Gebhardus Salisburgensisfl. 1075
Epistola ad Hermannum Metensem
Mete 1.6
Choose a text
More by Gebhardus Salisburgensis
—
10262 Epadhem
1.1
Epistola ad Hermannum Metensem
1.1
Venerando in Christo Patri et Domino, HERIMANNO sanctae Metensis Ecclesiae episcopo GEBHARDUS frater et coepiscopus, quidquid potest in Christo melius.
1.2
Mandavit jam secundo, charitas tua mihi meisque in persecutione sociis, indicare tuae paternitati quid in hac Ecclesiae dissensione tenendum sentiendumque censeamus, ut respondere valeas his qui contraria sentiunt et loquuntur. Nos autem, moduli nostri non ignari, ad instruendam prudentiam tuam nequaquam prorumpimus, quod non minus ridiculum foret quam si quis solem facibus adjuvare vellet. Huc accedit quod, sicut facultas hoc non ministrat, sic nec voluntas suggerit. Taediosum namque et supervacaneum videtur, illos praeparandis responsionibus operam dare, quos nemo dignatur audire. Rarum infortunii genus est quod patimur, qui et in multis accusamur, et tamen nullum excusandi locum habere possumus. Seniores namque nostri, scilicet contrariae partis episcopi, eam cum suis sacerdotibus humanitatem in agendis causis exhibere dedignantur quam nec propriis mancipiis quemquam oportet denegare, non utentes in nobis exemplo beati Job dicentis: Si contempsi subire judicium cum servo et ancilla mea.
1.3
Ex quo enim haec inter nos dissensionum scandala oriri coeperunt, nunquid illos, licet frequenter et devote orando, exorare potuimus quatenus, ad reformandum Ecclesiae formam, et nos illos audire et audiri ab illis concederent, promittentes, si parti illorum justitiam favere constaret, nos sine dubio sententiam illorum secuturos
1.4
Sed fortasse ignorantibus incredibile videtur quod dicimus, tantae dignitatis et reverentiae viros afflictis fratribus non solum compassionem non exhibere, sed et justitiam denegare. Ad faciendam verbis nostris fidem, propter legationes quibusdam illorum privatim directas, ipsas personas exprimimus cum quibus in publico colloquio vivis vocibus haec tractata sunt; scilicet archiepiscopum Coloniensem, episcopos Babinbergensem, Spirensem, electos( electum) Treverensem, electos( electum) Trajectensem. Istis pene omnibus Saxoniae et Thuringiae majores, ubi condictum est, obviam venerunt, et, in ea quam praediximus sententia concordantes, ultro se discutiendos obtulerunt, ea conditione ut, si causam suam juxta leges et consuetudines ecclesiasticas defendere non possent, sanioribus illorum consiliis acquiescerent, non confusionem hoc reputantes, si, meliora et viciniora saluti ab illis discentes, errorem suum relinquerent.
1.5
Haec in auribus omnium qui aderant non contentiose, sed humiliter proponentes nihil profecimus. Et nunc super haec omnia, fratres et domini nostri, nihil fraternis calumniis et supplicationibus moti, ea qua coeperunt erga nos induratione perdurant, nobis quidem audientiam denegantes; aliis, quibus valent et quantum valent, sinistra de nobis insinuant; nos seductos et seductores, nos perfidos, nos imminentium malorum caput et causam esse testantur. Quod sicut incessanter, ita nec efficaciter docent. Adjuvat enim sacerdotalem doctrinam regalis munificentia, quae uno eodemque incitamenti genere et doctores facundos et auditores dociles reddit et capaces. Tantum persuadendi studium tanta plurimorum credulitas subsecuta est, ut etiam oves nostrae vocem nostram non audiant, sed alienos sequantur. In locis siquidem de quibus nostrae partis pontifices expulsi sunt, doctrinae sibi locum vindicant, ibique, in Ecclesiis non suis, oves ad se non pertinentes usurpatae praedicationis pabulo ad hoc usque informaverunt, ut pastores pios non solum despicere, sed etiam persequi dignum arbitrentur.
1.6
Ergo si eousque prodit iniquitas nostra ut nullum de aberratione nostra dubietas locum habeat, et magis plectendi simus quam audiendi, oportuit tamen viros qui ejusdem nobiscum sunt nominis et officii convertendis fratribus potius quam perdendis studere, errantibus viam veritatis ostendere, et salutaribus monitis divisa membra ad unitatem lucrari. Hoc bonum esset et acceptum coram Salvatore nostro, ut qui de plenitudine ejus abundantius acceperunt, acceptam prae aliis gratiam in alterutrum administrarent, sicut scriptum est: Qui audit, dicat: Veni. Bonum quidem esset, et fraternitatis amatoribus competens, in tali, ut aiunt, praecipitio positos, etiam nolentes retinere, quanto magis eos qui summo id desiderio expetunt, et rectiora docentibus obedire in promptu habent. Non grave aut inhonestum arbitrantes sic ab aliis vinci, ut et ipsi suum errorem vincerent.
1.7
Postremo, si tantae obstinationis essemus ut veritatis sermo in nobis non caperet, ipsi tamen impiis iniquitatem suam annuntiando animas suas liberarent. Nobis autem, quorum calamitatis adeo cupidi sunt, carbones ignis congererent; quia tunc nobis major confusionis cumulus accresceret, quando, agnita veritate, ab eis de ignorantia excusationem non haberemus.
1.8
Age nunc, charissime Pater et domine, quandoquidem nos indigni judicamur quos verbum veritatis erudiat, cum domus exasperans simus; tu tamen, cui, pro commorandi vicinitate, colloquendi cum eis facilior aditus patet; quem etiam, tam pro vitae quam dignitatis honestate, repulsam pati non oportet: tu, inquam, pro nobis verbum fac; tu tibi inter nos mediatoris vicem assume. Audi ab eis quod audiamus; ex te disce quod doceas; inquire quibus ecclesiasticis sanctionibus causam suam probent, nostram vero improbent; quatenus per te illos audiamus, quos per se ipsos audire non contingit, et quod proprii oris officio impetrare non potuimus, per allegantis reverentiam consequamur.
