Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis">
—
⋯
Original / primary: 8869 Episto178
18.1
EPISTOLA XVIII. AD HETTI ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.
18.1
Domino beatissimo et unicae dilectionis affectu colendo HETTI, suprema largiente providentia, Trevirorum Ecclesiae archiepiscopo, FROTHARIUS episcoporum extimus in Christo salutem.
18.2
Tanto ardore aestuo vestrae paternitatis sublimitatem intuendi atque affandi, ac si multorum jam temporum labantur volumina, quibus vestro aspectu vel vestris colloquiis perfrui nequiverim. Nam et inde me usquequaque fateor anxiari, quod nuper mihi de palatio regredienti defuit facultas vobiscum loquendi. Unde et inexplebilibus desideriis ora dulcetudinis vestrae his in partibus citius invisere opto. Quapropter vestris litteris mihi significari expeto, quando huc pro legatione vobis injuncta venire, vel quando synodale concilium juxta modernam constitutionem debeatis convocare. De his ob id praecipue sollicitus maneo, quia et ipse secundum imperiale praeceptum ad providendas mansiones, in quibus legati suscipi debent, scilicet a Monte Jovis usque palatium Aquis ire debeo, et infra mensem Octobrem egrediens ante solemnitatem beati Andreae domum regredi cupio. Sed si vos infra eumdem mensem has in partes proficisci cognovero, praesens adesse curabo, ut vestri famulator et adjutor in omnibus existens, a vobis rursus et in spiritalibus rebus congruum supplementum recipere merear. Nostri in omnibus reminiscentem vos in Christo bene opto valere.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).