Freculphus Lexovensisfl.820-850
Chronica
Chro 4.21.1
Choose a text
More by Freculphus Lexovensis
—
8868 Chroni16
4.21.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT XXI. Annorum ab Adam usque ad Salomonem et templi aedificationem calculatio duplex. Una quidem, secundum Eusebii et Divi Hieronymi, altera Josephi supputationem.
4.21.1
Assyriorum XXX Cupales, annis 38, ab exitu Israel de Aegypto, trecentesimus quadragesimus secundus erat annus. Quo regnante, Salomon gloriosus Hebraeorum rex constituitur. Qui templum Domini inchoavit, et insigni decore singulariter in mundo, per spatium annorum 7 perfecit. Colligitur autem omne tempus a Mose et egressu Israel ex Aegypto usque Salomonem et aedificationem templi, anni 480, ut Regnorum liber III testimonio est, a diluvio scilicet usque ad Mosen anni 1447, a diluvio usque ad Adam 2242, qui simul supputati, id est, 480, 1447, 2242, a Salomone scilicet usque ad Adam, fiunt simul anni 4169. Hanc quidem annorum supputationem juxta Eusebii Chronicon atque Hieronymi assertionem coaptare curavimus. Josephus vero Antiquitatum scriptor ita annos computat ab aedificatione templi usque ad Adam. Dicit enim: Coepit Salomon aedificare templum anno quarto regni sui mense secundo, anno quingentesimo secundo filiorum Israel profectionis ex Aegypto. Post 1030 autem annorum adventus Abraham ad Chananaeam de Mesopotamia; a tempore vero diluvii anno millesimo quadringentesimo, ab Adam autem protoplasto usque ad aedificationem templi Salomonis, praetereunt anni simul 3102. Continet autem libellus iste annorum seriem, a nativitate Abrahae usque ad aedificationem templi, quam dividere malui, id est, ab anno primo repromissionis, usque ad exitum Israel de Aegypto, inde autem usque ad aedificationem templi, ut lector facilius retinere valeat ea quae in temporibus singulorum gesta narrantur. Hunc autem post immensum tanti itineris laborem fessi, diverticula petentes, dum sol occiduas tendit in horas, prolixae jam e montibus procedunt umbrae, tandem ad Domini venimus templum, optata statione potiti: hinc metam secundi nostri operis imponimus.
4.21.2
€ b
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).