Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Galbertus Brugensisfl. 1127
Altera vita Caroli Boni
Boni 17.1
Choose a text More by Galbertus Brugensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10851 Alvicab
17.1
CAPUT XVI. Deditio obsessorum in turri. Reconciliatio ecclesiae S. Donatiani, Exsequiae B. Caroli. Ipra intercepta.
17.1
Decimo quarto Kalendas Maii, feria secunda, iterum cives nostri ad genua regis devoluti deprecabantur pro Roberti liberatione. Indignatus vero rex despexit eos, qui toties ipsum vexarent. Et iratus jussit servos suos accelerato ire et ferramentis turrim succidere. Statimque ferramentis demoliebantur turrim inferius. Quibus succidentibus obsessos timor mortalis invasit, ita ut sine modo stupore laborarent, cibus eis et potus fastidiret, omnes seusus hebetarent et languerent. Proinde macerati esurie et siti, cum sufficienter haberent, quo vitam continuarent, evocabant illos quos foras viderant vagantes in curte castri, qui casum et ruinam turris succisae jam in parte exspectabant, quia vehementi sitis ariditate arescerent, simulque esurie et fame langnerent, et mira Dei dispensatione factum est, ut ipsis traditoribus vinum suum acidum et sine sapore jam haustum et potatum feteret, frumenta et panes putrida saperent, et aqua insipida eis nihil prodesset, ita ut gustu et odore putrido fastiditi, fame et siti pene defecissent. Hac igitur egestate coacti, quaerebant exeundi a turre licentiam, et abeundi in quemcunque alium locum, quo principes decernerent ipsos ituros. Succisores igitur turris jam gradus avulserant, et parumper restabat, quod in brevi succisum, casum et ruinam gravissimam faceret.
17.2
Decimo tertio Kalendas Maii, feria tertia cum intellexissent turris majores partes succisas et periculum ruinae imminere. Namque ad singulas malleorum percussiones in summitate turris senserunt repercussiones et nutationes, et turrem jam quasi trepidantem et contrementem, timore infinito timentes inierunt consilium ut ante sese regis potestati redderent, quam oppressi in ruina et casu turris suffocarentur. Evocabat ergo Robertus puer se et complices suos regi reddendos, illa tamen conditione, ut ipse Robertus absque carcere teneretur quanquam et caeteri truderentur in carcerem. Habito ergo principum super hoc consilio, rex secundum expostulationem obsessorum concessit exeundi libertatem, eo quod utillimum erat illos sponte se reddere, et sine periculo mortis obsidentium et turrim succidentium. Exierunt ergo singulus et singulus usque ad XXVII versus domum praepositi per fenestram in gradibus turris obliquatam. Caeterum qui corpulentiores erant per funes elapsi sunt a majori fenestra ejusdem turris. Robertus puer commendatus est militibus regis custodiendus in camera comitis superiore; at caeteri omnes in carcerem detrusi sunt. Voluit tandem pro civibus nostris rex quasi magnum quiddam facere, et commendavit eis Robertum puerum custodiendum in compede et nervis, ea conditione, ut judicio principum postmodum tractandum regi et comiti redderent. Cives vero pro grandi dono sub praedicta conditione susceperunt in custodiam juvenem adhuc ephebum.
