Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Florus Lugdunensisc.810-c.860
Opuscula adversus Amalarium
Amal 2.7
Choose a text More by Florus Lugdunensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9095 Opadam
2.1
II. In nomine Domini Jesu Christi, incipit opusculum de causa fidei, apud Carisiacense episcoporum concilium nuper habita.
2.1
Res nuperrime apud Carisiacum palatium, in generali et valde celebri episcoporum concilio, super quibusdam causis fidei et observationibus ecclesiasticis acta est, adeo memorabilis et salubris, ut, licet in omnium fere notitiam propalata sit, dignissima tamen existat quae ad utilitatem et aedificationem fidelium litteris mandari, et cunctorum sensibus solertissime debeat commendari.
2.2
Cum enim in sacrosancto sacerdotali conventu. inspirante Domino, qui in nomine suo congregatis medium se affuturum promisit, clarus fidei ac veritatis fulgor aperitur, non oportet divinum munus obtegi, sed, ad illuminationem Ecclesiae et laudem nominis Dei, aperta luce omnibus declarari, ipso Domino dicente: Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis. Hac igitur intentione, ut Deus inspicit, praefatam rem laudabiliter atque utiliter gestam, tenui licet eloquio, brevissime, quantum potero, caeteris[ al., litteris] tradere, et piorum auribus, Christo Domino auxiliante, inculcare curabo. Quod praecipue nobis, id est universo clero Ecclesiae Lugdunensis necessarium duxi, ut quorum fides hactenus infausti et fantastici erroris fabulis improbe afflicta est, nunc paterno adjuta ac roborata suffragio, et evasisse se gaudeat et vicisse.
2.3
Auctor hujus inauditi exsecrandique erroris Amalarius omnibus notus est. Hic in tantum praesumptionis erupit, ut, spreta Scripturarum veritate, calcata sanctorum Patrum auctoritate, doctrina damnabili sinceritatem fidei catholicae violaverit, et simplicem ecclesiasticae observationis cultum fallaciarum nebulis involvere ac decolorare ausus sit. Quam vanitatum suarum pestiferam vanitatem, non tam viva quam mortua voce, sed et librorum multiplicium monumentis longo jam tempore, ubi poterat, velut sator nocturnus tritico agri Domini zizania interserens, longe lateque disseminavit, Scripturarum testimoniis abutens ad aniles ineptias suas, et orthodoxorum Patrum sententias coaptans fabulis suis.
2.4
Sensit, imo ingemuit hoc malum praesens Ecclesia, cum in celeberrimo presbyterorum conventu, praesentibus chorepiscopis et archidiaconibus, praesentibus etiam nonnullis aliis ex clero, tam inepta et fidei contraria docere praesumpsit, ut omnium horreret auditus; cum postmodum etiam detestandum opusculorum suorum codicem omni parochiae nostrae velut legendum transcribendumque ingessit; sed et ante paucos dies cum alium librum suum huc detulit dementissimus, adinventionum suarum phantasmatibus plenum. Quae omnia, magis odio et oblivione quam relatu digna, libenter nunc silentio praeterirem, nisi haec vel tenui commemoratione praestringere, rei gestae quam explicandam suscepi ordo et causa deposceret. Neque enim finis quaestionis potest rite agnosci, nisi ante initium sollicitius praenoscatur.
2.5
Asserit itaque doctor praefatus, inter alia, corpus Christi triforme et tripartitum esse, imo tria esse Christi corpora. Corpus Christi quod in sacramento a fidelibus sumitur, vel in coelum invisibiliter recipi, vel in corporibus sumentium manere usque in diem sepulturae, vel ex incisione venarum cum sanguine fluere, vel in secessum labi opinatur. Diaconos, altari cum assistunt inclines, asserit significare apostolos in passione Domini metuentes atque latitantes; subdiaconos, mulieres cruci intrepide assistentes; presbyterum, Joseph ab Arimathia; archidiaconum, Nicodemum; calicem, sepulcrum; oblationem Dominici corporis dicit crucifixionem; lignum ipsum designare dicit doctores; lignum unde pendet, crucem; funem quo attrahitur, fidem; tintinnabulum quo resonat, linguam; manum trahentis cum levatur, vitam contemplativam; cum deponitur, activam. Exorcismos catechumenorum, ad spiritalem emundationis affectum simpliciter depromendos, ad quinque sensus corporeos nimia carnalitate convertit.
