Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Garnerius Lingonensis1187-1198
Sermones
Serm 22.9
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11690 Sermon49
22.1
SERMO XXII. DE SANCTISSIMA TRINITATE.
22.1
Cum verba philosophorum ampullosa, et ineptas eorum, qui magna loquuntur de minimis, verborum phaleras, quorumdam fidelium corda pulsare viderem, meam cum caeteris motu capitis et narium contractione volens imperitiam consolari, vivebam, fateor, Pharisaeum, dicens intra me: si isti fidei promissum non irritassent, scirent utique cujus, et qualis est scientia quae tangit eos, quia peccatoris est. Sed quid in hoc mihi displicuit, nisi Christus loquens Samaritanae mulieri? Aquam quippe mulieris non sitiebat, ut ei deficeret, sed ut bajulam suam meliore fonte reficeret, quae prius portantis humeros onerabat. Viventem igitur in se, velut in speculo mirabilium Dei debet imaginem justus proponere, ut gravidas aquis hydrias vinum faciat coenantibus parturire. Ad hoc enim cibum Sareptanae mulieris Elias suscepit, ut cujus manus vix farinae pugillum invenerat, oleum in lecytho, et farinam in hydria indesinenter postmodum possideret. Sic solis civitas lingua Chanaan loquitur; et Abraham inter Chananaeos dives efficitur. Sic ut videat, prout viderat juxta fluvium Chobar, Ezechiel in campum egreditur; et oleaster insertus in olivis pullulat, fructificat, et fecundatur. Sic aurea vasa furamur Aegyptiis, sic Hebraeo servit proselytus abscissis unguibus et rasis capillis. Sic sibi copulat Moyses Aethiopissam, Osee meretricem. Unde in Deuteronomio scriptum est: Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manus tuas, captivosque duxeris, et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque eam habere uxorem, introduces in domum tuam. Quae radet caesariem, et circumcidet ungues, et deponet vestem, in qua capta est; sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense, et postea intrabis ad eam, dormiesque cum ea, et erit uxor tua. Egressi sunt namque ad pugnam doctores ecclesiastici contra inimicos suos, cum armati gladio spiritus, quod est verbum Dei, ad subvertenda mundanae sapientiae dogmata processerunt: Arma, inquit Apostolus, militiae nostrae, non carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.
22.2
Quia ergo tradidit Dominus hos inimicos nostros in manus servorum suorum, viamque fecit in mari equis suis, in luto aquarum multarum, in numero captivorum pulchra mulier adamatur cum in scriptis peregrinis aliqua utilis doctrina, quae placeat, reperitur. Quam si quis ex nobis ducere velit uxorem, domesticamque sibi facere, non prohibetur; si tamen puella rasa caesarie, et circumcisis unguibus deponat vestem in qua capta est, sedensque apud nos fleat patrem et matrem suam uno mense. Raditur quippe caesarie, et unguibus circumciditur, cum si quid apud eam superfluum est, resecatur. Vestem deponit, in qua capta est, cum tumoris nudatur superficie, qua apud progenitores tota vestiebatur: qui utique dicentes se sapientes, in doctrinis suis magni sibi videbantur, nec humiliter loqui noverant, etiam quae veraciter sentiebant. Sub alio ergo habitu introducitur ad nos mulier ista, cum eorum dicta utilia sine supercilio legimus, et cum sobria gravitate proferimus. Sedens tamen apud nos flet patrem et matrem suam, eos videlicet, a quibus edita est, cum legentes, ut tantorum virorum perditionem doleant, ad misericordiam flectit. Sic enim dici solet laeta epistola, quae laetos facit, et fovea caeca, quae intus deprehensis visum subtrahit. Et Spiritus sanctus postulare pro sanctis dicitur, quia quos repleverit, postulantes facit. Sic quoque et haec mulier plangit apud nos parentes suos, cum plangere nos compellit; et ea stimulante, quorum miramur ingenium, dolemus exitium. Per mensem vero, in quo lunae cursus completur crescendo et decrescendo, humanae vitae mutabilitas designatur. Mense autem integro deflentur, qui cum nihil unquam egerint, per quod iram evaderent sempiternam, tota vita sua steriles fuisse planguntur. Non praeteribo, qualiter beatus Augustinus in libro De doctrina Christiana huic nostro sensui conveniat, docens, mulierem ex hostibus captam, et in matrimonium posse recipi, et tamen de progenitorum salvatione non posse praesumi.« Quisquis, ait, bonus verusque Christianus est, Domini sui esse intelligat, ubicunque invenerit veritatem, quam conferens et agnoscens etiam in litteris sacris superstitiosa figmenta repudiet, doleatque homines, qui cognoscentes Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.» Puto, in his verbis satis apparet, apud mulierem captivam, videlicet apud philosophorum doctrinam, cum in nostrum conjugium transit, quae sit unguium circumcisio, rasio capillorum, dum superstitiosa repudiantur figmenta: quis sit etiam parentum luctus, dum dolemus homines, qui cum divino munere ad ipsius divinitatis notitiam sint assumpti, propter superbiam tamen ad insipientiam sunt redacti.