17.3
Hic vero notandum, quomodo Deus traditores illos in paucitatem redegerit et genere et loco. Ante hoc facinus quidam fortiores et meliores ejusdem sanguinis praedecessores obierant quos ex nomine retexere longum esset. Ad ultimum isti pessimi relicti sunt, per quos dispensatio Dei consummata est, traditio completa, patria desolata, rapina exercitata, manus omnium contra omnes armata. Cum igitur impune fecisse existimassent omnia, quae traditiose egerant, et nullus hominum auderet vindictam inferre, soli Deo relicta est vindicta; qui statim coarctavit eos, et timore concussit, ut non auderent extra vicum nostri loci prodire, sed magis consiliati sunt villam et suburbium nostrum sepire et cirnmfodere, sicut supra memoravimus. Statim die octavo post mortem consulis, per obsidionem in castro clausi, deinde cum castrum fuisset invasum a nostris, in turrim fugati, magis coarctati sunt: deinde in carcerem trusi, in tantum arctati sunt, ut non possent simul omnes sedere, nisi tres quatuor ad minus stetissent. Tenebrae, calor et fetor et sudor inficiebat illos, et desperatae vitae horror et incertae mortis futurae turpitudo. Maximae eis fuisset pietatis quidem donum indultum, si sic mori licuisset, quomodo fures aut latrones suspendio perierunt. Igitur cum in turri sese praepararent exituros, unus juvenum per fenestram altiorem turris, gladio projecto, prosilire praesumpserat, et sese raptim in cursu animaverat. Quem quidem reatus conscientiae condemnaverat, fortis animi sui libertatem corpore exsequi paratus erat. In ipso ergo raptu, alii eum retinuerunt, et simul cum ipsis in carcerem ire perpessus est. Multi vero ex nostris civibus viso periculo juvenis et miseria captivorum, flebant, quia sine lacrymis dominos suos captivatos ire in carcerem videre non poterant. Exierunt tandem pallidi illi miseri, signa traditionis in facie portantes, livore et inedia deformiter signati. Tunc quippe in exitu ipsorum concurrentium in turrim infinitus erat numerus, et omnia quae ibidem repererant, pro praeda abstulerant. Tumultuantibus vero et discurrentibus nostris in turri, Benkin coterellus fune a turre in terram demisso, elapsus est, et latuit qua potuit donec per noctem transfugisset apud insulam in mari, quae dicitur Wulpem. Quem quidem unanimiter requirentes etiam in cloacariis et in immundis locis latuisse illum crediderant. Spe lucri et obtinendi thesaurum comitis fere omnes, qui in obsidione tunc aderant, in turrim conscendere satagebant. Tunc Gervasius castellanus milites suos armatos intus posuit, qui tumultuantes et ascendere volentes deinceps prohiberent. Et obtinuit vinum traditorum optimum, etiam coctum vinum quod consulis erat, bacones, caseorum pisas viginti duas, legumina, farinam triticeam, ferramenta etiam optima quibus panes excoquerent, omnemque supellectilem et vasa quibus utebantur, optima. Tamen de thesauro comitis nihil ibidem repertum est.
17.4
Duodecimo Kalendas Maii, feria quarta, rex ibat ad Reddenburg, videre situm loci, et qualiter ille Lambertus se circumvallaverat, qui traditionis nota et crimine culpatus, obsessus erat. Quo die fulgore solis et leviter aeris Deus mundum circa nos renovavit, quia traditores et templi et ecclesiae coinquinatores expulerat a sacro loco, concludens eos in carcerem. Hujus ergo gratiae Dei donis laetificati fratres templi, omnimodis ablutionibus pavimenta et parietes et altaria templi, mundando, nihil reliquere quod non abluerent: gradus qui succisi fuerant reaedificaverunt, et quasi renovato templo, novis utensilibus et reaedificationibus locum suum exornaverunt.
17.5.1
Undecimo Kalendas Maii, feria quinta, consutum est corium cervinum in quo corpus comitis imponeretur, et scrinium quoque fabricatum est, quo imponerent et clauderent.
17.5.2
Decimo Kalendas Maii, feria sexta, praeteritis jam septem hebdomadis primae ejus sepulturae, sepulcrum comitis destructum est in solario, et corpus ipsius inde cum thymiamate et thure, et pigmentis venerabiliter sublatum est. Nam fratres illius ecclesiae crediderant corpus comitis jam fetere et neminem posse perpeti mortalem fetorem, eo quod per septem hebdomades a die sepulturae in solario factae, in feria sexta primo, usque in feriam sextam quae fuit succedenter in X Kalendas Maii, sepulcro commendatum esset. Igitur praeordinaverant ut in sublatione corporis a tumulo, incenso igne, juxta positionem comitis thymiamata et thus posita in igne concremarent, et ita si quid fetoris a tumulo spiraret, virtute odoris salutiferi reprimeretur. Cumque sublato lapide nihil fetoris sensissent, corpus in corium cervinum involutum in medio chori feretro imposuerunt. Rex ergo collecta civium et universorum multitudine in templo exspectabat, donec episcopus et cum ipso abbates tres ab ecclesia S. Christophori cum omni clero procedendo cum scriniis SS. Donatiani, Basilii, Maximi, obviam funeri et regi in ponte castri occurrerent, et in eamdem S. Christophori ecclesiam cum lacrymis et suspiriis referrent corpus beatum. Ibique episcopus cum omni sacerdotum choro celebravit commendationem et missam omnium fidelium defunctorum, pro salute animae boni comitis. Eodem die captus est Benkin coterellus, et in rota malo superinfixa ligatus, disperditionem vitae perpessus, omnium spectaculum fuit. Apud Harenas quidem illo tormento miserabiliter mori promeruerat.
