Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio
Cont 1.4.2.30
Choose a text
More by Gerhohus Reicherspergensis
—
11474 Coauinp2
1.4.2.1
PSALMUS LXIV SIVE LIBER DE CORRUPTO ECCLESIAE STATU AD EUGENIUM III PAPAM. PARS SEPTIMA. PSALMUS LXV.
1.4.2.1
Jubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini ejus, date gloriam nomini ejus, etc. Psalmus iste ac duo continuatim sequentes in splendidam Moysi faciem tendunt, cum a littera legis mysticum sensum trahendo inde materiam sumunt. Nam praesens hic psalmus inde trahit materiam, ubi scriptum est in libro Numeri:« Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque, et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter, et vasa ejus, obtulerunt principes Israel et capita familiarum munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus, etc..» Non sine grandis mysterii significatione factum est, quod completo atque erecto tabernaculo jubente Domino singuli duces per singulos dies offerunt munera in dedicatione altaris, et omnium eadem sunt munera, ut Dominus ordinavit. Nempe primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Juda acetabulum argenteum pondo trecentorum triginta siclorum, phialam argenteam habentem septuaginta siclos juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium, mortariolum aureum centum viginti siclis aureis plenum incenso, bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum, hircumque pro peccato, et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Similiter singuli duces reliquarum tribuum quisque in die sua obtulerunt munera ejusdem quantitatis et pretii. Aequalia obtulerunt universi, et non fatigatur calamus Moysi duodecies eadem dicere per singulas duodecim tribus eisdem verbis eisdemque plene syllabis.
1.4.2.2
Quid hoc sibi vult, nisi quia mysterium grande isto quoque loco legis littera subtegitur. Igitur et hunc ad eum respicimus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, qui in semetipso legem adimplevit, quemadmodum dicit:« Nolite putare, quia veni legem solvere; non veni solvere, sed adimplere.» Utique adimplendo et hanc partem legis vocavit ad se, quos voluit ascendere in montem, et venerunt ad eum, et fecit ut essent duodecim cum eo, et ut mitteret eos praedicare, et dedit eis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi daemonia.« Et cum,» inquit Marcus,« audissent sui, exierunt tenere eum. Dicebant autem: Quoniam in furorem versus est.» At ille vere et unice beatus vir non in furorem versus erat, sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabatur die ac nocte, quippe qui ipsum totius legis sacrarium erat. Tunc meditabatur legem implere, id est secundum praesens legis hujus mysterium duodecim spiritualium castrorum duces ordinare. Nam et hoc respiciens eisdem apostolis dicit alio loco:« Amen dico vobis quod vos, qui reliquistis omnia, et secuti estis me, in regno, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel.» Dixerat enim illi Petrus:« Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? Multum eos honoravit, multum honorem et grande praemium signavit, cum illis ita respondit. Vult enim intelligi se quidem Dominum esse tabernaculi coelestis, ipsos autem duces fore tribuum Domini, de quibus Psalmista cum dixisset:« Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum,» continuo subdidit:« Illic enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel ad confitendum nomini Domini;» et quod illis ducibus duodecim filiorum Israel jussum est facere vel offerre corporaliter, hoc ab ipsis vel per ipsos implendum fore spiritualiter. Quando enim erectum unctumque et sanctificatum est cum omnibus vasis suis tabernaculum istud coeleste, cujus secundum exemplar tabernaculum istud Moyses fecit? tunc utique quando tabernaculi pontifex Jesus Christus Filius Dei sanguinem suum fudit, in quo universam Ecclesiam, quanta collecta fuerat ab origine mundi, remissionem peccatorum conferendo unxit et sanctificavit. Subsecuti denique confestim principes isti boves et plaustra obtulerunt ad portandum tabernaculum vel tabernaculi sanctuarium, dum patriarcharum et prophetarum fidem per mundum universum praedicandam susceperunt. Hoc modo ipsi plaustra sunt, ipsi rectores, ipsi portitores Ecclesiae sunt.
1.4.2.3
Obtulerunt singuli acetabulum argenteum pondo centum et triginta siclorum, qui numerus ex unitate centena et ternario deceno consistens unius Dei triumque personarum recte significat fidem. Phialam quoque argenteam habentem septuaginta siclos, qui numerus ex denario, septenarioque compositus, evangelicam septiformis Spiritus sancti gratiam et legis, cujus decem praecepta sunt, veram designat scientiam. Obtulerunt etiam mortariolum aureum centum triginta siclis aureis incenso plenum, id est Christum Dei Filium consona voce praedicaverunt, cujus de virgine concepti corpus aureum, corpus immaculatum omne in se continens purae orationis incensum pretiosum, mortis passione pro nobis est contribulatum. Haec illi obtulerunt, haec ad laudem, et gloriam Dei praedicaverunt singuli die suo, id est unusquisque secundum mensuram gratiae vel revelationis, quam accepit a Deo, ab uno eodemque Domino Spiritu sancto. Et alii quidem plures, alii pauciores ad fidem traxerunt. Sed idem omnes eodem Spiritu et eodem sensu praedicaverunt quemadmodum isti principes tribuum alii plura, alii pauciora suae tribus millia sub manu habuerunt, sed omnes aequalia, cuncta eadem vasa obtulerunt. Et illi quidem similam in vasis; similam, inquam, visibilem oleo visibili conspersam obtulerunt, isti autem spiritum legis in littera latentem veram et invisibilem similam praedicaverunt, verum et vitalem cibum animarum credentium.
1.4.2.4
Obtulerunt nihilominus bovem et arietem et agnum anniculum in holocaustum hircumque pro peccato, et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec, inquam, principes nostri singuli obtulerunt. Nam praedicantes aliis, ne ipsi reprobi fierent, semetipsos afflixerunt, semetipsos etiam passionibus objecerunt. Nam ipsi sunt, quorum singuli in psalmo, quem nunc versamus, dicunt: Et locutum est os meum in tribulatione mea, holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. Istorum namque principum totus iste psalmus vox est, ac si dicat quisque eorum: Etiam in tribulatione positus aliis praedicabo, et ut ipsi ad idem meo inducantur exemplo, et hic interim offeram tibi holocausta medullata, id est, me ipsum factum holocaustum medullatum totum interiori charitatis igne combustum, incensis arietibus, incensis bobus et hircis omni repugnantia, omni extollentia, omni foeditate vitiorum carnis et spiritus. Nam idcirco quinque sunt arietes, quinque sunt agni, quinque sunt hirci, quia videlicet in quinque sensibus caro, cum licet, lascivit. Concordat sensui nostro
1.4.2.5
Titulus :
1.4.2.6
. IN FINEM CANTICUM PSALMI RESURRECTIONIS. Mittit namque hic titulus auditores attentos in finem, quando completo aedificio coelestis tabernaculi dedicandum est ipsum tabernaculum resurretione universali, quod nunc de die in diem fabricatur, quoadusque omnibus columnis et tabulis cum omni structura ejus consummatis elucescat dies dedicationis, quae intelligitur dies resurrectionis universalis, cujus aurora jam spargit polum, dum sancti posthac resurrecturi corporaliter nunc resurgunt spiritaliter complantati, videlicet non solum similitudini mortis Christi per holocausta medullata et caetera sacrificia in hoc psalmo notata, sed etiam similitudini resurrectionis ejus jubilando, et gloriam laudi ejus dando, qui et primitias resurrectionis in semetipso exhibuit resurgens a mortuis multis corporibus sanctorum cum ipso resurgentibus, et ejusdem resurrectionis gloriam promisit non electis tantum de Judaea, sed etiam vocatis ex multitudine gentium de omni terra. Propter quod dicitur:
1.4.2.7
Jubilate Deo omnis terra. Jubilate Deo, ut sit canticum laus vestra, et ut sit canticum psalmi, psalmum dicite nomini ejus. Et hoc quidem universale universalis spei canticum est, ut omnes jubilemus, qui resurrecturi sumus, propter quod et universaliter dicit hic psalmus: Jubilate Deo, omnis terra. Psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudi ejus, etc.
1.4.2.8
Verumtamen et saepe dicto pugnatori decantat, quo ordine sperare debeat, quo tenore liberatrix gratia speranda proponatur. Iniquitatem, inquit, si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. Ac si dicat: Si ego, qui pugnare debeo contra legem, quae est in membris meis, iniquitatem eorumdem membrorum meorum dilexi et libenter aspexi, tacitus, non exaudiet Dominus, ut gratia sua liberet me de corpore mortis hujus. Nam aspexi, inquit pro eo, ut dilexi diceret, ideo videlicet, quia ad id, quod diligimus, frequentius oculos retorquemus. Propterea exaudivit Deus, quia locutum est, ut praedixi, os meum in tribulatione mea, confessus sum in infelicitate mea, scilicet in carnis repugnantia et dixi: Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum, offeram tibi boves cum hircis. Per arietes omnem repugnantiam carnis, per boves extollentiam, per hircos omnem malorum operum foeditatem vult intelligi, quae omnia se offerre dicit, dum confitendo et poenitendo punit.
1.4.2.9
Hoc sine dubio pertinet ad canticum resurrectionis, quia sic agendo prima resurrectione, quae est animae, resurgit. Judaei ex justitia legis sperabant temporalia bona, et sibi solis resurrectionem beatae vitae, licet in ea non intelligerent alia bona vel oblectamenta nisi terrena. Propter quod quaestioni Sadducaeorum de septem viris mulieris respondere non poterant nescientes inde solutionem Christi:« Neque nubent, neque nubentur,» non est enim necessaria successio, ubi non erit decessio. Contra hanc praesumptionem et superbiam illorum ostenditur in hoc psalmo ad eamdem spem resurrectionis pro fide gentes quoque vocatas, ut quo praecessit Christus primitiae resurgentium, eo nostra tota suspendatur intentio. Unde vocatur canticum resurrectionis in finem, id est, exsultatio de resurrectione futura per Christum, quae et psalmi dicitur, quia propter hanc bene operari monemur.