1.9
Quod si, tuae charitati acquiescentes, hanc a te vicissitudinem exigunt ut, sicut suam nobis, ita nostram illis sententiam insinues, dic quod nosti, dic quod nihil novum, nihil inusitatum cudimus, nihil a nobis quasi ex nobis, sed quod audivimus et vidimus, quod patres nostri narra verunt nobis, nihil de nobis praesumentes, sed potius contenti stare et tenere traditiones quas didicimus, nihil per contentionem, nihil per argumentationum versutiam, quae inimica est fidei. Quod nec propositi nostri est, nec aetatis; quin potius ea quae hujusmodi sunt aetati decentius lascivae relinquimus, his quidem qui ad hoc exercitatos sensus habent, non, juxta Apostolum, ad discretionem boni et mali, sed ut ingenii sui subtilitate et linguae volubilitate id quod justum est, quasi recte pervertant. Nostri autem nec officii est, nec studii esse debet, ut dicamus bonum malum, et malum, bonum; sed ut Domini nostri aemulatores, quantum ipse concesserit, studeamus reprobare malum, et eligere bonum
1.10
Hac itaque puritate contenti, eo, quod in praesenti versatur negotio, hoc solum tenemus quod Ecclesia catholica semper tenuit, quod ab initio coeptae Christianitatis usque ad monstruosa haec tempora, stabile et inconvulsum perstitit, scilicet quod excommunicatis non est communicandum. Haec namque dissensionum causa est et seditionum, quod illi ab excommunicatis non abstinent, et non abstinendum docent. Nos vero et abstinemus, et abstinendum persuademus, praecipue ab illis qui a praecipua et prima sede excommunicantur. Quae diversitas contraria docentium sacerdotum vere facta est ruina populi, vere multorum radix malorum. Ex qua tot male fecundi rami pullulantes in universa Ecclesia varios fructus protulerunt, et quotidie proferunt. Quorum fructuum amaritudo amarissima non tam ramis quam radici ascribenda est. Quidquid enim studia partium delirant, quidquid in hac rerum turbulentia a subditis perverse agitur, juste in capita perversa docentium[ videtur deesse vocula recidit, relabitur, vel similis]. Vere nunc impletur quod scriptum est: Egressa est iniquitas a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. Hi namque qui veritatis praecones dicuntur, quibus credita sunt eloquia Dei ad evangelizandum populo Dei, si id ipsum dicerent omnes, et non essent schismata in eis; si more speculatorum providerent quatenus contentio inter eos aut non oriretur, aut orta, collatis ex more fraternitatis tractatibus, sedaretur; dubium non est quin illorum in assertione veri unitatem unitas etiam populi sequeretur, et adhuc in suo statu permanens antiquam pacem obtineret Ecclesia, quae nunc, inimicorum suorum pedibus exposita, inaudita contritione conteritur, et incomparabili tam corporum quam animarum strage cruentatur. Cujus sanguis non incongrue de manibus illorum requiritur qui, eam in sui procuratione suscipientes, contra eam dogmatizando transgredi fecerunt populum Dei.
1.11
Nos igitur et qui nostrae partis sunt, quibus etiam Ecclesiae disciplina commissa est, ipsi Ecclesiae in hoc satisfacimus, quia nihil docuimus vel docemus praeter id quod didicimus. Si inquirimur unde, a quibus didicerimus, certe multos et nequaquam obscuri nominis doctrinae nostrae astipulatores habemus. Apostoli nos docuerunt, apostolorum successores, apostolicae sedis pontifices; praeter illos, imo secundum illos, aliorum Patrum copiosa multitudo, qui notae sanctitatis et auctoritatis sunt, quorum doctrina fulget Ecclesia, et qui cum Domino regnant in coelis, et in terris miraculis coruscant; quorum sanctionibus non ignorantia vel negligentia, sed studio reluctari, quid aliud est quam spiritum, qui per eos locutus est, blasphemare? Istis sine dubio, et non nobis adversantur quicunque ab excommunicatis ante canonicam examinationem non abstinent, et non abstinendum docent. Talia enim praedictos Patres concordi et assidua prohibitione vetasse non solum hi sciunt qui ex scriptis illorum acceperunt, verum etiam rudes et illitterati, qui, etsi legem ignorent, tamen ea quae legis sunt ex inveterata et nunquam mutata consuetudine didicerunt. Haec itaque, quae legislatorum talium unanimitate statuta, usu antiquissimo huc usque stabilita sunt, quandoquidem apertis oppositisque impulsionibus quassari nequeunt, quasi ex latere machinationes parantur ad decipiendas illorum opiniones[ forte, animas] qui minoris intelligentiae aestimantur.
1.12
Et quia apud tales etiam non leviter agitur, ut in adeo triti lateque patentis itineris ductu exorbitent, juxta iter scandalum ponitur, dum quaedam vitia veritati ad subversionem veritatis illis proponuntur. Audivimus enim quosdam contrariae partis clericos, de sua scientia gloriantes, id studii habere ut de sacris undique codicibus illas sententias colligant quas sancti Patres ad cohibendam illorum sacerdotum intemperantiam condiderunt, qui in proferendis sententiis praecipites sunt indiscrete ligando vel solvendo. Vere in his, ut in omnibus, laudabiles atque amplectendae illorum sententiae, qui omnium sic curam gerebant, ut et praelatos a praecipitatione compescerent, et subjectorum innocentiae defensionem necessariam providerent.
1.13
Verum illi qui, ad hoc quod persuadendum susceperunt, ista introducunt, bono, at non bene utuntur. Nam quod sancti doctores ad communem profectum tam eorum qui praesunt quam qui subjacent constituerunt, hoc isti procul dubio ad contemptum episcopalis ministerii, et ad suscitandam inter pastores et oves discordiam assumunt. Quod in hoc profecto patet, quia illas solummodo sententias quas suae persuasioni commodas existimant auditoribus suis inculcant, aliis prorsus silentio oppressis, quas nihilominus Patres catholici de eadem re statuerunt, quaeque ad hanc litem dirimendam ita necessariae sunt ut nullo modo sine illis juste diffiniri valeat. Quae vero illae sint, nequaquam a nobis docendi sunt. Ipsi enim melius nobis sciunt multos Ecclesiae doctores multimodis[ multis modis] et verbis hoc instituisse, ut, si quando de sententia excommunicationis contradictio oboriretur, canonicis discussionibus utriusque partis diligens examinatio fieret, et sic excommunicatoris sententia aut probaretur aut emendaretur.