17.6
Nono Kalendas Maii, Sabbato, edictum exiit a rege et principibus, ut apud Ipram et Stathan expedirent se cives et praepararent ad obsidendum. Octavo Kalendas Maii, Dominica, consecrata est ecclesia S. Salvatoris in Brugis. Ignis enim conflagratione exusta erat illa ecclesia, et altaria confracta. Septimo Kalendas Maii, feria secunda, quia ecclesiae B. Donatiani altaria non fuerant confracta, episcopus reconciliationem celebravit ecclesiae summo mane. Deinde rex et populus, praecedente episcopo et abbatibus et omni clero loci ejus, processit ad ecclesiam S. Christophori, et relato corpore beati consulis, domini et patris nostri Caroli ad ecclesiam B. Donatiani, in medio chori celebriter Deo suo commendatum corpus, tumba decenter clauserunt. Exsequiis igitur solemniter completis, rex et episcopus introduxerunt in statum praelationis Rodgerum praepositum in medio fratrum ejusdem ecclesiae. Eodem die rex et castellanus noster Gervasius cum magno exercitu versus Stathan et Ipram simul cum civibus nostris transierunt. Eodem die festum erat Marci Evangelistae. Et notandum quod tria maxima dona contulit Deus ecclesiae S. Donatiani illo die, quoniam reconciliari sibi Deus dignatus est ecclesiam illam: corpus boni consulis in ea custodiri concessit, eidemque ecclesiae in praepositum Rodgerum accommodavit.
17.7
Sexto Kalendas Maii, feria tertia, rex et comes cum gravi exercitu obsedit Ipram, et facta est tornatio, et militiae utrinque acriter occursus, quando ille adulterinus comes Willelmus cum trecentis militibus ad unam portarum pugnaret contra comitem novum. Igitur pessimi illi Iprenses, sicut seorsum pepigerant cum rege in alia parte villae, introduxerunt regem et ejus exercitum infinitum. Et introruentes concitaverunt clamores et incendia domorum ex abrupto. Rapinam quoque exercuerunt, quando ille adulterinus comes Willelmus obviam raptoribus occurreret, ignorans traditum fuisse castrum, simulque seipsum et suos. Quem igitur comprehendit rex et comes, et captivum apud Insulas traduxerunt custodiendum. Multi quidem post mortem Caroli consulis ascenderant ad illum, sicut capellani et ministri, et solidarii et servi de familia quotidiana comitis, eo quod isdem adulterinus comes Iprensis de linea comitum progenitus fuisset. Furnenses quoque cum ipso militabant, ea de causa, ut si forte perstitisset in consulatu, inimicos suos disperderent ejus viribus et potentia. Sed quia Deus pravorum mentes percutit, in contrarium illis accidit. Nam inimici eorum, audito eo quod Iprensis Willelmus captus fuisset, incursum fecerunt in possessiones et domos et familias hostiles, et igne et ferro demoliti sunt omnem substantiam eorum, quos oderant. Et ita non fuit miseris illis satis, quod capti sunt, quin etiam dispendia rerum suarum domi paterentur. Ergo et militiae et domi persequebatur Deus traditores illos, qui cum suo Iprensi consule in mortem domini et advocati terrae conspiraverunt. Omnia ergo quae ille Iprensis Willelmus possederat, comes noster obtinuit, milites quoque captivavit et plures a terra fugavit. Victoriose itaque a nostris eo die actum est, et reversi sunt cum plausu et rabina maxima.

Intertext edge

Open linked passage

Note