Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liber pro insipiente
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/gaunilo-majoris-monasterii" aria-label="More works by Gaunilo majoris monasterii"> —
⋯
More
Original / primary: 10639 Liprin
1
1.
1
Dubitanti utrum sit, vel neganti quod sit aliqua talis natura, qua nihil majus cogitari possit; tamen esse illam, hinc dicitur primo probari: quod ipse negans vel ambigens de illa, jam habeat eam in intellectu; cum audiens illam dici, id quod dicitur intelligit; deinde, quia quod intelligit, necesse est ut non in solo intellectu, sed etiam in re sit. Et hoc ita probatur, quia majus est esse in intellectu et in re, quam in solo intellectu. Et si illud in solo est intellectu, majus illo erit quidquid etiam fuerit in re: ac sic majus omnibus, minus erit aliquo; et non erit majus omnibus, quod utique repugnat. Et ideo necesse est ut majus omnibus, quod jam probatum est esse in intellectu, non in solo intellectu, sed et in re sit; quoniam aliter majus omnibus esse non poterit.
2
2.
2
Respondere forsitan potest, quod hoc jam esse dicitur in intellectu meo, non ob aliud, nisi quia id quod dicitur intelligo. Nonne et quaecunque falsa, ac nullo prorsus modo in seipsis existentia, in intellectu habere similiter dici possem cum ea, dicente aliquo, quaecumque ille diceret, ego intelligerem? nisi forte tale illud constat esse, ut non eo modo quo etiam falsa quaeque vel dubia, haberi possit in cogitatione: et ideo non dicor illud auditum cogitare, vel in cogitatione habere; sed intelligere, et in intellectu habere; quia scilicet, non possum hoc aliter cogitare, nisi intelligendo, id est scientia comprehendendo, reipsa illud existere. Sed si hoc est: primo quidem non hic erit aliud, idemque tempore praecedens, habere rem in intellectu; et aliud, idemque tempore sequens, intelligere rem esse, ut fit de pictura, quae prius est in animo pictoris, deinde in opere. Deinde, vix unquam poterit esse credibile, cum dictum et auaitum fuerit istud non eo modo posse cogitari non esse, quo etiam potest cogitari non esse Deus. Nam si non potest, cur contra negantem aut dubitantem quod si aliqua talis natura, tota ista disputatio assumpta est? Postremo, quod tale sit illud, ut non possit, nisi mox cogitatum, indubitabilis existentiae suae certo percipi intellectu; in dubio aliquo probandum mihi est argumento: non autem isto; quod jam sit hoc in intellectu meo, cum auditum intelligo: in quo similiter esse posse quaecunque alia incerta, vel etiam falsa ab aliquo, cujus verba intelligerem dicta adhuc puto; et insuper magis, si illa deceptus, ut saepe fit, crederem qui istud nondum credo.
3
3.
3
Unde nec illud exemplum de pictore, picturam, quam facturus est, jam in intellectu habente, satis 36 potest huic argumento congruere. Illa enim pictura, antequam fiat, in ipsa pictoris arte habetur; et tale quidpiam in arte artificis alicujus nihil est aliud quam pars quaedam intelligentiae ipsius; quia et( sicut sanctus Augustinus ait) cum faber arcam facturus in opere, prius habet illam in arte: arca, quae fit in opere, non est vita; arca, quae est in arte, vita est; quia vivit anima artificis, in qua sunt ista omnia, antequam proferantur. Ut quid enim in vivente artificis anima vita sunt ista, nisi quia nihil sunt aliud quam scientia, vel intelligentia animae ipsius? At vero quidquid extra illa, quae ad ipsam mentis noscuntur pertinere naturam, aut auditum aut excogitatum intellectu percipitur verum; aliud sine dubio est verum illua, aliud intellectus ipse quo capitur: quocirca etiamsi verum sit esse aliquid, quo majus quidquam nequeat cogitari; non tamen hoc auditum et intellectum, tale est, qualis nondum facta pictura in intellectu pictoris.
4
4.
4
Huc accedit illud, quod praetaxatum est superius; quia scilicet illud omnibus, quae cogitari possint, majus, quod nihil aliud posse esse dicitur quam ipse Deus; tam ego secundum rem, vel ex specie mihi vel ex genere notam, cogitare auditum vel in intellectu habere non possum, quam nec ipsum Deum, quem utique ob hoc ipsum etiam non esse cogitare possum. Neque enim aut rem ipsam quae Deus est, novi; aut ipsam possum conjicere ex alia simili, quandoquidem et tu talem asseris illam, ut esse non possit simile quidquam. Nam si de homine aliquo, mihi prorsus ignoto, quem etiam esse nescirem, dici tamen aliquid audirem, per illam specialem generalemve notitiam, qua quid sit homo vel homines novi, de illo quoque secundum rem ipsam, quae est homo, cogitare possem: et tamen fieri posset, ut, mentiente illo qui diceret, ipse, quem cogitarem, homo non esset; cum tamen ego de illo, secundum veram nihilominus rem, non quae esset ille homo, sed quae est homo quilibet, cogitarem. Nec sic igitur, ut haberem falsum istud in cogitatione vel in intellectu, habere possum illud, cum audio dici, Deus, aut, aliquid omnibus majus. Cum quando illud secundum rem veram mihique notam cogitare possum, istud omnino nequeam, nisi tantum secundum vocem, secundum quam solam aut vix aut nunquam potest ullum cogitari verum. Siquidem cum ita cogitatur; non tam ipsa vox, quae res est utique vera, hoc est, litterarum sonus vel syllabarum, quam vocis auditae significatio cogitetur; sed non ita ut ab illo, qui novit quid ea soleat voce significari: a quo, scilicet, cogitatur secundum rem vel in sola cogitatione vera: verum ut ab eo, qui illud non novit; et solummodo cogitat secundum animi motum illius auditu vocis effectum, significationemque perceptae vocis conantem effingere sibi: quod mirum est si unquam rei veritate potuerit. Ita ergo, ne prorsus aliter adhuc et in intellectu meo constat illud haberi, cum audio intelligoque dicentem esse aliquid majus omnibus quae valeant cogitari: haec de eo, quod summa illa natura jam esse dicitur in intellectu meo.