1.14
Haec et his similia praedicti fratres, quasi incognita nec aliquid ad rem pertinentia, dissimulantes, ad hos suos sequaces instruunt ut, temere et absque omni probatione legitima prolatam in se sententiam contemnentes, jugum disciplinae penitus excutiant. Cumque ignorent minime hoc etiam antiquitus scitum esse, quod pastoris sententia, sive justa sive injusta, timenda tamen sit; illi homines sub anathemate positos securos, et de timenda illa a nostra diversione[ nobis diversa] nihil sollicitos reddunt: illa Scripturarum testimonia frequenter replicando, in quibus hoc astruitur, quod qui innocentem maledicit, sibi plus nocet quam cui nocere appetit, aliaque in hunc modum. A quibus sanctorum verbis nequaquam nos dissentimus, quin potius cum amore et reverentia recipimus, studentes, quantum divina largiente gratia possumus de illa pastoralis officii abusione et nobis cavere, et aliis ut caveant persuadere. Illis autem qui haec ad suae partis adjumentum plus aequo intorquent, cum tali moderamine assensum praebemus, ut nequaquam ultra terminos constitutos illorum vestigia prosequamur: non adjicientes ut hoc ex illorum documentis subintelligamus, quod jam suos auditores subaudire fecerunt; hoc scilicet ut, si quis excommunicatus injuste se excommunicatum nudis tantum verbis asserit, excommunicatoris sententia protinus irrita judicetur. Si stabit haec consequentia, jam a nullo excommunicato abstinet; quia nullus eorum se juste judicatum esse fatetur: sed non est aequa partitio ut subjecti ita audiantur quatenus praelati inauditi praejudicium patiantur, sicut dicitur: Non esse justum mediatorem, qui sic unam partem audit, ut nihil alteri reservet.
1.15
Quod si haec noviter emergens doctrina in Ecclesia fructificare coeperit, antiqui Patres in vanum laboraverunt, qui id modis omnibus satagebant, id conati sunt, quatenus in uno Christi corpore, quod est Ecclesia, nec ab excellentioribus membris minora gravarentur, nec inferiora superioribus resultarent. Multae illorum constitutiones, causae quae inter nos ventilatur congruentes, hoc novo dogmate frustrantur et in irritum cadunt. Quorum synodicas et decretales sententias si hic inserimus, fortasse fastidium legentibus ingerent, eo quod tritae sunt et tam usu quam auctoritate notissimae. Quandoquidem autem illi qui contraria agunt tam serenae luci caliginem inferre conantur, necessarium ducimus, contra ingruentes novitatis hujus obscuritates, antiquam et notam Ecclesiae lucernam super candelabrum ponere, ut quod illi tanto conatu oblivioni tradere conantur, nos ad memoriam revocemus, satis aestimantes ad defensionem nostram nota replicare quam ut nova introduxisse videamur.
1.16
Sancti Patres in Nicaea congregati, cum juxta institutionem apostolorum, et eorum apostolicorum qui ante synodum Nicaenam fuerunt, decernerent de his qui communione privantur, seu ex clero seu ex laico ordine, ab episcopis, ut hi qui abjiciunt et qui abjiciuntur[ videtur deesse vocula innotescerent, vel similis], ita subjunxerunt: Requiratur autem ne pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet episcopi vitio videatur a congregatione seclusus. Qualiter autem quibusve modis inquirendum sit, nihilominus addiderunt his verbis: Ut ergo decentius inquiratur, bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrare; et caetera quae sequuntur.
1.17
Igitur qui ad decentem rei hujus inquisitionem concilia celebranda esse decreverunt, nequaquam, ut nunc moris est, arbitrati sunt ad probandam eorum qui abjecti sunt innocentiam hoc posse sufficere, si passim vageque in suos excommunicatores absentes convitia et obtrectationes eructent. Ergo qui contra sacros canones Nicaenos, nulla condicta synodo, nulla praecedente inquisitione, canonica communione privatos in communionem recipiunt, audiant si ejusdem concilii statuta tam leviter violanda sint et contemnenda; audiant quid sanctus Gregorius de auctoritate quatuor conciliorum principalium, quorum istud praecipuum est, sentiat. Siquidem in epistola Alexandrino, Antiocheno, Hierosolymitano patriarchis directa, sic ait: Sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere et venerari me fateor, quia in his, velut in quadrato lapide, sanctae fidei structura consurgit, et cujuslibet vitae atque actionis norma consistit. Quisquis eorum soliditatem non tenet, etiamsi lapis esse videatur, tamen extra aedificium jacet.
1.18
Item, post pauca, de iisdem conciliis: Quia, dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit quisquis praesumit aut solvere quos ligant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit.
1.19
Audiant etiam qui tanto adnisu sancti ac magni concilii Nicaeni statuta annullare satagunt, specialem de illo beati Leonis sententiam: Leo episcopus Anatholio episcopo. Non trecentis, inquit, decem atque octo episcopis, quantumlibet copiosior sit numerus sacerdotum, vel comparare se audeat vel praeferre; cum tanto divinitus privilegio Nicaena synodus sit consecrata, ut sive per pauciores sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum.
1.20
Item de eadem re: Sancti et venerabiles Patres in urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos, in toto orbe terrarum, in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuerunt praesumitur, sine cunctatione cassatur: Ecce nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt, in quorum temporibus illae penitus leges destruuntur, quas sancti doctores usque in finem mundi mansuras praedixerunt.
1.21
Quandoquidem igitur synodo cujus hic testimonia inserta sunt, omnes synodi quae authenticae sunt, quasque Ecclesia recipit, principatum concedunt, singulas aliarum sententias annectere non tam necessarium est quam prolixum. Unum tamen e pluribus de Sardicensi concilio excerpere, non abs re ducimus. In hujus namque concilii praefatione, cum de diversis diversorum conciliorum regulis tractaretur, ita tandem subjunctum est: Sed in his omnibus illa sequi debemus quaecunque a Nicaeno concilio et a sancta atque apostolica Romana[ Ecclesia] non discrepare videmus.
1.22
Quod autem in ejusdem concilii capitulo 17 invenitur, illos velimus attendere qui tam facile etiam quorumlibet episcoporum, nedum Romani pontificis sententiam sine legali examinatione rescindunt; quasi discussione non indigeat quidquid illorum verbis sive justum sive injustum asseritur. Continetur autem sic in praefinito capitulo: Si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito et aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem. Et, paucis intermissis, sic demum concluditur: Tamen, priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum qui fuerat a communione separatus, ante cognitionem nullus debet praesumere ut eum communioni societ.
1.23
Ecce in hoc loco specialiter de illo excommunicationis genere agitur, quod, iracundia grassante, committitur, quod propero et aspero motu acceleratur; et tamen summopere cavetur ne vel sic excommunicatum ante diligentem examinationem aliquis recipiat.
1.24
Haec et his similia in conciliis et in Romanorum praesulum decretis quasi usque ad fastidium inculcantur. Nec hoc quidem intermittitur, qualis utrosque vindicta sequatur: istos, si excommunicatis scienter et ante utriusque partis justam examinationem communicant, latebrasque defensionum, quominus ad satisfactionem perducantur, praetendunt; excommunicatos autem, si ante audientiam communicare praesumpserint, si causae suae adesse neglexerint, si infra constitutum terminum coram suis excommunicatoribus causam suam non peregerint, si interdictum sibi ministerium usurpaverint; quae quia nulli incognita sunt, latius hic enumerare nec necessitas exigit, nec brevitas epistolaris admittit.
