Epistolae et privilegia
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/formosus-papa" aria-label="More works by Formosus papa">
—
⋯
Original / primary: 9309 Epetpr
7.1
VII. AD BERNONEM ABBATEM GIGNIACENSEM.
7.1
De privilegiis ejusdem monasterii.
7.2
FORMOSUS servus servorum Dei BERNONI religioso ac venerabili abbati coenobitarum sito territorio Lugdunensi, quod in honore beati Petri apostolorum principis constructum esse dignoscitur in loco qui Gigniacus perhibetur, ac in eodem venerabili monasterio in perpetuum.
7.3
Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertiri assensum. Ex hoc enim lucri potissimum pretium a conditore omnium Domino promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur properans ipse Berno venerabilis abbas ad beatorum apostolorum limina, nostramque adiens apostolicam praesentiam, retulisti nobis ipsum memoratum coenobium a te tuoque consobrino nomine Laifino de propriis rebus vestris duntaxat in honore sancti Petri constructum atque dicatum existere, et ut ab omnibus immutilatum servetur, per testamenti paginam, quod nobis servandum contulistis, eidem beato Petro coelestis regni clavigero nobisque per Dei gratiam vicario obtulistis ad sempiternum vobis remedium conferendum. Ideo suggessistis nostro apostolatui ut apostolici nostri privilegii illud sanctione muniremus. Quapropter quod statuistis devote admittentes, petitionemque vestram ratam arbitrantes, inclinare precibus vestris per hujus praeceptionis seriem praedictum venerabile coenobium cum cellis seu casis, terris, vineis, casalibus, fundis, pratis, silvis, una cum colonis et colonabus, necnon et cellulam quae vocatur Balma cum adjacentiis suis, omnia et in omnibus quae tam a gloriosis regibus quam ab aliis Deum timentibus inibi data vel praecepta sunt, vel deinceps Domino adjuvante donanda erunt, hac praesenti tertia decima indictione apostolica auctoritate confirmamus, munimus, et in perpetuum sub jure et ditione atque potestate beati Petri apostoli et nostra confirmatum stabilimus, ita scilicet ut nulli homini quamlibet dignitatem fulcito licitum sit aut etiam de ipsis donatoribus quamcunque vim aut aliquam oppressionem ibidem inferre aut res donatas vel amodo devote donandas quoquo modo auferre: potius autem firmum et ab omnibus immutilatum custodiatur ad jus et protectione beati Petri apostolorum principis. Si autem, quod humanum est, abbas praedicti coenobii obierit, congregatio ipsius monasterii ex seipsis secundum Deum et regulam beati Benedicti, quem idoneum praeviderint, concordi voto habeat semper eligendi et secundum morem in abbatem sibi praeficiendi. De decimis autem quaesti estis, eo quod de propriis vestris a vobis persolvi quaerantur. Quod si ita se res habet, hoc ne fiat interdicimus, maxime cum scriptum sit ne sacerdotes decimas dare cogantur. Quisquis autem, quod non optamus, tam ex ipsis donatoribus quam ex aliis temerario ausu de donatis rebus vel donandis aliquid auferre praesumpserit, sive quamlibet( calumniam) eidem monasterio ipsiusve monachis ingerere tentaverit, et contra hoc nostrum apostolicum privilegium agere non formidaverit, sciat se anathematis vinculis innodandum, et nisi resipuerit a regno Dei alienandum. Qui autem verus custos et observator hujus pii nostri statuti exstiterit, benedictionem et gratiam a Domino Deo nostro consequi mereatur. Scriptum per manum Sergii scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Novembrio, indictione suprascripta, per manum Stephani cancellarii sanctae sedis apostolicae, imperante Domino piissimo Augusto Arnulfo a Deo coronato. Bene valete.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).