1.4.2.10
Hac igitur spe Ecclesia laeta primo monet omnes de resurrectione Christi, qui vitam dat, gaudere. Secundo incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut quos unum exspectet praemium, una fides conjungat, ubi illa opera Dei exponens aperte dicit gentes resurrecturas repulsis Judaeis, ibi: Venite et videte opera Domini. Tertio gentes monet Deum benedicere quod, licet nos tribulationibus probet, tamen ducit ad regnum: Benedicte, gentes, Deum nostrum. Quarto non jam rudes sed devotos monet, ut suae liberationis exemplo amplius confidant in Domino, ibi: Venite et audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum. Ergo sicut dictum est in isto cantico resurrectionis in hoc solemni tripudio universalis dedicationis tabernaculi, quod fixit Deus, et non homo, jubilet non sola Judaea, sed omnis terra invitantibus ad hoc festum dedicationis universam terram Sanctis Apostolis, ac dicentibus:
1.4.2.11
VERS. 2. Jubilate Deo omnis terra. Quinque terrigenae et filii hominum simul in unum dives et pauper, Judaeus et Graecus, Barbarus et Scytha, masculus et femina pariter jubilate pro gaudio istius dedicationis, pro festo videlicet resurrectionis. Jubilate in cordibus vestris ista magnifice gaudendo, ut ipsum gaudium nostrum sit plenum, et ita mirificum, quatenus nec silentio tegi, nec eloquio explicari valeat. Ne autem talis jubilatio cordium remanens in occulto non aedificet foris eam bonis operibus ostendendo ad Dei gloriam, non tamen ostentando ad jactantiam.
1.4.2.12
Psalmum dicite, id est, opera bona facite non nomini vestro dilatando, sed nomini ejus, qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum, posuitque in tabernaculum suum, vel potius vos ipsos fecit tabernaculum suum, in quo cunctis diebus, quibus nunc militat, suosque hostes de vobis et in vobis expugnat, festum vobis futurae dedicationis praeparat, quod tunc perficietur, cum debellatis inimicis omnibus canet novissima tuba non jam concitando milites ipsius ad pugnandum, sed excitando ad resurgendum:« Canet enim tuba illa, et mortui resurgent incorrupti et nos immutabimur,» id est, omnino sanctificabimur, et dedicabimur, qui nunc in tabernaculo isto bene militamus, quique ipsi tabernaculum Dei sumus, de quo alias dicitur:« Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.» Et tunc absterget Deus in illa dedicatione omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, sed jubilatio perpetua. Ut ergo ad illam sempiternam jubilationem veniatis praeparati et exercitati, etiam nunc jubilate ac psalmum dicite nomini ejus bene operando.
1.4.2.13
Neque vobis inde captetis gloriam; sed date gloriam nomini ejus, non industriae vestrae sicut Judaei, qui meritis suis dant justitiam, et gentibus invident gratiam. Si gloriari oportet, non expedit quidem, non glorietur homo in virtute sua, sed in Domino, qui ad hoc elegit infirma mundi et ea, quae non sunt, ut confundat fortia, et ea, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro coram illo, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, deponit potentes de sede, et exaltat humiles. Unde nimis timendum est ne gratiam quam dedit humili, subtrahat eidem de ipsa gratia superbienti. Quia ergo non virtus humana, sed Divina operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate, magnopere timendum est, ne, si opus divinum voluerimus attribuere humanae virtuti, gratia subtrahatur. Sic accedit Judaeis qui, cum dicerent: Videmus, caeci facti sunt. Sic accidit hujus mundi philosophis qui dicendo se sapientes, stulti facti sunt. Sic omnis, qui se existimat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit, nec pro aliqua dignitate vel generis nobilitate sic vane gloriantibus judicii divini severitas parcit. Si enim Deus naturalibus ramis olivae ultra mensuram suam nimis elatis non pepercit, quomodo ramis oleastri contra naturam tali olivae insertis vane gloriando excrescentibus parceretur? Vide ergo bonitatem Dei et severitatem; bonitatem quidem in eos, qui olivae inserti jubilando et bene psallendo dant gloriam non sibi, sed nomini ejus in omni terra; severitatem vero in eos, qui inter Dei dona non Deum, sed se glorificantes et de sua virtute gloriantes decidi meruerunt. Ideo cum prius dixerim: Jubilate, quod ad gaudium spectat, ne forte quis exsultet sine tremore, cum alias dictum sit:« Servite Domino in timore; et exsultate ei cum tremore,» nunc dico:
1.4.2.14
VERS. 3. Dicite Deo, quam terribilia sunt opera tua, Domine! Vos ipsi, qui cum exsultatione jubilatis Deo pro aliquo dono vobis collato in re vel in spe, simul in tremore ac timore tremendi ejus judicii dicite ipsi Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! Quis ad plenum pensare valeat, quam terribilia sunt opera tua, Domine, cum proximos tuos Judaeos repuleris, et filios amicorum tuorum patriarcharum quasi hostes, imo vere hostes et inimicos devastaveris?
1.4.2.15
Quod nimirum justo judicio fecisti, quoniam in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui, ex amicis tuis geniti. Non suffecit eis mentitos esse multoties in multitudine virtutis tuae, verbi gratia, cum dicerent, in Beelzebuth ejicere te daemonia, et, Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit, quin insuper adhuc ad cumulum suae nequitiae in multa multitudine virtutis tuae, cum tu ex mortuis resurrexisses, et multa corpora sanctorum suscitasses, emerunt a militibus tui Sepulcri custodibus tale mendacium, quod apud eorum posteros divulgatum adhuc manet et manebit usque in finem saeculi, caecatis hoc ipso mendacio Judaeis omnibus exceptis paucis reliquiis juxta vaticinia prophetarum salvandis et salvatis. Ideo non solum tunc mentita est iniquitas sibi, sed et mentientur tibi mendacio, non tibi sed illis nocivo, qui amant ipsum mendacium reliquiis illis inde liberatis, quas tu veritas liberas.« Nam et ego Israelita sum,» ait Apostolus, cum de reliquiis ageret partim salvatis et partim salvandis, etiam se computans inter hujusmodi reliquias. Et in omnibus quidem tuis operibus agnoscitur multitudo virtutis, quia tu operatus es opera, quae nemo alius fecit, videlicet non ut caeteri sancti aliena virtute divisiva, precibus impetrata, fecerunt mirabilia, sed in multitudine ac plenitudine virtutis tuae propriae agens imperiose, verbi gratia imperans ventis et mari, et obedierunt; imperans daemonibus ut tacerent vel exirent, et obedierunt; imperans mortuis ut resurgerent, et obedierunt. Hanc multitudinem virtutis tuae centurio ille agnovit, qui tibi dixit:« Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.» Dic, inquit,« verbo,» videlicet non deprecativo, sed imperativo, et sanabitur puer meus. Atque ut humana quoque ratiocinatione comprobaret se verum dixisse, addidit:« Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit.» Ergo, inquit,« verbo tantum dic, et sanabitur puer meus.» In omnibus hujusmodi mirabilibus factis tuis abundavit tibi multitudo propriae tuae virtutis. Unde quando inter talia preces fudisti ut in suscitatione Lazari, hoc fecisti pro solo exemplo, non tibi, sed nobis necessario, quoniam tu in multitudine virtutis tuae omnia, quaecunque voluisti, fecisti, quorum hoc fuit praecipuum, quod potestatem habens ponendi animam tuam et iterum sumendi eam propria potestate in multitudine virtutis tuae resurrexisti, et alios tecum resurgere fecisti, et in te ipso primitias dormientium item in multitudine virtutis tuae suscitandorum dedicasti. Revera non solum tu in multitudine virtutis tuae surrexisti, sed etiam illos in eadem virtute suscitasti, quoniam et tibi mors ultra non dominabitur, et de illis fidelissime creditur, quod qui in testimonium tuae resurrectionis jam peractae, ac nostrae adhuc futurae surrexerunt, ulterius ad sepulcra non redierunt, sed jam stolas geminas acceperunt, quod etiam de beatissima virgine Maria, quamvis certa non affirmetur assertione, tamen aestimatur pia opinione, ut videlicet stolam geminam non solum in anima, sed etiam in spiritu glorificata jam acceperit, cujus corpus, ut fertur, humanitus quidem a sanctis apostolis fuit sepultum, sed in sepulcro postea non est inventum, sicut et corpus Dominicum post sepulturam suam non est in sepulcro inventum.
