Galbertus Brugensisfl. 1127
Altera vita Caroli Boni
Boni 19.7
Choose a text
More by Galbertus Brugensis
—
10851 Alvicab
19.1
CAPUT XVIII. Inquisitio in complices et adjutores traditorum et raptores pecuniae B. Caroli. Varii conscii traditionis mortui.
19.1
Duodecimo Kalendas Junii, Sabbato in vigilia Pentecostes, Eustachius noviter in Furnis a novo consule Flandriae castellanus constitutus, Oldgerum olim camerarium Bertulphi praepositi secum captivum Brugas in praesentia omnium de Curia comitis adduxit, ut ille captivus insinuaret comiti, qui de canonicis vel laicis obtinuissent a praeposito Bertulpho thesaurum et praedam Caroli consulis, sive a nepotibus ejusdem praepositi. Inculpavit ergo decanum Heliam pro trecentis marcis, Litteram canonicum pro ducentis marcis, Robertum custodem ecclesiae pro culcitris et palliis et argento, Radulphum magistrum pro sex scyphis argenteis, Robertum filium Lidgardis, pro centum marcis argenti. Hujusmodi mendacia confinxerat sibi ille Oldgerus, ut sic gratiam mereretur evasionis suae obtinere. Simile veri tamen videbatur multis( eo quod ille decanus Helias jam antea per accusationem Roberti pueri reddidisset cannam argenteam pensae viginti unius marcae et cupam auream cum aureo ejus operculo pensae auri septem marcarum ipsi comiti) multum argenti adhuc retinere tam decanum illum quam quosdam ejus canonicos, sicut postmodum patuit. Nam custos ecclesiae Robertus introiens et libere exiens ad traditores illos in omni tempore obsidionis, accepit ab ipsis maximam pecuniam ea conditione ut si traditores illi evasissent, ille presbyter et custos eis redderet quae in custodiam acceperat. Postquam ergo damnati sunt miseri illi, voluit custos ille astute dissimulare pecuniam. Finxit igitur se Hierosolymam iturum, et oneravit tres palefridos fortes et dimidium et abiit a castro nostro summo mane, et sic asportavit praedam Caroli comitis offerendam Christo in Hierusalem. Pro hujus ergo facto, omnium suspicio retorsa est in canonicos illos. Eodem die reddidit Littera tres marcas argenti ipsi comiti, quas detinuerat ex argento praepositi.
19.2
Undecimo Kalendas Junii, Dominica sancta Pentecostes, comes et castellanus Gervasius et Walterus ex Frorerdesflo et milites Flandriae qui aderant, juraverunt pacem sese pro posse suo conservaturos per totam terram Flandriarum.
19.3
Post festum S. Mariae in Nativitate, quod est sexto Idus Septembris, Sabbato scilicet, comes noster fecit secum adduci apud Brugas Willelmum illum Iprensem, quem in invasione Iprae captivaverat, et clausit eum in suprema camera castri Brugensis cum fratre suo Thiebaldo Sorel; qui cum per sex dies commorati sunt concaptivati, Thiebaldus commendatus est Everardo militi cuidam ex Gend ad custodiendum. Moxque prohibitum est Willelmo illi Iprensi, ne per fenestras foras prospiceret, sed intra domum tantummodo spatiaretur. Appositi sunt etiam vigiles et custodes cum illo, qui cautissime observabant illum.
19.4
Decimo sexto Kalendas Octobris, feria sexta, in nocte S. Lamberti, ex unaquaque vicinia circa nos et ex civibus Brugensibus meliores et magis fideles, simulque castellanum Gervasium jurare praecepit comes pro honore terrae, ut vera assertione profiterentur, quis Carolum comitem occiderit, vel quis eos interfecerit, qui cum ipso praefato consule occisi sunt: quis rapinam comitis et secum occisorum vel hominum et familiae comitis rapuerit; quis in auxilium eorum traditorum post mortem domini totius patriae se associaverit; vel quis cum impiissimis illis ante obsidionem vel post permanserit; vel quis illos traditores et eorum complices sine licentia principum, qui castrum et ipsos infra obsederant, eduxerit, et ideo ab eis pecuniam et thesaurum comitis Caroli acceperit clanculo; quis illos postea detinuerit et auxilium praestiterit, quos rex et comes communi consilio terrae baronum reos condemnaverant, et proscriptioni decreverant. Igitur post conjurationem consederunt simul in domo comitis, et accusaverunt apud nos centum viginti quinque. Et in Reddenburg cum Lamberto, quem traditionis reum notaverant, triginta septem.