1.25
Sed quia adversus ista excusatio locum non habet, fortasse ex ipsis quiddam nobis objicitur, quod in praedicto capitulo statutum est; quod nos quidem, sicut alia quaedam, compendii causa reticuimus, illud videlicet ubi dicitur: Quia oportet ei qui abjectus est non negare audientiam roganti; et ille episcopus qui eum juste vel injuste abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur. Hinc, ut putamus, ad excusandas excusationes, occasiones sumunt, quasi propter hoc, examinatio, sicut debuit, fieri non debuisset, quod excommunicator ad probandam vel improbandam sententiam eis patientiam non exhibuerit.
1.26
Ad quod refutandum non Scripturarum testimonia, non canonum auctoritas, sed ipse rerum gestarum ordo respondeat. Notum enim omnibus circumquaque est, anathema illud de quo agitur in synodo Romana quae( 1080) prima Quadragesimae hebdomade ex more celebrata est prolatum fuisse. Quod cum in partes Teutonicas insonuisset, in proximo Pascha, episcopi qui in civitate Babinperga festum illud celebrarunt, in die sancto, inter missarum solemnia multa et inhonesta in dominum papam vitia jaculantes, omnibus qui congregati sunt denuntiaverunt ex tunc in reliquum nequaquam pro apostolico habendum esse; ibique incipientes, pertransierunt per universum regnum eadem praedicando, adjunctis sibi et aliis ejusdem verbi ministris. Quod si talia se ea necessitate aggressos esse obtendunt quod audientia eis denegata fuisset, judicent omnes qui sanum sapiunt si in tali temporis intervallo hoc ullo modo fieri potuerit quatenus, post agnitionem prolatae in se sententiae, sedem apostolicam pro discutienda causa interpellassent, eaque hoc denegante in praedicto loco et tempore hanc seditionem commovissent. Liquet profecto quod, etsi voluntas hoc illis suggereret, sicut nec fecit, tamen temporis angustia non pateretur. Unde totum illud pariter comprobatur, quod nec discussio facta est, nec ut fieret quaesitum est vel denegatum. Constat ergo temeritatis potius impulsu quam necessitatis id actum esse ut excommunicati ante probationem legitimam in communionem reciperentur. Quod quemadmodum praefatis conciliis et decretis invenitur adversum, ita etiam non nostro, sed virorum apostolicorum Gregorii atque Leonis[ judicio] omni auctoritate vacuum et sine cunctatione cassandum. Et quia non minus ecclesiasticis consuetudinibus quam legibus refragatur, praedictis duobus testibus, tertium, beatum Augustinum conjungendo, triplicem funiculum faciamus. Qui, ad Casulanum presbyterum scribens, inter alia sic ait: Sicut praevaricatores legum divinarum, ita et contemptores consuetudinum ecclesiasticarum coercendi sunt. Item ad Januarium. Omnia talia, quae nec sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, nec episcoporum conciliis statuta reperiuntur, nec consuetudine universalis Ecclesiae roborata sunt, resecanda existimo.
1.27
Verum de militibus Dominicis interim tacendo, ad ipsius Domini illorum verba veniamus, dicentis in Evangelio: Non est discipulus super magistrum. Vere evangelicam et apostolicam doctrinam ante tempus judicaverint qui tam inordinate non solum sententiam summi pontificis, sed et ipsum condemnantes judicaverunt, sententia indiscussa, auctorem sententiae, inauditum, inconvictum nec confessum, sed neque conventum vel commonitum! sententiam quidem, quae tali tempore a synodo Romana promulgata est, quando nulla de praesidente contradictio fuit; ipsum praesidentem, cui tunc temporis non solum ea quae in istis partibus est Ecclesia, sed illa quae in toto orbe diffusa est debitam subjectionem exhibuit; illum, inquam, suo et non synodali judicio refutaverunt, et alium, qui paulo ante a sede apostolica damnatus est, eidem sedi quae illum damnaverat, pontificem- designaverunt, Romana Ecclesia nec conscia nec consentiente. Quid igitur canonum testimoniis ad improbanda haec judicia indigemus, quae nec similitudinem sensatorum judiciorum tenent, sed quasi prima fronte plena blasphemiae apparent? Nam, ut verum fateamur, nihil in sanctorum Patrum scriptis contra hujusmodi praesumptiones specialiter edictum nos invenisse meminimus, quia insaniae non erat lex ponenda. Ex abundanti autem ab antiquis doctoribus statutum est contra illas imperitorum episcoporum infestationes, quae, etsi ab adversantium insidiis procedant, nonnullam tamen aequitatis imaginem praetendunt, scilicet induciis, evocationibus, discussionibus, aliisque juxta tenorem judiciorum. Ad istorum cautionem distinguendam si auctoritas a nobis requiritur, non Scripturarum excerpta sed volumina opponimus, sicut est liber decretorum pontificalium, qui pene totus in talium discussione cuditur. Sed ne nihil horum ad praesens induxisse videamur, illud saltem beati Gregorii inseramus, quod ad Joannem Defensorem euntem in Hispanias scribit de Stephano episcopo, qui injuste esse se depositum conquestus est. Primum, inquit, diligenter quaerendum est si judicium ordinabiliter est habitum, si alii accusatores, alii testes fuerunt; deinde causarum qualitas, si, accusato praesente, sub jurejurando contra eum testimonium dictum est, si respondendi locum habuit, si examinatio personarum accusantium ac testificantium regulariter facta est; quod si forte haec solemniter acta non sunt, in Ecclesia sua omnibus modis revocetur. Hi vero qui eum contra Dei timorem et statuta canonum condemnaverunt, ad agendam poenitentiam mittendi sunt sex mensibus, ita sane ut, si alicui eorum mortis contigerit imminere discrimen, viatici benedictio non negetur.
1.28
Videant ergo praedictorum judiciorum mediatores, si in Romani praesulis refutatione vel unum de illis sancti viri praeceptis observaverint, quae ille in unius cujuslibet episcopi discussione observanda esse decrevit.
1.29
Huc accedit quod multis sanctorum statutis diffinitum est ut nullus episcopus, nisi in legitima synodo et suo tempore, apostolica auctoritate convocata, judicari aut damnari possit; et quod sine primae sedis auctoritate concilia rata esse non possint. Haec qui quaerit, invenire poterit in scriptis apostolicorum Julii, Damasi, Marcelli, Gelasii aliorumque, beato Isidoro idipsum attestante.
