Franco Affligemensis1109-1125
De gratia Dei
Dei 11.2
Choose a text
More by Franco Affligemensis
—
10847 Degrde2
11.1
LIBER QUINTUS.
11.1
Primus itaque nobis David propheta prophetica tuba intonet: et quid ex antiquo a patribus suis de gratia Dei cognoverit annuntiet. Tu enim, inquit, Domine, manu tua gentes delesti et plantasti eos; affixisti populos, et emisisti eos. Non enim in gladio suo possederunt terram, neque brachium eorum salvavit eos. Sed dextera tua, et brachium tuum, et lux vultus tui, quia placuisti tibi. Non enim in salvandis nobis nostra Deo merita, sed sua ei bonitas placet: nec tam obsequio nostro delinitus, quam inolita bonitate placatus, et dextera sua nos protegit et brachio defendit, atque illuminatione vultus sui, spiritu consilii nos instruit. Sed sicut de praeterito, ita inquit et de futuro: Rex meus Deus, praecipe pro salutibus Jacob. In te hostes nostros ventilabimus, in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros. Non enim in arcu meo confidam, neque gladius meus salvabit me. Ecce eodem sensu, quia et eodem spiritu legislator atque propheta, quasi duo cherubim intentis vultibus in propitiatorium sibi concinunt: et possessionem repromissae haereditatis, non labori suo, non industriae, non virtuti, non bellicae strenuitati, non denique armis aut meritis suis, sed gratiae Dei, cujus et vere donum est, ascribunt. Sed sicut de fortissimo illo Scriptura commemorat, cujus iste fortis manu typum gerebat, coepit Jesus facere et docere, gratiam quam voce David praedicat, facta quoque commendat. Nam cum esset in oculis suis humilis et modicus; in oculis domini magnus inventus, divino est ad regnum judicio electus: atque in firmamentum regni non lenticula, sed cornu olei manu prophetica unctus. Populi itaque providentia, et regni administratione suscepta, infestantibus allophilis, pace turbata, discrimini se sponte objicit, et ut bonus rex plus communi utilitati quam propriae saluti consulit, atque immanem illum Goliam, monstrum potius dicendum quam hominem, corpore enormem, animis trucem, bellis assuetum, victoriis elatum, scuto fidei munitus, solus illo in tempore non expavit. Quis enim monstrum tam terribile non expavesceret? Quis bellator a facie ejus se non absconderet? At David noster fratrum suorum statura quidem minimus, sed fide maximus, aspectu pulcherrimus, atque roseo rubore in mysterio sanguinis Christi suffusus, expavescere non novit populi Dei inimicum, nominisque sancti blasphemum: sed intrepidus, et nec corporis nec armorum immanitate territus, ulcisci parat, et populi sui injuriam, et nominis Dei viventis blasphemiam. Persuasus itaque a Saule, lorica ipsius induitur, galea tegitur, gladio accingitur, sed his omnibus oneratus potius quam instructus, impeditus quam munitus, ne videretur spem victoriae in armis regis et non in Deo posuisse, regia rursus lorica exuitur; galea detegitur, gladio discingitur. Quid aliud in hoc tibi facto videtur propugnator populi Dei innuere, quam gestis canere; non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me? Ad nota igitur se confert, et invicta praesidia, armatura munitur apostolica, lorica fidei, galea spei, ac gladio verbi Dei, sciens inimicum Dei superari non posse, nisi per verbum Dei. Bellica autem arma nulla requirit, baculum pastoralem ut pastor accipit, quinque lapides limpidissimos, tanquam manu Dei limatos, atque digito Dei inscriptos, de torrente colligit, in pera pastorali abscondit; hosti superbo ex adverso occurrit, unum impudoratae fronti infigit: et immanem illam belluam ad singulare certamen singulos provocantem uno tantum ictu conterit, atque blasphemum caput proprio mucrone victor praecidit. Ecce quomodo David et imbellis homini de gratia Dei potius quam de viribus suis vel armis praesumendum, tam facto quam voce praedicat, quomodo regia se lorica spoliat, ut gratia melius se vestiat; nec ad immanissimum hostem conterendum arma alia inquirit, nisi virgam pastoralem et lapidem, quibus adversariae potestatis principem a Christo perimendum, ut propheta intelligit. Perempto itaque