit; sed sicut beatus Gregorius papa de quodam monasterio a quadam regina aedificato, ipsa petente, dictaverat, et ipse quoque dictaveri vel transtulerit, repetens maledictionem, quam domnus idem Gregorius contra praesumptorem illius monasterii jaculatus sit: adjiciensque, quod illa, quandiu in hac praesumptione et malefacto permanserit, quotiescunque corpus et sanguinem Domini accipere praesumeret, judicium, id est, damnationem sibi accipiet; obsecratque monens illam, ut non sensus ipsius, aut alicujus suggestio eam decipiat, sed de remedio regis animae, ac de redemptione sua cogitet, et quod male actum est corrigere festinet. Illud etiam quod audierat illam perpetrasse, scilicet quia praefatum privilegium, et praeceptum regale de ipso monasterio abstulerat, quantum malum fecerit pandit, et hoc ideo, ut se corrigat, ne damnationem incurrat. Et quia si res, ut audierat, et mancipia de praemissa muliere neophyta acceperat, pro committendo regimine monasterii, simoniacam haeresim incurrerit: et quod quandiu eidem haeresi quisque faverit, in corpore unitatis Ecclesiae catholicae coram oculis Domini esse nequibit: monens ut legat capitula regulae sancti Benedicti de ordinatione abbatis, vel abbatissae, et inveniet, quam graviter pro hac ordinatione in Spiritum sanctum, quo ipsa regula est promulgata, peccaverit: ex divinis institutionibus propalans, quantum periculosum malum, tam ipsa regina, quam emptrix illa subierint: petens, ut quae ille ex debito ministerii sui cum gemitu scribit, pro salute ipsius, et remedio animae regis, benigne suscipiat, et quia magna ex fidelitate hac scribere curaverit, agnoscat. Leutgardi Ludovici Transrhenensis conjugi, pro suis missis, quos ad eumdem Ludovicum regem mittebat, ut per ejus interventionem ad illius praesentiam pervenirent, et ejus intercessione ac dispositione rex idem strenuos missos ad Remensem dirigeret urbem, qui eam, et monasteria sibi subjecta salvare possent ab impetu supervenientis exercitus Transrhenensis. Irmingardi conjugi Bosonis inclyti viri, pro rebus Ecclesiarum Dei, quam audierat sufficienter litteris sacris imbutam ab Anastasio quodam didascalo. Unde petit, ut qui eam dedit scire, det bonum velle, et posse, atque perficere. Monens ut hortetur virum suum timere Deum, et ejus custodire mandata. De rebus etiam ecclesiasticis, quas sicut audierat ab ecclesiis abstractas suis hominibus diviserat, ut ostendat illi ex Scripturis sanctis quam grave judicium proinde sit a Deo prolatum, et caetera. Item Berthae uxori Gerardi comitis pro rebus Ecclesiae sibi commissae in Provincia sitis, quas eidem Gerardo tuendas atque ordinandas commiserat: petens ut ipsa strenua sit interventrix apud conjugem suum pro rebus eisdem. Irminsindae cuidam matronae, pro quodam diacono, quem illa comprehendi jusserat, et in servitium suum redigi, reddens rationem qualiter idem diaconus liber legitime factus fuerat, et quomodo ejus recipiens libertatem diaconum licenter ordinaverat: ostendens, quod si servus ipsius fuisset, neque libertatem habuisset, et tanto tempore post ordinationem suam sine illius repetitione mansisset, secundum sacras leges jam in servitium repeti non posset; quanto minus ille qui colonus ecclesiasticus, et non alicujus fuerat, et legaliter liber factus, canonice ordinatus, et Ecclesiae, atque ordinatori suo proprius erat effectus, monetque ut talem praesumptionem ulterius de ipsa non audiat, quia si hoc illa praesumeret, ipse hoc legaliter atque regulariter vindicare studeret, adjiciens illam se taliter commonere, quia charam familiaritatem ipsam habebat.
5.28
LIBER TERTIUS. CAPUT XXVIII. Quae sibi subjectis monita salutis ediderit.