22.3
Quid igitur aliud agit servus Dei, cum sensus mysticos de libris philosophorum conservis elicit; quam si aquam de petra, et oleum de saxo durissimo nobis propinet? Si sic igitur artibus uti voluerit, ut non fruatur eis, a labore suo confundi non poterit, quia tanta erat gloria cherub, ut sonitus alarum ejus audiretur etiam in atrio exteriori. Neque enim propter se debent diligi; quia congruum non est ipsis frui; sed quod bonum sit uti, probat auctoritas, docet ratio, monet opus, cogit necessitas. Aemulari siquidem, prout possumus, opera Christi, nec duntaxat bonis, sed etiam malis rebus debemus bene uti. Omnia enim nostra, nos Christi, Christus vero Dei. Et ut de necessitate aliquid disseramus; scire debemus, quia sine rerum et vocum significatione nemo perfecte theologus esse potest. Caeteras siquidem artes in hoc theologia praecellit; quod voces sine rebus, vel res sine vocibus significant. In ista vero non tantum voces, sed etiam res significativae sunt. Proprietas autem vocum in duobus consistit, in prolatione et significatione. Prolatio ad grammaticam, significatio ad dialecticam, utraque vero spectat ad rhetoricam. Similiter et rerum significatio in duobus consistit, in forma scilicet et natura: forma, quantum in exteriori dispositione; natura, quantum in interiori qualitate. Forma ergo in quatuor agnoscitur, in numero, in mensura, in proportione et motu. Numerus ad arithmeticam, mensura ad geometriam, proportio ad musicam, motus ad astronomiam, nam natura spectat ad physicam. Cum igitur Deus, quod esset et quid esset, vel non esset, mundo palam facere dignaretur, in artibus suae cognitionis primordia praelibavit, ut in ipsis cognoscerent eum per rationem, qui nondum meruerant per inspirationem. Nam rationem dedit Deus cunctis. Sed qualiter in istis per rationem cognitus sit, videamus:
22.4
Duobus modis Deum cognoverunt philosophi per rationem, vel in iis quae erant in se, vel in iis quae erant extra se. Unde Apostolus de illa cognitione, qua cognoverunt Deum in se, dicit: Quod cognitum Dei, manifestum est in illis, Deus enim illis revelavit. Quod cognitum est, inquit, Dei. Non enim plene cognitus est Deus, sicut nec totus ignotus. Non enim plene cognosci voluit, ut fides haberet meritum; nec totus abscondi, ne infidelitas inveniret locum: et sic manifestum est in illis. Non ait, illis, ut de cognitione, qua cognoverunt Deum extra se, dicit: Invisibilia mundi a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Sed quia cum Deum cognovissent, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; ideo evanuerunt in cogitationibus suis: et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. In iis itaque quae erant extra se, cognoverunt Deum quibusdam probabilibus et necessariis argumentis; in quibus summae Trinitatis apparet vestigium, non probabiliter tantum, sed necessario probatum, sicut in illa geometrica propositione demonstratur aperte; quae sic proponitur illis, qui sibi vindicant hanc artem.