Dei potius quam sua virtute populi Dei inimico, et gloriose in commune de adversariis triumphato, subactis deinde hostibus in regnum stabilitus, ad aedificandam domum domino, impensas regia munificentia praeparat, dignam Deo domum facere secum deliberat: et quia sapiens consilio omnia gubernat, consilium cum propheta communicat, Domini voluntatem super devotione voluntatis suae sciscitans. Sed quia dignam Deo domum aedificare humana paupertas non sufficit, devotionem quidem laudat, opus autem divina censura non approbat, sed de utero ejus egressurum, et super thronum ipsius aeterno imperio regnaturum denuntiat, adeo dilectum, in tantum de filiis hominum singulariter praeelectum, ut et Deus, illi in patrem, et ipse aequo honore sit Deo in filium. Ipse inquit, quando completis diebus tuis quasi caeremoniis legalibus jam expletis, cum patribus tuis dormieris, ecclesiasticae domus, in fide Evangelii fundamenta jaciet, ipse in columnis spei parietes excelsos exstruet: quos etiam ne aliquo ventorum aut imbrium impetu dissolvantur, sicut illam quondam in diluvio arcam bitumine spirituali interius et exterius liniet, ipse ad decorem tantae domus rite consummandum, culmen charitatis imponet, in qua universa legis ac prophetarum insignia dependent. Filius autem qui David, imo in David universo mundo repromittitur, solus in filiis hominum dignus invenitur, tam sapiens, tam dives, ac tanta rerum omnium abundantia affluens, ut dignam Deo domum aedificet. Solus namque ex antiquo, et ab aeterno edoctus, novit de quibus lapidibus domus Dei debeat construi, ad quam normam lapides singuli quadrari, qui in fundamento sterni, qui debeant in columnas erigi, qua qualitate alter alteri sociari, qua colorum varietate domus ornari; qua demum debeat laudum celebritate atque modulorum dulcedine dedicari. Hujus ad aedificandam domum Domini adventus praestolatur, hujus sapientia tanto operi idonea praedicatur: hujus repromissione, David magis quam regio solio gloriatur. In qua repromissione admiranda sermonis Dei dispensatio, quod homini quamvis magno, quamvis sancto, tamen homini, tanta et tam magna promissurus, quae meritum hominis excederent, ad quae nec ipsa angelicae dignitatis excellentia attingeret, primo eum ad seipsum revocat, et unde assumptus, qua et quo et per quem adductus sit commemorat. Commemorat humilitatem pastoralis officii, fastigium imperii, inde gratia assumptum, huc potentia adductum: se comitem fuisse itineris, se protectorem narrat in periculis: quod nomen ejus regno, divitiis, bellis, victoriis extulerit, atque nomini fortium terrae coaequaverit. Primo itaque commonitione humilitatis contra venenum elationis, quasi quodam antidoto spirituali humani animi fragilitate praemunita, postquam in testimonium magnae gratiae, quae contulerat, bona enumerat, ad cumulum beneficiorum regno repromissi filii ipsius quoque in aeternum stabiliendum promittit solium. Ingressus est autem rex David, Scriptura ait, et sedit coram Domino et dixit: Quis ego sum, Domine Deus meus, et quae domus mea, quod adduxisti me huc usque? Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus meus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum. Et paulo post: Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut notum faceres servo tuo. Ingressus est inquit. Et quo ingressus est? Prophetico scilicet ore ex verbis Domini super tot ac tantis beneficiis admonitus, et repromissis insuper multo majoribus, secretum cubiculi penetralia cordis sui ingreditur, seipsum coram se statuit, hinc merita sua, hinc divina pensat beneficia; et quia merita beneficiis longe sunt imparia, sedet coram Domino, humiliatur coram Domino, atque illius gratiae omnia adscribit, a quo universa gratis sibi collata meminit. Propter verbum tuum, inquit, non propter meritum meum; secundum cor tuum, non secundum aliquod humanae adinventionis consilium. Ecce quomodo rex potens, rex sapiens, et ideo vere potens, quia sapiens, gratiam factis commendat, gratiam voce praedicat, nullumque homini tutius esse praesidinm, quam gratiae Dei subsidium.