1.4.2.16
Nec mirum, si in multitudine virtutis tuae, qua matris virgineum corpus resuscitasse fideliter aestimaris, mentientur tibi inimici tui, cum etiam in multitudine virtutis indubitatae, qua Divinum propriae carnis tabernaculum triduana sepultura complicatum, denuo erectum dedicasti, mentiantur tibi inimici tui. Et tu quidem virtutis hujus opus mirificum proprio testimonio commendasti dicendo:« Solvite templum hoc, et post triduum reaedificabo illud.» Item:« Sicut fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.» Sed inimici tui nihilominus negantes hoc templum corporis tui reaedificatum sive dedicatum, sed mentientur tibi, ut hoc ipsum mendacium tibi, non ipsis ad honorem proveniat. Inimici hominis domestici ejus aliquando sic de illo mentiuntur, ut ejus per mendacium gloria minuetur, sed tua gloria per hoc amplius magnificatur, quod in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Si enim de te mentientibus inimicis non fuisset crucifixus. Nam si te in multitudine virtutis tuae principes cognovissent, non te crucifixissent. Si non fuisses exaltatus in cruce, non omnia traheres ad te: neque tu, granum frumenti, posses multiplicari fide populorum. nisi mortificatus fuisses mendacio judiciorum. Creditum est ergo inimicis tuis de te mentientibus ac te seductorem sive magum dicentibus, ut virtus in infirmitate perficeretur, imo et multitudine virtutis tuae multitudo infirmitatis nostrae absorberetur, et morte tua mors nostra moreretur juxta illud: O mors, ero mors tua. Similiter adhuc haereticis aliis que falsiloquis de te mentientibus amplius claresci veritas eloquiorum tuorum defendentibus orthodoxis ipsam doctrinam tuae veritatis in multitudine virtutis.« Non enim erubesco Evangelium,» ait Apostolus;« virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum et Graeco.» Judaeus tamen incredulus Evangelio tuo contradicens mentietur tibi, quia multitudinem virtutis tuae in eo non vult videre, sed mavult invidere gentium saluti. Ut ergo amplius invidendo videat, unde torqueatur,
1.4.2.17
VERS. 4. Omnis terra adoret te, et psallat tibi. Quia rami naturalis olivae fracti sunt, rami silvestris oleastri pro eis inserti ferant fructum pinguedini radicis congruum. Abraham principalis radix olivae« tres vidit, et unum adoravit.» Sed isti carnales filii Abrahae opera ipsius Abrahae nolunt facere, quia te Deum verum nolunt adorare, imo quaerunt te interficere. Hoc Abraham non fecit: Abraham Pater istorum exsultavit, ut videret diem tuum, et vidit, et gavisus est; isti autem et viderunt et oderunt et te et Patrem tuum. Propterea istis reprobatis, et gentibus eorum loco subrogatis dilatetur Ecclesia toto terrarum orbe diffusa, et sic omnis terra, id est omnis Ecclesia in omni terra te adoret, te timeat, te diligat, te sequatur, ut dum jugiter per vestigia tua graditur, ad coelestia promissa te ducente pervenire mereatur. Adoret te veritatem, et in te veritate adoret Patrem veracem, quia« veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate,» dum Spiritu sancto eos vivificante ac sanctificante, simulque te veritate ipsos illuminante corde puro et conscientia bona et fide non ficta diligunt illum, et in illo de ipsius Filium unigenitum, qui ex ipso Patre natus ante initia omnium saeculorum, et ex matre virgine genitus es in fine saeculorum. Propterea aeque ut Patrem tuum Deum verum te nihilominus Deum verum simulque hominem verum consubstantialem Patri simul et matri omnis terra, id est omnis Ecclesia simul cum Patre adoret corde credendo ad justitiam et ore confitendo ad salutem. Psallat tibi operibus fidei congruentibus. Et ne inter operandum surrepat inanis gloria proprii nominis jactantia, psalmum totius bonae operationis dicat, et ascribat nomini tuo, non suo.
1.4.2.18
Hic apud Hebraeos interponitur Sela, et apud nos Diapsalma. Sela interpretatur Semper, quia semper nomini Domini est psallendum. Diapsalma, distinctio psalmi, notat hic personas mutari. Facta etenim apostrophe convertitur ad alloquendos ipsos adoratores, de quibus quasi absentibus fuit locutus.
1.4.2.19
VERS. 5. Venite, inquit, et videte opera Dei. Quidam codices habent: Omnis terra adoret, psalmum dicat nomini tuo, Altissime, quod idem est, ac si dicatur: Quanquam in multitudine virtutis mentientes tibi inimici tui, te negent Altissimum pro eo, quod te vident novissimum virorum cum iniquis reputatum: tamen absque omni vera contradictione tu Filius Altissimi simul cum illo et in illo es unus Altissimus aeque ut Pater tuus adorandus, o Altissime, propter Divinitatem tuam semper altissimam et propter humanitatem tuam gloria et honore Divinitatis coronatam et exaltatam non ad mensuram, sicut exaltantur sancti caeteri, quorum nullus dicitur Altissimus, quantalibet gloria inveniatur sublimatus: verbi gratia, Petrus vertex apostolorum nimis est honorificatus, et post illum sive cum illo caeteri amici tui nimis honorati sunt. Nullus tamen inter omnes illos est Altissimus tibi comparandus. O Altissime, non solum in tua excelsa Divinitate, sed etiam in tua ineffabiliter exaltata humanitate. Sic lapis, quem reprobaverunt mendaces mendacia sua fabricantes, exaltatus et in caput anguli factus est Altissimus, et hoc est mirabile in oculis nostris. Ad hoc ergo mirabile spectaculum simplici oculo contemplandum venite, et videte vos, gentes, veritatem quaerentes, quam reprobant Judaei mentientes.
1.4.2.20
Super hunc locum beatus Gregorius papa dicit in homilia:« Sciendum est valde ut in omni quod agimus, omnipotentis Domini semper consilia occulta timeamus, ne, dum mens nostra exterius fusa a sua voluptate se non revocat, intus contra eam judex terribiliter adversa disponat. Quod bene Psalmista intuens ait: Venite, et videte opera Dei, quam terribilis in consiliis suis super filios hominum. Vidit itaque quod alius misericorditer vocatur, alius justitia exigente repellitur: et quia alia parcendo, alia Dominus irascendo disponit, expavit, quod penetrare non potuit: et quem non solum investigabilem, sed etiam inflexibilem vidit, terribilem in consiliis esse memoravit.»
1.4.2.21
Venite itaque credendo, et videte intelligendo, quia nisi credideritis, non intelligetis. Videte opera Domini, quia Dominus est iste Filius hominis, et facit mirabilia magna solus, quia una cum Patre ac Spiritu sancto ipse solus est altissimus, praesentissimus et secretissimus, misericordissimus et justissimus, ideoque terribilis in suis consiliis super filios hominum, inter quos quem vult indurat, et cui vult miseretur suo secretissimo consilio discernens quem induret, quemque mollificet, sive quem de fluxo, et lubrico faciat solidum. Quod nimirum facere illi est consuetum,
1.4.2.22
VERS. 6. Qui convertit mare in aridam, id est amara, turbida, procellosa gentium corda convertit ad fidei soliditatem et castitatis ariditatem. Talis arida sitit imbrem coelestis gratiae, et desuper compluta reddit fructum sanctimoniae. Et illi, qui conversi sunt in aridam, non tamen evaserunt adhuc flumen fluxae mortalitatis, in qua more fluminis velut unda supervenit undae, alia veniunt, alia transeunt, alia transitura succedunt. Sed qui credunt in Christum, non suffocantur, aut merguntur sub flumine isto, quoniam in flumine isto pertransibunt pede, sicut quondam filii Israel pertransierunt pede sicco per medium Jordanis arca Dei praecedente, atque viam in medio fluminis pandente. Hi in curribus et hi in equis venerunt, qui populum Dei pedibus mare Rubrum transeuntem cum Pharaone persecuti sunt et in mediis fluctibus obruti sunt. Sed filii Israel pertransierunt pede absque curru superbiae vel equo lasciviae. Sic et modo in flumine mortalitatis undosae quisque pedestris, id est humilis facilius transit, quam si vectetur equis aut curribus Aegyptiacis elatus, videlicet superbiae vehiculis.
1.4.2.23
Et est quidem in transitu isto nonnulla moestitia, dum nescit homo, utrum sit perventurus ad littus aeternae stabilitatis. At cum pervenerimus illuc, ibi laetabimur in ipso, qui sicut olim convertit mare Rubrum in aridam faciens viam populo suo, et sicut fluenta Jordanis divisit: ita et modo per baptismum traducit populum suum submerso spiritali Pharaone cum omni comitatu suo, atque per fluenta praetereuntis mortalitatis traducit gradientes pede humilitatis non saltantes pede superbiae, de quo alias dicitur:« Non veniat mihi pes superbiae.» Veniet autem hic pes superbiae, si laetabimur in nobismetipsis, aut in hujus mundi vanitate, ac non in Domino. Ideo laetabimur in ipso, et non nisi in ipso.
1.4.2.24
VERS. 7. Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Nostra virtus nobis aeterna non est, qui cecidimus in peccatum virtuti contrarium, ac de peccato lucrati sumus poenam repleti multis miseriis, de quibus erui non possumus, nisi per illum, qui dominatur in virtute sua in aeternum. Si enim virtutis ejus erimus participes, in illo erimus fortes, non nostra, sed ipsius virtute; ipse autem non aliena, sed sua propria virtute fortis est, velint nolint inimici ejus mentientes ei in multitudine virtutis suae, quam quia mentientes negant Judaei salvatis de numero eorum paucis electis ac minutis reliquiis, caeteris vero caecatis et induratis: Oculi ejus super gentes respiciunt, apostolis ejus, qui sunt oculi corporis ejus, ita dicentibus:« Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis vitae aeternae, ecce convertimur ad gentes. Inde Judaei repleti zelo invidiae murmurant, et suis murmurationibus Deum exasperant, atque ideo qui exasperant, non exaltabuntur in semetipsis, id est, quandiu fiduciam habent in se suisque meritis vel in carnalibus observantiis. Desinant igitur gloriari vel confidere in semetipsis et una cum gentibus agnoscant infirmitatem propriam, qua recognita consequi poterunt medicinam sicut et gentes.
1.4.2.25
Diapsalma.--- VERS. 8. Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis ejus. Judaei, qui gratiam gentibus invident, et in hoc Deum exasperant, merito suae perversitatis repulsi sunt: et vos, gentes, in semine Abrahae benedictionem accipitis juxta promissionem Dei ad ipsum Abraham dicentis:« In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae.» Ideo et vos, gentes, benedicite Deo, a quo benedicimini; et proximis, quos propter ipsum diligitis, auditam facite vocem laudis non vestrae, sed ejus, cujus gratia sumus, quod sumus. Benedicite Deum toto corde, tota anima, tota fortitudine diligendo eum, et proximos diligendo sicut vosmetipsos. Auditam facite illis vocem laudis ejus, ut hac voce per vos audita etiam ipsi diligant Deum exemplo vestro ex toto corde, ex tota anima, et ex tota fortitudine. Vox laudis ejus cum sonet ubique in Scripturis veritatis, tamen illa specialiter vox laudis ejus est, quae audita est vel in baptismo vel in transfiguratione ipsius Patre dicente:« Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.» Igitur audite, simulque auditam facite vocem laudis ejus coram regibus et principibus, ut agnoscatur hic homo Deus Dei Filius juxta vocem laudis ejus. Qui etiam per hoc agnosci potest verus Deus, quod in me David, vel in me quolibet poenitente, verbi gratia, in me Petro apostolo talia operatus est, qualia nemo potest operari nisi solus Deus. Quae sunt illa? Haec scilicet:
1.4.2.26
VERS. 9. Posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. Certe qui posuit animam meam ad vitam, testimonium dedit sic operando, quod vere ipse Deus est. Anima mea posita fuit ad mortem, quando ego Petrus tertio negavi Dominum, vel quando praesumpsi ultra modum. Sed ipse posuit eam ad vitam respiciendo me, suoque respectu faciendo, ut flerem amare. Item quando tertio interrogans me, an amarem se, deditque mihi veraciter confiteri tertio amorem sui, etiam tunc posuit animam meam ad vitam, quae negatione trina posita fuit ad mortem.