2.6
Hisdem ipsis, sicut aures et nares, ita et oculos tangendos melius indicat. Antiphonarium Joannis Apocalypsi comparat. Atque has omnes et innumerabiles alias naenias per sanctum dicit Spiritum revelari, sibi usurpans testimonium Petri apostoli dicentis: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Ex quo manifeste et se prophetam, et doctrinam vanissimam et risu dignam, heu! miserabiliter deceptus, vult credi prophetiam. Verum, ut quod coeptum est breviter explicetur, ubi doctrinae hujusmodi contagium ad subversionem simplicium in hac Ecclesia disseminari coepit, pastor de commissi gregis salute sollicitus, cum multi moeroris amaritudine religioso principi causam innotuit, conquerens ac deplorans magnum Ecclesiae vulnus, et exsecrandam fidei maculam, sub istiusmodi novitatum praesumptione nutriri, nisi velocius Deo debita ejus providentia subveniret. Pii principis cura ardenter ac laudabiliter in Dei rebus sollicita, cum ob pleraque Ecclesiae negotia in praedictum palatii locum reverendos Patres episcopos convenire jussisset, causam ad cognitionem atque examen concilii eorum proferri fecit, cumque in eorum auribus, tam inepta et profana novarum adinventionum commenta recitarentur, ipso quoque qui ea de cordis sui audacissima vanitate protulerat praesente; et res blasphemas religiosus horreret auditus; exigunt ab eo, si vere sua esset doctrina. Negare non potuit, utpote quae in libris quamplurimis ab ipso editis fere ubique vulgata sit. Interrogant ubi haec legerit. Tunc ille, maximo constrictus articulo, rem quae neque de Scripturis sumpta est, sed nec ab ipsis etiam haereticis praesumpta( quia aliud quod diceret penitus non habebat) in suo spiritu se legisse respondit. Sed mox tam superbam et fatuam responsionem veneranda synodus exsecrans, dixit: Vere ille fuit spiritus erroris. Meminerant enim beatum dixisse Apostolum: Novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium. De qualibus et Ezechiel dicit: Vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident!. Et iterum: Videntes vana et divinantes mendacium, dicentes: Haec dicit Dominus, cum Dominus non sit locutus. Unde et istiusmodi praesumptores Deus per eumdem prophetam suo deceptos esse judicio testatur, dicens: Et propheta cum erraverit a me, et locutus fuerit verbum in nomine meo quod non praecepi ei, ego Dominus decepi prophetam illum. Quos omnes Spiritu Dei vacuos, et spiritu proprio inflatos, alienandos penitus a sanctorum coetu terribiliter denuntians in concilio, ait: Populi mei non erunt, et in Scripturas domus Israel non scribentur, nec terram Israel ingredientur; cumque, illo reticente ac de mendaciorum suorum deprehensis fallaciis confuso, veneranda synodus plurima loqueretur, deliberatum est doctrinam hanc esse omnino damnabilem, et ab omnibus catholicae fidei cultoribus funditus respuendam, praecipiente nobis Apostolo, ac dicente: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Diversam esse istam doctrinam a sinceritate verae fidei, et omnino ab Ecclesia peregrinam, quippe quam nemo orthodoxorum Patrum novit, nulla veritatis ratio fulcit, sed novitius atque adventitius error induxit; umbras et figuras in caeremoniis Testamenti Veteris exstitisse; novum adventum Christi veritate fulgere, et fidei puritate atque observantiae simplicitate consistere, testante Apostolo: Vetera transierunt, ecce facta sunt nova. Omnia autem ex Domino, qui reconciliavit nos sibi per Christum. Omnia igitur, id est et vetera et nova, et typum legis et Evangelii veritatem, unius et solius Dei, non cujusquam hominis aut angeli, auctoritate constare. Unde nemini omnino, post utriusque Testamenti ministros divino spiritu illustratos, divina auctoritate subnixos, in quibus et per quos ea quae diversis temporibus ad salutem populi sui congrua judicavit, evidenter Deus et operatus est et locutus, licuisse aut licere nova figurarum genera vel mysteriorum sacramenta sancire, et ideo rationabile obsequium Ecclesiae sive in ornatu vestium, sive in multiplici vasorum ministerio, in simplicitate veritatis et fidei puritate, procul omni superstitionis phantasmate, remota omni nebulosi dogmatis vanitate, pure Deo et simpliciter exhibendum esse; in his honorem religionis, reverentiam divini cultus, laetitiam Christianae devotionis, non figuras aliquas vel mysteria vanitatis. Jam vero illud quod corpus Christi triforme et tripartitum dicere, imo tria Christi corpora inauditae temeritatis audacia asserere praesumpsit, in tantum sacerdotes Domini exsecrati sunt, ut hoc, sicut supra ostensum est, de spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum sumptum dicere minime dubitarint, tanquam cum angelo Domini detestantes Satan, qui dextris Jesu magni et veri sacerdotis adversari conatur, et exsufflantes dicerent: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet in te qui elegit Jerusalem.
