Froumundus Tegernseensisfl. 1040
Epistolae
Epis 3.2
Choose a text
More by Froumundus Tegernseensis
—
9874 Episto230
3.1
III. Ad Ruotkerum abbatem Herbipolensem. Tuetur se adversus acerbiores ejus litteras.
3.1
Abbati R. doctorum peritissimo, humilis F. nullius meriti dote ditatus
3.2
Epistola vestri nominis inscriptione praetitulata multum contristaverat praecordia nostra, quae primo visa finxerat se, quasi facecitate vestrae dictationis esset composita. Quam cum recuperatae mentis intentione perlegeram, memini nunquam vos tam inculto stylo ulla verba composuisse. Infremuit enim indecens scriptura in talia convicia, ut nec me solum dilacerare sufficeret, verum in seniorem nostrum ira exarseret. Si honorandam Ruotkeri personam non vererer, forsitan tam foedis tamque pudendis uterer verbis, ut non pejora superessent convicia. De neglectu mihi ignotae cautionis increpavistis, quam nec manu propria commisi, nec aliis deferentibus unquam accepi. Quemdam Hezilinum adduxerunt, qui penitus sic ignotus, sicut nunquam est a me visus, nescio quid promiscui pecoris petentem. Quod postquam monomachiae studio deterseram, nullo modo possederam. Inaequali etiam positione numerorum affirmat me detestari studium, optimam partem hominis, cum major pars hominis anima esse a cunctis sapientibus non ignoratur, et ratio tantum in studio versari videatur. Glossema novissime adjuncta profitebatur decoloratione solis gratiam me adepturum, cum veridicax orthodoxorum sententia decolorationem solis testatur fervorem designare persecutionis. Sed si tam magnum furorem provocavi, ut more irritatorum hominum locutio dictatiove vestra eclipsin pateretur, tali delicto indulge veniam, abba venerande. Si alterius alicujus vestrorum puerilis animus sic efferbuerit[ cod., efferbuerat], vestro reservamus judicio.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).