1.4.2.27
Etiam quisque caeterorum principum de numero duodeno similiter gratias agere potest ei, qui posuit animam suam ad vitam, et non dedit commoveri pedes ejus. Nimirum talis gratiarum actio similis est illi oblationi, quam fecerunt principes duodecim tribuum, quando completum est tabernaculum et erectum, in die dedicationis duodecim boves illi obtulerunt ad subvehendum tabernaculum. Duodecim boves isti sunt, qui de Judaea in gentes tabernaculum Dei portaverunt pedibus bovinis, discretis et fortibus, ita ut quisque illorum gratias ageret ei, qui non dedit commoveri pedes ejus. Singula singulis conferamus. Duodecim boves illi principes obtulerunt ad subvectionem tabernaculi. Duodecim boves isti principes exstiterunt, et nimis confortatus est principatus eorum ad supportandum vivum tabernaculum, cujus ipsi non solum duces a Judaea in gentes, verum et columnae ac bases fuerunt, quia supra fundamentum ipsorum apostolorum et prophetarum innititur totius tabernaculi hujus aedificium. Principes illi acetabula duodecim argentea et phialas duodecim argenteas obtulerunt, isti principes in hoc psalmo dicunt:
1.4.2.28
VERS. 10 et 11. Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Sic nimirum probato et examinato argento ipsi assimilati acetabulis, et phialis argenteis inveniuntur, illis antiquis tanto meliores, quanto melioris testamenti sunt ministri et annuntiatores meliorisque libaminis propinatores. Illi obtulerunt mortariola duodecim aurea incenso plena: isti psallunt et dicunt: Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Quod idem est, ac si dicant: Per impositas nobis tribulationes et per subjectiones humillimas etiam pessimis hominibus in cathedra Moysi super capita nostra exaltatis, tuae passioni, rex Christe, sumus complantati, atque tibi tanquam in mortariolo aureo assimilati. Sumus quoque incenso pleni, vel quia transivimus per ignem tentationis, vel quia flagramus igne dilectionis, quo liquefaciente duritiam nostram dum fiunt nobis lacrymae panes die ac nocte, inducimur per hujusmodi aquam in refrigerium, pro certo habentes, quia« si complantati facti sumus similitudini mortis Christi, simul et resurrectionis erimus. Si compatimur, et conregnabimus.» Etsi nunc inter beatos lugentes flemus, posthac accepta consolatione ridebimus. Non enim fallis nos tu veritas, quae dicis:« Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.» Item:« Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.» Item:« Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis, gaudete et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in coelo.» Sic transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium, dum partim in spe, partim in re tenemus ex tuis promissionibus certissimum solatium. Quod autem principes illi obtulerunt bovem et arietem, et agnum anniculum in holocaustum hircumque pro peccato, et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque supra in prooemio psalmi hujus est expositum, qualiterque conveniat apostolis Novi Testamenti principibus eorumque sequacibus, quorum quisque in praesenti cantico dicit:
1.4.2.29
VERS. 13, 14 et 15. Introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi vota mea. Quae distinxerunt labia mea. Et locutum est os meum in tribulatione mea. Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum: offeram tibi boves cum hircis. Quaerat quis et dicat: Quare offers haec omnia? Ideo scilicet, quia Deus meus, cui in praesenti psalmo jubilo, et jubilandum suadeo, posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos. Posuit animam meam ad vitam resurrectione prima suscitando eam de morte peccati ad vitam fidei et justitiae, quia« justus ex fide vivit.» Praeterea firmavit et non dedit commoveri pedes meos ab illa firmitudine spei, quia certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem, qua resurrectione secunda vivificabit et mortale corpus meum configurando illud corpori claritatis suae, ut fiat plena tabernaculi hujus dedicatio. In cunctis diebus, quibus nunc milito, exspecto, donec veniat illa talis immutatio, illa videlicet solemnis dedicatio et sanctificatio totius illius tabernaculi, quod est Ecclesia catholica. Et hoc unde spero, Deus meus? Inde videlicet, quoniam probasti et non reprobasti nos igne tribulationis vel tentationis, vel etiam dilectionis, quo igne sic examinasti nos, sicut examinatur argentum, quod per ignem non convertitur in cinerem sicut ligna, fenum, stipula, sed accipit purgationem consumpta in eo tota scoria, vel sorde, ut sit fabricabile, nec frangatur, sed dilatetur crebra tunsione malleorum, sicut percussionibus frangitur argentum sordidum non bene decoctum vel probatum seu examinatum. Bono igitur ordine primo nos examinasti, sicut examinatur argentum per ignem charitatis, quae non sinit sentiri vel gravia videri tormenta tribulationis, et postea sic examinatos et probatos induxisti nos in laqueum per sanctioris propositi votum voluntarium tua nobis inspiratione persuasum. Inde Sapientia dicit cuique nostrum:« Illaqueatus es propriis sermonibus.»
1.4.2.30
Postquam ergo sic nos illaqueasti, qui tale votum nobis inspirasti, deinde posuisti tribulationes in dorso nostro, dum cogeremur obedire duris praeceptis hominum, quos posuisti super capita nostra, dum super nos extulisti magistros onera gravia nobis imponentes, et omnino digito suo ea movere nolentes. Nos tamen eadem praecepta portavimus, ubi tuis praeceptis eadem non esse contraria intelleximus, et in hoc tibi obedivimus dicenti:« Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia ergo, quae dicunt vobis, facite, secundum opera vero eorum nolite facere.» Amplius autem tribulati sumus quando malis tibique non placitis praeceptis hominum super capita nostra positorum restitimus dicentes:« Quoniam obedire oportet Deo magis quam hominibus,» quantumlibet super capita caeterorum hominum exaltatis vel spiritali vel mundano principatu, si divinis praeceptis contraria praecipiunt. Bonis quoque hominibus capiti nostro superpositis dum libenter obediremus, prout debuimus, tribulationis molestia non caruimus, quia in arcta via strictae ac justae obedientiae non desunt infestationes diabolicae atque humanae volente diabolo vel per se vel per alios iter nostrum vel omnino intercludere vel saltem utcunque tardare. Sic multis modis posuisti tribulationes in dorso nostro, dum posuisti homines super capita nostra, quibus recta, vel non recta imperantibus multas tribulationes in via justitiae habuimus, et interdum tormentis, interdum quoque blandimentis tentati sumus. Sed quia fides vera nec terrore concutitur nec blandimento seducitur, nos in fide constantes effecti transivimus per ignem et aquam; per ignem videlicet tormentorum et per aquam blandimentorum ad similitudinem fortissimi viatoris, qui nec aestu nec pluvia tardatur, vel cessat a via nolens alicubi sui cursus finem ponere nisi ad locum destinatum in patria sua perveniat.
1.4.2.31
Talis cursor Paulus apostolus fuit, qui obliviscens posteriora, et extentus in anteriora:« Ego,» inquit,« sic curro, non quasi in incertum, sic pugno, non quasi aerem verberans, sed castigo corpus meum, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.» Sic praecursor Joannes nec aestu nec pluvia tardari potuit a suae praecursionis velocitate, qua ei viam paravit, qui post ipsum exsultavit ut gigas ad currendam viam, transiens et ipse per ignem et aquam, dum tribulatus igne passionis de latere suo fudit aquam baptismatis et salutis.
1.4.2.32
Ad litteram per haec duo elementa praecipue mors martyrum impleta est. Sed quoniam ignis urit, aqua dissolvit et corrumpit, recte per ignem adversitas urens, per aquam prosperitas dissolvens et corrumpens accipitur, beatis martyribus in Domino gloriantibus et dicentibus: Transivimus per ignem et aquam, id est transivimus prosperitatem et adversitatem illaesi. Attende, quod vas fictile igne firmatum non timet aquam. Si vero solidatum igne non fuerit, tanquam lutum aqua solvitur. Sic et tu prius coctus et probatus adversitate non dissolveris prosperitate. Unde unum de vasis praecipuis positum in medio ignis ne forte creparet nimietate ustionis, clamat ad figulum suum, dicens:« Manus tuae, Domine, fecerunt me, et plasmaverunt totum in circuitu, et sic repente praecipitas me? Memento quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Item:« Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei;» item:« Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?» Et rex David, quamvis igne diuturnae persecutionis et tribulationis percoctus ad regnum ascenderit, prosperitatis aqua in regno suo pene dissolutus periit, quando adulterio simul et homicidio corruptus fuit. Unde ut amplius igne fortiori coqueretur, curante illum figulo suo adhibita est iterum fortissima tribulatio, quando a filio suo expulsus de regno perdoctus est illa tali tam grandi adversitate, ut sibi caveret a simili dissolutione in prosperitate. Revera deinceps cautus a corruptione carnis etiam aquam desideratam noluit bibere, castigando videlicet in rebus licitis desiderium suum prius in illicitis corruptum. Et quia corruptione carnis exclusa surrepere solet mentis insolentia, postea iterum arridente sibi prosperitate peccavit numerando populum, quod fuit arrogantiae seu jactantiae peccatum sufficiens illi ad damnationem, nisi denuo fuisset curatus per ignem tribulationis et sacrificium justae satisfactionis. Nam cum vidisset angelum caedentem populum, semetipsum obtulit pro populo interficiendum, dicens:« Ego sum, qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt?» Item:« Obsecro, Domine, vertatur manus tua in me, etc..» Obtulit quoque sacrificium in area Ornan Jebusaei hominis gentilis ad praeceptum Domini, ut discamus mystica virtute unici sacrificii, quod nunc offertur in area gentilis populi, posse talia peccata expiari. Unde in eodem sacrificio celebrando ignis adhibetur et aqua. Propterea et in sacramentis, in catechizando et exorcizando prior adhibetur ignis, quo adustus nonnunquam clamavit spiritus immundus ardere se hoc igne: post venitur ad aquam baptismi. Sic in columna ignis et nubis populum in exitu Israel de Aegypto angelus castra Dei praecessit, qui etiam se inter exercitum Pharaonis persequentis, et exercitum populi Israel eumdem Pharaonem fugientis medium interposuit, quoadusque ventum est ad aquas Rubri maris, in quo et populo Dei via patuit, et idem Pharao cum exercitu suo mersus interiit. Similiter in Sabbato sancto paschae primo de igne solemniter benedicto accenditur candela spectabilis quasi columna ignis, et postea proceditur ad benedicendum fontem baptismatis, ut videlicet per ignem et aquam transeant in refrigerium, qui susceperint et custodierint integritatem coelestium sacramentorum.