5.28
Sibi quoque subjectis nonnulla scribens, ut pater filios, de multis solerter instruit necessariis, tam spiritualibus quam temporalibus. Richaldo chorepiscopo, et Rodoaldo archipresbytero, pro synodo comprovinciali apud Carisiacum palatium regium habenda: mandans ut notum faciant omnibus per omnem parochiam Remensem, ut qui se laesos existimant, ad ipsam synodum convenire procurent, quosdam vero cum auctoritate invitent, et venire commoneant. Sed et Milonem cum filia sua, qua Fulcricus abusus fuerat, et omnes qui consentanei fuerunt in illa indebita conjunctione presbyteri, et in quorum parochiis consistebant, ex verbo Dei, et suo, atque ex banno regis ad eamdem synodum convenire jubeant. Ansoldo Gerolo, et Hadrico, pro inquisitione cujusdam fratris Ragamfredi ministerialis sui, et ut, si necesse esset, libera, salvaque custodia detineretur, ne aufugeret, sibique adduceretur. Mandans etiam eidem Rogamfredo, ex auctoritate Dei ac sua praecipiendo, ut cum ipsis in eadem permaneat inquisitione. Cui etiam postquam recesserat, in alienis parochiis immoranti litteras mittit, revocans eum auctoritate canonica, ut ad metropolim suam redeat, et ejus se humilitati repraesentet; vel si de ipsius judicio quaeritur, synodo regulari adesse festinet. Gisloldo canonicorum praeposito, pro facultatibus sibi commissis, et indebite usurpatis, qui pro hac te irregulariter ab ipso discesserat, monetque auctoritate canonica, ut redeat, et de his, quae illi opponebantur, satisfacere studeat. Theodacro quoque praeposito, pro eodem Gissoldo, pro quo Irmintrudis regina precabatur, ut partem collaborationis suae, quae rationabiliter ei competebat, dari juberet; si qua vero illi debebantur in hoc episcopio, eidem redderentur: quod et idem episcopus fieri jubet, et quia dixerat se missaticum habere ex parte reginae ad canonicos, mandat ut si venerit ad eos, sicut missus reginae venerabiliter suscipiatur. Gerardo decano, pro quodam Radulfo excommunicato, qui ad se venerat petens poenitentiam. Cui praecipit ut Remis eamdem accepturus, veniret cum femina sanctimoniali, quam sibi conjunxerat. Jubet autem huic presbytero, ut commendet aliis presbyteris, quatenus magnam sollicitudinem de illis accipiant, quatenus scilicet, si quilibet eorum infirmitate praeventus fuerit, de qua se putet evadere non posse, si promiserit, quia de peccato suo ex corde poeniteat, et per dignos poenitentiae fructus illud se coram testibus emendare, ac episcopi jussioni obedire profiteatur, absolutus existat. Sigloardo archipresbytero, Ansoldo quoque, et caeteris quibusdam, quos inquisitionem facere de quodam presbytero jusserat: quibus hunc ordinem in eadem inquisitione tenere praecipit, ut quoniam, audierat eumdem presbyterum suis quibusdam facultatibus contra leges exspoliatum, suis omnibus revestiretur, antequam suis accusatoribus respondere cogeretur, ne contra legem fieret, et ipse praesul a presbytero legem tollendo, eamdem quoque sibi auferret: praecipiens etiam, ut si comes ipse presbyterorum rebus exspoliari jusserat, hoc illi emendare per vadium faciat, disponens qualiter inde fiat. Si vero ipse comes hoc fieri negavit[ i, non rogavit], ipsi qui ab eo res suas abstulerunt, eidem presbytero legibus emendent, de poenitentia illorum ipse praesul dispositurus secundum illorum recognitionem. Quod si comes ita facere noluerit, renuntient illi, ut ipse hoc indicet regi. Postquam haec acta fuerint, ita rationem hujus aggrediantur judicii, ut provideant ne per ignorantiam accusatores ipsius presbyteri rem talem alicujus impulsu praesumant, unde damnari possint, sicut provideri debet, ne presbyter injuste damnetur. Post haec adjurent accusatores vel testes eorum in illorum baptisma, et aliis diversis adjurationibus, ne odio, vel invidia, aut timore alicujus, vel hortamento de ipso presbytero mendacium proferant, nec