22.5
Ex data recta linea triangulum aequilaterum constituere. In quo nobis primo considerandum est quid et quomodo probare nititur, et ex quibus infert quod probatur. Ex proposita siquidem linea, quam nullius argumentationis ratio probaverat, sed forte sine medio de medio facta quasi per se subsistens, tales et tali modo sibi petit lineas ordinari ut ab aequalitate primae non discrepent; et matrem omnium figurarum( triangulum loquor), constituant. Omnibus siquidem figuris dignior triangulus invenitur, qui quadrati vel circuli, vel figurae cujuslibet rationem probat. Nam in propositione proposita non triangulus, sed trianguli linearum aequalitas in circulis comprobatur, ut cujuslibet trianguli rectum vel acutum, vel obtusum angulum proponentis differentia dignoscatur. Nam aequilaterus triangulus sicut lineas, sic angulos praetendit aequales. Sed nunc sacramentum trianguli videamus. In triangulo tres lineae sic aemulantur unitatem, et ad invicem uniuntur et accedunt ad se, ut fiat illis simile esse. Unde talis est in eo singularitas, ut nec augeri, vel minui, nec subtrahi quidquam possit ab eo, alioqui vel circulos, quibus probatur, excedit, si quid augeatur; vel ad circulorum circumferentias non perveniet, si quid minuatur; vel totus destruetur, si quid subtrahatur.
22.6
Talis tamen in lineis pluralitas comprobatur, ut haec non sit illa, vel tertia, vel econverso, alioqui non esset aequilaterus, cum nihil sit illud, cui est aequale, sed est unus aperte triangulus ille sine divisione trinitatis, trinus vero sine confusione unitatis. Non est enim in eo singularitas imperfecta, nec pluralitas superflua, quia nec imperfectionem ostendit in lineis, cum nihil minus habeant singula; nec superfluam geminationem in toto, cum nulla sint ibi imperfecta. Unde patet quod nulla est ibi partium dissimilitudo; non est etiam ibi collectio diversorum, quia non est turba. Non enim hoc vocabulum, Triangulus, nomen est collectivum: alioqui grammatice diceretur: triangulus sunt. Nec est ibi membrorum corporea compositio, quia non est corpus. Si enim corpus esset, constaret ex superficiebus. Probatur autem sic linearum aequalitas. Propositae lineae quae vocetur a, talis circumducatur circulus, cujus finem circumferentia tangat, et centrum in capite ponat. Addatur etiam et secundus in quo ratio conversa discernatur, et vocetur b, et a capite datae lineae protrahatur secunda linea ad locum ad quem circuli conveniunt, quae vocetur c, et probatur secunda a prima hoc modo: a et b a centro ad circumferentiam procedunt. Ergo b est aequalis a. Tertia vero, id est c, a prima et secunda probatur quadam argumentatione, quam logici vocant a primo, ad ultimum, boc modo: a est aequalis b, quia hoc jam probatum erat. Sed a est aequalis c, quia a centro veniunt ad circumferentiam. Ergo b est aequalis c. Hoc autem totum dixi, ut scias, quod prima linea a nulla probatur; secunda a prima; tertia vero probatur ab utraque. Sed quando aliqua figura ab alia probatur; quid aliud quam esse suum contrahit ab illa, per quam sic esse, sicut est, comprobatur? Sed jam superest, ut veritatem signi signo veritatis comparemus. Sicut in triangulo pluralitatem in lineis, singularitatem in figura, sic in summa Trinitate et unitatem in substantia, et trinitatem in personis confitemur. Sicut nec addere, nec augere, nec minuere triangulo debere aliquid diximus, ita nec summae Trinitati. Augemus enim si Patrem majorem dicimus, quam Filium, vel Spiritum sanctum. Minuimus, si Filium minorem, quam Patrem vel Spiritum sanctum, dicamus: subtrahimus autem, si unam tantum personam et non tres personas credamus. Pluralitatem vero sicut in lineis, sic in personis assignamus. Sicut enim a non est b, vel c: nec b, a vel c: nec c, a vel b: ita Pater non est Filius, vel Spiritus sanctus; nec Filius Pater vel Spiritus sanctus; nec Spiritus sanctus Pater vel Filius.