1.4.2.33
Quod autem in sacramentis fit, hoc et in tentationibus fieri est perspicuum, ut videlicet ignis praecedat aquam. Naturali enim quodam ordine prius tentatur homo tentationibus irae, superbiae caeterisque spiritalibus nequitiis, quorum noxius ignis invenitur etiam in pueris adhuc libidinis pravae omnino ignaris, in aetate vero pubescentis adolescentiae aqua dissolvit eorum praecipue carnes, quorum prius adustae sunt mentes igne superbiae vel irae. Quo contra beati mites igne superbiae simul et irae carentes, quoniam ipsi possidebunt terram, videlicet carnem suam bene domitam, sibique subjugatam regendo sub mansueti Spiritus ordinato dominio:« Mansueti enim haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.» Igitur contra ignem et aquam tentationis adhibetur ignis et aqua in sacramentis, ut fugientes ignis et aquae periculum noxium, per ignem et aquam meliorem capiant refrigerium, dum restincto igne iracundiae flammescit igne charitas, accendit ardor proximos, et aqua dissolventis libidinis desiccata fons oriatur alterius aquae salientis in vitam aeternam. Ergo bonus ignis malo igni succedit, quando exstincta flamma litium et ablato calore noxio flammescit igne charitas, accendit ardor proximos. De hoc igne bono alias habes:« Dicit Dominus, cujus est ignis in Sion, et caminus ejus in Jerusalem,» quia videlicet in Sion, id est in peregrinante nunc Ecclesia flammescit charitas aliquantula, sed comparatione ignis futuri permodica, quia tunc velut in camino candenti charitatis ignis erit consummatus in Jerusalem per ipsius Christi, qui pax nostra est, praesentem visionem, cujus nunc per fidem accendimur, ut tunc in visione ipsius consummemur, et per ignem consummatae charitatis holocaustum id est totum incensum sit sacrificium nostrum. Ignis iste optabilis et amabilis plenus invenietur in domo Domini, videlicet in consortio sanctorum angelorum, quorum quidam dicuntur Seraphim, id est ardentes vel incendentes, qui quanto Deum vicinius vident, tanto amplius in ejus amore vident.
1.4.2.34
Igitur et ego David, vel ego poenitens adhuc frigidus, ut hoc igne accendar, introibo in domum tuam, in holocaustis cupiens totus ardere, atque holocaustum fieri, quod erit in resurrectione, in illa videlicet summa tabernaculi sanctificatione, qua ipsum tabernaculum peregrinantium dedicabitur in templum seu domum regnantium, cum divino igne absorbebitur mors in victoria in domo resuscitatorum corporum nunquam ruitura. In hanc domum introibo in holocaustis meipsum tibi offerens in holocaustum.
1.4.2.35
Interim vero, dum in tabernaculo militantium, non in domo vacantium subsisto, non otiosus ero, sed reddam tibi vota mea, non stulta per indiscretionem facta, et ideo potius corrigenda quam persolvenda, sed quae distinxerunt labia mea non solum recte offerendo, sed etiam recte dividendo. Nam si recte offeras, et non recte dividas, peccasti, ait Veritas. Cain recte obtulit, sed non recte divisit, ideo taliter offerendo peccavit, neque iram Dei placare, vel gratiam ejus provocare tali sacrificio potuit. Recte obtulit, quia creaturam Creatori dedit, sed non recte divisit, quia quod charius erat, videlicet seipsum, Deo subtraxit servata ira contra fratrem. Ego autem si persensero iram in corde meo contra fratrem, vadam prius reconciliari fratri meo, et tunc veniens offeram munus acceptum, videlicet primitus meipsum, deinde munus extrinsecum.
1.4.2.36
Aliter: Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea, discernendo quid sim, quid possim sine te, quid habeam, quod non acceperim a te, quodque tu non eges me, sed ego te. Quibus omnibus cautissime distinctis nihil boni habebo de meo tibi dare, sed justitia dictante cogor hoc reddere, quod accepi, qui et hoc ipsum accepi, quod aliquid boni vovere volui et potui. Non ergo dabo quasi mea, sed reddam tibi quasi tua munera vota mea, quae distinxerunt labia mea, tuae videlicet largitati, non meae possibilitati assignando illa, utpote munera et dona tua quae, ut tibi voverem, tu me commonuisti, cum tribulatione valida me strinxisti. Et ego vexatione intellectum dante auditui meo locutus sum in tribulatione mea, imo locutum est os meum tibi eatenus mutum, sed ipsa tribulatione apertum. Quid locutum est? hoc scilicet: Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis, Holocausta medullata intus habentia medullam charitatis et totius devotionis offeram tibi; quia si eleemosyna tibi in tuis minimis obtulero, non ex tristitia aut necessitate id faciam, sed nesciente sinistra quid faciat dextera mea, ex devotione cum hilaritate, sciens quia hilarem datorem tu diligis. Item si oravero vel jejunavero, non ero similis hypocritis, qui omnia faciunt propter homines, in superficie imaginem sanctitatis et speciem pietatis ostendentes, virtutem vero ejus intus abnegantes. Non, inquam, talibus ego similis ero, sed intrans in cubiculum cordis, et claudens illud contra ventum gloriae inanis psallam spiritu, psallam et mente, orabo spiritu, orabo et mente. Nam si spiritu orabo vel psallam et non mente, non est medulla in tali holocausto, imo nec est holocaustum, quod igne devotionis et attentionis non est totum accensum. Similiter cum jejunavero, si faciem sic exterminavero, ut paream hominibus jejunans, non est medulla in holocausto, nec est holocaustum nominandum triste ac frigidum jejunii sacrificium. Itaque, ut jejunium meum sit holocaustum, cum jejunavero, faciem meam levabo, et caput ungam oleo, ne aut facies demolita vel exterminata tristitiam praetendat hypocritarum, vel caput squalidum et tinniosum deturpet jejunantis habitum forinsecum. Et quia, cum agitur de holocausto medullato, magis cura debet esse de intrinseco, quam de forinseco faciei vel capitis habitu, interiorem faciem lacrymis et aqua compunctionis lavabo, et interius caput, quod est principale mentis, oleo laetitiae ita perungam, ut de testimonio divino potius quam de humano gaudeam, quando Spiritus sanctus per oleum significatus testimonium reddit spiritui nostro intus in secreto, quod sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, oleo laetitiae prae suis consortibus uncti. O quanta medulla et pinguedo est in tali holocausto, quando rationabile obsequium vel jejuniorum vel orationum seu eleemosynarum commendabile et acceptabile invenitur ipsius Christi testimonio intrinseco, ubi tu, Christe, auditui meo dabis gaudium, quod est oleum spirituale, quoties invenio me aliquid boni fecisse, te teste, spiritui meo testimonium reddente, quod hujusmodi obsequia mea sint holocausta medullata juxta illud in Isaia dictum;« Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae. Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam, quam orditus est super vos universas nationes, praecipitabit mortem in sempiternum. Et auferet Dominus lacrymam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.» Quis est iste mons, in quo tale fiet convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae, nisi illa celsitudo justitiae, de qua dicitur alibi:« Justitia tua sicut montes Dei?» Haec est nimirum justitia fidei, non operum legis, quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram Deo. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est per fidem Jesu Christi testificata a lege et prophetis. Justus enim ex fide vivit, non ex lege, quae iram, non vitam operatur. Justitia vero haec sublimis, et monti altissimo consimilis testante Apostolo est« ex fide in fidem.» Ex fide videlicet fideliter loquentis et promittentis; in fidem fideliter id, quod dicitur et promittitur, credentis.
1.4.2.37
Namque ut Deus justificetur in sermonibus suis, id est ut justus et verax inveniatur in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, quae se promisit operaturum, irretractabiliter operatur maxime in sacramentis evangelicae institutionis, in quibus licet nos tantis mysteriis simus indigni ministri, dummodo simus ministri, nullo videlicet authentico interdicto a ministerio separati, ipse verax promissor gratiae suae dona non deserit, justus et fidelis permanens in omnibus verbis suis, illis potissimum, quibus in monte sermonem justitiae simul et gratiae plenum contexens ordinavit convivium pinguium docens illic inter caetera peti panem quotidianum sive supersubstantialem. De cujus panis copiosissima pinguedine olim dictum est in benedictione Aser per patriarcham Jacob:« Aser pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.» Hic est panis quasi oleatus, et quasi gustum similae cum melle habens, panis angelorum habens omne delectamentum et omnem saporem suavitatis, qui apud Lucam dicitur« quotidianus,» apud Matthaeum« supersubstantialis,» quia Lucas in via commemorans Dominum de hoc pane locutum vocat eum panem quotidianum propter quotidianum praesentis vitae viaticum christianae animae pernecessarium, ne si dimittatur ab hoc pane jejuna, deficiat in via. Matthaeus autem sermonis Domini et orationis Dominicae, prout in monte audivit, fidelissimus narrator panem supersubstantialem nominavit, quem super omnia condita exaltatum sive altissimum nobis insinuare curavit. Hic est enim panis, qui de coelo descendit, ubi semper Altissimus fuit, et convivio pinguissimo de se nobis instituto sursum ascendit, ubi erat prius. Sane istud non disposuit in imo, sed in alto coenaculo ea nocte, qua tradebatur, accipiens panem quem benedixit, fregit et dedit discipulis suis dicens:« Accipite et comedite: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur in remissionem peccatorum.» Hoc erat convivium pinguissimum de pane supersubstantiali paratum. Similiter et postquam coenavit, accipiens calicem benedixit, et dedit discipulis suis dicens:« Accipite, et bibite. Hoc est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum.» Hoc erat convivium vindemiae defaecatae. Atque ut hujus convivii talis opulentia perseveret in sancta Ecclesia, discipulis suis et in eis ipsorum posteris dedit potestatem faciendi hoc ipsum, quod ipse tunc fecerat.« Hoc,» inquit,« facite in meam commemorationem.»
