Folcuinus Laubiensis965-990
Chartularium
Char 120.10
Choose a text
More by Folcuinus Laubiensis
—
9479 Chartu
120.1
LXXIX. De conversione monachorum in Atrebatis, et de Regenoldo abbate.
120.1
Cum igitur locus iste religione qua supradiximus vigeret sub praefato abbate, cogitatio incidit glorioso comiti Arnulfo, ut pari religione sancti Vedasti nobilitaret monasterium. Unde et accersito domno abbate Hildebrando, direxit ad eumdem monasterium( posteaquam congregationi monachorum Sithiensium quadriannis praefuisset), ut exemplo operum suorum et exhortatione ad observantiam eos accenderet monasticae regulae. Quo cum pervenisset, et id pro quo venerat implere omnimodis satageret, ad ultimum praefatus gloriosus comes obedire nolentes praecepit monasterio exire; monasterii autem curam cum his qui remanserant, eidem abbati praecepit gubernare. Quo id pro viribus ad tempus strenue adimplente, pro labore et exhortatione quae illis utpote rudibus impendi erat necesse, negligebatur ab illo locus iste. Deprecatus est autem isdem abbas inclitum marchisum Arnulfum, ut monasterium hoc Sithiu alicui ex ipsis fratribus committeret gubernandum, ne, dum curis insisteret monasterii unius, negligeret alterius. Annuens autem comes, cum illius consilio, cuidam ipsius monasterii monacho, nomine Regenoldo, fratrum tantum voluntate obstante, in abbatis sublimavit honore. Ordinatus est autem anno ab incarnatione Domini 954, XII Kalendas Aprilis, ab Wicfrido, Tarvanensis Ecclesiae praesule. Hildebrandus autem abbas, nobis flentibus, curam animarum eidem domno abbati Regenoldo committens, Atrebatis rediit. Regenoldus autem abbas satis pervigili cura sollicitus erat circa regimen animarum sibi commissarum; in brevi autem tempore amabilis extiti omnibus et devotus. Qui confirmatus in loco emit a quodam viro illustrissimo, Hugone vocabulo, adjuvante inclito marchione Arnulfo, ecclesiam quamdam in honore sancti Michaelis constructam, nuncupatam Vuachimvillare, sitam in pago Bononensi, libris V denariorum. Hic etiam tempore regiminis sui, consentiente, imo compellente glorioso comite Arnulfo, sancti Audomari reliquias cum honore maximo, et cum multimodo ac devotissimo monachorum ac canonicorum obsequio, ut terras, trans Rhenum sitas, huic sacro loco jam olim a fidelibus concessas acquireret, Neumago usque regio palatio deportavit, quo in loco tunc gloriosus Otto, rex orientalis Galliae, advenerat. Cumque ventum esset ad Thiale portum, custos ecclesiae blasphemando, et reliquias sanctas vituperando, nolebat ecclesiam aperire. Post paululum autem, quidam concite accucurrit, nuntians eumdem custodem a balneis reversum, subita infirmitate correptum, et, ni intercessione succurrant monachi, mox esse moriturum. Quod audientes fratres, cum raptim unus Eucharistiam, alter sacratas reliquias afferre conarentur, ecce alter adest nuntius, dicens eis ne sollicitarentur, quoniam isdem presbyter, sancto illi Audomaro dignam blasphemiae poenam reddente, terminum praesentis fecisset vitae. Cognito autem hoc populi undique ad ecclesiam concurrerunt, et facult te qua poterant, reliquias sanctas honoraverunt. Partim autem prospere pro quibus venerant acquisitis, ecclesia in Frekenis regia donatione recepta, cum reliquiis sancti ad propria sunt reversi. Sub praefati abbatis I, gloriosissimus rex occidentalium Francorum Ludovicus decessit a saeculo, et Remis, in monasterio sancti Remigii, est tumulatus IX Idus Septembris. Cui in regno successit filius ejus adhuc puer Lotharius, III Idus Novembris, in regem ab Artoldo archipraesule Remensis ecclesiae consecratus.
120.2
( Sub quo Arnulfus comes, et Sithiensis Ecclesiae, quantum ad temporale, administrator, privilegium immunitatis confirmationisque bonorum a semetipso datorum, et deinceps donandorum; item de justitia quam debeamus habere, in omnibus locis nostris impetravit, secundum hanc formam quae hic verbotenus inseritur).
120.3
Exemplar privilegii impetrati.