22.7
Et sicut lineae aequales sunt ad invicem, ita et personae. Qualis enim Pater, talis Filius, et Spiritus sanctus, et e converso. Sicut autem nec compositionem membrorum corpoream, nec dissimilitudinem partium, nec collectionem diversorum, illic esse demonstravimus; sic profecto nec ibi, quia sancta Trinitas nec est turba, nec corpus, nec imperfectionem in personis, nec superfluam geminationem habet in toto; sed est Deus unus sine divisione Trinitatis, trinus sine confusione unitatis. Sicut vero prima linearum a nulla, secunda a prima, tertia ab utraque; sic prima personarum, id est Pater, a nullo; secunda vero, id est Filius, a Patre; tertia autem, id est Spiritus sanctus, ab utroque. Sicut autem aequalitas trianguli ex duobus circulis sic ad invicem ordinatis, ut alter in alterius medio collocetur; sic et sanctae Trinitatis veritas ex duobus Testamentis( quorum alterum in altero intelligitur), novo scilicet et veteri, comprobatur: quorum dispositionem Ezechiel contemplatus, ait: Et erat rota in medio rotae. Rotam autem in medio rotae esse, est unum testamentum intelligi in altero. Ad Trinitatem igitur comprobandam de primo Testamento, quasi de primo circulo, potest hoc argumentum adduci, Psalmista docente: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Per Verbum Filium, per Dominum Patrem, per Spiritum oris ejus Spiritum sanctum significare debemus. Sed quoniam per Filium et Spiritum sanctum, sicut per Patrem, coeli, et omnis virtus eorum, firmati sunt, patet in personis aequalitas. Singularitatem vero substantiae ejus testamenti lator probat Dominus. Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus est. De secundo vero Testamento, quasi de secundo circulo, ipsa veritas eamdem pluralitatem probat, praecipiens discipulis, et dicens: Ite, baptizantes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. In nomine, ait, non in nominibus, ut ostendat unum nomen esse Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Sed et apertius personarum pluralitas ostensa est, ubi baptizato Domino Spiritus sanctus in similitudinem columbae super eum descendit; et vox Patris audita est: Hic est Filius meus dilectus. Substantiae vero singularitatem ipsa etiam veritas comprobat dicens: Ego et Pater unum sumus. Huic nostrae assertioni illud ineffabile nomen quod tetragrammaton vocant, eo quod ex quatuor constet figuris, videlicet, jod, he, van, he, apertissime suffragari videtur. Nam litterae istae simul conjunctae nomen unum efficiunt, quod essentiam divinam praefigurat, videlicet je ve. Distinctae vero per tres distinctiones tria efficiunt nomina, quae tres designant hypostases, ut sit prima distinctio je, secunda eu, tertia ve.
22.8
Quod autem conjunctae litterae essentiam divinam significent, vel distinctae, hypostases, ex litterarum interpretationibus potest perpendi. Jod, enim principium, he, vita, vau ipsa, heth, vivacitas interpretatur. Dicatur ergo je ve, id est principium vitae ipsa vivacitas, ut sit sensus, ipsa omnium rerum vivacitas est principium vitae temporalis et aeternae. Omnia enim per ipsum vivunt, qui est ipsa rerum vivacitas; et haec est sola divina essentia. Prima vero litterarum distinctio, scilicet je, interpretatur principium vitae. Istud Patri proprie ideo convenit, quia hoc vocabulum principium modis omnibus Patri congruit: Pater enim est totius Trinitatis principium. Principium Filii, quia Filius a Patre est generatione; principium Spiritus sancti, quia ab ipso est processione vel spiratione. Principium etiam est ad creaturas. Hoc de Filio, hoc de Spiritu sancto dici non potest. Filius enim non est principium Patris, sed Spiritus sancti, et ad creaturas. Spiritus vero sanctus nec Patris nec Filii est principium, sed principium dicitur ad creaturas. Licet ergo Pater, et Filius, et Spiritus sanctus sint unum principium, tamen autonomastice Patri convenit, quod de ipso omnimodis praedicatur, non de Filio, nec de Spiritu