Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis">
—
⋯
Original / primary: 8869 Episto178
26.1
EPISTOLA XXVI. FROTHARII AD TEUTDERICUM.
26.1
FROTHARIUS, gratia Dei Ecclesiae Tullensis antistes, TEUTDERICOet RAGENARDO venerabilibus viris, cum universo grege vobis commisso, perpetuae beatitudinis in Domino opto salutem.
26.2
Quoties vestrae dignitatis personam cum his qui vobis sub nostro regimine subditi sunt, bene ac salubriter vigere cognosco, divinae pietati uberrimas gratias refero. Quoties vero vel vos ac plebem vestram ad dioecesim nostram pertinentem utcunque infirmari vel periclitari audio, ingenti moerore ac doloris anxietate afficior, et veluti pro filiis charissimis atque ovibus propriis undique contristor. Quod his diebus fateor accidisse, cum scilicet mortiferam pestem acerrime grassatam me contigit agnovisse. Siquidem significatum mihi est, devastatione luporum quosdam vestrorum hominum superatos, et ruinis subitis funditus ab hac vita esse exstinctos. Quam quidem plagam per fraudem diabolicam, divino judicio permittente, in omnibus factam esse non ambigo. Siquidem peccatis nostris exigentibus multi adversa, permittente Deo, patimur, quae minime nobis acciderent, si ei ut dignum fuerat tota mente quotidie famularemur. Quod enim cum gravi gemitu dicendum est, abundat iniquitas, refrigescit charitas multorum. Ob hoc tot plagas coelesti censura disponente ingruentes, tot adversitates daemonicae instigationis miseria nostra tolerat generi humano infestas. Siquidem cum his praeteritis annis inopiam famis multimodam ob ariditatem segetum vel grandinis irruptionem, perpessi fuerimus; praesenti anno fertilitatem messium atque ubertatem vinearum murium devastatione consumptam conspicimus. Ad extremum, quod cum luctu dicendum est, luporum rabida infestatione animas hominum Christianas subito necari videmus. Quae facta cur nostrae praesentiae non antea significaveritis, usquequaque miror. Venissem quippe ad vos, et tam per verbi praedicationem, quam per manus impositionem ac confirmationem, pectora fluctuantium hominum corroborare satagerem; quod, quia adhuc non in proximis diebus, si vita comes fuerit, acturus sum. Nunc autem moneo ut praecipiatis omnes presbyteros in illis locis commanentes ad vestra monasteria pariter convenire, et per triduum jejuniis et letaniis insistere, cilicio et sacco obvolvi, cinere conspergi, et communi supplicatione Domini clementiam obnixe deprecari: ut ejus exuberans misericordia non secundum merita nos dijudicet, nec secundum iniquitatum nostrarum scelera ultionem ex nobis capiat; quin potius propitiatus exspectet, et ad poenitentiam recurrentes misericorditer suscipere dignetur. Omnem itaque populum ad confessionem et poenitudinem pro peccatis suis sacerdotes provocent, et quae ignoranter a plebe commissa sunt digna emendatione solvantur: ne subito nos exitialis morbus absumat, et inferni voracitas perenniter cruciandos absorbeat. Et si mens nostra charitatis amore Dei conspectibus renuit famulari, saltem mortis formidine a malis retracta in salutiferis actibus convalescat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).