Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Frotharius TullensisEpis 28.1 · 8869-episto178More by Frotharius Tullensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8869 Episto178
28.1
EPISTOLA XXVIII. HETTI AD FROTHARIUM.
28.1
HETTI, gratia Dei archiepiscopus, venerabili in Christo et cum summa reverentia nominando FROTHARIO episcopo Tullensi saluberrimam implorat in Domino salutem.
28.2
Meminisse volumus sagacitatem vestram monitionis quam instanti anno simillimis apicibus suscepistis expressam. Non nescitis enim cum qua cautela hoc mandatum suscepimus domni imperatoris, nos in dioecesi nostra, et episcopi singuli in parochiis suis, id est de regula augendae religionis, et dein ministratoriis canonicorum officinis: ut si quibus in locis bene comptae essent, deinceps cum summa diligentia ornarentur. Nunc autem in proximo est placitum, quo sine dubio sciscitabitur de obtemperatione mandati sui Dominus mandati. Quapropter scrutemini diligenter in parochia vestra, in vestris aliorumque monasteriis, si praefata regula digne per omnia conservetur. Et si officinae juxta ipsius decreta constructae atque innovatae contineantur: ut cum imperiali solertiae praesentabimur, dejecta procul molimenta aliorum una nobiscum ex omnibus illi a nobis veritas nuntietur. Per triennium enim haec monitio facta est. Idcirco nulla potest inveniri occasio. Ideoque quanto cuique fuerit imperfectior, tanto et fragilior. Valete in Domino, et parvitatis nostrae nolite oblivisci. Deus pacis et dilectionis sit vobiscum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note