11.2
Isaias autem humanae fragilitati divinam gratiam intelligit, et asserit adeo per omnia necessariam, ut, remota gratia, sordidissimo panno menstruatae comparare non vereatur omnem hominis justitiam. Facti sumus, inquit, ut immundus omnes nos; quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. At contra David reum se ingemiscens, et reatum suum humiliter confitens, precemque devotissimam reis omnibus perutilem supplicandi peritus componens, de indulgentissimi Domini bonitate spem veniae jam praesumens: Asperges me, inquit, Domine hyssopo et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor. Quid autem panno menstruatae immundius, aut quid nive mundius? Quis igitur abyssum istam divitiarum gratiae Dei omni humanae curiositati investigabilem, omni philosophicae perspicacitati impenetrabilem, quantacunque sensus altitudine attingere poterit, quae menstruas sordes, imo iniquitates nostras menstruis adhuc sordibus sordidiores, humilis herbae hyssopi tenui aspersione, tam celeriter, tamque potenter, sic ad perfectum abluit, ut multitudine candoris vincat et candorem nivis. Nec ita humilis hyssopi tenuem aspersionem dixerim, ut impotentem intelligi velim; sed tenuem, subtilem, divinam, adeoque potentem, ut sine ejus aspersione, nulla sit prorsus menstruatae ablutio, nulla vel tabernaculi sancti, vel ipsius libri, aut populi, aut cujuslibet rei sanctificatio. Quae et quanta est ista o filii gratiae gratia? Unde obsecro coepit? ubi desinit? Imo nec coepit, nec desinit, sed ab aeterno fonte aeternaliter fluit, opportunoque in tempore quadrifido electorum cordibus flumine influit, atque ad proferenda virtutum germina, areolam aromatum sponsi, temporanea atque serotina inundatione ubertim irrigat. Haec est illa gratia, haec est, inquam, gratia, quae Aethiopem, qui juxta Jeremiam pellem suam mutare non potest, nativa nigredine dicto citius exuere potest, quae pardum haeretici dogmatis varietate respersum, solo nutu immutat in unius fidei candorem gratissimum. Libet adhuc in admirationem tantae gratiae oculos defigere, et piissimi conditoris in humanam animam ferventissimum zelum et affectum benignissimum ex ipsis verbis suis colligere. Arguit in Jeremia Dominus Hierusalem fornicantem cum idolis, et in Hierusalem humanam animam fornicantem cum vitiis, et more clementissimi mariti uxorem adulteram zelantis, et conscientia admissi exterritae blandientis, et ad thorum legitimum indulta incesti venia revocantis, sic zelatur, sic blanditur, sic revocat, ac contra consuetudinem virorum se facturum denuntiat, ut incestae, ut meretrici, ut adulterae, tantum revertatur, et thori consortium et nominis dignitatem, et pristini affectus integram charitatem restituat. Vulgo, inquit, dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit alterum virum, nunquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos, quasi latro in solitudine; et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis. Quamobrem prohibitae sunt stellae pluviarum et serotinus imber non fuit Frons mulieris meretricis facta est tibi; notuisti erabescere. Ergo saltem amodo voca me: Pater mi, dux virginitatis meae tu es. O pietas, o benignitas, o mira, o miranda charitas! Quid unquam clementius, quid unquam dulcius? Nos miseri, nos sepulcra dealbata, qui de nomine singularitatis, qui de habitu humilitatis, sanctitatem specietenus praetendimus, ab intus autem de cadaveribus mortuorum putredinem et fetorem exhalamus, si peccatorem, si similem nobis viderimus, dedignamur, despicimus: quia peccata nostra post dorsum nostrum rejecimus, et in festucam alterius trabe nostra neglecta, oculos intendimus. Si lapsum cernimus, si sauciatum a latronibus non miseremur, non compatimur: vulnera non alligamus, jacentem manu consolatoria non allevamus, et quia viscera misericordiae non habemus, miseri miserum praeterimus. Non dignamur hujusmodi osculo, non dignamur alloquio: panem ipsum cibarium, quem cum soricibus communem habemus, quem et de mensa canibus projicimus, cum consorte naturae nostrae, cum consorte vocabuli Christiani participare Pharisaico fastu, ut nefas, abhorremus. Non reminiscimur praecepti, quod accepimus, quod