2.7
Corpus autem Domini, quod in mysterio a fidelibus sumitur, absit ut tam sordida vel superstitiosa mente quis appetat, ut aliquid horum quae immundissime auctor doctrinae confinxit, in suo animo et cogitationibus versari permittat! Quapropter cum omni desiderio et supplicatione pietatis divinam misericordiam implorandum, ut non solum ab auribus, verum etiam a cordibus nostris, talium phantasmatum ac sordium labe remota... sempiternum munditiae suae, mentes nostras emundet, quatenus tam divinum gloriosumque mysterium puro sensu cogitantes, pura pietate sumentes, incorruptae purificationis gratiam consequamur. Cum enim Dominus dicat: Ego sum vitis vera; et: Pater meus dat vobis panem de coelo verum; et: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus; et: Qui manducat me, et ipse vivet propter me; sicut nihil vitae aeternae cibo nisi vera animae refectio appetenda est, ita nihil penitus cogitandum, nisi quod spiritale et immortale est. Quid autem mirum si, fidei gratia et virtute divina, talis cibus sic sumitur ut absorbeatur quod mortale est a vita? Hic est, ait Dominus, panis de coelo descendens; ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Sed quid pertinet ad virtutem sacramenti, quod pertinet ad visibile sacramentum? Qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente. Credere enim in eum, hoc est manducare panem vivum; qui credit, manducat; invisibiliter saginatur, quia et invisibiliter renascitur. Sacramenta sunt ista; ideo autem dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem; quod intelligitur, fructum habet spiritalem. Manet igitur in mente fidelium incorrupta venerabilis mysterii virtus, et efficacissima potentia, purgans delicta, emundans conscientias, perficiens gratiam redemptionis et salutis. Unde ait beatissimus Joannes: Et sanguis Filii ejus Jesu Christi emundat nos ab omni peccato. Vas quoque electionis Paulus: Quanto magis, inquit, sanguis Christi, qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundavit conscientiam vestram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi. Sed et princeps apostolorum Petrus: Scientes, ait, quod non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine tanquam Agni incontaminati et inviolati Christi. Non ergo corruptibili redempti sumus. Hoc fidelis sumit ad vitam, indignus ad poenam; hoc pretium redemptionis et viaticum salutis unusquisque fidelium sub hora mortis fideli pietate exposcit. Hoc se peccatorum veniam adepturum, a malignorum spirituum incursu in ipsa morte tuendum, ad paradisi amoena praesumit admittendum. Cumque pulvis revertitur in terram suam unde erat, spiritus tamen, hujus muneris solatio fretus, hujus gratiae praesidio munitus, redit ad Dominum qui dedit illum, nec in depositione corruptibilis corporis sui amittens incorruptibilem gratiam corporis Christi. Haec, prout Deo annuente potui, de concilio venerabilium episcoporum, ad aedificationem Ecclesiae Dei, et confirmationem catholicae fidei nuper habito, brevi paginula annotare curavi, verba eorum et sensus quibus valui verbis, et Scripturarum testimoniis explicans, et excogitati nuper et exsecrandi erroris confutationem. In omnium qui haec legere vel audire voluerint notitiam perferens, ut, repudiata atque damnata profani dogmatis fabulosissima vanitate et vanissima fabulositate, procul abjectis et libris et verbis mendacissimis vaniloqui doctoris, de purissimo Scripturarum fonte, de sincerissima Patrum doctrina, de venerabilis concilii auctoritate, fidei et scientiae hauriamus fluenta, servantes sollicite semel traditum nobis fidei thesaurum, et fugientes oppositiones scientiae falsi nominis, et profanas vocum novitates, de quibus Apostolus fideli discipulo ait: O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae quam quidam promittentes circa fidem exciderunt, cum ergo istiusmodi pseudoscientia et profana vocum novitas fidei excidium et naufragium faciat, velut scyllam quamdam et charybdim eam vitemus, metuamusque intima cordis formidine, ne forte jam in illo tempore esse coeperimus de quo idem terribili denuntiatione clamat Apostolus: Erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt; sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur, statimque subjungit: Tu vero vigila, videlicet ne, dormientibus patrisfamiliae servis, inimicus homo superseminet zizania in medio tritici. Audiamus eumdem Apostolum alteri charissimo discipulo dicentem: Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita; sunt enim inutiles et vanae. Et protinus adjungit: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita; sciens quia subversus est ejusmodi, et peccat proprio judicio condemnatus. Sed et alio loco dicit: Si quis autem docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum pietatatem est doctrinae, superbus est, nihil sciens sed languens. Circa quaestiones et pugnas verborum nonne videtur Apostolus in his verbis velut digito monstrare praefatum nostri temporis vaniloquum praesumptorem, qui spernens sanos sermones Domini Jesu Christi, conculcans doctrinam pietatis, totus circa novas quaestiones et inutiles adinventiones languidus et inquietus oberrat? Dominus enim noster