1.30
Mirandum igitur est viros prudentes adeo nota oblivioni tradidisse, qui, nulla existente synodo, illum episcopum judicantes reprobaverunt sine cujus auctoritate nec episcopum aliquem damnare, nec generale concilium licet congregare. Ecce novus ordo judiciarius, ecce matura Domini sacerdotum judicia! Isti judices si eo quo judicaverunt judicarentur[ judicio], ita ut a subditis suis eamdem praedamnationis vicem reciperent quam praelato suo impenderunt; nequaquam hoc ecclesiasticum judicium, sed vere furorem tyrannicum nominarent. Nec id mirum; nam, ut de episcopis taceamus, certe nulli hominum, cujuscunque professionis vel conditionis sit, tale judicium jure competit, quale in ullum processit qui a nullo homine judicandus est. Sicut ille, apostolicae doctrinae adhuc nescius, canonum ignarus, Nicodemus dixit: Nunquid lex nostra judicat quemquam, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat?
1.31
De illo autem( Guiberto) quid dicamus, qui, ad supplendum hujus depositi locum, tam provide deligentium dispositione erectus est? Vere de illo hoc dicimus verisque testibus approbamus, quod, etsi jam pro suis erratibus nec damnatus esset nec damnandus, sed et sedem illam vacantem invenisset, cui nunc superstite pontifice adulterinus invasor deputatus est, tamen, teste beato Leone, nulla ratio sineret ut inter episcopos haberetur, quem nec clerus elegit nec populus expetivit. Cumque ejusdem Leonis atque Coelestini sententiis diffinitum sit ut nullis invitis episcopus detur, quanto minus illi Ecclesiae nolenti episcopus aliunde superponendus erat, quae sui incolumitate pontificis et concordia potita est.
1.32
Ergo quia cum hujusmodi portionem ponere non acquievimus, maledicimur et persecutionem patimur, et velut tantae discordiae auctores traditi sumus nos et nostra in direptionem omnibus qui in circuitu nostro sunt. Vere, ut aiunt, ab illis qui haec faciunt, discordamus, sed non amore discordiae, imo timore perpetuae damnationis, certi quod anathema nobis esset sine fine, si in talibus nos contingeret vitam finire.
1.33
Ecce ut jussisti, o dilectissime praesul, quid in hac re mediocritati nostrae videatur, charitati tuae expositum est. Si autem a prudentioribus potiora audiemus, obaudire parati sumus, ea tamen inter nos et eos qui a nobis diversa sentiunt vicissitudine servata, ut non per ambages vel extrinsecus detortas verisimilitudines res agatur. Nec bonae quidem aestimationis est, ibi exquisitis circumquaque argumentis inniti, ubi de ipsa re tot speciales atque diffinitivae sententiae, quae nulla possunt ratione convelli, a sanctis Patribus promulgatae sunt, ita ut nullum dubietatis scrupulum reliquerint. Ecce, omni tergiversatione remota, causae a nobis expositae sunt de hoc quod excommunicatis, quibus illi communicant, non communicamus; quod apostolicae sedis pontifici, et beati Petri vicario abrenuntiare non praesumimus; quod, eodem vivente et cum Romana Ecclesia concorditer agente, alium ad eamdem sedem eligere aut eligentibus consentire non acquiescimus. Ergo si illi qui contraria gerunt, verioribus et praepollentioribus documentis ea licere approbant quae nos illicita esse demonstravimus, aequum est ut rectiora docentibus et auditum et assensum accommodemus.
1.34
Sed his quae ad rem pertinent omissis, vitia[ convicia] et vituperationes, ut dicitur, in Dominum apostolicum dictitant; quid hoc nostra interest? Si de vita illius agitur, nos non pro vitae suae consideratione illi obedimus, sed pro ministerio collatae in illum dignitatis. Nam meritorum suorum qualitas sacerdotali officio non praejudicat. Quapropter quantumlibet docte, quantumlibet artificiose in reprehensiones illius invehantur, tamen convicia pro accusatione recipienda non sunt. Ipsi enim, ut sapientes, norunt probe hunc vere confusum et praeposterum ordinem esse, si illum, quem sine accusatione vel discussione praedamnaverunt, nunc tandem post factum judicium accusent et discutiant.
1.35
Sed et in hoc, ut audimus, studium exhibent, quatenus ex multis Scripturarum collectionibus suis sequacibus ostendant quanti sit reatus perjurium incurrere, et nomen Domini in vanum assumere. Et de episcopis, sicut paulo ante praediximus quia insontes damnando sibi plus nocent quam quibus nocere cupiunt, quae quidem sunt rationem veritatis habentia, si quando suo vel loco vel tempore proferuntur, quiddam enim aliud quam quod sonant, suggerere putantur, ad percutiendam simpliciorum fratrum infirmam conscientiam, quatenus eis sub specie pietatis laqueum injiciant, et quasi vera dicendo fallant; diligentius autem intuentibus, ad nostrae controversiam causae nihil pertinere videntur. Quomodo enim ad litem inter nos agitatam hoc pertineat, in quo prorsus nihil discordamus, sed ex utraque parte unum idemque fatemur? Nam quis sanae mentis perjurium grave peccatum esse dubitet? Similiter, quod de illa praecipiti sententiarum prolatione dicunt, dicimus, sed ad quod dicendo tendunt, non prosequimur. Verba illorum aliud sonant, aliud sapiunt. Quod contra inordinatas episcoporum promulgationes ab antiquis Patribus generaliter disputatur, ita laudamus ut nullatenus, sicut modum[ modo] nolunt, speciatim alicujus episcopi sententiam temere et absque probatione refutemus. Item de perjurio id ipsum quod et illi, imo quod omnes dicunt, dicimus; quia ingens animae periculum est et modis omnibus cavendum. Illa autem divinae legis praecepta quibus innituntur, licet omni veneratione dignissima sint, non tamen ut illi intelligi volunt intelligimus: videlicet ut quidquid quisque juret, indifferenter et sine retractatione servandum sit; quin potius hoc, quod scriptum est: Non pollues nomen Dei tui in vanum; Non perjurabis in meo nomine, cautione[ caute] omnibus observandum esse credimus, ut aut nihil jurent quae juranda non sunt, et quae jurata servari nec debent nec possunt, vel servata in aliud majus aut aeque magnum periculum inducunt. Si qui doctores subditos suos aut omnino non jurare, aut aliis juramentis, si qua necessitate fiunt, diligentiam adhibere non docent, sed, quolibet modo fiant vel facta sint, exsolvenda praedicant; talis doctrina nullo unquam tempore sana exstitit; minime autem in isto, in quo pene omne quod loquitur populus, conjuratio est.