19.5
Decimo quinto Kalendas Octobris Sabbato, in die S. Lamberti, comes iturus versus Ipram, requisivit a Burdgensibus nostris teloneum. At illis ingratus erat comes, ideo quod de redditibus telonei milites sui feodati fuerant a tempore omnium praedecessorum suorum comitum. Vexabant enim consulem milites sui, eo quod Burgensibus condonasset teloneum, quo ipsi hactenus feodi exstiterant. Et illud non posse confirmabant comitem juste sine suorum militum assensu condonare, nec juste ipsos cives, ut eis condonaret, consulem expostulasse. Unde invidia concitata est inter cives et inter comitem militesque suos. Secundum legem ergo obsidionis quam principes decreverant, comes et sui post accusationem agere studuerunt. Namque lex et decretum tale statutum fuit: Quicunque eduxerit contra assensum principum obsidionis quemquam de obsessis, quali poena erat mulctandus eductus, tali tormento damnabitur eductor. Itaque cum multi fuissent de obsessis clanculo et pro pretio educti, jam parentes illorum, qui in obsidendo traditores occisi erant, flectebant se ad genua comitis, obsecrantes ut sibi ad occidendum vel puniendum daret illos qui clanculo et furtim et traditiose obsessos eduxerant, aut illos seductores a terra ejiceret. Sicque constrictus ratione consul, accusatos ante se praecepit stare, volens ipsos secundum legem obsidionis tractare. At illi responderunt sese non fuisse legitime accusatos, sed causa invidiae et odii, et non causa veritatis: summopere tamen rogabant consulem, ut secundum judicium Scabinorum terrae ipsos tractaret, tam de nota traditionis quam de cujusque suspicionis respectu. Plures quidem reconciliati sunt comiti de accusatis quos adhuc persequebantur nepotes et filii et cognati eorum qui in obsidione occisi fuerant. vel quia traditores subduxerant, qui dominum terrae Carolum, simulque patrem ipsorum tradiderant: sicut fuerant filii castellani ex Brudburg, qui in praesentia etiam novi comitis appellare festinabant Everardum ex Gend; qui obsessos scilicet illos eduxerat causa pecuniae, qui patrem et fratres occiderant suos simul cum comite patriae. Audito illo, major pars accusatorum se subtraxit, quos conscientia mordebat propria. Accepit ergo comes consilium, et convocatis baronibus suis decrevit, quatenus illos proscriberet accusatos qui hominium Carolo comiti fecerant, et insimul auxilium praebuerant traditoribus obsessi cum ipsis, sed et alios ad satisfactionem susciperet, et alios misericorditer sine judicio reciperet in gratia sua.
19.6
Factum est ergo Dei districto et horribili examine, quod Walterus ex Frorerdeslo, unus parium terrae, in quadam militiae expeditione, ex proprio cursu suo ab equo praecipitatus, totus confractus langueret, et postmodum in paucis diem obierit. Verum quippe fuit illum conscium fuisse traditionis domini sui et patris universae terrae Flandrensis. Qui etiam ut certissima securitate cum traditoribus consisteret, adoptivum quemdam filium sutoris, quem uxor ejus sibi mentita est filium fuisse, copulavit conjugio nepti praepositi Bertulfi. Crediderat enim verum fuisse sibi filium pater, quem olim fraudulenter mater, quasi uxor Walteri praefati, peperisse dissimulabat. At infans, quem pepererat, statim in ipso partu obierat. Supposuit ergo filium sutoris, qui circa idem tempus genitus fuerat, et emortuum, quem pepererat, clanculo uxori sutoris submisit, dans ei pecuniam ut fateretur se peperisse illum emortuum, et viro suo, quod factum erat, celaret. Cumque crevisset ille furatus et adoptivus filius, et omnes crediderant vere filium fuisse illius Walteri, venit praepositus et dedit neptem suam, filiam fratris sui illi furtivo filio uxorem, ut firmiter ad omnem fortunam simul per illud conjugium consisterent, audaciores, fortiores ac potentiores forent. Igitur post mortem ipsius Walteri, profitebatur publice uxor ejus puerum illum non esse verum filium suum, sed adoptivum, quem isdem Walterus apud Brugensem quemdam posuerat in vadimonium pro trecentis libris. Sicque arte Dei delusa est ars praepositi, qui cum vellet superbe et gloriose per illud conjugium cognationem suam extollere; filio sutoris, Dei arte deceptus, eam copulavit. Nemo vero ausus fuit manum mittere contra Walterum, quamvis traditionis conscius fuisset. Erat enim par terrae illius, alter a comite. At Deus, cui vindicta relinquebatur, morte languida a fidelium aspectu exterminavit illum.