Jesus Christus, qui est verus et Veritas, verissimum corporis et sanguinis sui mysterium in Evangelio exponere dignatus ait: Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem, et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivit propter me. Panis enim Dei est qui descendit de coelo, et dat vitam mundo; et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Ecce sanos sermones Domini nostri Jesu Christi, ecce doctrinam pietatis. Ecce verba vitae aeternae, de quibus ipse ait: Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Et Petrus ad illum: Domine, inquit, verba vitae aeternae habes. Audiamus ergo verba vitae ex ore vitae. Carnem suam dicit a fidelibus manducari, et sanguinem suum potari; vere illum cibum carnem suam esse, vere illum potum sanguinem suum existere confirmat; seipsum asserit a fidelibus suis comedi, et sine hoc cibo neminem vere per hunc mundum vivere testatur; hunc esse panem de coelo descendentem, id est carnem quam ipse tradidit pro mundi vita. Hic panis coelestis, quia coeleste, imo super coeleste Verbum, nostri quidem generis, sed coelestis originis, caro factum est, et habitavit in nobis, neque carnem illam Dei genitrix ex voluntate viri, sed ex superventu Spiritus sancti et obumbratione concepit virtutis Altissimi. Ideo et de hoc pane olim fuerat prophetarum: Panem, coeli dedit eis, panem angelorum manducavit homo( Psal LXXVII, 25). Verbum enim Dei manens in coelestibus supernis panis angelorum caro factum est, ut panem angelorum manducaret homo. Quomodo igitur iste profanae novitatis praesumptor, et quantum in se est, tantae pietatis violator, per quam in Christo fideles, et in suis fidelibus Christus manens, caput corporis Ecclesiae existit? Quomodo, inquam, unum coelestem panem in tria dividit? aliud illic asserens esse Christum, aliud viventes fideles, aliud jam defunctos. Et Christum quidem calicis particula contineri, viventes in patenae fragmentis, defunctos autem in tertia quadam altaris particula censeri. Ita errore sacrilego implicatur ubi Dominus Jesus Christus asserit semetipsum a fidelibus manducari, et vere carnem suam esse cibum, vere sanguinem suum potum, iste contendit vivos comedi, et defunctos. Arguit, ipso in se loquente, Apostolus hunc errorem: Calix, in quiens, benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi? et panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? Iste autem e contrario in presbyterorum concilio docet: Sanguis ille anima Christi est. Quid hac novitate profanius? Apostolus omni divisionis suspicione sublata, clamat assidue: Multi unum corpus sumus in Christo. Et iterum: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Et rursus, caput et corpus Christum et Ecclesiam unum Christum esse contestans, dicit: Sicut enim corpus unum est, et membra multa, omnia autem membra corporis cum sint multa; unum corpus sunt. Ita et Christus. Unde et Corinthios male divisos, et texturam Dominici corporis schismatibus disrumpentes objurgans clamat: Divisus est Christus? Hanc quoque unitatem in sacrificio sacro sancto mysterio asserens designari. Unus panis, inquit, unum corpus; multi sumus, omnesque de uno pane participamus. Ita igitur omnes tam antiqui quam moderni, tam viventes quam dormientes, in Christo unus panis sumus, Christo incorporati et uniti, ut tamen omnes ad vitae et salutis gratiam capiendam de uno participemur: illo videlicet qui descendit de coelo, et dat vitam mundo. Sic omnes sancti sunt lapides vivi, sed per eum vivificati; de quo illis per Petrum apostolum dicitur: Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini. Sic omnes efficiuntur lux, dicente Domino: Vos estis lux mundi, sed ex illo illuminati de quo Evangelista ait: Ecce lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sic ergo et unus panis existunt, sed illius participatione vitalem substantiam trahentes; qui dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Participantur quidem et communicant sibi invicem omnes fideles per societatem et communicationem spiritus, per unitatem fidei, spei et charitatis, dicente Apostolo: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus, sit cum omnibus vobis. Omnis tamen haec participatio et communicatio, quae illis non utique de invicem sed ad invicem existat, ad illum tendit et ex illo solo vegetatur qui est fons vitae, de quo beatus Joannes dicit: Quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos communionem habeatis nobiscum, et communio nostra sit cum Patre et cum Filio ejus Jesu Christo. Christus enim Jesus caput et vertex Ecclesiae, et idcirco ad vitae aeternae commercium illi connectitur et cohaeret, et in illum tota concurrit Ecclesia, ut fonte capitis totum corpus irrigetur et vivat, dicente Apostolo: Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: Ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate. Et iterum: Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput, ex quo totum corpus per connexum et conjunctionem subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. Hanc unitatem ineffabilem Ecclesiae, id est corporis sui, ipse Dominus Jesus quem omnium caput significabat dicens: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. Pro