1.36
Quorsum autem haec praedicamenta tendant, omissis ambagibus, quasi ad vivum tangendo edisseramus. Hoc sine dubio suis machinationibus moliuntur, ad hoc sequaces suos perducere satagunt, quatenus quod summum nefas est fas esse putent, ita quidem ut qui propriis gravantur, alienis communicare non timeant peccatis, communicando excommunicatis, ut, nulla suadente ratione, sed pro libitu saecularis potentiae, illius potestatis a se jugum projiciant in qua Dominus et Salvator noster totius Ecclesiae posuit principatum, ut in sedem adeo specialiter constitutam violenter irruentibus consensum et auxilium praebeant.
1.37
Ad persuadendas autem tales blasphemias quia convenientia testimonia non inveniunt, ratione et auctoritate deficientes, ad juramenta confugium faciunt, quasi, jurationum suarum necessitate, necessario illa perpetranda sint quae propheticis, evangelicis et apostolicis institutis aperta fronte refragantur. Propheticis quidem, sicut in Deuteronomio legislatorem et prophetam dixisse novimus: Qui superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Deo tuo, ex decreto judicis morietur homo ille, et auferes malum de Israel; evangelica autem tuba intonat: Non est discipulus super magistrum; apostolorum autem et apostolicorum, et quantae in illos animadversiones procedant, qui contra sedem beati Petri ejusque successores se erigant, per singula evolvere, supersedimus; quia tritum et prolixum est. Illud tamen sancti Gregorii quarti, quo expresse sacerdotes sedi apostolicae adversantes denotantur, non reticendum putamus: Sit, inquit, ruinae suae dolore prostratus, quicunque apostolicis voluerit contraire decretis, nec locum deinceps inter sacerdotes habeat; sed extorris a sancto fiat ministerio.
1.38
Et post pauca: Quia majoris excommunicationis dejectione est exigendus cui sanctae Ecclesiae commissa fuerit disciplina, qui non solum praefatae sanctae Ecclesiae jussionibus parere debuit, sed etiam aliis ne praeterirent insinuare. Communiter autem omnibus timendum est quod ipse primus apostolorum de primo suo successore loquitur: Si quis, ait, nunc contristaverit Christum, qui ei cathedram credidit, non recipiet; et ideo nec ipse recipietur in regnum coelorum. Dicant ergo qui verba legis ad destruendam legem assumunt, si propter aliqua juramenta in illas praevaricationes recidendum sit quae in Veteri Testamento morte mulctantur, in Novo autem, sicut Discipulus veritatis docet, a Christo et a regno coelorum separant. Quicunque in istis se transgressuros jurejurando spoponderunt, nunc sero de juramenti cautela provident. Certissime enim constat quia ipsa hora qua jurabant quod non jurandum esse ignorabant, polluerunt nomen Dei sui, et assumpserunt nomen Dei sui in vanum.
1.39
Igitur cum apostolis a Domino dictum sit: Nolite omnino jurare, nonne contra Dominum fuit ut episcopi, apostolorum vicem tenentes, illum episcopum qui principis apostolorum vicem tenet, abjurarent et proscriberent? Audire ergo velimus e duobus contrariis, quorum alterutrum infirmari necesse sit, utrum tamen Ecclesiae magis eligendum sit: an quod prophetae, quod apostoli, quod ipse denique prophetarum et apostolorum magister instituit; seu quod contra haec omnia moderni pontifices, imo ex pontificibus palatini conjuratores effecti, noviter conflaverunt? Sed, ut de sublimioribus Ecclesiae documentis taceamus, utrum major reverentia debetur illis 318 qui in urbe Nicaea in nomine Domini congregati sunt, an istis qui praetererito anno Brixinae convenerunt adversus Dominum et adversus christum ejus? Nam quod illi Spiritu sancto, ut credendum est, dictante in sancta illa et nominatissima synodo condiderunt, hoc ipsi absque synodali conventu in curiae tribunalibus abjuraverunt. Siquidem Nicaeni canones communione privatos nullatenus absque legitima examinatione recipiendos docent; isti autem a sancta et apostolica sede excommunicatos non solum sine discussione receperunt, verum et, ad ignominiam et confusionem totius ecclesiasticae regionis, ex ipsis anathematizatis apostolicum sibi elegerunt, vel, ut verius fateamur, apostolicum illum nominantes apostatae angelo configuraverunt; quem etiam eidem sedi, a qua damnatus est, esse imposituros jurejurando polliciti sunt; et nunc quidem, ut quod inique promiserunt, crudeliter adimpleant, in ore gladii, in sanguinis effusione non modica, in sacrilega bonorum beati Petri vastatione grassantur.
1.40
Sed nec regni profligationibus, nec ecclesiarum destructionibus parcitur, dum illorum conjuratio effectu non careat. Illi vero quorum ad haec perpetranda flagitia cruento ministerio utuntur, homines quidem litterarum expertes, ideoque ad seductionem suam creduli, ita novis illis de cavendo perjurio dogmatibus infecti sunt, ut levius atque venialius putent quorumlibet scelerum mensuram implere, quam stultae ac praevaricatoriae promissionis suae vota infringere; non attendentes quod et illa juramenta quae ex more fiunt et legitima dicuntur, interdum, propter varios rerum intercidentium eventus, gravioris reatus timore rescinduntur; sicut saepe milites a suis saepe famulis, sive satellitium sibi professis, juramenta more usitato exigunt et accipiunt. Qui si versa vice promissores fidei ad exercenda latrocinia invitantur, vel ad tractandam principis aut virorum ecclesiasticorum necem, seu ad infringendas ac spoliandas ecclesias, seu ad raptum sacratarum Deo virginum; nunquid non jam stultum esset eos qui invitantur ad utrorumque perniciem expetitam opem ferre, et, sub nomine fidelitatis, perfidiae et crudelitatis opera implere? Sic etiam episcopis, ducibus, aliisque in sublimitate positis ab Ecclesia vel fisci hominibus sacramenta exhiberi solent. Qui si juxta legum constitutiones, ut aliquando fit, a suis honoribus destituuntur, juratores sui, cum alios sortiuntur dominos, ab anteriorum jurata fide et subjectione se subtrahunt. Isti, quandoquidem non voluntarie, sed compulsi juratoriam promissionem irritam faciunt, quid mirum si ab aliquibus ligandi atque solvendi potestate praeditis illius culpae indulgentiam consequantur, quam ex inopinata necessitate magis quam mala voluntate inciderunt? Sed novi dogmatistae, longe aliter judicantes, talium absolutionum ministros, subversores atque perjuriorum persuasores nominant, ideoque eos super cathedram Moysi jam non sedere astruunt; quia Moyses dixit: Non perjurabis. Quod si haec litterae vetustas absque nova spiritus discretione immutabiliter tenenda est, possunt quidem dicere et ipsum Moysen Moysi cathedra descendisse. Ipse enim qui dixit: Non perjurabis, dixit etiam: Non occides; et tamen post frequenter intulit: Qui hoc vel illud fecerit, occidatur.