1.4.2.38
Quid mirum, si Christus, mons elevatus in verticem montium, mons pinguis, mons coagulatus, mons, in quo beneplacitum est Deo habitare in eo, potuit in semetipso de semetipso tale ordinare convivium? quod cum valere asserit in remissionem peccatorum, non absurde intelligitur ejus mystica virtute fieri, quod Isaias praecinuit de praecipitanda facie vinculi colligati super omnes populos, et de praecipitanda tela, quam Dominus orditus est super universas nationes, et de praecipitanda morte in sempiternum. Vinculum quippe colligatum super omnes populos congrue peccatum originale, mors animae, intelligitur, quo universa posteritas Adae solo Christo excepto vinculata non dubitatur. Sed tela, quam Dominus orditus est super universas nationes, ipsa est poena peccati mortalis et mors corporum, quam Dominus orditus est justo judicio et benignissimo consilio, ne videlicet si homo in anima mortuus, de ligno vitae comedens immortalitatem consequeretur corporis, esset omnino ipsi diabolo consimilis, cujus est misera immortalitas et immortalis aeternaque miseria, scilicet mors nunquam moritura. In electis autem, fide Christi pro se morituri vel mortui vivificatis, mors mortua tunc est, quando in ligno mortua vita fuit. Praecipitabitur autem tunc mors in sempiternum, quando beati mortui, qui in Domino moriuntur, etiam resuscitatis corporibus immutabuntur, ita ut absorbeatur, quod mortale est, a vita, et non sit in eis mors ulla vel animarum vel corporum, sed vivant cum Christo in aeternum configuratis corporibus eorum corpori claritatis ejus, qui pro ipsis est mortuus, cum de nulla sua culpa esset mortis debito aliquatenus obnoxius. Tunc non jam in sacramentorum speculo vel Scripturarum aenigmate, sed in manifesta aeternae optimaeque veritatis visione faciet Dominus electis suis convivium pinguium medullatorum et vindemiae defaecatae, quando ipse panis vivus, panis quotidianus et supersubstantialis, panis angelorum, panis pinguis gustabitur in sua dulcissima puritate ac purissima dulcedine.
1.4.2.39
Quia tamen ad illud supremae dulcedinis convivium via est altaris unicum sacramentum sursum in coenaculo dispositum, et in monte praeordinatum, ego coetus apostolicus vel ego quicunque apostolorum pedissequus non in valle filiorum Ennom tibi sacrificabo, sed in monte altioris propositi, quo non conscendunt filii Ennom valle sua contenti. Legitur enim populus Israel sic fuisse dementatus, ut derelicto monte sancto, in quo templum Domini fuit, ubi solummodo sacrificari licuit, irriguam quamdam campi planitiem speciosam et nemorosam sibi ad sacrificandum elegerint filii non jam Israel, sed filii Ennom, quia, sicut dictum est, elegerunt sacrificare in valle illa dicta Ennom, unde, ut Hieronymus asserit, nomen Gehennae tractum, primum a Salvatore ponitur, et spreverunt montem sanctum, in quo templum Domini erat fundatum divinitus ad hoc ordinatum, ut in eo legitime offerretur Deo sacrificium. Ipse est enim mons Moria, de quo dixit Dominus ad Abraham:« Tolle filium tuum, quem diligis, et vade in terram visionis, et offeres illum ibi in holocaustum super unum montium, quem dixero tibi.» Similiter et postmodum per Moysen diligenter fuit prohibitum, ne quis offerret sacrificium in terra promissionis extra locum, quem Dominus elegit. Cum haec ita se haberent, filii tamen Israel in valle Ennom sacrificaverunt. Unde et Dominus in Propheta graviter irritatus comminatur, se locum illum cadaveribus mortuorum sic adimpleturum, ut jam non dicatur Gehennon, id est vallis filiorum Ennom, sed Polyandrium, id est tumulus mortuorum.
1.4.2.40
Propemodum simile est huic illud, quod nunc in Ecclesia Dei cernimus actitari. Nam derelicta celsitudine apostolicae disciplinae, in qua ministri Domini debent altari ministrare ac de altari vivere, ita ut neque vituperetur ministerium eorum, neque habentes victum et vestitum quaerant aliud lucrum nisi tantummodo animarum, videmus pene omnes, quae sua sunt, quaerere, non quae Jesu Christi in ipso ministerio Christi. Hinc abundant Simoniaci conductores et conductitii clerici sacrificantes non in monte, de quo dictum est Abrahae, sed in valle Gehennon, sive, ut apertius dicamus, in profundo gehennae, maledicti videlicet ac poenis gehennalibus addicti cum vexillifero suo Simone mago, cui dictum est a Petro apostolo sacrificatore montano:« Non est tibi pars, neque sors in sermone isto, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.» Item:« Pecunia tua tecum sit in perditionem.» Quia ergo multi, vestigiis Petri apostoli derelictis, vestigia sectantur et exempla Simonis negotiatoris in sacro ministerio, intendentes turpibus lucris, homines turpissimae conversationis, juste conventicula taliter sacrificantium dicuntur Polyandrium, id est tumulus mortuorum, quia comeduntur illic sacrificia mortuorum. De hujusmodi sacrificiis in solemni Dominicae passionis celebratione, cum essem in curia domni papae, quale testimonium in consistorio publico dixerim, placet hic subrectere, ne quis putet verbum nostrum solummodo in cubiculo et in aurem sonuisse ac non in tectis, cum satis clare auditum fuerit in curia Romana occasione quadam mihi opportune oblata. Reverso enim ad sedem apostolicam, expleta legatione sua, domino cardinali Octaviano, cum dominus papa Eugenius exigeret a me narrationem eorum, quae me praesente acta vel dicta sunt ab eodem legato, surrexi die quadam, petitaque audientia, vocem exaltavi in haec verba vel non multum his dissimilia:
1.4.2.41
Placuit sanctitati vestrae, Pater et domine, a parvitate mea requirere, quomodo legatus vester dominus Octavianus negotia ecclesiastica, quibus ego praesens interfui, tractaverit. Et ego de his multa dicere possem, si verbum fieret ipso nesciente vel absente. Parco autem, ne quis existimet supra id, quod habet veritas, me loqui propter ejus praesentiam, neve aut me loquentem adulatio notet, aut ipsum audientem elatio tentet, si rem narravero, sicut se habet, cujus actio ita magnifice, gratia Dei favente, processit, ut etiam domino regi Chuonrado pro grandi miraculo fuerit. Unde et dicebat se non credidisse quod factum erat, possibile fuisse, etiamsi filius ipsius ipso totis viribus juvante in officio episcopali esset actor actionis hujus. Multa itaque silentio praeteriens praecipua et scitu necessaria huic sanctae curiae curabo narrare. Cum accederemus ad civitatem Augustam, viri religiosi et litterati me majores et sapientiores erant in comitatu ejus, cum quibus ipse legatus pertractavit, quid vel qualiter agendum foret, maxime contra crimina manifesta, quibus multitudo involuta nullum seu vix ullum admittit accusatorem. Dicebat autem sine accusatione ac testificatione canonica non esse judicis aliquem damnare, ubi culpa negatur quanquam certissime a multis, etiam ab ipso judice agnoscatur. Tunc unus eorum, qui aderant, inter caetera sic ait: Bene conqueritur Dominus per Prophetam de his, qui liniunt luteum parietem, quia multi sic planant pessimorum actuum superficiem, ut etiam turpitudini honestatem, et crudelitati ascribant pietatem. Contra hos linitores parietis ab ipso Domino quaeritur saltem unus, qui fodiat parietem dicendo:« Fili hominis, fode parietem.» Et tu, domine cardinalis, fode parietem, etiam sine accusationibus diligenter investigans rei veritatem super his quae audisti, ex quo terram nostram introisti. Forsitan perfosso pariete videbis abominationes majores his, quas audisti. Sic dictum, et sic factum est. Nam cum introissemus civitatem Augustam, assidente domino cardinali caterva fratrum religiosorum, quorum dominus Frisingensis episcopus erat praecipuus, ita fodit parietem, ut multis ultro confitentibus inveniret abominationes multas, et sicut scriptum est in Propheta, universa idola domus Israel videret in pariete depicta. Novit sapientia istius curiae, quam multa invenitur differentia inter idola domus Israel et idola gentium. Nam idola gentium prima fronte ostendunt vel crudelitatem ut idolum Martis et Herculis, vel turpitudinem ut idolum Veneris et Junonis. Idola vero domus Israel speciem pietatis habentia, virtutemque ipsius abnegantia talia sunt, ut per haec in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Haec procul dubio sunt officia sacerdotalia ritu quidem ecclesiastico celebrata; sed ab Ecclesiae Romanae pontificibus terribiliter interdicta, ubi scitur indubitanter vel concubinatus vel vagae fornicationis reatus eo minus notitiae populi dubius, quo fuerit vel confessus vel convictus vel certe partu vel cohabitatione