Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis">
—
⋯
Original / primary: 8869 Episto178
14.1
EPISTOLA XIV. AD HILDUINUM.
14.1
Excellentissimo atque summo honore dignissimo HILDUINO a Deo electo Patri et magistro, FROTHARIUS episcoporum humillimus, et universa Tullensis Ecclesiae caterva perpetuae benedictionis in Christo opto salutem.
14.2
De omnibus necessitatibus atque indigentiis nostris ad vos semper recurrimus, ut pote patrem unicum et defensorem piissimum, cujus patrocinio assidue indigemus, cujus adminiculo saepius sublevamur. Constat quippe protectionem vestram januam adesse salutis, vestrumque regimen portum solidissimae quietis. Subveniat itaque solito nobis clementia vestra, et paterno succurrat affectu. Importuni vobis crebrius supplicando existimus, sed vestrae celsitudinis serenitas nullatenus nos ob eamdem importunitatem aspernetur: verum ingruentis necessitudinis indigentiam considerare dignetur. Domnus enim imperator suggestione mea quamdam villam basilicae Sancti Apri reddidit, quam Pippinus avus ipsius eidem donavit. Hanc vero per beneficium nostrum quidam Hispanus, nomine Joseph, hactenus tenuit, eamque dum adhuc viveret desertam fecit et ad nihilum deduxit: et ipsius loci servientes opprimendo destruxit. Ipse autem nunc de hac vita migravit, et residua est illi conjux ipsius cum filio parvulo, qui sunt ex familia domni imperatoris: sed et ipsa causa charitatis et dilectionis, vel per eleemosynam domni imperatoris, de eodem beneficio decem mansos et vineam quadraginta modios vini fere valentem dare volui; reliquos vero viginti mansos ad opus fratrum praedictae ecclesiae restituere curavi. Praedicta autem mulier datum meum dispexit, et nunc ad palatium veniens totum ipsum beneficium furtim et absque nostra nititur praeripere voluntate. Vestra vero prudentia id agere nunc secundum pristinae pietatis consuetudinem dignetur, ut praedictae res in possessione S. Apri permaneant, et ipsorum fratrum usibus debita victualia praebeant: quatenus et S. Apri merita, et ipsorum fratrum piae postulationes vobis proficiant in vitam aeternam. Valere vos semper optamus, sancte ac reverentissime Pater.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).