1.41
Propter quas sententiarum varietates, neque praedictarum culparum remissores Moysi, nec Moyses ipse sibi contrarius est; sed dispensatoria sacrarum institutionum edicta, ad aliud et aliud relata, utrobique tamen veritati et justitiae consona sunt, et causarum ordini congrua. Ecce legislator propter hoc legalem sententiam immutat, ut a legis transgressione coerceat. E contrario novi legislatores propter hoc legum transgressores facti sunt, ut conjurationis suae sententia non immutetur. Sunt autem ex ipsis episcopis qui non se cum aliis juramento obligatos fatentur, et tamen in eamdem sententiam votum vovisse non negant; cui illorum facto non aliud quam conspirationis culpam parvi faciunt novimus. Si qui autem conspirationis culpam parvifaciunt, Chalcedonensis concilii statuta relegant, ubi, inter juratores et conspiratores nullo discrimine habito, utrique pari censura plectuntur.
1.42
Quandoquidem igitur hanc promissionem suam, cujuscunque vocabuli sit, tanta cautela custodiunt, eum pace illorum inquirimus quo ordine, qua ratione novum illud votum antiquiori praeferant, quod in die ordinationis suae voverunt, cum ad summum sacerdotium promovendi de fide et obedientia interrogarentur. Credimus enim memoriae illorum non excidisse quod in sacro illo episcoporum et cleri conventu, ad promerendam promotionem suam beato Petro suisque vicariis et successoribus fidem et subjectionem se servaturos promiserunt; qui tamen nuper ad injuriam ejusdem principis apostolorum successori ejus promissam fidem et subjectionem publica professione abnegaverunt. Illud ex antiquorum sanctorum Patrum auctoritate edocti fecerunt; in isto autem solam mundanae potestatis voluntatem exsecuti sunt. Quomodo ergo hoc pluris faciunt, quod in cubiculo sive in aula regis inter palatinos strepitus conspiraverunt, quam illud, quod coram sacro altari sanctisque sanctorum reliquiis sub testimonio Christi et Ecclesiae professi sunt?
1.43
At fortasse, ad suam defensionem nostram vero exprobrationem, illius juramenti quod nobiscum commune habent necessitatem praetendent, dicentes se juratam fidelitatem infringere veritos nisi regiae voluntati morem gererent. Ad quod respondendo, de illis inhonestum aliquid eloqui non praesumimus. De nobis autem, quotquot principi fidem juravimus, hoc vere et irrefragabiliter attestamur quod, si, nostro consilio animatus nostraque ope fretus, illud agressus esset unde tantum animae periculum, tantum regni et regii honoris defectum incidisset, sine dubio et sacramenti violatores et fidei existeremus, et non tantum ecclesiasticae regionis, sed et reipublicae publici hostes adjudicaremur. Quamvis enim senior dignitate, aetate tamen juvenis fuit cui haec fidelis sponsio facta est. Quapropter id potius fidei erat, quatenus provectiorum aetas juvenilis animi irrationabiles motiones magis mitigaret quam noxia assentatione incitaret. Hoc, inquam, fidei esset et officii; sed, sub fidei specie, nocitura persolvere, contra fidem et officium est, sicut sanctus Ambrosius testatur in libro III De officiis, ubi de Herodiani sacramenti nefanda adimpletione tractat. Quod aestimatum est, inquit, fidei esse, amentiae fuit. Item in eodem libro, de exhibendi officii discretione: Officium est, ait, depositum servare et reddere. Sed interdum commutatio fit aut tempore aut necessitate, ut non sit officium reddere quod acceperis, velut si quis, contra patriam opem ferens barbaris, pecuniam apertus hostis reposcat, vel insanienti gladium depositum non neges, quo ipse se interimat, nonne solvisse contra officium est? Item: Est etenim nonnunquam contra officium promissum solvere, sacramenta custodire, ut Herodes, qui juravit, et necem Joannis praestitit, ne promissum negaret.
1.44
Item post aliqua: Unusquisque simplicem sermonem proferat, nec fratrem cirumscriptione verborum inducat, nihil promittat inhonestum. Ac si promiserit, tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe est. Saepe, inquit, plerique se constringunt jurisjurandi sacramento, et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse, sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt. Et paulo post: Melius est votum non solvere, quod sibi is cui promittitur nolit exsolvi. Non semper promissa solvenda sunt omnia. Denique ipse Dominus, sicut Scriptura indicat, frequenter suam mutat sententiam.
1.45
Sanctus Isidorus in libro Sententiarum: Non est, inquit, servandum sacramentum quod male et incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae cum ea permanendi fidem polliceatur; tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio. Similiter in libro Soliloquiorum: In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum. Quod incaute vovisti, ne facias; insipiens est promissio quae scelere adimpletur. Sed et Venerabilis Beda in Explanatione evangelica, quae publice quotannis in Ecclesia pronuntiatur in decollatione sancti Joannis Baptistae: Si forte, inquit, aliquid nos incaute jurasse contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, consilio illud salubriore mutandum noverimus. Et paulo post: Non solum in jurando, sed in omni quod agimus haec est moderatio solertius observanda, ut si talem forte in lapsum versuti hostis insidiis incidimus, ex quo sine contagio surgere non possimus, illum potius evadendi aditum petamus, in quo minimum periculi nos perpessuros esse cernimus.
1.46
Mirandum igitur non est seniores Scripturarum peritos, cum de juramentis verbum facerent, nihil de praedicta jurandi cautione attigisse, sed hoc solummodo ad probandum suscepisse, de quo nunquam quaestio mota fuit. Nullus enim negat, sed omnes aeque fatentur perjurium malum esse. Ergo si malum est, imo quia malum est, caveant prudentes ne sic jurent quatenus pejerare compellantur, hoc pro certo scientes quia se ipsos male et incaute jurando destruere possunt; legem autem Domini et legem Patrum nostrorum jurando destruere, Deo propitio, non possunt. Ecce in praelibatis catholicorum Patrum sententiis satis demonstratum est quod juramenta injuste promissa et in majus periculum vergentia[ mutare] cogimur, qui anihil iniquum juravimus.
