Florus Lugdunensisc.810-c.860
Expositio in epistolas B. Pauli
Paul 1.3.15
Choose a text
More by Florus Lugdunensis
—
9094 Exinepb
1.3.1
EXPOSITIO IN EPISTOLAM AD ROMANOS. CAPUT III.
1.3.1
Quid ergo amplius Judaeo, usque ad sicut scriptum est. Ego autem dixi in exstasi mea etc., usque ad filii altissimi.
1.3.2
Verbi gratia, potens, etc., usque ad ad te vult mendacium.
1.3.3
Ut justificeris,... et ego tanquam peccator judicor? Cui dicat, difficile est advertere, etc., usque ad facti sunt homines.
1.3.4
Et non sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere, faciamus mala ut veniant bona, quorum damnatio justa est. Perversi homines, etc., usque ad cantabo tibi, Domine.
1.3.5
Quid ergo praecellimus eos? Nequaquam. Contentionem ipsam, etc., usque ad interfectoribus Domini.
1.3.6
Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse,... non est requirens Deum. Usque non est timor Dei ante oculos eorum. Dominus de coelo, etc., usque ad non timent Deum.
1.3.7
Scimus autem quoniam quaecunque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur. In istis enim, etc., usque ad misereatur.
1.3.8
Conclusit Scriptura omnia sub peccato, etc., usque ad coram te.
1.3.9
Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Ex operibus legis, etc., usque ad crederentur.
1.3.10
Per legem enim cognitio peccati. Cognitio dixit non consummatio, etc., usque ad quod lex imperat.
1.3.11
Nam sine Dei dono, etc., usque ad prophetari.
1.3.12
Quia non justificabitur, etc., usque ad nec indigens lege.
1.3.13
Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. Evangelium enim testimonium habet a lege et prophetis. Unde etiam in monte inter utramque personam medius salvator effulsit. Omnes enim peccaverunt, etc., usque ad charitas inspiretur.
1.3.14
Omnes peccaverunt et egent gloria Dei. Etsi enim jam sumus in Christo nova creatura, etc., usque ad damnantis.
1.3.15
Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non. Sed per legem fidei. Sive gloriationem, etc., usque ad defluxerunt.
1.3.16
Lex ergo factorum, etc., usque ad gratuita gratia.
1.3.17
Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non. Sed per legem fidei. Haec est lex fidei qua credimus et oramus per gratiam nobis donari, ut faciamus quod per nosmetipsos implere non possumus, ne ignorantes Dei justitiam, et nostram volentes constituere, justitiae Dei non sumus subjecti. In lege itaque factorum est Dei jubentis justitia, in lege autem fidei subvenientis misericordia.
1.3.18
Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. An Judaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Imo et gentium. Credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. Quod credidit Deo, intus in corde, in sola fide est. Quod autem immolandum filium duxit, quod intrepidus dexteram armavit, quod jam feriret nisi voce teneretur, magna fides est utique, sed et magnum opus. Et ipsum opus laudavit Deus, cum diceret, quoniam exaudisti vocem meam. Quare ergo apostolus Paulus ait: Arbitramur justificari hominem per fidem sine operibus legis? Et alio loco dicit. Est fides quae per dilectionem operatur. Quomodo fides per dilectionem operatur, et quomodo justificatur homo per fidem sine operibus legis? Credidit aliquis, percepit fidei sacramenta, et mortuus est, defuit illi operandi tempus. Quid dicimus? Quia non est justificatus? Plane dicimus justificatum, credentem in eum qui justificat impium. Ergo iste justificatus est, et operatus non est. Impletur sententia apostoli dicentis: Arbitror justificari hominem per fidem sine operibus legis. Latro qui cum Domino crucifixus est corde credidit ad justitiam, ore confessus est ad salutem. Nam fides quae per dilectionem operatur, et si non sit in quo exterius operetur, in corde tamen illa fervens servatur. Nam erant quidam in lege qui de operibus legis gloriabantur, quae fortasse non dilectione, sed timore faciebant: et volebant se justos videri, et praeponi gentibus, quae opus legis non fecerant. Apostolus autem praedicans fidem gentibus, cum eos qui accedebant ad Dominum, videret justificatos ex fide, ut jam qui crediderant bene operarentur, non quia bene operati sunt credere mererentur, exclamavit securus et ait, quia potest justificari homo ex fide sine operibus legis, ut illi magis non fuerint justi, qui quod faciebant timore faciebant cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Apostolus praedicans, etc., usque ad multis in locis ostendit.
1.3.19
Cum ergo dicit, etc., usque ad quae caeteri Apostoli.
1.3.20
Quoniam quidem unus est Deus qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. Unus enim Deus qui justificat, etc., usque ad per fidem.
1.3.21
Legem ergo destruimus per fidem? Absit. Sed legem statuimus. Per legem cognitio peccati, etc., usque ad liberiestis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).