120.4
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Lotharius, divina ordinante Providentia, rex Francorum. Cum locis divino cultui mancipatis ob divinae servitutis amorem, opem congruam fecimus, imperialem profecto morem decenter implemus, et nobis ad remunerationis aeternae praemia capescenda profuturum firma credulitate confidimus. Idcirco notum esse volumus omnibus fidelibus, et nostris praesentibus scilicet et futuris, quia venerabilis Arnulfus, marchio abbasque ex monasterio coenobii Sithiu, quod est situm in pago Tarvanensi, constructum in honore sanctae Dei genitricis semperque virginis Mariae, et apostolorum Petri et Pauli, in quo corpora beatorum confessorum Audomari atque Bertini requiescunt, ubi etiam praesenti tempore praenominatus abbas, auctore Deo, praeesse videtur; nostrae innotuit majestati qualiter jamdudum tempore praedecessores parentes nostri, reges videlicet Francorum eidem monasterio regalibus privilegiis talem concedissent auctoritatem, ut illud cum omnibus ad se pertinentibus, sub perpetua eorum defensionis maneret securitate. Sed pro firmitatis inditio, postulaverunt ut non solum, praedecessorum nostrorum regum morem sequentes, nostrae hujusmodi auctoritatis praeceptum erga ipsum monasterium, tuitionis gratia, fieri juberemus, sed etiam perficeremus ut omnes cellas et villas, seu caeteras possessiones praedicti monasterii quas in quibuslibet pagis et territoriis infra ditionem imperii nostri consistunt nullus praedecessorum nostrorum divideret, aut in alios usus converteret et ut familia ejusdem monasterii nullis quibuslibet hominibus foderum daret; et ut ea quae a fidelibus recenti tempore concessa sunt, nostra quoque auctoritate firmaremus, humiliter petierunt. Quorum petitionibus libenter acquievimus: et ita in omnibus concedimus, atque per hoc praeceptum confirmamus, fiscum videlicet Morke, cum omnibus appenditiis, quem is inclitus marchisus Arnulfus, noster fidelissimus, eidem loco sancto tradiderat, consentiente, imo rogante Athala ejusdem conjuge nobilissima, tempore quo ipsa feminarum prima tentavit ingredi sancta ipsius monasterii limina; villam etiam Arcas dictam, quam isdem quoque victui fratrum adauxit, in qua et alodem Everardi illustris, ejusdem loci advocati, quem post suum obitum ipsis tradidit fratribus suscipiendum; monasterium quoque sancti Michaelis, Wachimvillare dictum, cum appenditiis suis; Petresse quoque ecclesiam, praefati marchisi traditione donatam: haec omnia eidem loco sancto confirmamus regali auctoritate. Proinde hos nostros regales apices fieri jussimus, per quos successores nostros admonemus ut sicut praedicto monasterio concessimus, ita illi ratum et stabile permanere permittant; ut nullam divisionem in monasteriis aut cellis vel villis seu caeteris possessionibus faciant aut facere permittant, aut in alios usus retorqueant. Sed et hoc sancimus atque decernimus, ut nullus judex publicus, aut quislibet ex judiciaria potestate, in ecclesias aut caeteras possessiones memorati monasterii, quas nunc possidet, vel quae deinceps voluerit divina potestas augeri, ad causas judiciario more audiendas, vel freda aut bannos exigendos, aut mansiones vel paratas faciendas, aut foderum exigendum, aut fidejussores tollendos, aut homines ipsius monasterii distringuendos, nec ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat vel ea quae memorata sunt penitus exactare praesumat; sed liceat memorato abbati Arnulfo, suisque successoribus, res praedicti monasterii, cum omnibus fredis et bannis sive concessis sub nostra defensione quieto ordine possidere; quatenus ipsos servos Dei, pro nobis ac pro stabilitate totius regni nostri a Deo nobis concessi, jugiter Dei misericordiam exorare delectet. Et ut haec auctoritas nostris futurisque temporibus, Deo protegente, valeat inconvulsa permanere, manu propria eam firmavimus, et annuli nostri impressione assignari jussimus.
120.5
« Actum VII Idus Januarii, regnante domno Lothario, anno VIII, indictione VI.
120.6
« Actum Leuduni feliciter.»
120.7
Sic signatum inferius:
120.8
« Signum Lotharii gloriosissimi Francorum regis.
120.9
« Otto cancellarius recognovit.»
120.10
Anno post hoc quinto signum crucis, nescio qua causa exigente, subito in vestimentis insignitum videbatur humanis. Erat autem color acsi ex aliquo pinguedinis liquore vestis, in qua apparebat per loca, in crucis modum videretur infecta; sed non erat nosce ex qua acciderat causa. Unde timentis regionis hujus populi, ne aliquod flagellum super eos immineret irritati Domini, ad orationis studium frequentius accurrunt, templaque requietionis summorum patronorum Audomari atque Bertini exeniis quibus poterant invisebant. Vuicfridus etiam, Tarvanensis civitatis episcopus, totius episcopii sui populum sub hac tempestate obnixius Dominum supplicaturum, ad Sithiu jussit adventare monasterium. Igitur XI Kalendas Februarii, statuto jejunio, replentur plateae innumerabili populo; adest autem et episcopus ipse, et elevantes sanctissimi patris Audomari corpus ad inferius monasterium cum flentium populorum deportant multitudine. Facta autem inibi oratione, relevantes ejusdem sancti corpus sanctissimique Bertini, piissimi suorum in necessitatibus protectoris, una eum sanctis Richario et Walarico ad superius deferunt monasterium, calle repetito. Cumque venissent in interstitio quodam duorum monasteriorum, episcopo sermonem faciente ad populum, Rodulfus, quem supra memoravi, terram quamdam haereditatis suae nuncupatam......... conjuge et filiis consentientibus, sancto Bertino tradidit possidendam. Uxor vero ejus binas aureas lunulas promptissima eidem sancto concessit voluntate; post hoc, sanctorum corpora ad sancti Audomari monasterium sunt delata; atque, in introitu ecclesiae, ad hominis staturam trabibus superelevata, sub ea populorum in ecclesia subintrabant agmina. Igitur, quia jam nox incumbebat, abbas Regenoldus, prospiciens jam non esse reditus, illic cum sanctorum corporibus nocte illa est pernoctatus. In crastino obsequente, utroque monasteriorum conventu ad propria requietionis loca sunt referta. Post haec Rikelinus quidam tunc puerulus hic monachus est oblatus; cum quo pater ipsius, nomine Vualdo, ecclesiam quamdam haereditatis suae, in villa Granai dicta sacro huic loco tradidit, quam et per praecariam, in sua et filii alterius vitam emeliorandam recepit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).