Florus Lugdunensisc.810-c.860
Opuscula adversus Amalarium
Amal 3.1
Choose a text
More by Florus Lugdunensisc.810-c.860
—
9095 Opadam
3.1
III. Epistola FLORI Lugdunensis diaconi ad Theodonis villae concilium adversus libros Amalarii.
3.1
Sancto et venerabili concilio, apud Theodonis villam habito.
3.2
Audite, Patres beatissimi et reverendissimi, a Deo convocati et in Deo uniti, propter Deum auxiliante ipso laborantes et laboraturi, atque in illo et cum illo post beatum laborem requieturi, audite ita ut audiat vos Deus, ac mementote Apostoli, rectores Ecclesiae, exhortantis et dicentis: Attendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Domini quam acquisivit sanguine suo. Sermo de fide agitur, et catholica veritate, quam praelatus ecclesiae Lugdunensis depravare et subvertere lingua et calamo non desistit, errorisque ac mendaciorum suorum vos ipsos venerabiles Ecclesiae Christi oculos intantum socios et complices esse confirmat, ut in publico Ecclesiae nostrae conventu jactare ausus sit, ad hoc vos suis persuasionibus in generali synodo fuisse perductos, ut omnes manu propria suis ineptissimis libris subscribere, et sic unanimiter sentire atque observare velletis. Cui ego per majores natu respondi, non solum me de tantis viris id credere nullatenus posse; sed etiam mihi indigno, qui sum canis mortuus, et pulex exiguus, tres prius digitos quibus scribimus radicitus amputari vellem, quam errores hujusmodi manus propriae subscriptione firmarem. Addidi etiam quod si libri illi in bono concilio fuerint discussi et dijudicati, erunt procul dubio anathematizati: quos etiam chorepiscopo Ecclesiae nostrae velut valde utiles omnibus jussit transcribere; quos cum ego ex parte aliqua relegissem, et mendaciis plenos deliramentisque vidissem, dehortatus sum ne hoc penitus fieret, librosque suo quantocius auctori restituendos admonui, metuens videlicet ne oves Christi, id est simplices quosque, ex eorum lectione quaedam vanissima curiositatis scabies aspergeret, et ardentes papulae diri erroris exurerent. Collegi autem ipse ac digessi in ordinem, propriisque sermonibus explicavi nonnulla quae in generali presbyterorum concilio proposuit, disseruit, commendavit, ex quibus ejus vanitas contemptui, imo exsecrationi pateat. Sed ne quis me falsa putet asserere, veniat liber illius in medium, et foeditatem sui publice legentibus atque audientibus denudabit, ex quo et ista, quae sincerissimo examini vestro dijudicanda offero, verissime ab illo prolata probabitis, cum illic multa insaniora legeritis, testes sunt horum chorepiscopi, testes archidiaconi, testes omnes qui aderant presbyteri Lugdunenses, a quibus haec continuo irrisa ac repudiata, imo plancta et plorata cognovi, cum, divinis assueti fluentis, de lacuna lutulenta bibere cogerentur, murmurantes in nequissimo pane doctrinae, de quo Ecclesiasticus loquitur liber: In nequissimo pane murmurabit civitas. Et testimonium nequitiae illius verum est, nec vero ille divina docet, sed sua concinnat et fabricat, et juxta Salomonem, in similitudinem harioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Succurrite igitur, Patres piissimi, succurrite animabus nostris. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit, et juxta quemdam patrem antiquum, si quid in fide falsi admittitur, intrat putredo de veneno serpentis, nascuntur vermes corruptionis, et nihil integrum remanebit. Testis est mihi omnipotens Deus, quia haec non impulsu iracundiae tanquam laesus exaggero, quae ab ipso statim exordio, dum adhuc se mihi utcunque blandulum exhiberet, dolere ac detestari coepi, nec divinae ordinationi seu imperiali piae provisioni, quod ille forsan jactitat velut rebellis existens, cum id mea exiguitas nec cogitare unquam poterit, sed erroris odio, et amore veritatis, Ecclesiae quoque matris meae vulneribus condolens, cujus uberibus ab infantia alitus sum, in qua et administrationis locum, et doctrinae ac praedicationis officium indignus exercui. Certe vivam ego egentissimus, vel etiam moriar, si placet: tantum pateat vulnus putridum, pateat sanies putrida; et omnes qui hoc tabescunt contagio, vobis opitulante Christo medicantibus, gravi veterno depulso, optata gaudeant sanitate.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).