Galbertus Brugensisfl. 1127
Altera vita Caroli Boni
Boni 16.7
Choose a text
More by Galbertus Brugensis
—
10851 Alvicab
16.1
CAPUT XV. Novus comes Audomaropoli susceptus. Jus competitorum. Posteritas Balduini Insulensis comitis indicata. Familia Bertulphi praepositi adulterio et homicidio infamis.
16.1
Decimo quinto Kalendas Maii, Dominica Surrexit Pastor bonus, nuntiatum est regi comitem novum Flandriae in S. Audomaro cum honore, more praedecessorum comitum terrae, gratanter susceptum. Nam obviam processerant pueri, arcus et sagittas ferentes, ad occursum comitis agiles et velociores, turmatim procedentes, quasi per pugnam resistere simulantes, succincti et praeparati arcubus intensis et nervis, quibus, si expediret, sagittando invaderent comitem et suos. Viso ergo puerorum occursu, consul et sui, quidnam sibi voluissent, per internuntium requisivit. Et acclamaverunt comiti, quatenus feodum quod a praedecessoribus suis semper pueri nostri obtinuerant, hoc a te obtinere juris erat nostri, circa nemorum saltus in festis Sanctorum et aestatis tempore licenter vagari, aviculas capere, spiriolos et vulpes sagittare, et hujusmodi puerilia recreando satagere.« Haec ergo licenter egimus hactenus et volumus eadem a te licentia ludorum nostrorum mores deinceps renovare.» Proinde succedenter cives obviam armata manu processerant, exspectantes puerorum suorum reditum et comitis novi adventationem. Igitur comes Willelmus, qui aetate juventae pubescebat, puerilia vix tempora excedens, jucundo animo ludicra pueris morose concessit, et plausu et adjocatione cum pueris, vexillum et signum puerorum arripiens, jucundabatur. Cui laudes canere et tripudiorum voces personare coeperant, cum cives eminus prospicientes viderunt a pueris solemniter comitem susceptum, et cum plausu et pacis veneratione circumfultum ad ipsos usque descendentem. Igitur postquam simul convenerant et comes et populus, cum processione clerus loci ejus honoris ac gloriae sublimatione obviam venit in thure et cereis, sicut mos est in susceptione comitatum noviter obtinentium, vocum jubilatione et melodiarum consonantiis personantes, omnibus civibus applaudentibus susceperunt et usque infra ecclesiam eadem melodiarum suavitate solemniter perduxerunt. Ubi debitum orationis Deo obsequium catholice electus devote obtulit, simulque pro eo populus et clerus, ut ipso administrante comitatum, Deus ita regeret et protegeret, quatenus deinceps pace et salute, et comiti et Deo sua redderent. Post susceptionem vero, hominia et securitates fecerunt. A Terruannorum urbe quidem descenderat in S. Audomarum.
16.2
Illa quoque tempestate Hugo Campus- Avenae et Walterus ex Frorerdeflo cum suis apud Ariam castrum insultum fecerant, ubi Willelmus ille adulterinus comes Iprensium intus se et suos receperat, et locum et castrum praemunierat. Ipse enim comitatum arripuerat, violenter obtinuerat Flandriarum castra et munitiones adhuc plures, scilicet Ipram castrum, Formeselam oppidum, Casletum castellum, Furnum castrum, Ariam castrum et omnem viciniam circa castra praedicta, et Bergas castrum, et caetera. Ipse namque de linea comitum spurius erat, atque ea affinitate cognationis comitatum obtinuisse existimaverat. Duos igitur milites praefati principis dejecerunt et equos quinque lucrati sunt. Eadem tempestate Baldewinus ex Alst et Razo cum gravissimo Gendensium exercitu obsederant castrum Oldenarda, in quo comes de Montibus se et suos introductos praemunierat, ad invadendum regnum Flandriarum quod sibi jure cognationis justius pertinebat.