pro gratia, vel amore, aut praemio inde veritatem reticeant. Notificetur etiam eisdem accusatoribus et testibus, quales personas ad accusationem presbyteri, vel ad testimonium super eum sacri canones recipi non permittunt, et qualiter discuti debeant et accusatores et testes. Omnia vero quae accusatores vel testes de singulis causis testificati fuerint, describantur, et coram omnibus legantur, ut ita fuisse dicta comprobentur. Describantur quoque omnes qui in hoc placito fuerint, tam de presbyteris quam de laicis, prout necessitas esse visa fuerit. Et ut accusatores suam praesentiam, testes vero juramentum jure polliceantur se daturos in proximo placito, quod canones presbytero donent ad licentiam se defendendi vel respondendi. Quod placitum eidem presbytero denuntietur ad triginta dies, ut ita praeparatus veniat, quo se vel canonice purificet, vel concredat. Quod si non fecerit, canonicam se suscepturum sententiam sciat. Mittant quoque bannum, Dei et sacrorum canonum auctoritate, regisque ac praesulis interdictione, ut nemo ipsi presbytero ullas insidias praeparet, aut aliquam violentiam faciat; sed nec ejus accusatoribus vel testibus, donec ista causa legalem diffinitionem accipiat, praecipiens etiam quod fieri deberet de illis hominibus, qui altera vice, quando ipse presbyter fuerit accusatus, juraverunt, et suum sacramentum judicio approbaverunt, tunc autem se perjurasse dicebant. De terra quoque Ecclesiae pertinenti, unde contentio ventilabatur inter comitem et presbyterum, quid fieri deberet, et ut his quae mandabat comes, obediret: aut si nollet, proinde ad placitum coram rege et fidelibus ipsius, tam episcopis, quam laicis veniret. Quod si presbyter aliis obedientibus obedire nollet, ad synodum comprovincialem canonice provocaretur. Item Sigloardo et Ansoldo, pro eadem inquisitione, succensens eos, quod negligenter illam sint exsecuti, et caetera. Item pro quodam presbytero, qui ea, quae de suo ministerio quondam didicerat, post ordinationem suam per incuriam fuerat oblitus, unde jusserat eum aliquandiu sub custodia reclusum servari, ut saltem per hoc amaritudo aliqua mentem illius tangeret, et a peccato purgaret, et caetera. Item pro jejunio triduano, quod rex cum episcopis et caeteris fidelibus suis disposuerat fieri pro pace sanctae Dei Ecclesiae, qualiter fieri dederet. Item pro quodam presbytero Avennaci monasterii, qui denotabatur super thesauro ipsius ecclesiae dudum perdito. Item Si gloardo et Rodoldo, pro quodam presbytero, cui consenserat, suadente Sigloardo, ut libello suae professionis a regimine plebis sibi commissae redderet se alienum, et alium in suo loco expeteret ordinandum: sed colludium quod habebat factum sibi celaverat, videlicet ut alumnus ejus sine consensu senioris sui, in loco ipsius ordinaretur, et quia xenium revadiare dolose fecerit, ut eumdem suum alumnum, contra episcopale interdictum, et caetera quid inde fieri deberet exsequentia. Item Sigloardo, pro presbytero ecclesiae sancti Juliani, qui furatus fuerat lampadem sancti Remigii, unde valde redarguit istum, quia id factum compererat, et sibi tacuerat, cum idem praesul vices suas eidem Sigloardo, teste Domino, commendaverit, qui eumdem presbyterum in arctissima custodia debuerat retrudere, non per fidejussores dimittere: quod quia prius non fecerat, vel nunc faciat. Carcer quoque firmiter a vicedomino restauretur, et custodes, si necesse fuerit, adhibeantur. Item Rodoldo, succensens eum pro eo quod incaute solverit quod ipse praesul canonice alligarat, et aliis presbyteris missam celebrare permiserit in quadam capella basilicae cortis ecclesiae subjecta, praecipitque quid inde fieri debeat. Anselmo[ i, Anselino] cuidam monacho, praecipiens ut describat omnia, quae in monasterio, ut videtur, Altvillarensi, ante ipsius praesulis ordinationem facta, vel collata fuerunt, et