sancto. Secunda distinctio, il est eu, vita ipsa interpretatur; et haec Filio ideo proprie convenit, quia ipse hoc vocabulum vita, sibi singulariter appropriat, ubi ait: Ego sum via, veritas, et vita. Unde Apostolus: Cum enim Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria( Colos. III). Nam licet una sit vita Pater et Filius et Spiritus sanctus, Filius tamen unione deitatis animae et carnis, aliter et quodam utiliori modo factus est omnium vita. In hoc enim quod Deus erat, temporalem contulit homini vitam, quoniam ipse est; sed per illam quam diximus unionem vitam contulit ei sempiternam, quoniam sine fine beatus est. Omnimodo igitur de Filio praedicatur hoc vocabulum vita. Tertia distinctio, id est ve, interpretatur ipsa vivacitas, et haec Spiritui sancto proprie convenit, quo omnia vegetantur et foventur, ut suo calore vivant. Ipse enim est ardor Patris et Filii. Hinc scriptum est: Spiritus Domini ferebatur super aquas; vel sicut habet alia translatio, incubabat aquis, sicut mater ovis incubat, ut ea vivificet. Hinc etiam Ezechiel ait: Hoc dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego mittam in vos spiritum, et vivetis. Et paulo post: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscent. Ut quomodo in prima conditione hominis insufflavit Deus in faciem ejus, et factus est homo in animam viventem, sic et conditio secunda, resurrectio mortuorum, insufflante spiritu vivificetur. Bene ergo Spiritus sanctus dicitur ipsa vivacitas; nam sicut in prima, sic in secunda conditione inspirante cuncta sancto Spiritu vivificata sunt, quia cunctorum est ipsa vivacitas.
22.9
Cum igitur decem sint nomina, quorum alia divinam significant essentiam, alia personarum pluralitatem, ut testatur Hebraea veritas, istud inter alia ideo dignius invenitur, et adeo, ut in lamina aurea in fronte sacerdotis portaretur; quod ipsum, sicut dictum est, utrumque, scilicet unitatem essentiae, et trinitatem significat personarum. Haec enim sunt nomina, quae essentiam repraesentant: Saddai, quem robustum, et ad omnia sufficientem accipere possumus; secundum El, quod Deus sive fortis interpretatur. Deinde Eloi et Eloe, quod et ipsum Deus dicitur: quintum Sabaoth, quod virtutum, vel exercituum Septuaginta transtulerunt, sextum Je, je, quod in Exodo dicitur: Qui est, misit me ad vos: septimum Iah, quod in Halleluiah, extremam syllabam sonat, et invisibilis dicitur. Unde Halleluiah, laudate invisibilem, interpretatur. Octavum vero, quod est, Elohim, idem est, ac si dicerem, Dii nostri, et cujus singulare est Eloah. Similiter cum dico Adonai, idem est ac si dicam Dominum, cujus singulare est Adon. Unde ubi nos in Psalmo dicimus: Ego dixi, Dii estis, Hebraeus habet, Elohim maten, id est Dii estis. Hinc etiam Laban ad Jacob ait: Cur furatus es elohim, id est deos meos. Et Moyses: Non habebis elohim elim, id est deos alienos. Lot quoque illos duos, qui cum eo loquebantur, angelos, Adonai appellavit, id est Domini mei. Quod tamen ista nomina cum verbo singulari plerumque junguntur, ad hoc fieri credimus, ut sic unus Deus in tribus personis demonstretur, tum ut personarum pluralitas per haec nomina monstretur. Aperte etiam cum verbo plurali ponuntur in Hebraico plerumque. Unde cum dixisset Dominus ad Jacob: Surge et ascende in Bethel, et habita ibi; et fac altare Deo, qui apparuit tibi, hic singulariter ponitur, Eloe nigla, id est Deus apparuit. Sed cum postea Scriptura dicit, quod Jacob aedificavit ibi altare, et appellavit nomen loci Bethel, quia ibi apparuit ei Dominus, cum fugeret fratrem suum, hoc in Hebraico pluraliter ponitur. Habetur quippe, Elohim niglam, quod pluraliter dicitur, apparuerunt. Nam si singulariter dicere vellet, nigla id est apparuit, posuisset. Similiter quando David Deum laudans diceret: Quae est, ut populus tuus, gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redimeret eam sibi in populum, hic et Deus et ivit in Hebraico pluraliter