hac adunatione et unitate corporis sui suscepit mortem, testante Evangelista. Quia Jesu moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios qui erant dispersi congregaret in unum, pro hac Deum Patrem, in qua nocte tradebatur, exorare dignatus est, dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Et post pauca: Non pro his autem rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; et: Ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum sicut nos unum sumus, ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. Haec est ineffabiliter mirabilis unitas Domini Jesu, et corporis ejus, quam nemini licitum est violare aut dividere, praecipiente lege de agno paschali: Os non comminuetis ex eo. Vere enim, quantum in se est, os Agni nostri comminuit qui virtutem et robur tantae compaginis infringit. Hujus unitatis mysterium, jam olim in Adam et Eva praefiguratum, et in novissimis temporibus in Christo, et in Ecclesiam revelatum Adam prophetavit; Apostolus exposuit, dicens: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum, inquit, hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia, quod ipse Dominus Jesus in Evangelio memorans adjunxit, dicens: Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus junxit, homo non separet. Volumus scire quanta vigilantia cavendus sit, quantumque nefas praesumat, qui hanc unitatem violare ac dissolvere conatur? Audiamus beatum Joannem apostolum dicentem: Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt. In hoc cognoscitur spiritus Dei. Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est; et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus. Audiat ergo hoc etiam iste, qui ambulans frustra, inflatus sensu carnis suae, et non spiritum Dei sequens, sed spiritum suum, Jesum, quantum in se est, solvit ac dissipat, dividens eum in tres partes, in tres formas et in tria corpora. Audiat, inquam, et aeterno silentio conticescat: Omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus. Audiamus et apostolum Paulum, nos in semel tradita fidei veritate solidantem atque dicentem: Si quis vobis evangelizaverit praeter quam quod accepistis, anathema sit.
2.8
Ignoscat mihi indigno, o Domini venerabiles, vestra dilectio, quia haec non superbiae fastu, nec malitiae alicujus instinctu, sed amore Ecclesiae hujus dominae et nutricis meae loquor, cui non solum, prout Deus inspirare dignatur, exhortationis verbum, sed et omne debeo charitatis et pietatis obsequium; praesertim hoc tempore quo tam lacrymabili calamitate, peccatis nostris exigentibus, afflicta est, ut habe t episcopum sine potestate, magistrum sine veritate. Nunc ad finem sermonis commodum duxi paucas ecclesiasticorum Patrum sententias ponere, quibus adversus omnia fallaciarum commenta, quae huic Ecclesiae ineptus fabulator conatur ingerere, velut turribus et propugnaculis muniamur, fiatque in nobis, divina favente gratia, quod Apostolus optat et obsecrat dicens: Obsecro autem vos, fratres, ut et idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia; et iterum: Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide. Itaque alio loco: Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si quae societas spiritus, si quae viscera et miserationes, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam; et alibi: Et si quid, ait, aliter sapitis, et hoc vobis revelavit Deus. Verumtamen ad quod pervenimus, ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. Panem qui in mysterio sumitur, corpus et carnem Christi esse, imo ipsum esse Christum et Dominum, ex libro sancti Cypriani de oratione Dominica, panem nostrum quotidianum[ invenimus].
2.9.1
Panis vitae Christus est, et panis hic omnium non est, sed Dominus noster est; et quomodo dicimus Pater noster, quia intelligentium et credentium pater est; sic et panem nostrum vocamus, quia Christus eorum, qui corpus eorum contigimus, panis est. Hunc autem panem dari nobis, quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, et eucharistiam ejus quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviori delicto, dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso praedicante et dicente: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi; si quis ederit de hoc pane, vivet in aeternum. Panis autem quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita. Quando ergo dicit in aeternum vivere si quis ederit de ejus pane, ut manifestum sit eos vivere qui corpus ejus attingunt, ita contra timendum est et orandum ne, dum quis abstentus separatur a Christi corpore, extraneus remaneat a salute, comminante ipso et dicente: Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, et ideo panem nostrum, id est Christum, dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione ejus et corpore non recedamus.
2.9.2
Item ex tractatu psal. LXXX S. Hieronymi.
2.10.1
Vis accipere Domini cibos? vis comedere ipsum Dominum tuum et Salvatorem? Audi quid dicat: Dilata os tuum, et implebo illud. Dilatate ora vestra, ipse est et Dominus et panis. Ipse hortatur nos ut comedamus, et ipse noster cibus est; quantumcunque dilataveris, tantum accipies.
2.10.2
Item ex homilia sancti Augustini.
