Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis">
—
⋯
Original / primary: 8869 Episto178
31.1
EPISTOLA XXXI. FROTHARIUS AD HITTONEM.
31.1
Reverentissimo ac tota dilectione colendo HITTONI gratia Dei episcopo, FROTHARIUS humilis Tullensis episcopus aeternam opto salutem.
31.2
Vestrae paternitatis statum feliciter ubique vigere, et in omnibus prospere agere desideramus. Quamobrem et divinam saepius clementiam omni intentione imploramus, omni prece deposcimus, toto nisu, toto animo obsecramus, ut vestrae bonae devotionis profectum semper adaugeat, vestrae remunerationis fructu salubriter reservato. In labentis temporis cursu cum multa vos sospitate diutius conservet, ut et hic multorum orneris gloria filiorum, et in coelis plurimorum socieris contubernio sanctorum. Vos quoque vestroque regimini subditos obsecramus fideles, ut nostri reminiscentes in sacris orationibus vicem rependant, nostramque fragilitatem orando munire atque tueri non desinant. His ita omissis, vestrae dilectioni innotescimus nuntiatum nobis esse quod inter vos et Bertarium fidelem vassallum nostrum quaedam contentio sit oborta, pro eo quod illius servus vestram ancillam furto subductam aliquandiu celaverit, et in sua potestate retinuerit. Caetera desiderantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).