Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Frotharius TullensisEpis 21.2 · 8869-episto178More by Frotharius Tullensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8869 Episto178
21.1
EPISTOLA XXI. AD HUGONEM.
21.1
FROTHARIUS gratia Dei humilis episcopus, nimiae dilectionis affectu colendo HUGONIfamulo Christi devotissimo aeternam in Domino salutem.
21.2
Quia vos sanum ac sospitem fore per instantem vestrae celsitudinis nuntium cognoscere merui, summa quidem cordis alacritate gavisus sum. Felicitatem enim vobis corde et corpore inesse semper desidero, et id omnibus votis exposco. Sed inde minus gratulatus sum, quod tam cito vestrae dignitatis praesentia ad tempus privamur. Putabamus siquidem hactenus, atque desiderabamus, ut de tam pia celsaque progenie duae saltem lucernaenobis remanerent, quarum splendore et meritis nos et vicinos nostros illuminare, atque inmeliorare gauderemus. Caeterum ex hoc non modice contristor, quia nec adhuc vobis, prout debueram, servitium impendi, nec modo, ut oportuerit, diversis curis ingruentibus, famulari sufficio. Nam ad horum itinerum incommoda, quae vel nunc egimus, vel acturi sumus, seu ad dona regalia, quae ad palatium dirigimus, pene quidquid ex optimis equis habuimus, distribuere compulsi sumus. Pauci qui remanent hucusque equabus progignendi causa inhaeserunt. Unde et nunc carnibus consumpti cum decore ad solita obsequia mancipari nequeunt. Proinde quia ad praesens talem non habuimus, qui ad subvectionem vestram dignus existeret, sciat vestra benevolentia quod, cum regressus, Deo adjuvante, de praedicto itinere fuero, talem praeparabo qui vel vobis has in partes repedanti, vel vestro misso sine rubore dari possit. Illud autem quod vestrae industriae charius et ditius fuit, reliquias videlicet sancti Apri confessoris Christi, vobis dirigimus. Sancti Apri subsidium implorantes, ut huc cum incolumitate festine redeatis, et a nostra devotione digni servitii commoda capiatis. Valere vos in Christo feliciter optamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note