16.3
Nam, ut paulo altius retexamus comitum praedecessorum suorum originem, Baldwinus comes barbatus principium generis subsequentium comitum fuit. Hic vero cum diem obierat, in Insulis humatus est; habuit itaque duos filios post se haeredes terrae Flandrensis: Baldewinum et Robertum. Utrosque quidem pater, dum viveret, uxores ducere praecepit; et Baldewinum in Haenau Richildem comitissam de Montibus accipere in conjugem fecit, de qua genuit filios duos vir ejus; alter eorum vocatus est Baldewinus, et alter eorum Arnoldus, Robertus igitur duxit Gertrudem comitissam Holdlandensem uxorem, de qua post peractam traditionem genuit abbatissam Messinis, et Gertrudem matrem Simonis et Gerardi, quae quidem ducissa fuit in Elsatam: Theodericus dux eam duxerat. Genuit etiam matrem Caroli comitis Adalam quae a primo viro soluta in Salerniam duci nupsit. Vir quoque ejus primus rex Daciae Cuuto, a suis traditus, in ecclesia occisus, martyrium pro justitia moriendo, cum sanctis possidet. Cumque ille primus pater Baldwinus viveret, filios suos alterum a sinistra et alterum a dextera, quasi duas alas, quibus per omnes terras suas volaret, expanderat. Ipse quoque medium, scilicet Flandriam, solus regebat.
16.4
Cumque plenus dierum bonorum obiisset, senior filius ejus Baldewinus comes de Montibus cum uxore sua Richilde comitatum obtinuit Flandriae. Igitur timens ne aliqua inquietudo vel traditio per fratrem suum Robertum sibi fieri posset et filiis, hominium et securitatem a fratre sibi fieri requisivit et filiis suis. Cumque super hoc cum principibus consilio habito utile fore tam patriae quam sibi praenosset, arcessito fratre suo consule Aquatico Roberto, in Brudgis curiam suam convocavit, simulque pares et barones totius sui comitatus. In quorum omnium praesentia promulgavit hujuscemodi verba:« Ego, Flandriarum comes Baldewinus, in posterum volens praecavere patriae huic et liberis meis, ne a fratre meo per dolos et traditiones filii mei et incolae terrae meae aliquid injuriae et exhaeredationis patiantur: obsecro et praecipio fratri meo Roberto, comiti Aquarum, ut fidem et securitatem juret filiis meis post mortem meam, ut neque fraude vel subtracto vim et dolum inferat filiis meis post obitum meum, sed in sua et suorum persona fidem filiis meis, scilicet nepotibus suis, jurabit et tenebit, ipso vivente, sicut melius sciri poterit. Et dabo sibi munera et donaria multa sub eadem conditione.» Igitur in ecclesia B. Donatiani in Brudgis juramentum factum est super sanctorum reliquias infinitas, quas afferri comes Baldewinus praeceperat, in praesentia omnium qui eo tempore tam pares quam principes erant in terra, et acceptis donariis consul rediit.