quaeque postea: numerum quoque fratrum ac famulorum eis servientium, et si qua exinde suo tempore dispensata fuerunt, et in quos usus, vel per quas personas, et ita veraciter omnia describantur, ut missi dominici nihil ibi falsum possint invenire. Ratramno praeposito monasterii Orbacensis similiter. Item Ratramno pro quadam praestaria, quam Amalraus canonicus habuit, et ipsius obitum collaborationem ejus idem praepositus diripi jusserat. Quapropter excommunicat eum, in pane et aqua constituens tam, ipsum quam complices ejus in hoc facto, donec restituantur haec quae injuste abstulerant. Althario[ ms., Alchano] cuidam sacerdoti vel decano, pro presbytero de Ecclesia Vindonissae, quem Leutardus senior ipsius villae legem et omnem auctoritatem de ipsa expulerat Ecclesia, et alteri presbytero ex alio episcopatu eamdem Ecclesiam commiserat. Quem presbyterum superinductum excommunicat, ne in omni Remensi parochia missam celebrare praesumat, neque communionem ecclesiasticam accipiat, nisi forte munus viaticum, gravis aegritudinis causa, et hoc ita, ut mox si convaluerit, de parochia ista recedat. Parochianis autem Ecclesiae praedictae auctoritate Dei praecipi jubet, ut nullius presbyteri missam in eadem ecclesia audiant, nisi illius injuste expulsi presbyteri, donec ipsius causa diffiniatur, nisi forte idem presbyter pro infirmitate eis missam celebrare non potuerit, et caetera. Altmanno monacho, atque presbytero, quem procul obedientiae causa direxerat, pro his, quae invenerat in quibusdam litteris sibi per hominem quemdam Harduici archiepiscopi datis: scilicet reputari eidem Altmanno, aspirare velle ad beneficia, et negotia saecularia, quae non convenirent ejus professioni et saluti. Unde praecipit, ut quantocius ad monasterium suum redeat, ubi lectioni et orationi, deflendo delicta suae juventutis, vacare procuret, et caetera. Lantardo cuidam sacerdoti, qui de parochia Remensi Ebonis episcopi causa discesserat, quem petit, ut si qua, prout audierat, de vita et actionibus beati Remigii apud eumdem habebantur conscripta, praeter illa quae ex antiquo de Ecclesia Remensi legebantur, ea quantocius, aut ipse sibi afferat, aut sub sigillo transmittat, offerens se postea eidem in quibuscunque indiguerit promptum, et prodesse paratum. Si vero ad locum suum redire voluerit, eum libenter atque benigne recipere, et mox ut venerit, canonicam praebendam, et ordinem pristinum inter fratres concedere, et secundum quod sibi commodum, et illi opportunum fuerit, solatium, ut eum apud se manere delectet, impendere: pandens rationem, unde ille metuere ferebatur, quare scilicet ipse ordinatos ab Ebone post suam depositionem, a gradibus acceptis removerit, et qualiter post modum sententiam suam temperaverit. Rodoardo praeposito, et caeteris fratribus canonicis Ecclesiae Remensis, pro receptione Odalhardi et Waltarii nepotum Isaac episcopi Lingonensis, qui ab ipsa congregatione irregulariter discesserant, praecipitque quo modo recipi, et qualiter haberi vel conservari debeant: quibus etiam pro reversione ipsorum commonitorias direxerat litteras. Pro receptione quoque Adalgaudi[ ms., Addagaudi] diaconi tam cononicis, quam monachis scribit, ostendens eum qui se recognoverat per suam negligentiam ipsius offendisse animum, se in gremio suae delectionis, et paternitatis recepisse, quemque benigne ac familiariter fratrem, et filium suscipi, et benignitatis ei beneficia jubet impendi. Pro quo rex etiam Ludovicus precatorias ei per eumdem direxerat. Rotfrido praeposito, pro correctione[ i, correptione] Odelcalci monachi, quem audierat inobedientem existere, et duris moribus, suaeque voluntatis esse pertinacem, dans exempla sacrae auctoritatis, quae illi legerentur, ut se corrigeret. Gontario et Odelhardo archipresbyteris, commonitorium ministerio ipsorum aptum describit in capitulis