Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis">
—
⋯
Original / primary: 8869 Episto178
12.1
EPISTOLA XII. WICARDI AD FROTHARIUM.
12.1
Reverendo, omnique honore dignissimo domino et Patri FROTHARIO praesulum benignissimo, VICARDUS, minimus abbatum, cum fratribus meis perennis gloriae opto salutem.
12.2
Quam gratiarum actionem de beneficiis quae solo mercedis coelestis intuitu parvitati nostrae impenditis, virorum optime, vobis rependemus, qui non solum pastorali cura intima nostra, verum pia quoque sollicitudine exteriora nostrae substantiae procurare dignamini? Insuper ad cumulum vestrae charitatis circa nos demonstrandum, quod nobis auro ditius esse potest, sancti Apri reliquias, nec non et beatae suae conversationis actus humilitati nostrae nunc mittere estis dignati. Sed pro his omnibus, pro cujus amore hoc geritis, prorsus vobis ipse manentis retributionis fructum restituere non obliviscetur. Quod tamen possumus, minimas preces nostras supernae majestati vestrae salutis causa offerre meminerimus: et in temporalibus ubicunque nobis dignatio vestra imperare voluerit, devotissimi paratissimique fore studebimus. Agat itaque benignitas vestra, ut benigne coepit, non solum de rebus et hominibus super ipsas commorantibus quae in promptu nobis sunt, sed et de illis quas iidem ipsi homines nostri, qui passim et libere habitare videntur, emerunt: ut videlicet semper Domini Salvatoris respectui sint mancipatae, cum illis ipsis qui eas possident. Qualiter autem super hoc agendum sit, vestrae prudentiae manifestius liquet. Videtur tamen nobis, si vos utile judicaveritis, ut quicunque de ipsis mancipiis sunt qui se subtrahere de nostra dominatione moliuntur, servitutem suam coram vobis rewadiare faciatis, ut deinceps per justitiam subacti hanc fraudem perpetrare nequeant. Mittimus dignationi vestrae donationem illarum rerum exemplatam, pariter cum ipsa et domni imperatoris exemplationis chartam, quam nostro monasterio de teloneo, ut nusquam in toto suo regno a nobis exigeretur, fecit, emunitatem etiam similiter exemplatam. Valere vos multum optamus, domine et Pater, feliciter in Christo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).