assidua vel alterius notae indubitabili evidentia proditus, etiamsi hoc dissimulet quis negligens episcopus vel infirmus, ut erat ille Augustensis episcopus, in cujus tunc episcopatu fuimus, et ille Eistetensis, in cujus episcopatum postea devenimus. Repertis ergo ibi tot idolis domus Israel, ne divina illis reverentia ulterius exhibeatur, beneficio simul et officio privatus est clericus manifeste incestuosus. Attamen, quia in tanta miseria misericordia fuit necessaria simul cum justitia, quibusdam eorum sic indulta sunt ecclesiastica beneficia, ut non praesumant divina officia, priusquam acta poenitentia fiat super his a sancta sede hac indulgentia congrua. Sic visum est prudentibus, qui aderant, opportunum, ut quidquid fieret de beneficiis ad indulgentiam, qualitercunque tolerari posset. Verum de officiis totum reservatum est vobis, Pater universalis Ecclesiae atque vobis, domini cardinales, quia prae caeteris Verbi Dei ministris vobis datum est nosse mysterium regni Dei, quod operatur salutem in officiis licitis, et mysterium iniquitatis, quod operatur perditionem in filiis diffidentiae, qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae manifeste servientes Pharaoni adhuc in Aegypto positi, et sordidis operibus luti et lateris dediti, propter quod sicut in exitu Israel de Aegypto facta est Judaea sanctificatio ejus tunc primum, quando exempta fuit a turpissimo illo servitio: sic et modo fieri oportet. Notandum sane quod dicunt Moyses et Aaron in sacerdotibus ejusdem populi primi et praecipui:« Dominus,» inquiunt,« Deus Hebraeorum praecepit nobis, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis aut pestis aut gladius.» Videtis quia contra pestem aut gladium non arbitrantur valere suum sacrificium nisi egressis de Aegypto viam trium dierum in solitudinem. Fortassis ideo contra nos jam saevit et pestis, quia in Aegypto positi sacrificamus, cum verus ille noster legislator tres ipsas dietas manifeste descripserit, quibus nos, antequam ei sacrificemus, de Aegypto recedere voluit.« Qui vult,» inquit,« venire post me,» videlicet fugiens de Aegypto,« abneget semetipsum,» quod est una dieta,« et tollat crucem suam,» quod est altera dieta,« et» ita« sequatur me,» quod est dieta tertia. Quia ergo multi sacrificantium nondum pertransierunt has dietas, ideo inter nos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi, quia non dijudicamus corpus Domini, a cujus communione omnino sunt arcendi omnes, qui adhuc sunt in operibus luti. Qui quoniam sacrificantes non placent, non placant; non ignoramus de Augustensi Ecclesia simulque de Eistetensi, ubi plura et majora idola inventa sunt, vobis preces porrigendas vel jam porrectas, ut interdicta restituatis illic officia. Sed est in vobis tanta vigilantia, sicut credimus, ut quid super hoc agendum sit, vos commonere minime arbitremur necessarium, cum sitis ipsi sapientes, vos, domine Pater, et vos, domini cardinales. Nostis quod Dominus dicit discipulis suis:« Posui vos, ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat.»« Quae Deus conjunxit, homo non separet.» Bene conjunxit Deus« ire, fructum afferre, fructumque manere,» quia« ire fructumque afferre» parum prodest, nisi« fructus maneat.» Quia ergo legatus vester ivit et fructum attulit, vobis, Pater, incumbit providere, ne fructus hic depereat, sed maneat stante sententia contra clericos impudicos, usurarios ac sacerdotum filios canonice deprompta, nisi quantum relaxari deposcit longa et secundum canones ordinata poenitentia. Qua nondum vel inchoata quibusdam in curia ista supplicationibus de numero illorum dicuntur officia jam relaxata.
1.4.2.42
His dictis respondit dominus papa: De fructu isto, qui per legatum nostrum provenit, nos non ipsum laudamus, sed auctori omnium bonorum super eo gratias agimus, qui facit mirabilia magna solus, nec est in hujusmodi mirabilibus aliquid humanae virtuti ascribendum, sed soli Deo totum, quod bonum est, in humanis actibus tribuendum est. Et quia divina gratia operante factus est iste fructus, ipsa quoque adjuvante per nos erit conservandus, ut maneat. Revera in curiam istam venerunt quidam de clericis illis depositis, et voluerunt obtinere officia, qui etiam, sicut fertur, mentiti sunt a nobis discedentes, apud curiam hanc displicuisse rigorem contra ipsos habitum. Sed noverunt fratres nostri, qui praesentes sunt, et in quorum praesentia iidem repulsi fuerunt, quod legati sententiam in eos et eorum similes ratam et gratam tenuimus et tenemus, neque a tenore sacrorum canonum in talibus recedemus. Unde scias tu, et per te sciant alii in terra Teutonica, quod mentita est iniquitas sibi dicentibus illis alia quam quae a nobis audisti.
1.4.2.43
Haec idcirco nunc breviter interserendo commemoravi, ut minus dubitetur esse veras assertiones nostras contra sacrificatores illicitos et interdictos etiam ipsi curiae Romanae abominabiles et abjectos, utpote sacrificantes non in monte sancto, sed in valle Gehennon, sicut supra ex parte perstrinximus, ubi conventicula eorum Polyandriis assimilavimus, imo ab ipso Domino per prophetam Jeremiam assimilata ostendimus. Proinde custodiente me Deo, non ego cum illis in valle sacrificabo, sed ipsius gratia juvante ascendam in montem Domini, et stabo, ac sacrificabo in loco sancto ejus. Judica me Deus, et discerne causam meam de gente non sancta, sacrificante in valle specietenus deliciosa, sed introrsus foeda et cadaveribus mortuorum plena. Et ego super hac ipsa mei liberatione, atque a gente tali discretione gratias tibi acturus ascendam in montem, vel manens in monte sancto tuo introibo in domum tuam in holocaustis, et reddam illic tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Et sicut locutum est os meum in tribulatione, sic holocausta medullata offeram tibi. Atque ut ex ipsis medullatis hostiis fiat convivium pinguium medullatorum juxta praenotatum Isaiae vaticinium, cum incenso arietum offeram tibi boves cum hircis.
1.4.2.44
Boves pingues cum hircis pinguibus juncto simul incenso vel incensu arietum pinguium, conferentur in unum convivium super unum montium patri Abrahae praeostensum, quoniam sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam, dum non aliud vel aliter vel alibi obtulit, quam praedocuit is, cui credidit: Sic et ego credens tibi, Christe, dicenti:« Hoc facite in meam commemorationem,» faciam devote, quod instituisti, non in mei quaestus vel honoris amplificationem, sed in tui commemorationem, in tuae videlicet passionis, resurrectionis et ascensionis recordationem, repraesentationem et venerationem, cupiens videlicet similitudini mortis, et resurrectionis tuae simulque ascensionis tali holocausto complantari moriendo peccatis, resurgendo in novitatem vitae, sursum cor habendo, ubi tu es in dextera Dei sedens. Hoc nimirum est in monte sacrificare, atque hoc sacrificium tunc erit acceptabile, cum fuerit oblatum in carnis castitate ac mentis humilitate servata in omnibus obedientia et disciplina sacrificatoribus justis ordinata, vel habita saltem poenitentia peccatoribus necessaria. Sunt enim tam in numero justorum quam et peccatorum arietes et boves nunc vivi offerendi, nunc immolandi et incendendi. Nam boni arietes duces gregum rationabilium sive boves rationales, de quibus tabernaculum Dei portantibus vel bene triturantibus Deo cura est, computantur in numero sanctorum, et quia illis vivere Christus est et mori lucrum, tam vita quam mors illorum Deo reputatur acceptabile sacrificium. Porro hircus non acceptatur in sacrificio nisi cultro sacerdotali mactatus et immolatus, quia per hircum pecus libidinosum et foetidum constat significari peccatorem in peccato suo jam famosum, qui nisi cultro poenitentiae ad arbitrium legitimi sacerdotis mortificetur, vel igne multae charitatis in holocaustum Deo sacrificetur, sicut illa peccatrix, quae quoniam dilexit multum, dimissa sunt ei peccata multa, non est acceptabilis in sacrificio, dum vivit adhuc in peccato suo. Hirci tales non offeruntur soli, sed cum bobus, prout nunc dicitur: Offeram tibi boves cum hircis, quia publicani cum Zachaeo sua pauperibus tribuendo, et eos de mammona iniquitatis amicos sibi faciendo, simul cum ipsis merentur in aeterna tabernacula recipi, vel doctoribus in area Dominica triturantibus per obedientiam et disciplinatam commanentiam societati simul cum ipsis merentur acceptari exemplo Matthaei, qui de numero publicanorum numero accessit apostolorum, factus et ipse de publicano apostolus, de hirco bos, de teloneario evangelista.