tredecim. Gontramno[ i, Guntramne] praeposito, pro famulis monasterii sibi commissi, qui suas terrulas, et debita sibi stipendia querebantur auferri ab eo, quod emendari secundum quod justum fuerit, jubet. Gothescalco monacho, qui erat prolapsus in haeresim, de quibusdam sententiis auctorum, quas ille non bene intelligebat, vel exponebat, maxime Prosperi, quarum sensum per sententias praecipue beati Augustini exponit, et caeteros idoneos proponit testes apostolicae fidei doctores: quorum sequendam in omnibus admonet esse doctrinam, ostenditque testimoniis manifestis, Deum et bona praescire et mala, sed mala tantum praescire, bona vero et praescire et praedestinare. Unde praescientia esse potest sine praedestinatione: praedestinatio autem non potest esse sine praescientia, et quia bonos praescivit et praedestinavit ad regnum; malos autem praescivit tantum, non praedestinavit, nec ut perirent sua praescientia compulit. Ubi diffinitioni subscribere idem Gothescalcus pertinacissime recusavit. Scripsit quoque idem domnus Hincmarus ad monachos Altvillarensis coenobii, pro eodem Gothescalco, ut si se recognosceret, antequam anima illius egrederetur de corpore, et spiritalem et corporalem humanitatem exhiberent illi ostendens auctoritatem ecclesiasticam ex verbis orthodoxorum super hujusmodi excommunicatis. Amalgiso et Ragberto fidelibus suis, pro rebus Ecclesiae suae in Aquitania sitis, pro quibus Regimundo litteras miserat, deprecans ut eisdem missis suis adjutorium pro rebus ipsis evindicandis impenderet, praecipitque istis, ut easdem rex ex integro recipiant, et habeant in sua providentia. Petro fideli suo, pro rebus in provincia consistentibus, mittens ad eum quosdam fratres, qui cum ipsius consilio de fidelitate sua et utilitate rerum tractarent, et res ipsas ac redditus, atque facultates ipsarum disponerent. Et quia audierat, quod quaedam sine consilio ipsius Petri exinde facta fuissent, quasi ex ejus auctoritate, excusat se non id jussisse, nec voluisse: mandans ei per capitula, qualiter easdem res disponi volebant, et quae personae ab ipsis rebus, et de quibus villis ad se venire deberent. Evrardo sororis suae Hildegundis filio vel genero, instruit scripto qualiter erga Ludovicum regem Transrhenensem se gerere deberet, ne suum alodem, quem in Allemannia habebat, ab eo auferret, pro eo quod ipsius dominium idem Evrardus dimiserat. Pro quo etiam praefatae sorori suae scribit, petens ut illius domnum prudenter ordinet atque disponat. Plebeiis quoque quibusdam personis, villarum scilicet ministerialibus, pro rebus ministeriorum suorum nonnunquam scribens, prudenter atque rationabiliter disponebat, qualiter res sibi commissas tractare deberent. Generaliter etiam omnes sibi commissos tam verbis, quam litteris instruens, edocebat qualiter juste, pie et caste viverent, quam reverenter atque devote jejunia constituta tractarent: pro his qui obiisent, tam episcopis, quam aliis quibuscunque personis, qualiter Domini clementiam exorarent, et ut personae Deo placitae in vacantibus eligerentur episcopiis, tam jejuniis quam orationibus Dominum postularent. In diversis quoque synodis capitula nonnulla, et valde utilia edidit, suisque servanda dedit. Diversis nec non Ecclesiis suae dioeceseos, maxime si contigisset pastoribus viduari, consolatoria dirigens scripta, qualiter a Deo primum hujusmodi solamen requirerent, instruebat: qualiter etiam a terrenis principibus liberam sibi concedi quaererent electionem, et ut impetrarent tam per seipsum, quam per litteras et legatos suos elaborare studebat. Impetrata vero qualiter exercerent, et quomodo immunes ab omni perversitatis fraude seipsos in exsequendo custodirent, data forma electionis edocere curabat, ad nullam specialiter intendens, personam; sed quae concorditer ab omnibus, vel utiliter a pluribus ac melioribus eligeretur, attendens.
