Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gaufridus Claraevallensis1115-1188
Liber V
V 1.5
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11352 Libv
1.1
CAPUT PRIMUM. De pace inter civitatem Metensem et vicinos quosdam principes opera beati Bernardi reformata; editisque ea occasione miraculis.
1.1
Cum post tantos et tam multos jam labores ac sudores Dominus dilecto suo Bernardo Clarae- Vallensi abbati diu desideratum pretiosae mortis somnum dare disponeret, et fidelem servum in requiem introducere suam; coepit magis ac magis promptus in ipso proficere spiritus, et caro infirma deficere. Cognoscens enim Vir sanctus prope esse jam bravium, solito currebat alacrius, et terrestris suae habitationis dissolutionem sentiens imminere, votis uberioribus aspirabat ad habitationem ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. In cujus purissimo pectore sacri sese desiderii flamma non capiens, crebris erumpebat indiciis, et ignitum eloquium vehementer fervoris interni vehementiam declarabat, sicut in sanctis animalibus per prophetam inter caetera describuntur scintillae quasi aspectus aeris candentis. Corpus lectulo decubans variis exercebatur incommodis: animus tamen nihilominus liber et potens, quae Dei erant exercebat invictus, non cessans in mediis quoque doloribus meditari sacrum aliquid aut dictare, orare affectuosius, fratres studiosius exhortari. In oblatione Hostiae salutaris, quam usque ad defectum ultimum vix aliquando intermisit, artus sibi vix cohaerentes vigore spiritus sustentabat, semetipsum pariter offerens acceptabilem hostiam Deo in odorem suavitatis. Quo tempore ad avunculum suum Andream militem Templi, qui et regionis Jerosolymitanae maxima 1151 columna habebatur, epistolam scribens inter caetera ait:« Ego enim delibor, nec puto me longum facere super terram.
1.2
[ In illis diebus causa exstitit, ut fratrum aliquis in remotas Germaniae partes pro quibusdam mitteretur agendis. Et missus est frater Henricus monachus, quem ante sex annos de Constantiensis dioecesis partibus cum pluribus aliis idem pater sanctus adduxerat. Hic ergo dum mitteretur, longioris itineris pericula timens( nimirum hiems erat), illud tamen maxime verebatur, ne contingeret, ut idem pater sanctus, priusquam ipse rediret, ab hac vita migraret, et absens ipse benedictionis extremae participio fraudaretur. At ille benedicens ei, et dicens,« Ne timeas, et incolumis reverteris, et me quoque sicut desideras, invenies;» consolatum illum emisit. Profectus idem frater, in territorio Argentinensium astrictum glacie fluvium pertransibat. Tum subito fracta glacie sub pedibus muli, quo vehebatur, corruit, et sub glaciem vehemens illum unda trahebat. Quid faceret mersus flumine, glacie clausus? Recordatus est Patris sui, recordatus est promissionis ejus, quae inanis esse non potuit. Continuo siquidem, ut hodie quoque fatetur, Patrem sanctum sibi visus est habere praesentem: tantaque suavitate perfusus est, ut nec impetum amnis, nec molestiam frigoris, nec spirandi difficultatem, nec ullum denique incommodum sentiret aut metum. Nec mora, contra fluminis impetum sine suo conatu divina virtute reductus, ad ipsum, per quod ante ceciderat, foramen se reperit, marginem arripit, exit intrepidus, illaesus evadit, expleto negotio redit incolumis, et fideli promissione, sicut ipse promisit, inventa, multiplices gratias agit: ad sacrum cujus tumulum tam devotus hodieque persistit, quam certus est ejus sese meritis, velut de tumulo, et quidem satis horribili, revocatum. Sed non est nobis super hoc declamandum. Alii antiqua miracula conferant: nec minus hunc mirabiliter, quam beati Benedicti puerum Placidum, nec minori asserent a periculo liberatum; qui etiam, si viderent quem astrictus glacie reddidit fluvius, ei compararent, quem evomuit cetus: nobis sufficit brevis et pura narratio.]