2.11.1
In altaris mysterio Dominum sumi, nec aliqua posse divisione partiri, qualem vocem Domini audistis invitantis nos. Quis invitavit? quos invitavit? et quid praeparavit? Invitavit Dominus servos, et praeparavit eis cibum seipsum. Quis audeat manducare Dominum suum? et tamen ait: Qui manducat me, vivit propter me. Quando Christus manducatur, vita manducatur, nec occiditur ut manducetur, sed mortuos vivificat quando manducatur. Reficit, sed non deficit. Non ergo timeamus, fratres, manducare panem istum, ne forte finiamus illum, et postea quem manducemus non inveniamus. Manducatur Christus; vivit manducatus, quia resurrexit occisus; nec quando manducamus, partes de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit, et norunt fideles quemadmodum manducent carnem Christi. Unusquisque accipit partem suam; unde et ipsa gratia partes vocantur. Per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in coelo, manet integer totus in corde tuo; totus enim erat apud Patrem, quando venit in Virginem. Implevit illam, nec recessit ab illo; veniebat in carnem, ut eum homines manducarent; et manebat integer apud Patrem, ut angelos pasceret. Quod enim scitis, et qui scitis et qui nescitis scire debetis. Quando Christus factus est homo, panem angelorum manducavit homo. Unde, quomodo, qua via, quibus meritis, qua dignitate panem angelorum manducaret homo, nisi creator angelorum fieret homo?
2.11.2
Item sancti Gregorii de eadem re, ex homilia Natalis Domini.
2.12.1
Qui ergo, aeternus permanens, temporalis apparuit, alienum est ubi descendit; et, quia per prophetam dicitur: Omnis caro fenum, factus homo, fenum nostrum vertit in frumentum, qui de seipso ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet. Unde et natus in praesepio reclinatus ponitur, ut fideles omnes, videlicet sancta animalia, carnis suae frumento reficeret, ne ab internae intelligentiae pabulo jejuna remanerent.
2.12.2
Item ejusaem in alia homilia de eadem re.
2.13.1
Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Fecit quod monuit, ostendit quod jussit, bonus pastor pro ovibus animam suam posuit, ut in sacramento nostro corpus suum et sanguinem verteret, et oves quas redemerat carnis suae alimento satiaret.
2.13.2
Ejusdem de ea re ex Dialogorum libris.
2.14.1
Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animam salvat, quae illam nobis morte Unigeniti per mysterium reparat: qui licet surgens a mortuis, jam non moritur, et mors ei ultra non dominatur: tamen in semetipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Ejus quippe ibi corpus sumitur, ejus caro in populi salute partitur, ejus sanguis non jam in manus infidelium, sed in ora fidelium sumitur.
2.14.2
Mysterium vestis Christi, id est corporis ejus, scindi non oportere; ex libro S. Cypriani de Ecclesiae Unitate.
2.15
Dominus dicit: Ego et Pater unum sumus. Et iterum de Patre et Filio et Spiritu sancto scriptum est: Tres unum sunt; et quisquis credit hanc veritatem de divina firmitate venientem, sacramentis coelestibus haerentem, scindi in Ecclesia non posse hoc unitatis sacramentum, hoc vinculum concordiae inseparabiliter cohaerentis, ostenditur, quando in Evangelio tunica Domini nostri Jesu Christi non dividitur omnino nec scinditur, sed sortientibus de veste Christi, quis Christum potius indueret, integra vestis accipitur, et incorrupta atque indivisa tunica possidetur. Loquitur ac dicit Scriptura: De tunica autem, quia de superiori parte non consutilis, sed per totum textilis fuerat, dixerunt ad invicem: Non scindamus illam, sed sortiamur de ea cujus sit. Unitatem ille portabat de superiore parte, id est de coelo et Patre venientem, quae ab accipiente scindi omnino non poterat, sed totam semel et solidam firmitatem inseparabiliter obtinebat. Possidere non potest indumentum Christi, qui scindit et dividit Ecclesiam Christi. Contra denique, cum Salomone moriente regnum ejus et populus scinderetur, Achias propheta Jeroboam regi obvius factus in campo in duodecim scissuras vestimentum suum discidit dicens: Sume tibi decem scissuras, quia haec dicit Dominus: Ecce scindo regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem sceptra, et duo sceptra erunt ei propter servum meum David, et propter Jerusalem civitatem quam elegi, ut ponam nomen meum illuc. Cum duodecim tribus Israel scinderentur, vestimentum suum propheta Achias discidit. At vero, quia Christi populus non potest scindi, tunica ejus per totum textilis et cohaerens divisa a possidentibus non est; individua, copulata, contexta, ostendit populi nostri, qui Christum induimus, concordiam; cohaerente sacramento vestis et signo, declaravit Ecclesiae unitatem. Quis ergo sic sceleratus et perfidus, quis sic discordiae furore vesanus, ut aut credat scindi posse, aut audeat scindere unitatem Dei, vestem Domini, Ecclesiam Christi?