5.29
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIX. De libro edito a se qualiter Domini vel sanctorum sint imagines venerandae, etc.
5.29
Scripsit etiam librum flagitantibus coepiscopis fratribus suis, qualiter imagines Salvatoris nostri, vel sanctorum ipsius venerandae sint, cum epilogo quodam metrice digesto. Respondet quoque ad interrogationes cujusdam: cur apostatae baptizati, et impositione manus episcopalis consignati, extra ordinem diaconii, vel presbyterii ad agendam poenitentiam manus impositionem accipiunt. Scribit et cuidam archiepiscopo de praecipuis tractans sacramentis humanae salutis. Item cuidam episcopo, ad interrogata ipsius respondens de ordinationibus episcoporum, vel translationibus de civitate ad civitatem: et de Actardo Namnetensi episcopo, qui expulsus a quodam Britonum duce, in vacante Morinensi Ecclesia aliquandiu demoratus, petente clero ac plebe provinciae Turonensis, et convenientibus episcopis, in eadem metropoli fuit incardinatus. Item cuidam fratri, de homine, qui cum quadam femina concubuit, et postea sororem ipsius in conjugium duxit. Scribit etiam apologiam pro se, cunctis eam legere volentibus contra eos qui calumniati sunt illum apud Joannem papam, qui synodum habuit Trecas( i 1, Trecis), a quo et benigne idem praesul suscipiebatur, quibus et in synodo tunc respondit pro tempore, postmodum vero excusare se litteris non neglexit, asserens se decretales epistolas pontificum Romanorum venerabiliter suscipere atque tenere, cum calumniarentur inimici, has eum nolle ad auctoritatem recipere. Item de Nicaena synodo, et de abjectione, vel restitutione Hincmari Laudunensis episcopi. De hoc quoque quod calumniabantur eum dicere non majoris dignitatis esse papam Romanum, quam existeret ipse. Sed et de Karlomanno, et aliis conviciis sibi per calumniam illatis, de quibus eum veritas excusabilem reddidit. Scripsit praeterea plura, ad quae nos enumeranda sufficere non putamus.
5.30
LIBER TERTIUS. CAPUT XXX. De translatione corporis sancti Remigii a monasterio ipsius, et obitu Hincmari episcopi.
5.30
Excrescentibus tandem flagitiis, contra quae veluti murus inexpugnabilis semper obstiterat, gens Nortmannorum per omne Francorum diffunditur regnum. Et quoniam civitas haec tunc absque muro habitabatur, accipiens ille quod sibi charius in thesauris habebat, corpus videlicet beati Remigii, silvestria loca trans fluvium Matronam expetiit, et apud villam Sparnacum idem sacrum corpus aliquandiu custodivit. Denique dum ibidem moraretur, apud eamdem villam diem clausit ultimum, cujus corpus ad monasterium sancti Remigii relatum et post ipsius sancti tumulum in sepulcro, quod ipse sibi praeparaverat, est sepultum. Cujus epitaphium ab eo dictatum habetur hujusmodi. Nomine non merito, praesul Hincmarus, ab antro Te, lector, tituli, quaeso, memento mei. Quem grege pastorem proprio Dionysius olim Remorum populis, ut petiere, dedit. Quisque humilis magnae Remensis regmina plebis Rexi pro modulo, hic modo verme voror. Ergo animae requiem nunc, et cum carne resumpta, Gaudia plena mihi haec quoque posce simul. Christe, tui clemens famuli miserere fidelis: Sis pia cultori sancta Maria tuo. Dulcis Remigii sibimet devotio prosit Qua te dilexit pectore, et ore, manu. quare hic suppetiit supplex sua membra locari, Ut bene complacuit, denique sic obiit. Anno Dominicae incarnationis 882; Episcopatus autem sui 32, mense 7 et die quarta.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).