Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis">
—
⋯
Original / primary: 8869 Episto178
30.1
EPISTOLA XXX. ALBERICUS AD FROTHARIUM.
30.1
Unicae dilectionis affectu colendo domino, Patri et coepiscopo, FROTHARIO ALBERICUS indignus et inutilis nomine tenus tantum episcopus imprecatur felicitatem.
30.2
Si secundo in omnibus utimini eventu, estis ut jugi optamus voto. De caetero, innotescimus dilectioni vestrae quia quemdam vicum habemus in vestra parochia, qui dicitur Bosonis monasterium. Sed nunc et nomen pariter cum privilegio ac censu perdit, propter Teuderici scilicet a vobis dedicatas novas capellas. Unde tuam fraternam deprecor dilectionem ut secundum sinceritatem episcopalem ac ecclesiasticam sanctionem agatis, ne propter novellas capellas antiquissima quod per tot annos tenuit perdat Ecclesia, et mihi non sit necesse pro hoc episcopalem pulsare conventum, quia vos non absque culpa, et ego reus esse potero, si per nos amittit quod semper tenuit. Sed de hoc quidquid decernit vestra paternitas, nobis recipite per harum gerulum litterarum. Opto vestram sanctitatem a Domino gubernari, mei meminisse.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).