frequenter audivimus, frequenter legimus: Non abominaberis Aegyptium, quia advena fuisti in terra ejus. Nemo nostrum est, qui in Aegypto non exsulaverit, qui Pharaoni non servierit, qui paleas illi materiam ignis non collegerit, qui sub onere ejus incurvus non ingemuerit. Quod si de domo servitutis, et de fornace ferrea, Christo duce, educti sumus: non abominemur Aegyptium, in cujus terra advenae fuimus. Si Hebraeum ad terram repromissionis suspirantem, sed adhuc sub Aegyptio onere gementem, audimus, et vociferantem misereamur, concurramus: et ut legem Christi sic impleamus, fraterno oneri fraternae charitatis humerum supponamus. Sed, quod absque dolore eloqui non possum, timorem Domini obliti, et praecepta ejus surda aure, et necessitatem fratris aridis visceribus praeterimus. At vero ut ad superiora revertamur, ille singulariter mundus, ille in filiis hominum solus mundus, in quem nihil inquinatum incurrit, cui angelica munditia collata nec ipsa sordes effugit, non dedignatur nos, non aspernatur nos, in foedissimo illo et foeditissimo cordis lupanari. Proh dolor! proh pudor! Quod dictu quoque horribile est, corruptori animarum diabolo prostitutos, et ut foeda foedis eloquar, a planta pedis usque ad verticem, a mimimo scilicet cogitatu, usque ad perfectum operis, tota actione constupratos: tales, tam sordidos, tam viles, tam abjectos, humillimus et benignissimus Dominus non abhorret, non despicit, non abjicit; tales sibi in conjugium adsciscit, talibus tanti reatus sibi consciis et conscientia exterritis blanditur, atque ut redire ad se debeant, ore placidissimo deprecatur. Mittit et legatos reconciliationis peritos, perfidiam non imputat, adulterium non improperat, et legationis seriem ipse ordinans. Loquimini, inquit, ad cor ejus, id est, blandimini ei et advocate eam: quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius. Commemorat primae desponsationis fidem, dotis magnitudinem, unam duorum in uno spiritu conjunctionem, communis thalami ornatum, et pulchritudinem, osculi jucunditatem, amplexus dulcedinem. His et hujusmodi demulcet trepidam, diffidenti reformat fiduciam, ac demum revertenti non servos, non amicos obviam mittit, primus ipse occurrit, prior in amplexus, prior in oscula ruit, atque tanti gaudii festivitate digna exsultatione celebrata, in cellam aromatum dilectam introducit. Cujus dulci praesentia, amplexu, et osculis mirum in modum, imo ultra omnem humanum modum oblectata, jam prae nimio aestu amoris sui impotens, seipsam vix sustinet, imo nec sustinet; sed in collum dilecti languida relabens, amoris magnitudinem vocis ac jubili testatur magnitudine. Filiae Hierusalem, exclamat, filiae Hierusalem, fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Quem languorem omni sanitate jucundiorem aestimo, quem morte ipsa validiorem non dubito, quem regnis ac sedibus praeferendum conseo, in cujus comparatione aurum et lutum aequaliter penso. Quem quidem cum pro scintillula exigui amoris, corde amem, ore praedicem, fateor necdum novi, quis sit languor sponsae, de amore sponsi. Hanc ergo cellam aromatum, in qua sponsus et sponsa mutua amoris sui suavitate pascuntur, tu quisquis ille es avidus ciborum gratiae, et insatiabilis desiderii suavitatis intimae, hanc inquam vel improbitate evangelica irrumpe, vel furtivo silentio clanculum ingredere, et captato secreto sponsi et sponsae, ibi quaere, ibi disce quae sit magnitudo gratiae, non a me, qui haec ipse ignoro, pauperrimo homine. His tamen interim si libet paupertatis nostrae ferculis vescere, atque dulci medulla evangelici frumenti cribro obedientiae utcunque excussa, atque charitatis oleo conspersa, pascere. Si quis autem paleam plus amat, quaquaversum per Aegyptum ipse sibi colligat, et si ita voluerit, civitatem Pharaoni exstruat: ego charitatem, rem tanti pretii, vili palea nec venalem habeo, nec ipse emo. Sanctum caput vestrum, Pater venerande, Vetustus dierum, in quo omnia matura sunt, nulla senescunt, quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est, benedicat, et sub pedibus vestris communem omnium nostrum adversarium velociter conterat. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).