Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De quadratura circuli
Franco LeodiensisCirc 2 · 10000-dequciMore by Franco Leodiensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/franco-leodiensis" aria-label="More works by Franco Leodiensis"> —
⋯
More
Original / primary: 10000 Dequci
1
NOTA.
1
Diximus falso videri Bertium referre ad Boethium opus de circuli quadratura, quod est Franconis. Nunc placet ex hoc inedito opere, quod in sex libellos distribuitur, specimen proferre, ita tamen ut antea hominis operisque notitiam ex Sigeberto ponamus. Sic igitur Sigebertus, cap. 164.« Franco Scholasticus Leodiensis, religione et utraque litterarum scientia nominatus, quantum valuerit scribendo notificavit posteris. Amatores scientiae saecularis taxent ejus scientiam ex libro quem scripsit ad Hermannum Coloniae archiepiscopum De quadratura circuli; de qua Aristoteles ait: Quadratura circuli est scibile, scientia quidem nondum est. Ob illud vero scibile conferant vel etiam praeferant eum saeculares philosophi; nos laudamus eum quia divinae Scripturae invigilavit et plura scripsit, ut de ratione computi librum unum, et alia quae ab aliis habentur.» Eadem narrat de Francone Trithemius cap. 346, additque claruisse eum sub Henrico imperatore tertio, anno Domini 1060. Idem Trithemius adnotat Maecenatem illum Franconis fuisse Hermannum II, quem Coloniensem sedem ab anno 1036 ad 1055 tenuisse scimus; unde satis liquet Franconis opus intra hoc temporis spatium fuisse conscriptum. En autem partem prologi ad primum librum, item initium operis, et tertii libri prologum prope integrum: hos enim locos ad specimen praebendum delegi, quia historicas aliquot notitias continent.
1
Ex quo, mi papa, praesulum decus, corona totius per orbem cleri, nullius unquam immemor honestatis, ex quo liberalitatem tuam gratuito in me confirmasti; ex eodem jam tempore nulla hora sollicitus esse non potui, cujusnam officii ratione tantam gratiam promereri deberem. Quippe pecuniarum nihil erat, non cava superbi cornipedis ungula, non Minervale pretium operosae arteque elaboratae vestis, non fusilis metalli admirandis figuris opus incusum, non peregrini lapidis multiplex ac varii coloris aspectus. Quanquam ego, si ejusmodi rerum abundantia pollerem, haud unquam in animum subrepere auderet tantae nobilitati tantaeque dignitati ex eisdem munuscula offerre. Haec enim cum principum largitione distribuuntur in vulgus, indigentiae et necessitati subvenitur; cum vero eorum oblatione ipsorum principum benivolentia comparatur, procul dubio avaritia illorum occulto quodam elogio exprobratur; neque enim redimi muneribus possent, si non eos, quod nimirum accidit, ex illo avaritiae monstro ipsa munera delectarent, etc. Itaque hac via adductus sum ut ederem libellum de circuli quadratura, imperitia plurimum renitente, sed ad temerarios ausus perurgente devotione. Hoc igitur opus quoniam edictum est, te ad studia nos beneficiis invitante, alterius opus nisi tuum esse non poterit. Quamobrem certus esto omnem ejus diligentiam, sive penitus reprobandum sit, sive in parte corrigendum, sive ex toto provehendum, id tua maxime interesse. Habes enim quamplures et Tuccas et Varos, quibus minime sit moris alienis studiis invidere. Horum fidei, horum charitati laborem nostrum committes, ut non tantum superflua resecent, sed erratis quoque adhibeant, te probante, correctionem. Itaque hoc opus suae emendationis opera castigent, ut non sit indignum quod tuo nomini, veluti cuidam numini, debeat consecrari.
2
DOMNI FRANCONIS LIBER PRIMUS INCIPIT DE QUADRATURA CIRCULI.
2
Quadratura circuli inter occultas rerum adeo est abstrusa naturas ut de ejus ratione nemo hodie vel dubitaret, nisi Aristoteles, quem etiam inventorem ferunt, ipsius mentionem praedicamentis suis indidisset. Ejus itaque scientiam haud dubiam ferunt usque ad Boethium perdurasse; illo autem sublato, ipsa quoque omnis simul interiit, praeter solam dubitationem quae talis ac tanta est ut in ea omnes Italiae, Galliae, atque Germaniae defecerint sapientes. Siquidem hanc noster Adelboldus, hanc maximus doctorum Wazo, hanc ipse studiorum reparator Gerbertus, multique alii studiose investigarunt; qui si effectu potiti fuissent, num id ab illis profectos, quorum aliqui adhuc supersunt, universos lateret? Et Gerberti quidem geometricus libellus habetur, aliaque ejusdem scripta, a quibus, ni fallor, nunquam exclusisset, siquidem ejus diligentiae super hac scientia compertum fuisset. Nihil ergo volumus promittere, praeter studium et laborem, qui primo sudabit in illa quaestione, quae plurimum etiam fatigavit majores nostros, de comparatione videlicet angulorum, etc.
3
PROLOGUS TERTII LIBRI.
3
Si tu is esses, praesul eximie, cujus suae laudes animum delectarent et pascerent, nulla facundia satis esset his quae tum de te ipso, tum de avis, de proavis deque universis majoribus tuis, non modo Romanorum sed Graiorum quoque principum illustrissimis, de horum nobilitate, de dignitate, de gloria, de potentia, de copiis, de amplitudine rerum, de praeclarissimis factis, de virtute, de sapientia, de meritis ipsorum jactari valerent. Virgilius cupiens a parentibus magnificare Augustum, Aeneida XII libris conscripsit; quanto pluribus opus esset, si quis vellet colligere quae primus, quae secundus, quae tertius gessit Octonum? quorum primus ab Henrico patre suo suscepit regnum, sed filio reliquit imperium; pater apud Theutones primus regnavit; filius apud ipsos primus imperavit. Et quibus, nisi illis, Germania debet, quod sibi cum cuncto orbe ipsa exsolvit tributum Italia? Per quos alios nostri imperatores Romani sceptri facti sunt successores? Vellem mihi diceres o Maro, quid tale contulit vestro Latio ille tuus, ille pius, ille magnus, ille dea natus Aeneas. Agnosce, Auguste, quanto sit infra tuum genus, piis et praeclaris Octonibus comparatum. Sed esto fuerit talis Aeneas ille, quid tua refert? Tu enim Aeneam vix millesimus attingas nepos. Putasne igitur Octonum nepos, si qualem tu Virgilium haberet, qui eum extolleret a laude parentum, putas ne tuam famam quanta gloria offuscaret? etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note