2.16.1
Ille sacerdos vice Christi vere fungitur, quidquid Christus fecit imitatur, et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre quomodo ipsum Christum videt obtulisse. Non est ergo quod aliquis existimet sequendam esse quorumdam consuetudinem; quaerendum est enim ipsi quem sint secuti: nam, in sacrificio quod Christus obtulit, nonnisi Christus sequendus; utique id nos obaudire et facere oportet quod Christus fecit, et quod faciendum esse mandavit, quando ipse in Evangelio dicat: Si feceritis quod mando vobis, jam non dicam vos servos, sed amicos. Et quod Christus debeat solus audiri. Pater etiam de coelis contestatur dicens: Hic est filius meus dilectissimus in quo bene sensi. ipsum audite. Quare si solus Christus audiendus est, non debemus attendere quid alius ante nos faciendum esse putaverit, sed quod, qui ante omnes est, Christus prior fecerit. Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei virtutem. Cum per Isaiam prophetam Deus loquatur, et dicat: Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes. Et iterum Dominus in Evangelio hoc idem repetit dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis. Sed et alio loco ponit et dicit: Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum. Quod si nec minima de mandatis Dominicis licet solvere, quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum Dominicae passionis, et nostrae redemptionis sacramentum pertinentia fas non est infringere, aut in aliud quam quod divinitus institutum sit, humana traditione mutare? Tota ipsa redempta civitas, hoc est congregatio societasque sanctorum, universale sacrificium offertur Deo per sacerdotem magnum: qui etiam seipsum obtulit in passione pro nobis, ut tanti capitis corpus essemus, secundum formam servi. Hanc enim obtulit. in hac oblatus est, quia secundum hanc mediator est. In hac sacerdos, in hac sacrificium est. Cum itaque nos hortatus esset Apostolus, ut exhibeamus corpora nostra hostiam vivam, intulit post aliquanta: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eosdem actus habent: ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra; hoc est sacrificium Christianorum, multi unum corpus in Christo, demonstratur quod in eadem re quam offert ipsa offeratur.
2.16.2
Ecclesiarum diversitates fidei unitate constare, ex libris sancti Cypriani de unitate fidei.
2.17.1
Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. Ecclesia una est, quae in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quomodo solis multi radii, sed lumen unum, et rami arboris multi, sed robur unum tenaci charitate fundatum. Et cum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas[ al., universitas] licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine. Avelle radium solis a corpore, divisionem lucis unitas non capit; ab arbore frange ramum, fructus germinare non potest; a fonte praecide rivum, praecisus arescit. Sic Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, unum tamen lumen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius pandit, unum tamen caput est, et origo una, et una mater fecunditatis successibus copiosa, illius fetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur.
2.17.2
Non pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda, ex epistola S. Gregrorii ad Augustinum episcopum Anglorum scripta.
2.18.1
Novit fraternitas tua Romanae Ecclesiae consuetudinem, in qua se meminit nutritum. Sed mihi placet ut, sive in Romana, sive in Galliarum, sive in qualibet Ecclesia aliquid invenisti quod plus omnipotenti Deo possit placere, sollicite elige, et in Anglorum Ecclesia, quae adhuc ad fidem nova est, institutione praecipua quam de multis Ecclesiis colligere potuisti, infunde; non enim pro locis res, sed pro bonis rebus loca amanda sunt. Ex singulis ergo quibusque Ecclesiis, quae pia, quae religiosa, quae recta sunt elige, et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.
2.18.2
In vestibus et cultu ecclesiastico non superstitiosum mysterium praeferri, ex epistola S. Celestini papae ad episcopos Galliarum scripta.
2.19.1
Didicimus quosdam Domini sacerdotes superstitioso potius cultui inservire, quam mentis vel fidei puritati. Et post pauca: Amicti pallio et lumbos praecincti credunt se sanctae Scripturae fidem non per spiritum, sed per litteram completuros. Nam si ad hoc ista praecepta sunt, ut taliter servarentur, cur non fiunt pariter quae sequuntur, ut lucernae ardentes una cum baculo in manibus teneantur? Habent suum mysterium, et intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis quam decet significatione serventur. Nam in lumborum praecinctione castitas, in baculo regimen pastorale, in lucernis ardentibus boni fulgor operis, de quo dicitur sic: opera vestra luceant, indicatur. Habent tamen istum forsitan cultum, morem potius quam rationem sequentes, qui remotioribus habitant locis, et procul a caeteris degunt. Unde hic habitus in Ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum tantorumque pontificum in alterum habitum consuetudo versatur. Discernendi a plebe vel caeteris sumus doctrina, non veste; conversatione, non habitu; mentis puritate, non cultu. Nam si studere incipiamus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcabimus, ut locum supervacuis superstitionibus faciamus. Rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere. Docendi enim sunt potius quam ludendi, nec imponendum est eorum oculis, sed mentibus infundenda praecepta sunt.
2.19.2
Item S. Hieronymi de simplici ministrorum et sacerdotum ornatu, ex libris dialogorum Attici et Christoboli.
