Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Frotharius TullensisEpis 4 · 8869-episto178More by Frotharius Tullensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/frotharius-tullensisfl-844" aria-label="More works by Frotharius Tullensis"> —
⋯
More
Original / primary: 8869 Episto178
4.1
EPISTOLA IV. AD N . . . .
4.1
Excellentissimo ac nobilissimo viro celsoque honore dignissimo N., summo sacri palatii ostiario, FROTHARIUS humilis episcopus, et omnis Tullensis Ecclesia, canonicorum videlicet et monachorum, virginum, caeterorumque fidelium caterva, aeternam in Christo optamus salutem.
4.2
Memores vestri in sacris orationibus sumus, et Deum coeli ac terrae pro sospitate corporis et animae vestrae saepius deprecamur, scilicet ut vos et in hac vita ad profectum nostrum aliorumque fidelium diutius conservet incolumem, et post obitum vitae aeternae tribuat feliciter esse participem. Sciat igitur sublimitas vestra quod postquam nuper ad vos direxi missum nostrum, synodum parochiae nostrae plene convocavi, et pro salute vestra missas et psalteria decantari feci: quod et saepius agere ob vestri prosperitatem et debemus et cupimus. Vos vero nostri semper reminiscimini, et pro necessitatibus atque profectibus Ecclesiae nostrae laborare ne pigritemini, videlicet de illa ratione, pro qua ad vos Catallonis[ Catalaunis] vassallum nostrum direxi, et nunc domno N. exinde litteras dirigimus vestramque benivolentiam precamur ut cum illo pariter ex hoc decertetis, N. id ipsum suadeatis ut vobis de hujusmodi causa consentiat, quia ad ejus ministerium eadem possessiuncula pertinet. Taliter hinc vestra sollicitudo vigilet, qualiter in vobis fideles vestri confidimus. Valete semper in Christo.

Intertext edge

Open linked passage

Note