1.3
Cum adhuc Pater sanctus in suo Clarae- Vallensi coenobio, licet lectulo decubans, cursum vitae viriliter consummaret, gravis admodum plaga Metensi populo supervenit. Egressi enim in multitudine gravi adversus vicinos principes, a quibus praetermorem lacessitam se esse tanta civitas indignabatur, traditi sunt multi in manus paucissimorum. Conclusi denique inter Frigidi- Montis( sic enim eum appellant) et Mosellae amnis angustias, ac mutuo sese impetu collidentes, una hora, sicut dicebatur, plus quam duo millia corruerunt, quidam gladiis trucidati, plures amne submersi. Vehementi igitur indignatione concepta, nobilis illa civitas totis ad ultionem viribus parabatur, cum e regione adversarios quoque et fortiores praeda copiosa, et audaciores fecisset eventus. Imminebat totius provinciae certa vastatio, cum venerabilis eorum metropolitanus Illinus archiepiscopus Treverensis, dolens anxie de praeteritis, sed adhuc graviora formidans, et dignam gerens suorum sollicitudinem filiorum, unicum in tanta necessitate petiit refugium, et expetiit Virum Dei. Veniens ergo Claram- Vallem, ipsius atque omnium fratrum vestigiis tota humilitate prostratus, rogabat et obsecrabat, ut se tantis dignaretur opponere malis, quibus alter nemo posse modum ponere videretur. Dominus autem, sicut semper fidelis servi sui direxerat vias, et in praecipuis quibusque causis aptissimo usus fuerat instrumento, ex paucis ante diebus aegritudinem corporis ejus aliquatenus relevarat. Quibus diebus cum ad litteras venerabilis Hugonis Ostiensis episcopi rescriberet, ait:« Verum est quod audistis. Infirmatus sum usque ad mortem, sed interim, ut sentio, revocatus ad mortem, atque hoc, ut me sentio, non diu.» Vitam quippe mortalem mortem magis quam vitam reputans, non a morte, sed ad mortem revocatum se sentiebat, cum ab exitu revocaretur, licet sentiens haud diutius differendum.
1.4
Quod quidem saepius erga eum providentia divina disposuit, in cujus manu placita erat anima illius, ut 1152 quoties eum grandis aliqua necessitas evocaret, vincente omnia animo, vires corporis non deessent, mirantibus qui videbant eum, et robustos homines in tolerantia superare. Expletis namque negotiis, velut in se rediens, multiplicibus infirmitatibus laborabat, ut vix viveret feriatus, qui occupatus deficere nesciebat. Cui in opere novissimo tam manifeste, tamque magnifice divina adfuit virtus ut ex laboribus vires capere videretur. Accidit autem, cum in praedicti Mosellae fluvii littore residentibus hinc inde partibus mediator fidelis rogaret quae ad pacem erant, ut pars altera, ex tanta siquidem hostium strage ferocior, quod exigebatur, obstinata animositate renueret. Subito denique tanquam agitati furiis discesserunt, Virum Dei insalutatum, solam vero caeteris omnibus relinquentes desperationem pacis. Nec sane ex contemptu aliquo, sed ex motu reverentiae ejus iniere fugam: siquidem verebantur, ne praesentium mentes, quamlibet improbas, facile flecteret; minus considerantes quid ille per spiritum nusquam absentem posset etiam in absentes. Jam conventus in magno turbine solvebatur, sola utrinque meditabantur arma, sola inibant consilia malignandi, cum Vir sanctus eos qui secum venerant consolatus fratres:« Ne turbemini, inquit; licet enim per multas difficultates, omnino tamen pax desiderata proveniet.» Quibus etiam unde id nosset innotuit, dicens:« Videbar mihi per nocturnum soporem Missam celebrare solemnem. Cumque, expleta paulo minus oratione prima, recordarer angelicum ex more canticum, id est Gloria in excelsis Deo, praecedere debuisse, erubui, et quod oblitus omiseram canticum inchoans, vobiscum pariter ad finem usque complevi.» Jam medium noctis transierat, cum Vir sanctus de praedictorum poenitudine principum legatione suscepta, jucunde satis conversus ad suos.« Agnoscite, ait, promissae nobis canendae Gloriae et cantici pacis praeparationem.» Interim ergo partibus convocatis, per dies aliquot de pace tractatum est, et ob maximas difficultates occurrentes utrinque saepius desperatum, nisi quod omnes jam consolabatur, quae omnibus innotuerat, Abbatis sancti tam certa de reformanda pace promissio. Nec parum ipsa dilatio profuit, his praesertim qui variis incommodis laborantes remedia consequebantur in carne, seu etiam qui videntes aedificabantur in fide. Tantus enim concursus erat, ut multitudine pariter atque importunitate sua ipsum quoque negotium componendae pacis pene desperabiliter impedirent: donec quaesita tandem in medio flumine insula, partis utriusque primarii in naviculis accesserunt; ubi compositis omnibus secundum quod fidelis arbiter definivit, datis sibi invicem dextris reconciliati sunt in osculo pacis,
1.5
Inter omnes sane quas per manum servi sui ibidem praestitit Dominus sanitates, celeberrima fuit cujusdam curatio mulieris. Haec ab annis octo pessima aegritudine laborabat, vehementi tremore et validis motibus universa pariter membra concutiens. Cum autem videretur gravioribus ortis difficultatibus propemodum excidisse spes pacis, Domino disponente venit mulier ita tremens, nec minus horribilis quam miserabilis, et omnes pariter ad spectaculum convenerunt. Orante denique Dei Famulo, sub oculis omnium paulatim concussione sedata, perfectam adepta est protinus sospitatem. Quae res in tantam admirationem etiam durissimos quosque permovit, ut percutientes pectora sua, per horam fere dimidiam cum lacrymis acclamarent. Tantus denique factus est impetus et concursus procidentium et deosculantium Viri Dei sacra vestigia, ut propemodum comprimeretur, donec tollentes eum fratres, et imponentes in naviculam a terra modice subduxerunt. Cumque accedentes ad se principes, ut coeperat, pro pace rogaret, suspirantes dicebant:« Oportet nos libenter eum audire quem, ut ipsi cernimus, Deus diligit et exaudit: et audito eo multa facere, pro quo tanta faciat Deus in oculis nostris.» Quibus ille( ut semper cautus erat competenter hujusmodi gloriam declinare).« Non propter me, inquit, sed propter vos facit.»