16.5
Igitur cum Balduinus vir Richildis in Brugis obiisset, filius ejus Arnoldus, cui patria pertinebat, cum mater versus Montes et viciniam maris rediit, circa Casletum et S. Audomarum et illas partes conversabatur. Nondum enim juvenis ille arma acceperat, sed militiae virtutem arripuerat. Audierat namque Robertus comes Holdlandensis, patriam relictam nepotibus suis adhuc parvulis aetate, et matrem puerorum simul se a confinio circa Bruggas jacente subtraxisse, habuit occasionem per hoc, et principium opportunitatemque traditionis. Misit latenter et in dolo ad principes et majores viciniae circa mare, scilicet in Isendica, Ostburg, Reddenburg, et Brugis, et ad Flandrenses marinos, et pretio et sponsionibus confoederavit sibi eos, quatenus ipse per illos patriae comitatum obtineret, nepotesque, qui parvuli et inutiles exstitissent, propelleret. Habuit quemdam clericum in familia sua, qui internuntius hujus traditionis fidelis fuit. Qui cum toties Brugas veniret et circa confinia Flandriae, coepit rumor diffamari, quod clericus ille traditionis internuntius esset. Tunc ille subterfugiens alio tempore iterum mandata domini sui deferens principibus, simulaverat se fuisse caecum, et praeeunte duce suo, ipse subsequebatur suspensis manibus, et palpitans baculo, sicque peregit corde et oculis caecus traditionem mortis et caecitatis. Igitur cum omnium principum patriae animos, fidem et securitatem comes Holdlandiae obtinuisset, navibus insidens, cum armata manu clanculo tantummodo venit in Flandriam, accitisque omnibus traditoribus clanculo, nocte quadam signum dederunt complicibus suis, ut in loco qui dicitur Clipello, domum incenderent, et illic ad signum flammae convenirent. Cumque eodem signo omnes convenissent, fuit eorum turba multiplex et valida, et abierunt deinceps aperte persequendo puerum Arnoldum, qui eo tempore in Casleto rem ignorans, degebat cum paucis qui etiam conscii traditionis puerum dominum suum exhortabantur, ut cum patruo suo traditore bellum iniret, et quia juste resisteret ei, victoriam ei promittebant a Deo concedendam. Igitur puer Arnoldus animatus ad bellum cum militibus admodum paucis occurrit, quem in ipso tumultu belli, ipsi servi sui, qui eum armaverant et armorum caelaturas praenoverant, quasi extranei et alii essent quam servi, dejecerunt puerum dominum suum et gladiis jugulaverunt: traditoque domino suo, universi, qui in parte pueri pugnaverant, in fugam conversi, alii interfecti, ibidem exspiraverunt; alii lethaliter vulnerati, mortem in paucis vitae flatibus perpessi sunt. Multi quidem mortui, multi vulnerati, multique capti sunt. Securus ab hoste comes Robertus cum exercitum suum pererraret, quidam Vulfricus Kabel, qui fidelis adhuc permanserat cum puero, quem interfectum ignoraverat, in virtute et cum potentia sua coepit Robertum consulem traditorem illum et conjecit in captivitatem. Sedato ergo tumultu illius diei, convenerunt omnes pares patriae, et obsederunt undique castellanum illum Wulfricum in S. Audomaro, et coegerunt illum reddere Robertum comitem: quem cum reddidisset, in consulem patriae praestiterunt. Frater igitur Arnoldi traditi pueri, qui superstes remansit, nomine Baldewinus, haeredes post se reliquit, de quorum linea iste puer de Montibus comes et miles strenuus, jure patriam obtenturus Flandriarum, nunc audita traditione consulis Caroli, pro jure hereditario requirit patriam et haereditatem suam Flandriam totam. Facit igitur quod potest, et novo Comiti nostro suum facere parum est, et notandum id hoc facto antiquae traditionis illud propheticum:« Quoniam Deus iniquitates patrum solet vindictae severitate corrigere in tertiam et quartam generationem.»