1.47
Sed dicitur nobis: Fideli principi jurastis, cui si fideles esse vultis, fidem domino apostolico et obedientiam abnegate, et abnegationem illam juramento vel scripto firmate, et ab excommunicatis a sede apostolica non abstinete, et non abstinendum docete; quod si non feceritis, velut infideles, regiae sententiae subjacebitis. Dura propositio, et antiquae illi quodam modo conformis, qua dicitur: Si vis amicus esse Caesaris, sacrifica diis; quod si non feceris, punieris. Si eam quam jubemur fidelitatem regi impendimus, non tantum coram isto rege sed coram omnium regum Rege perfidiae reatum incurrimus, nam omnes divinarum legum sponte violatores, sicut Scriptura docet, apostatae efficiuntur. Quomodo ergo ad apostasiam et perfidiam quasi pro jurisjurandi religione constringimur, qui nihil nisi fidem jurasse dicimur? Mira res! fidem juravimus, et nisi perfidiam faciamus, perjuri dicimur et infideles; nihil unquam juravimus, nisi quod salvo ordine nostro fieri posset.
1.48
Videamus igitur si sacerdotalis vel ordinis vel officii sit ad hoc consilium vel opem ministrare ut Christianus princeps a Christiana lege homines cogat discedere, et discedere nolentes publica animadversione persequatur; ut, fugatis sacerdotibus, Sanctuaria Dei, quasi haereditate possideat; ut oblationes fidelium et patrimonia pauperum, suis suorumque usibus incomparabiliter[ irrecuperabiliter] usurpet; ut, Neronis exemplo, Petrum et Paulum iterum in membris suis pati faciat; ut Simonem Magum rursus contra Simonem Petrum excitet; ut intret in sanctificationem cum superbia, ubi usque modo fideles, in corde contrito et humiliato, pro remissione peccatorum suorum nudis pedibus in ecclesiam[ introire] consueverunt; ut loca sanctorum sanguine consecrata famulorum sancti Petri cruenta strage polluat. Nunquid pastoralis officii est talibus actu vel consilio participare? Nunquid fidelitati competit regibus persuadere ut, Christi tunicam et sacerdotum ejus vestimenta scindentes, scindi a se regnum mereantur?
1.49
Sed haec omnia novi doctores fidelitati attribuunt, dicentes se quidem beato Petro atque sedi apostolicae devotos existere; sedenti autem super sedem illam insolitas injurias merito irrogari, qui in homines immeritos, regem scilicet et episcopos, tam insolitam damnationis sententiam promulgavit. Quibus respondendum est quod, etsi in illis synodalibus judiciis districtio mansuetudinem excessisset, ita ut domnus apostolicus plus solito et non pro materia super eos manum congravarit, decuerat tamen orthodoxos episcopos, catholico principi[ suadere] quatenus sic injuriam suam ulcisceretur ne divinam ultionem in se provocaret, ne Ecclesiae regulas penitus confunderet, ne caedibus, incendiis, vastationibus id ageret quod ecclesiasticis discussionibus agendum erat.
1.50
Aliud, quod attendendum est, velimus attendere tam illos, quam qui ab illis edocti sunt ut credant haec omnia licite et impune committenda propter urgentem praecedentis injuriae necessitatem, omnemque hujus discidii culpam ad inchoationis primordia referri. Audiant, inquam, quod, etiamsi Christianae vel ecclesiasticae religionis esset talibus injuriis tales vicissitudines rependere, certe nec hoc modo inexcusabiles fieri possent: nam apostolicae animadversionis, qua se injuriatos causantur, ipsi potius causa exstiterunt, et unde se accensos conqueruntur, hoc ipsi prius incenderant; ideoque injurias non tam retulerunt quam intulerunt. Cum enim primum ad initiandam hanc rem Wormatiae confluxissent, ubi omnis quam patimur calamitas exordium sumpsit, nullam adhuc dominus papa excommunicationis vel anathematis sententiam destinavit, sed ipsi( primitiae discordiarum), ipso ignorante et nihil minus putante, praelationi suae superba et repentina temeritate abrenuntiaverunt. Initia dolorum haec primum. Hoc fermentum totam Ecclesiae massam corrupit. Quod si quis negat, facile probari potest, si gestae rei et temporis series recenseatur. Conventus enim ille, de quo dicimus, inter Nativitatem Dominicam et sequentem Quadragesimam constitutus est, ita distantibus spatiis ut quaecunque gererentur Romam synodi tempore differri possent. Sed ante eamdem Nativitatis Dominicae festivitatem, cum rex natalitium diem Andreae apostoli Bapinberg celebrasset, tanta adhuc inter regnum et summum sacerdotium concordia viguit, ut omne quod ibi in destituto ejusdem loci episcopo alioque substituto actum est, totum jussioni et obedientiae Romani imputaretur pontificis. Et ipse quidem princeps hoc verbis, hoc litteris a sede apostolica charitative directis injunctum sibi fuisse testatus est. Ecce manifesta indicia huc usque permanentis concordiae. Quid ergo tam cito intercidere potuit, ut ille, qui in proximo ante Nativitatem Domini tantae in Ecclesia magnificentiae fuit ut ad nutum illius digni tatum mutationes fierent; idem paucis post Nativitatem diebus, inconventus, inauditus, totius etiam ignarus dissensionis, proscriberetur? Ab illa enim die, qui tanti habitus est ab eis, imo ab omnibus, nullam eorum legationem accepit, usque dum illa veniret qua dictum est: Descende, descende, interdicimus tibi omne jus papatus; aliaque hujusmodi.
1.51
Dicant ergo hujus legationis compositores, qui conventui Wormatiae habito intererant, ubi gratis a se jugum disciplinae projecerunt, ubi sanctae obedientiae libellum repudii conscripserunt, ubi novam hanc mundo legem condiderunt ut servus principis summo pontifici cathedram episcopalem interdicendi jus habeat: dicant ergo, dicant; et si non nobis, tamen Ecclesiae juste adversus eos proclamanti respondeant quibus praecedentibus causis talia ex debito recompensarint. Si autem competentem rationem reddere non possunt, imo quia non possunt, fateantur necesse est novae se confusionis auctores, antiquae pacis autem et quietis perturbatores, legum divinarum et humanarum destructores. Sed utinam fateri mallent, quam tueri quod perperam admissum est, et fatendo potius corrigere, quam defendendo multiplicare! Haec faciat Deus, et haec addat ut, quandoquidem coeptis suis omnia confusa respondere conspiciunt, tandem ad cor redeuntes, non adjiciant ut similem principio finem faciant!
1.52
Finis epistolae S. Gebhardi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).