ponitur, scilicet Elohim alchu, quod iverunt significat, cujus singulare est halac, id est ivit. Manifeste ergo ostensum est quod quaedam Hebraica nomina unitatem essentiae, quaedam significant pluralitatem personarum. Istud vero nomen tetragrammaton, eo quod utrumque, sicut dictum est, praefigurat, caeteris dignius invenitur: quod de triangulo diximus, in hujus significatione nominis plenissime reperitur. Sed et modo talis inter eosdem circulos triangulus proponatur, cujus linea tantum secunda b, minio superinducatur: quaero a geometra, utrum in triangulo eadem singularitas in figura, vel pluralitas in lineis remanserit: utrum quantitas vel ratio trianguli mutata sit, utrum augmentum vel diminutionem receperit. Si enim non sit eadem singularitas, quae prius, plures sunt figurae: si major sit pluralitas, non est triangulus. Si quantitatem excessit, excedit circulos; si diminutionem, non pervenit ad eos
22.10
Unde patet quod eadem singularitas, pluralitas, et quantitas, mutata non fuit. Non minima nostrae fidei nobis hic triangulus sacramenta ostendit, quia quamvis Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unum sint in essentia, solus tamen filius rubore carnis sic superinduci potuit; ut in nullo diminutionem pateretur Trinitas, nec essentiae divideretur unitas, nec augmenti superfluitatem reciperet, nec imperfectionis detrimentum.
22.11
Sicut autem hujus sanctae Trinitatis vestigium, et verae fidei sacramentum, et rationem quae erat extra se necessario confirmavit, ita per rationem quae erat intra se, confirmare potuit, triplicem in anima considerans virtutem, et eas non a seipso, sed a Deo, se recepisse non ambigens, rationem scilicet, et sapientiam et amorem. Consideravit enim, quod ex ratione nascebatur sapientia. Ideo enim bruta animalia non sunt susceptibilia disciplinae, quia rationabilia non sunt; et placuit ei sapientia sua, quae a brutis animalibus eum dividebat; et dilexit eam, et consideravit, unde amor ille, quo ille diligebat sapientiam suam, procederet, et vidit quia ex ipsa ratione et sapientia. Rationabile enim est, et viri sapientis, ut diligat sapientiam suam.
22.12
Consideravit ergo tria in se: rationem, quae erat quaedam vis animae, quasi a nullo subsistens; sapientiam, quae nascebatur a ratione; amorem, qui procedebat ex utraque: et haec eadem in Deo contemplatus est. Non enim erat congruum, ut impotens diceretur Deus, qui sibi rationis potentiam dederat; nec stultus, qui sic ordinate et sapienter sapientiam ex ratione infuderat; nec habens odio sapientiam suam, cum hoc ex humana stultitia procedebat: sed aperte cognitio in Deo potentiam, et sapientiam, et benignitatem declarat. Et quoniam nihil in Deo diversum ausus est confiteri, nec verum erat: sed unum est totum quod est essentiae, unitatem in Trinitate illa compulsus est ex ratione adorare. Et iterum, cum nihil esset imperfectum in Deo, nec superfluam geminationem in se habebat, nullam in eo partium dissimilitudinem ausus est adorare: sed sicut illam personam, quae a nullo erat; sic et Filium, qui est a Patre; vel Spiritum sanctum, qui est ab utroque, Deum credidit sine dubio esse. Quia tamen unum in se erant illae tres personae, non ipsas tres Deos, sed unum oportuit eum credere. His igitur cognitis, non minus devotus quam fidelis, quaesivit nomina, quibus ad memoriam tres illas personas et facilius revocaret, et devotus adoraret. Et sicut inter homines videbat, quia pater dicebatur ille, a quo filius erat; filius vero, qui erat a patre, Patrem et Filium nominavit: nec matrem vel filiam nominare voluit illum, in quo nihil femineum cognoscebat. Spiritum vero sanctum, qui erat ab utroque, et utriusque nomen assignavit, ut ex hoc ipso procedere dignosceretur ex utroque. Pater enim spiritus, et Filius; Pater sanctus, et Filius; unde Spiritum sanctum sic voluit appellare. Notanda tamen differentia inter haec quae in se cognovit, et illas tres personas, quas extra se