19.7
Octavo Idus Octobris, Sabbato ante festum S. Richarii, jussu comitis abductus est Willelmus ille Iprensis ad Insulas, et commendatus castellano illius castri. Timuit cives nostros, et etiam a terra proscriptos, ne aliquo dolo ejicerent in Brugis a captivitate Willelmum, et vi irruerent in castrum. Notandum quod occiso comite Carolo, Borsiardus et sui sceleris participes, more paganorum et incantatorum, nocte qua primo sepultus erat comes Carolus, acceperuut scyphum plenum cerevisiae et panem, considentes circa sepulcrum, posuerunt potum illum et panem in mensa sepulcri, edentes et bibentes super B. comitis corpus ea fide, ut nullo modo illum quis vindicaret.
19.8
Nono Kalendas Novembris, feria secunda, ante festum S. Amandi, Baldewinus ex Alst obiit, qui unus etiam par parium Flandriae, domini sui Caroli traditionis notatus malo, non longe post hac vita potitus exspiravit. Leviori occasione mortis, dum scilicet cornu flaret, et jam vento arteria intrinsecus turgente, totius capitis sui vires ad flandum laborarent, ex abrupto medulla cerebri a naturali loco concussa, erupta est per vulnus antiquitus factum in fronte. Quod cum ventorum et proprii spiritus tumor disruperat, ebullierant medullae, quae in cerebro jacuerant, ita ut meatus narium, oculorum et simul gutturis suffocarent, et sic mortuus ense Dei plagas mortales sustinuit. Tandem cum suprema vita spiraret, monachilem habitum accepit, et sic more christiani militis a saeculo migrabat. Igitur isti duo praescripti principes terrae, cum e vicino et interposito intervallo obiissent, omnibus terrae incolis in ore et memoria fuerant, ita ut de subita morte eorum tractarent, quos post mortem domini Caroli, Deus tam veloci sententia a vita privaverat, et tam levis causae moriendi ipsis occasionem ordinemque disposuerat. Contra morem christianum quidem in obsidione egerant cum praeposito et aliis, quos a captivitate eduxerant. Nam accepta pecunia a praeposito et suis, postquam subductos contra regis et principum decreta per devia diverterant, nudos et solos in locis campestribus dimiserunt, quousque ipsi vagantes et peretrantes campos et villas, capti sunt, et miserrimae mortis exterminio dispersi.
19.9
Decimo sexto Kalendas Januarii, Sabbato, tertia hebdomada finita Adventus Domini, eodem anno in Quatuor temporibus Desiderius. frater Isaac illius praedicti traditoris mortuus est; qui traditionis conscius, non promeruit ulterius vitae felicitate perfrui. A tempore ergo obsidionis nusquam ausus est prodire ad Curiam comitis, nisi latenter. Nam plures fuerant in comitatu nostro, qui illum appellassent ad bellum, et reum traditionis convicissent, si aperte ad curiam exiisset. Insuper interdictum est a comite novo eidem Desiderio, quanquam forte ad curiam ascenderet, ne sibi propinaret; nam in curia unus ex propinatoribus ipse constiterat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).