2.20.1
Adjungis gloriam vestium et ornamentorum Deo esse contrarium. Quae sunt, rogo, inimicitiae contra Deum, si tunicam habuero mundiorem? si episcopi, si presbyteri, si diaconi et reliquus ordo ecclesiasticus in administratione sacrificiorum candida veste processerit? Cavete, clerici, cavete, monachi, viduae et virgines, periclitamini nisi sordidas vos atque pannosas vulgus aspexerit. Taceo de hominibus saeculi, quibus aperte bellum indicitur, et inimicitiae contra Deum, si pretiosis atque nitentibus utuntur exuviis. In sacerdotio Ecclesiae non mysticum vestium ornatum, sed splendorem quaerendum animarum, ipsa consecratio monstrat pontificis, ita se habens:« Deus qui Moysen famulum tuum secreti familiaris affatu, inter caetera coelestis documenta culturae, de habitu quoque indumenti sacerdotalis instituens, electum Aaron mystico amictu vestiri inter sacra jussisti, ut intelligentiae sensum de exemplis priorum caperet secutura posteritas, ne eruditio doctrinae tuae ulli deesset aetati, cum et apud veteres reverentiam ipsa significationum species obtineret; et apud nos certiora essent experimenta rerum, quam aenigmata figurarum. Illius namque sacerdotii anterioris habitus nostrae mentis ornatus est, et pontificalem gloriam non jam nobis honor commendat vestium, sed splendor animarum. Quia et illa quae tunc carnalibus blandiebantur obtutibus, ea potius quae in ipsis erant intelligenda, poscebant. Et idcirco huic famulo tuo, quem ad summi sacerdotii ministerium elegisti, hanc quaesumus, Domine, gratiam largiaris ut, quidquid illa velamina in fulgore auri, in nitore gemmarum, in multimodi operis varietate signabant, hoc in ejus moribus actibusque clarescat.»
2.20.2
Falsos codices, et a fidei sinceritate discordes, in nullo usu lectionis habendos: quin potius igni tradendos, ex epistola sancti Leonis papae ad Turibium Asturicensem.
2.21
Curandum ergo est, et sacerdotali diligentiae maxime providendum, ut falsi codices, et a sincera veritate discordes, in nullo usu lectionis habeantur. Apocryphae autem scripturae quae sub nominibus apostolorum multarum habent seminarium falsitatum, non solum interdicendae sunt, sed etiam penitus auferendae atque ignibus concremandae, quia, quamvis sint in illis quaedam quae videantur speciem habere pietatis, nunquam tamen vacua sunt venenis.
2.22.1
Haec, domini venerabiles, tam de Scripturis sacris, quam de Scripturarum sanctarum dictis, sedula intentione collegi, ac reverentiae vestrae audienda seu et legenda proposui, quatenus, ea et hujusmodi meditantes, contra novellae praesumptionis auctorem, qui, in similitudinem harioli et conjectoris, aestimat quae ignorat, fidei et veritatis firmitate munita dicamus cum Ecclesia: Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua, Domine( Psal. CXVIII, 85). Atque intelligamus quam verum sit quod Spiritus sanctus Salomonis ore praececinit, dicens: Multi sibi in novalibus patrum et aliis congregantur absque judicio, neque enim sic nostra calamitate et humilitate abuti debet, ut imitator insolentissimae jactantiae Naas regis filiorum Ammon, qui interpretatur serpens, dicere nobis, velut habitatoribus Jabes Galaad, oppugnator veritatis iste praesumat: In hoc feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium Israel. Vere enim dextrum oculum conatur eruere, qui lumen rectae fidei laborat exstinguere. Utilius illi a nobis optandum est, quod parabolice per Salomonem dicitur: Oculum qui subsannat patrem, et despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae. Vere etenim subsannat Patrem, qui Filii dividit unitatem, testante ipso: qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum, et prorsus despicit partum matris suae Ecclesiae, qui mysterium redemptionis, quo ex ejus utero ad vitam gignitur, puritate sincera venerari contemnit. Expedit nobis in talem oculum, qui ducatum promittit luminis, et e contrario tenebris caligat erroris, praeceptum evangelicum: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Cupit nequam iste oculus haereditatem patrum auferre: nititur vineam ipsorum in hortum olerum commutare, id est, fortia et fructuosa ac meracissima eorum dicta vilibus et cito arescentibus ac decidentibus fabulis enervare; sed filii martyris lapidati respondeant ei cum Naboth: Propitius mihi sit Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum. Si ob hujus responsionis honestam libertatem vel infamandi falsis testibus, vel etiam lapidibus obruendi essemus, habeamus Deum clementissimum consolatorem atque ultorem dicentem: Si non pro sanguine Naboth et filiorum ejus quem vidi heri, dicit Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus.
2.22.2
FINIT .

Intertext edge

Open linked passage

Note