Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Frotharius TullensisEpis 24.2 · 8869-episto178More by Frotharius Tullensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8869 Episto178
24.1
EPISTOLA XXIV. AD EUMDEM.
24.1
Nobilissimo viro, et cum omni honore nominando, GERUNGO, FROTHARIUS gratia Dei episcopus aeternam in Domino salutem.
24.2
Semper vestri in sacris orationibus memores sumus, petentes ut vobis longae vitae sanitas in hostem praedonetur, et post aeterna requies tribuatur. Sciatis igitur quod, postquam nuper vobiscum in palatio locutus sum, missas C et psalteria L pro vestra salute decantari fecerimus. Vos autem precamur ut more solito mei memores sitis, et si in partes Hispaniae propter custodiam et sollicitudinem me senior noster isto hieme futuro destinare voluerit, vos ab illo servitio excusare me dignemini. Nostis enim quia ipse domnus imperator sequenti anno locum nostrum vult visitare, et tunc illi servire non potero sicut cupio, nisi a praedicto servitio per vos fuero absolutus. Vale multum in Domino.

Intertext edge

Open linked passage

Note