5
5.
5
Quod autem non solum in intellectu, sed et in re necessario esse, inde mihi probatur; quia nisi fuerit, quidquid est in re, majus illa erit: ac per hoc, non erit illud majus omnibus, quod utique jam esse in intellectu probatum est. Adhuc respondeo: Si esse dicendum est in intellectu, quod secundum veritatem cujusquam rei nequit saltem cogitari; et hoc in meo sic esse non denego. Sed quia per hoc esse quoque in re non potest ullatenus obtinere, illud esse ei adhuc penitus non concedo, quousque mihi argumento probetur indubio; quod qui esse dicit hoc, quod majus omnibus aliter non erit omnibus majus, non satis attendit cui loquatur. Ego enim nondum dico, imo etiam nego, vel dubito, ulla re vera esse majus illud: nec aliud ei esse concedo, quam illud, si dicendum est esse, cum secundum vocem tantum auditam rem prorsus ignotam sibi conatur animus effingere. Quomodo igitur inde mihi probatur majus illud rei veritate subsistere, quia constet illud majus omnibus esse: cum id ego eousque negem adhuc, dubitemve constare; ut ne in intellectu quidem vel cogitatione mea, eo saltem modo majus ipsum esse dicam, quo dubia etiam multa sunt et incerta. Prius enim certum nihil necesse est fiat, revera esse alicubi majus ipsum, et tum demum ex eo, quod majus est omni bus, in seipso quoque subsistere non erit ambiguum.
6
6.
6
Exempli gratia: Aiunt quidam alicubi Oceani esse insulam, quam ex difficultate vel potius impossibilitate inveniendi quod non est, cognominant aliqui perditam: quamque fabulantur multo amplius, quam de fortunatis insulis fertur, divitiarum, deliciarumque omnium inaestimabili ubertate pollere, nulloque possessore aut habitatore, universis aliis, quas incolunt homines, terris, possidendorum redundantia usquequaque praestare. Hoc ita esse dicat mihi quisptam; et ego facile dictum, in que nihil est difficultatis, intelligam. At si tunc velut consequenter adjungat ac dicat: Non potes ultra dubitare insulam illam omnibus terris praestantiorem vere esse alicubi in re, quam et in intellectu tuo non ambigis esse: et quia praestantius est non in intellectu solo, sed etiam esse in re; ideo sic eum necesse est esse; quia nisi fuerit, quaecunque alia in re est terra praestantior illa erit; ac sic ipsa jam a te praestantior intellecta, praestantior non erit. Si, inquam, per haec ille mihi velit astruere de insula illa, quod vere sit, et ambigendum ultra non esse: aut jocari ipsum credam, aut nescio quem stultiorem debeam reputare; utrum me, si ei concedam; an illum, si se putet aliqua certitudine insulae illius e sentiam astruxisse, nisi prius ipsam praestantiam ejus solummodo sicut rem vere atque indubie existentem, nec ullatenus sicut falsum aut incertum aliquid in intellectu meo esse docuerit.
7
7.
7
Haec interim ad objecta incipiens ille responderit cui cum deinceps asseritur tale esse majus illud, ut nec sola cogitatione valeat non esse: et hoc rursus non aliunde probatur, quam eo ipso, quod aliter non erit omnibus majus, idem ipsum possit referre responsum, et dicere. Quandonam ego rei veritate esse tale aliquid, hoc est, majus omnibus, dixi: ut ex hoc mihi debeat probari intantum etiam reipsa id esse, ut nec possit cogitari non esse? Quapropter certissimo primitus aliquo probandum est argumento aliquam superiorem, hoc est, majorem ac meliorem omnium, quae sunt, esse naturam, ut ex hoc, alia jam possimus omnia probare quibus necesse est illud quod majus ac melius est omnibus, non carere. Cum autem dicitur quod summa res ista non esse nequeat cogitari, melius fortasse diceretur quod non esse, aut etiam posse non esse, non possit intelligi: nam secundum proprietatem verbi istius, falsa nequeunt intelligi; quae possunt utique eo modo cogitari, quo Deum non esse, insipiens cogitavit: et me quoque esse certissime scio, sed et posse non esse nihilominus scio; summum vero illud quod est Deus, et esse, et non esse non posse, indubitanter intelligo. Cogitare autem me non esse, quandiu esse certissime scio, nescio utrum possim; sed si possum, cur non et quid quid aliud eadem certitudine scio? Si autem non possum, non erit jam istud proprium Deo.
8
8.
8
Caetera libelli illius tam veraciter et tam praeclare sunt magnificeque disserta, tanta denique referta utilitate, et pii ac sancti affectus intimo quodam odore fragrantia, ut nullo modo propter illa, quae in initiis recte quidem sensa, sed minus firmiter argumentata sunt, ista sint contemnenda, sed illa potius argumentanda robustius, ac omnia cum ingenti veneratione et laude suscipienda.

Intertext edge

Open linked passage

Note