1.6
Simili quoque miraculo et in simili opportunitate, ipsa etiam die Metensium animos Dominus inclinavit 1153 ad pacem. Ingressus enim Sanctus Metensium civitatem, episcopum simul et populum ad ea quae pacis erant, vehementer urgebat. Graviter autem urebat illos vulnus acceptum: quibus enim valide satis reponere cogitaverant, secus quam vellent, remittere cogebantur. In ipsa hora oblata est ei mulier paralytica, de civitate eadem: cui manus imponens, et orans, dignatus est palliolum quoque proprium, quo utebatur ipse, superextendere ei, tenendumque episcopo tradere prope astanti, et sub eodem velamine debilia tangere membra. Expleta autem oratione et benedictione data, erexit illam: omnibusque mirantibus, per medium illorum incolumis ibat, quam attulerant in grabato. In flumine quoque Mosella, dum ob intolerabilem concurrentium multitudinem Vir beatus navicula veheretur, unus ex his qui curari desiderabant, caecus clamabat in littore, obsecrans ut duceretur ad eum. Cumque ille jam pertransiret, audiens homo navigantem post eum in navicula altera piscatorem, diffibulatam protinus chlamydem, qua erat opertus, porrigens dabat illi, ut in navicula reciperetur. Factum est: et ut pervenit ad Sanctum, juxta suae fidei magnitudinem magna velocitate sub manu ejus visu recepto, miratus clamabat videre se colles, videre homines, videre arbores, et caetera universa.
1.7
Paucis ab eodem loco milliariis distat coenobium, quod Sancti- Benedicti nomine vocant; ubi puer claudus, et a renibus infra omni prorsus membrorum destitutus officio, solis ad movendum manibus utebatur et renibus, pedes emortuos post se trahens: quem ex Burgundiae partibus pater advectum ante annos quatuor ibi reliquerat, et extunc fratrum eleemosynis alebatur. Itaque cum beati Patris adventum, et virtutes Dominus operabatur in ipso, per omnem circa provinciam celebris fama vulgaret; impositum plaustro eumdem puerum fratres praedicti coenobii adduxerunt ad eum, rogantes ut solita pietate misero subveniret. Acquievit, imposuit manus, oravit, et eadem hora sanum reddidit, firmiter stantem, firmiter ambulantem. Denique, sicut ab ejusdem loci abbate nuper accepimus, usque hodie fratrum pecora idem puer incolumis sequitui et custodit; et si quis desiderat scire, Joannes est nomen ejus. Alter etiam claudus, in ejusdem monasterii vicinia degens, eodem tempore ad praedicti Patris sancti benedictionem sanatus est, et gressum recepit. Sed et prope Leucorum urbem, loco cui nomen est Gundervilla, idem vir Dei feminam caecam illuminavit sub oculis plurimorum, qui de tota confluxerant regione. Caeterum nimis difficile, aut omnimodis impossibile foret, itineris illius magnalia universa complecti. Sed neque propositi nostri est ejusmodi modo prosequi signa, et narrandis virtutum operibus operam dare. Hic enim viarum tuarum, Pater dulcissime, finis beatus, et hic labor ultimus fuit. In hoc opere non minus utili quam difficili, nec minus desperatae, quam necessariae pacis, labores tuos gloriose complevit, qui magnifice semper honestavit te in laboribus tuis, te in suo nomine, et nomen suum in te glorificans, Rex gloriae Dominus Deus tuus.

Intertext edge

Open linked passage

Note