Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Freculphus Lexovensisfl.820-850
Chronica
Chro 3.10.1
Choose a text More by Freculphus Lexovensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8868 Chroni16
3.10.1
INCIPIT CHRONICORUM TOMUS PRIOR, Continens ab exordio mundi usque ad Nativitatem Servatoris nostri Jesu Christi rerum gestarum historiam. CAPUT X. Quod aliter sentiant philosophi Graecorum et Latinorum de primo saeculo quam Hebraeorum.
3.10.1
Igitur philosophi Graecorum atque Latinorum longe aliter senserunt de primo saeculo quam Josephus referat, qui aurea prima nuncupant saecula, et tunc homines solo vacasse otio, et his tantummodo frugibus fuisse contentos, quas terra sponte protulerat, et simplici aqua eos esse potatos, nec ullius carnis esum attigisse, autumant. Secundum quorum opinionem quidam ex nostris suum ita composuit carmen, quod huic nostro opusculo inserere libuit: Felix nimium prior aetas. Contenta fidelibus arvis Nec inerti perdita luxu: Facili quae sera solebat Jejunia solvere glande. Non Bacchica munera norant, Liquido confundere melle, Nec lucida vellera Serum Tyrio miscere veneno. Somnos dabat herba salubres, Potum quoque lubricus amnis, Umbras altissima pinus. Nondum maris alta secabant, Nec mercibus undique lectis, Nova littora viderat hospes, Tunc classica saeva tacebant, Odiis neque fusus acerbis, Cruor horrida tinxerat arva. Quid enim furor hosticus ulla Vellet prior arma movere, Cum vulnera saeva viderent, Nec praemia sanguinis ulla? Utinam modo nostra redirent In mores tempora priscos! Sed saevior ignibus Aethnae Fervens amor ardet habendi. Heu! primus quis fuit ille Auri qui pondera tecti, Gemmasque latere volentes, Pretiosa pericula fodit?
3.10.2
Salustius enim collaudans breviter antiquiora tempora ait: Quando vita hominum sine cupiditate agebatur, et sua cuique satis placebant. Postea vero, inquit, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habuere, maximam gloriam, in maximo imperio putare, et caetera, quae ipse instituerat.

Intertext edge

Open linked passage

Note