contemplatus est. Nam illa quae sunt in homine, adesse possunt et abesse, praeter subjecti corruptionem: aliqua eorum dico, etsi non omnia, et animam etiam secundum majus aut minus afficiunt. In Deo vero quidquid est, et vere est, et essentialiter est: et unum est totum quod est. Unde patet quod in trianguli ratione familiarius Trinitatis invenies sacramentum. Sic igitur per triangulum in fide confirmamur: sed non minus, si inspicias diligenter, in moribus informamur. Quia enim nos non tantum in anima gloriari, sed etiam corpus humilitatis nostrae configurari corpori claritatis Christi credimus et confitemur: utrumque nostrum hominem, exteriorem per opera, per affectiones interiorem, Deo commendare debemus. Quod tunc digne fiet, si diversas actiones diversis ita compaginamus virtutibus, ut quibusdam perfectionis circulis nobis impressis coronam aemulari perpetuam cognoscamus. Quatuor enim affectiones animi manifestum est esse, quibus si quatuor principales virtutes conjunxeris, quemdam vitae perfectionis circulum expriment, quem Dominus in coronam interiori tuo homini commutabit. Debent enim adinvicem quatuor illae virtutes copulari, quia humanarum rerum vera perfectio illa est, quae novit prudentiae lumen, temperantiae decus, fortitudinis robur, justitiae sanctitatem. Sicut enim ait Jacobus in Epistola sua: Qui in uno offenderit, factus est omnium reus. Prudentia siquidem sine fortitudine, est quasi gladius in manu contracti; fortitudo vero sine prudentia, quasi gladius in manu furiosi. Rursus sine fortitudine diu stare non potest homo, cum justificari hominem, sit mortificari carnem. Nec etiam stare potest justitia sine temperantia, cum scriptum sit: Fili, ne sis nimium justus. Insuper et prudentia sine temperantia non permanet, quia scriptum est. Non plus sapere, quam oportet sapere; sed sapere ad sobrietatem.
22.13
Sed quando scit homo quid debeat facere, et facit quod scit, vere justus est, si tamen per temperantiam justitia moderetur. Debet enim prudentia esse et justa, et fortis, et temperata. Similiter justitia fortis, et prudens, et temperata; fortitudo autem prudens, et justa et temperata: temperantia vero prudens, et fortis et justa. Ut igitur virtutes istae perfectionis circulum perficiant, debent in te quatuor affectionibus, quasi quodam bitumine colligari, id est tristitia, et desiderio, laetitia et timore. Prudentiam siquidem temperantiae ligat tristitia. Qui enim sapiens est, magis diligit domum luctus quam gaudii, sciens, quod vanitas vanitatum, et omnia vanitas; sicut scriptum est: Qui apponit scientiam, apponit et dolorem. Et quia ipsa tristitia ad temperantiam pertineat, ipsa carnis maceratio docet. Si enim gastrimargia luxuriam movet et gaudium, juxta illud: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere; non incongrue temperantiae, quae gastrimargiae opponitur, tristitia copulatur. Prudentiam vero fortitudini conjungit desiderium. Libenter enim audit et operatur homo, quae diligit: nihil amanti difficile est. Quidquid agit homo, grave videtur, si displiceat, sicut econtrario leve, si placeat. Ad percipiendam vero disciplinam frustra aures carnis accommodat, qui cordis aurem obturat. Fortitudini justitiam ligat laetitia. Nam ex mentis fortitudine procedit, illa operis hilaritas, quae justitiam operatur, sicut scriptum est: Hilarem enim datorem diligit Deus. Justitiae vero temperantiam copulat timor, illum dico, quem filialem dicimus, non servilem. Nam servilem virtus consummata repellit, sicut scriptum est: Perfecta charitas foras mittit timorem. Filialem vero semper accendit et auget, sicut de eodem timore scriptum est: Beatus homo, qui semper est pavidus. Debet tamen etiam timor iste per justitiae regulam ita moderari, ne pusillanimitatem incurramus, vel desperationem, quia scriptum est: Nunquam timor malus est, nisi quando nimius est. Si sic igitur temperetur justitia temperantiae, justitiam proculdubio timor copulabit.