1.4.2.45
Sunt etiam arietes ac boves mali similiter immolandi, quia sicut in hirco notatur foeditas libidinis, ita in ariete repugnantia proterva et in bove cervicosa extollentia interdum notatur, et ideo talis aries ac talis bos non nisi occisus et immolatus vel etiam incensus in sacrificio est acceptabilis. Ego igitur, qui nonnisi in monte cum Abraham tibi, Deus meus, elegi sacrificare, ut omnino sit acceptabile sacrificium meum, sic introibo in domum tuam in holocaustis, ut reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea bonos arietes et boves a malis discernendo, atque alios vivos, alios mortuos offerendo ex numero arietum et boum, sed hircos omnes occidendo, priusquam eos admittam sacrificio tuo. Qui qualiter debeant immolari, ego in memetipso exemplum praebebo, quoniam sacrificaturus vel etiam communione laica sacrificio sancto communicaturus meipsum faciam holocaustum totum charitatis igne succensum, ita ut orem pro salute quoque inimicorum meorum incensis primo in memetipso arietibus, bobus et hircis, id est omni repugnantia, omni extollentia, omni foeditate vitiorum carnis et spiritus abnegata, et eorum contrariis fideliter professis et initiatis, videlicet, ut repugnantiam expungat sancta obedientia, extollentiam subjectio voluntaria, quae est regina virtutum sancta humilitas; foeditatem vero libidinis pravae destruat continentia sive castitas. Ad haec omnia vel mala in memetipso exstinguenda vel bona exsequenda et sectanda velle mihi diu adfuit, perficere autem non inveni, nisi quantum divino auxilio adjutus fui. Ut ergo vos, qui timetis Dominum, capiatis de meo profectu exemplum,
1.4.2.46
VERS. 16. Venite, et audite. Diapsalma hic interponitur, et quarta jam pars inchoatur, in qua non jam rudes catechizat, sed devotos, justos et timoratos exemplo suo ad meliora provocat dicens: Venite, et audite, et narrabo vobis, qui timetis Deum, quanta fecit animae meae. O vos, qui timetis Deum, venite, et audite, et narrabo. Bonus ordo.« Initium» quippe« sapientiae timor Domini.» Proinde si Deum timendo initium sapientiae nunc habetis, nolite in illo primo gradu subsistere, quoniam sapientia, cujus nunc initium habetis, vocat vos ad arcem summae perfectionis, ut ibi majora capiatis. Ideo venite incessu morum, non pedum, et audite interiori simul et exteriori aure, ut praeparati per timorem Domini sitis auditores benevoli, dociles et attenti. Et tunc narrabo vobis, quanta fecit animae meae Deus, cum vobis timor Domini aures aperuerit, sine quo frustra clamatur, quia sermo veritatis non capit in eis, qui sunt expertes divini timoris. Ergo, illo in cordibus humanis praecurrente atque aspera in vias planas faciente, quia sic via paratur Dei verbo, ego vobis timoratis, ad audiendum bene praeparatis, narrabo de clementissimo Domino, quanta fecit animae meae, quae si vultis et ad ipsum clamatis, faciet quoque animae vestrae. Nam cum ad ipsum prius mutus ad simulacra muta, prout ducebar, irem, parum vel nihil boni fecit animae meae. Sed ut multum boni faceret animae meae, primitus hoc fecit animae meae, quod a simulacris mutis nihil boni animae meae facientibus omnino aversus,
1.4.2.47
VERS. 17. Ad ipsum ore meo clamavi. Ad ipsum videlicet vivum et verum Deum faciente ipso clamavi, ad ipsum sequendum, non aliquid ab eo, et sub eo creatum clamavi ore meo, id est interioribus meis consono. Non enim suo clamat ore, cujus vox dissonat a suo corde vel operatione. At ego ad ipsum consequendum ore meo, interioribus meis consono, clamavi clamore non solum cordis valido, sed etiam oris manifesto et publico, qui clamor attentus erat quasi holocaustum propter orationis incensum. Sed ut idem holocaustum esset medullatum. Exsultavi[ vulg. exaltavi] sub lingua mea, sponsae illi assimilatus, cui dicitur:« Mel et lac sub lingua tua.» Exsultavi sub lingua mea, cum et lingua mea divinis laudibus ac sanctis precibus esset occupata, et intrinsecus exsultaret spiritus meus in Deo salutari meo. Exsultavi sub lingua mea, dum et lingua mea quasi calamus scribae velociter scribentis bona verba foris exprimeret, et intus eructaret cor meum verbum bonum verbis bonis exterioribus omnino consonum. Dico breviter: Quod in ore, hoc in corde, verbum scilicet benedictionis, quo Deus et proximus benedicuntur, contra illud, quod de simulatoribus dicitur:« Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant;» item:« Labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.» Sic dupliciter vel multipliciter loqui non est confiteri, quia si bonum voce clamas, et malum corde amas, loqueris, non confiteris. Confiteri namque simul fateri dicimus, dum quod corde gerimus, id ipsum ore proferimus, sive malum nobis assignando in confessione peccatorum, sive bonum Deo bonorum omnium largitori et auctori attribuendo in confessione laudis. Tali confessione ad ipsum Deum ore meo clamavi, sive me de malis meis accusando, sive ipsum de bonis ab ipso profectis laudando. Ideo confidenter dixi Deo:« Intende deprecationem meam» pro malis removendis,« auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.» Quia enim bonae simplicitatis et nullius duplicitatis mihi conscius fui, inde sub lingua mea intus in conscientia exsultavi, quia simpliciter bonae voluntatis mihi conscius fui, qua dilexi justitiam et odivi iniquitatem sive propriam sive alienam, propterea fiducialiter dico:
1.4.2.48
VERS. 18. Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus, id est iniquitatem si aspexi, si dilexi, quia quod diligimus, hoc libenter et diligenter aspicimus; si, inquam, aspexi, hoc est, dilexi ullam iniquitatem in corde meo, cum ad Deum clamarem ore meo, non exaudiet Dominus. Sunt, qui amant iniquitatem suam et aliorum, quod est perversissimum: non ita ego iniquitatem aspexi vel dilexi. Sunt item alii, qui damnant iniquitatem in aliena vita, sed diligunt et aspiciunt eam in corde suo sine operibus suis. Non ita ego iniquitatem in corde meo aspexi, ex quo resurrexi resurrectione prima, ex quo frequentare coepi canticum istud resurrectionis, ex quo festivus dies illuxit istius dedicationis et sanctificationis, in quo boves, arietes et hircos meos Deo sacrificare coepi. Nam antea fateor, dilexi et aspexi haec omnia in corde meo, ipse ego bos cornupeta, ipse aries protervus, ipse hircus foetidus existendo, et tales mihi consimiles diligendo ac libenter aspiciendo. Cum autem placuit ei, qui me segregavit a consortio talium, et vocavit per gratiam suam, continuo non acquievi carni et sanguini, ut vel iniquitatem in corde meo aspicerem seu diligerem, vel in aliis quantumlibet carnaliter propinquis amarem. Non me dico ita perfectum, ut nulla cordi meo suggeratur iniquitas, quia inter primam et ultimam resurrectionem pugna restat, in qua iniquitas memoriam diverberat suggestionibus assiduis etiam clauso contra eam sanctuario secreto voluntatis, quod est festivitas primae resurrectionis et dedicationis tabernaculi Deo fabricati, sed hoc ore meo dico et inde sub lingua mea exsulto ad gloriam Christi, qui est mihi resurrectio et vita, quod iniquitatem cordi meo suggestam non aspexi diligendo, sed despexi eam odiendo atque hoc facere semper intendo.
1.4.2.49
VERS. 19. Propterea me clamantem exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae. Sic loquens ego apostolica et primitiva Ecclesia, sive psalleus ego poenitens exemplum do vobis auditoribus, ut et vos ita faciatis, quomodo me fecisse aut facere auditis, hoc scientes et meo exemplo cognoscentes, quod non ante meritum laboris expetendum est praemium consolationis et quietis. Nisi enim prius euntes eatis, et lacrymarum seu laborum semina mittatis, non est unde manipulos exsultationis metatis, et nisi prius hircos vestros per castitatem Deo immoletis, nisi arietinam repugnantiam et bovinam cervicositatem trucidetis, non est unde sub lingua vestra exsultetis, quia pecuales mores in vobismetipsis aspiciendo et diligendo malam conscientiam habetis: et inde licet clametis, clamor vester non est acceptabilis, nisi primo loquatur quisque vestrum in tribulatione et in cordis contritione, sicut et os meum locutum est in tribulatione, hoc scilicet: Holocausta medullata offeram tibi: offeram tibi boves cum hircis. Ita primo locutum est os meum in tribulatione, Deo ipsam tribulationem propter hoc ipsum, sicut credo, immittente, ut sic loquerer, et sic agerem, vota scilicet vovendo et solvendo ipsum placarem criminibus abnegatis. At postea validius ad ipsum ore meo clamavi pro impetrandis virtutibus, et clamor meus non est repulsus, quia fuit ordinatus, et in canticum resurrectionis formatus. Quia ergo tanta fecit animae meae Deus, non propria mea virtus, mihi absit gloriari nisi in ipso, qui mihi est resurrectio et vita, cui et gratias agens dico:
1.4.2.50
VERS. 20. Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me. Benedicant eum omnes angeli et sancti ejus. Benedicant eum coeli et terra, mare, et omnia quae in eis sunt. Benedicat eum anima mea, et omnia quae intra me sunt, qui non amovit orationem meam a se, et misericordiam suam a me. Non amovit orationem meam, quia dedit perseverantiam ad se clamandi, nec misericordiam suam longe fecit abesse precibus meis, quibus crebro assiduatis et diu continuatis non defuit clementia exauditionis. Expertus in hoc sum, quod« omnis, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit, et pulsanti aperietur,» si tamen perseveraverit petens, quaerens et pulsans ad ostium amici quiescentis, qui tandem surgit ac pulsanti aperit et postulata concedit, etiamsi talis, qui perseveranter pulsat, qualem sermo evangelicus describit dicens:« Et ille, si perseveraverit pulsans, etsi non eo, quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi panes, quotquot habet necessarios.» Perseveranter itaque orare et efficaciter impetrare simul sibi sunt ita indissolubiliter connexa, ut quae Deus conjunxit, homo separare non possit. Si ergo non tepes in oratione, certus esto de certa exauditione. Deus enim, qui non amovit orationem meam a se et misericordiam suam a me, tibi faciet similiter. Etiamsi differtur, non aufertur, quod instanter petitur fide non haesitante in corde, quae si per dilectionem, ne sit mortua, vivificatur et inflammatur, etiam tacente lingua desiderium ejus pro clamore valido reputatur. Sic« desiderium pauperum exaudivit Dominus,» quia ipsum justitiae ac virtutum reliquarum constans et perseverans desiderium coram Deo est oratio, quae tunc non amovetur a Deo, cum non tepescit coram ipso, et huic tali orationi prope est misericordia divina, neque ullatenus amovebitur ab illa. Benedictus ergo Deus, qui non amovit deprecationem sive orationem meam et misericordiam suam a me. Benedictus Deus Pater, qui orationem meam suscepit. Benedictus Deus Filius, resurrectio et vita mea, quo mediante, oratio mea pervenit ad Patrem. Benedictus Deus Spiritus sanctus, ipsa Dei Patris et Filii misericordia, quae non est a me orante amota. Gloria et benedictio Patri et Filio et Spiritui sancto, Uni ac Trino Deo, cujus est opus prima resurrectio animarum et secunda corporum, qua peracta sempiterna resuscitatorum sequitur jubilatio, ad quam provocamur hoc praesenti cantico. Fiat, fiat. Amen, amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).