16.6
Robertus itaque ille, qui nepotem suum tradidit primus numeretur, filius quoque ipsius, Robertus qui in Atrebato jacet, secundus et successione et comitatu. Post quem filius ejus Baldewinus comes, qui in S. Audomaro jacet, tertius fuit. Post illum vero comes, optimus omnium consulum consul, terrenae dignitatis sidus et lumen praecipuum, quartus fuit, in cujus traditione et martyrio Deus antiquae traditionis terminavit vindictae correctionem, et pro justitia patriae occisum transduxit in requiem sanctorum, in eodem loco, in quo olim juratum est. Utrumque Deus in secunda traditione dispensavit, et antiquae traditionis vindictam exercuit, et pro justitia morientem statim inter sanctos martyres suscepit. Igitur postquam Robertus comes ille, qui nepotem suum tradiderat, in consulatu sedisset, traditores Flandriae, qui sibi comitatum tradiderant, semper suspectos habuit et ad suum consilium nullo modo accedere permisit. Igitur videntes se a consule suo contemni et despici, seorsum inierunt consilium, ut dolo interficerent consulem, et fratrem Arnoldi pueri traditi, nomine Baldewinum, in consulem susciperent, sicut justum erat, quia justior haeres Flandriarum erat; iterum sicut olim in desertum locum convenerunt, tractantes mortem inferendam domino suo. Cumque accepta opportunitate tradendi rediissent, unus militum, qui intererat traditioni, ad pedes comitis provolutus accusavit caeteros nefandae traditionis illius complices, qui mortem comitis juraverant. Igitur ad bellum accusati, per consulem evocati et convicti decollati sunt alii, et alii exsilio damnati, plures quippe proscripti. Tandem si dignum esset auditu, quod vere non est, sed admiratione sola scribendum in quarta vel tertia generis linea, Deus vindicavit consequenter in genere traditorum, scilicet antiquam traditionem novis periculis novo genere praecipitationis,
16.7
Paulo superius igitur principium generis praepositi, et nepotum suorum recognoscere libet. Boldranus castellanus fuit in Brudgis, cujus uxor erat nomine Dedda vel Duva. Hujus Boldranni homo miles fuit Erembaldus de Furnis natus. Imperata fuit quaedam expeditio Flandrensibus, et itum est equis et navibus pro defensione patriae usque ad locum periculi et insultus terrae. Cum vero navibus perlaberentur Scaldim fluvium, Boldrannus castellanus et Erembaldus miles suus, cui prae caeteris confidebat, caeterique plures omnes loricas induti et ad pugnam praeparati, venit nox, et fixerant anchoram in medio amne ut diem exspectarent. At praefatus ille Erembaldus adulterio abutebatur saepe uxore domini sui castellani. Illa quoque adultera, sicut aiunt, promiserat adultero sno vicecomitatum, si forte vir ejus cito moreretur. Unde adulter semper domino suo machinabatur mortem. Facto quoque noctis silentio, dum castellanus ad mingendum in ora stetisset navis, ille Erembaldus retro accurrens, longe a navi projectum dominum in profundum torrentis aquosi praecipitavit. Hoc vero dormientibus caeteris factum est, et nemo praeter adulterum illum sciebat quo devenisset castellanus ille, qui absque liberis submersus erat. Reversus ergo Erembaldus, adulteram suam duxit uxorem, et facultatibus opum domini sui emit vicecomitatum. De qua uxore genuit praepositum Bertulfum, Haket, Wilfricum Cnop, Lambertum Nappin patrem Borsiardi, Robertum quoque castellanum post ipsum secundo loco, post ipsum Robertum filius ejus Walterus castellanus tertio vicecomitatns loco haeres successit; post hunc Haket castellanus fuit, sub cujus tempore Carolus comes traditus est. In hoc ergo gradu quarto punita est in successores suos antiqua praecipitatio Boldranni nova ista praecipitatione, quae facta est a propugnaculis camerae comitis in Brudgis, et forsitan dispensante Deo punitum est in eis peccatum parentum, sicut in Exodo legitur, ubi ait Dominus ad Moysen in XXXIII capitulo ejusdem Exodi, ubi leges de universis protulit Deus dicens:« Ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me.»
16.8
Revertamur igitur ad describendum in Oldenarda eventum, quia comes de Montibus cum Burgensibus ejusdem loci et militiae impetu irruit super Gendenses, et conversos in fugam, alios interemit, alios vulneribus infecit, et multos coepit. Major quidem fngientium pars submersa est fluctibus ipsis, qui navibus devecti ohsidionem praeordinaverant. Praevaluerunt enim comes et sui circa fines illos. Castrum quoque Ninive obtinuerat, et satellites suos in eo posuerat acutiores et fortiores. Eodem die in Brugis armiger unus a turre per funem elapsus est, qui statim captus trahebatur ad carcerem et in eo intrusus diem suae perditionis quamvis nolens, exspectabat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).