22.14
Ut igitur haec sub compendio repetamus, diximus quia primum perfectionis circulum perficit temperantia prudentiae per tristitiam, prudentia fortitudini per desiderium, fortitudo justitiae per laetitiam, justitia temperantiae solidata per timorem. Similiter et secundum exteriorem nostrum hominem perfectum reddentem circulum investigare poterimus, si quatuor bonorum operum genera virtutibus eisdem copulemus. Quisquis enim in actibus suis perfectus esse desiderat, totus esse debet in consiliis, in remediis, obsequiis, subsidiis. In consiliis, si nosse suum in utilitatem proximorum effundat; in obsequiis, si beneficiis eos praeveniat; in subsidiis, si in negotiis eorum tractandis terrorem divitum non pertimescat; in remediis, si in necessitatibus eorum etiam manus proprias imponat. Non enim tantum verba, vel nostra, sed etiam nos ipsos proximis effundere funditus est necesse. Consilia igitur subsidiis ligat prudentia; sapientis enim est, et scire consilia et dare, et causas aliorum tractare. Subsidia obsequiis ligat fortitudo; magnanimi enim est vultus potentium non formidare, et sua caeteris communicare. Obsequia remediis ligat justitia, quia solius viri justi est, se et sua proximis impendere. Remedia consiliis ligat temperantia; consilia enim et remedia, quibus praevenit alios, sic debet homo per temperantiam moderari, ut nec proximos propter se, nec se propter proximos parvipendat. Ecce, ni fallor, duos habes circulos: alter quorum nec totus intra, nec totus extra alterum invenitur. In parte enim conveniunt, et in parte differunt. In illa igitur parte, qua conveniunt, id est in quatuor virtutibus, alter in altero comprehenditur; in illa vero parte qua differunt, quasi extra alterum alter invenitur. Tales enim oportuit inveniri. Et ex his duobus circulis triplicem humanae vitae perpendere potes utilitatem, per quam utilis debet esse homo Deo, sibi, et proximo. Deo per simplicitatem vel innocentiam; quae utrumque hominem Deo commendans, quasi utriusque circuli circumferentias tangit; ideo maxime, quod ex quatuor virtutibus, quas in utroque circulo assignamus, habeatur. Sibi per sobrietatem, quae exteriorem hominem debilitat, et interiorem confortat; et ex timore et desiderio proveniens, quasi proximi circuli circumferentiam tangit; proximo per pietatem, ex qua consilia, obsequia, subsidia, remedia, proveniunt. Unde quasi secundi circuli circumferentiam tangit, et est quasi data linea simplicitas, propter quam habendam duos circulos impressisti. Sed quoniam sola simplicitas perfectionem non facit; quia scriptum est: Ephraim columba seducta, non habens cor, per columbam profecto designans simplicitatem, debuit perfectionis triangulus perfici per pietatem et sobrietatem.
22.15
Si igitur haec omnia, quae simplici sermone vix teneri poterant, per exemplum suppositum, non semel, sed saepe, non ore, sed corde ruminando retractentur, quid aliud quam trianguli hujus perfectio in tenuissimo pulvere compingetur? Solet enim per pulverem, operum nostrorum retractatio designari; sicut in Exodo legitur, Domino dicente ad Moysen: Sume tibi, ait, aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum, aequalis ponderis erunt omnia: faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mixtum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum. Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii.« Thymiama, ait Gregorius, ex aromatibus compositum facimus, cum in altari cordis virtutum multiplicitate redolemus. In tenuissimum vero pulverem aromata universa conterimus, cum bona nostra in pilo cordis occulta discussione retractamus. Aromata enim in pulverem redigere, est virtutes recogitando terere.» In pulverem virtutes depingit, qui se pulverem esse non ambigit. In pulvere pietatem depingebat, qui Sodomitis et Gomorrhaeis compassus, humiliter Domino dicebat: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Et propheta: Memento, Domine, quoniam pulvis sumus. Frustra enim se exercet in virtutibus, qui adhuc inflatus per superbiam, se pulverem esse non recordatur. Det Deus Pater, ut ita virtutes universas in pulverem possimus redigere, ut perfectionis circulis nobis impressis coronam perpetuam mereamur habere, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note