Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio
Cont 1.4.7.27
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11474 Coauinp2
1.4.7.1
PSALMUS LXIV SIVE LIBER DE CORRUPTO ECCLESIAE STATU AD EUGENIUM III PAPAM. PARS SEPTIMA. PSALMUS LXX.
1.4.7.1
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Psalmi hujus voces manifestae pugnatoris saepe dicti voces sunt in certamine positi, spem retinentis, spem profitentis. In te, Domine, speravi, inquit, non confundar in aeternum. Ac deinceps: Quoniam tu es patientia mea, Domine, Domine, spes mea a juventute mea. Item: Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam. Nempe in eo, quod dicit: Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui: promptum est diabolum intelligi, cujus instinctu illa discordia fit, ut adversus legem mentis repugnet lex peccati, quae est in membris. Sane hujusce orationis praecentor ac praedoctor est ipse Christus legitime certantium caput et dux orans, ut eriperetur hic de manu contra legem agentis Judaici populi, et iniqui Romani imperii, eadem justitia vel divinitate, qua potens est et eos qui tentantur eripere. Denique titulus ejus talis est:
1.4.7.2
VERS. 1. PSALMUS DAVID, FILIORUM JONADAB ET PRIORUM CAPTIVORUM.
1.4.7.3
Et est sensus: Hic psalmus est Christi, quia ipse et in hoc psalmo loquitur, et de seipso loquitur. Est etiam filiorum Jonadab, quia de ipsis hic Dominus loquitur, qui filii prius captivi fuerunt. Unde et dicitur priorum captivorum. Bene autem Jonadab et secundum negotium et secundum nominis interpretationem hic apponitur. Secundum negotium ita: quia sicut Jonadab sacerdos filiis suis a vino abstinere et in tabernaculis habitare praecepit, ita Dominus noster fideles suos a temporali jucunditate prohibet, et in hac vita peregrinos et advenas se reputare atque futuram inquirere admonet. Secundum vero nominis interpretationem sic: Jonadab Domini spontaneus interpretatur. Quae interpretatio apte Domino nostro congruit, quippe qui prae omnibus specialiter, ac singulariter Deo Patri usque ad mortem obedivit. Ipse in hoc psalmo orat, ut videlicet, sicut jam dictum est, exemplo suo filios suos orare doceat. Ad litteram iste est Jonadab, qui commendatur a Jeremia, qui praecepit filiis suis ut non biberent vinum, et non in domibus sed in tabernaculis habitarent. Qui intelligentes Dominum praecepisse parentibus in bono obedire, sanctum servaverunt praeceptum; propter quod benedixit eis Deus propter obedientiam, scilicet eos obtendens et exprobrans populo suo inobedienti. Quod Jeremias commendans id agebat, cum populo Israel suadens, ut se captivitati pararent, nec voluntati Dei resisterent. Judaei enim pro lege Dei contempta destinati sunt primae et secundae et tertiae captivationi, ut corrigerentur. Antequam prima veniret, praenuntiata est per Prophetam. Videtur ergo inde tractus titulus hujus psalmi. Unde cum dixisset: Filiorum Jonadab, subjecit: Et eorum, qui captivi primi ducti sunt. Non utique quia filii Jonadab captivi ducti sunt; sed quia oppositi sunt captivandis. Oppositi sunt, ut intelligerent se ideo captivandos, quia Deo non obedierunt, sicut illi fecerant patri. Et captivati quidem sunt filii Israel primi, secundi, tertii. Sed de his psalmus nihil sonat.
1.4.7.4
Ex hac ergo comparatione filiorum Jonadab patri obedientium omnis potius inobedientia culpata est, per quam in lege peccati, quae est in membris, sumus captivati, et per inobedientiam Adae, in quo omnes peccaverunt, primi. Et ideo primi captivi per primum hominem, secundi redempti per secundum, quia primus homo de terra terrenus, cui similes sumus: secundus de coelo coelestis, a quo liberamur. Vel primi in hoc mundo, unde potest evadi, secundi in inferno, unde non potest. Vel quia prius, quod animale est, deinde quod spiritale est, dicit primi, quia ante vitiis captivati, quam filii Jonadab, id est spontanei, Christi scilicet, qui voluntate Deo Patri obediens nos, qui cum nihil nisi mali simus ex nobis, liberavit de corpore mortis hujus per gratiam suam, cujus misericordia sumus quidquid sumus. Haec igitur tanta gratia nobis in hoc psalmo fere singulis syllabis commendatur, hac intentione, ut totam spem nostram constituamus in Domino, non in viribus nostris; non contumacium filiorum captivorum imitatores simus, sed obedientium filiorum Jonadab.
1.4.7.5
Est etiam considerandum in obedientia filiorum Jonadab, quia praeceptum posuit illis pater eorum, quod non fuit a Deo positum, scilicet, ne biberent vinum neque habitarent in civitatibus, sed foris in tabernaculis. Unde imminente obsidione Chaldaeorum, dum cogerentur manere in civitate, hoc ipsum reputabant sibi pro prima captivitate, ut exinde primi captivi nominari videantur in titulo psalmi hujus, cum dicitur: Psalmus David filiorum Jonadab, et priorum captivorum. Denique ipsorum talis captivitas prior erat ea captivitate, qua destructa Jerusalem ducti sunt in Babylonem Judaei, quo non sunt ducti isti filii Jonadab, quia principibus et bellatoribus partim occisis, partim abductis in Babylonem relicti sunt pauperes terrae in Judaea, de quorum numero cum essent filii Jonadab, et ipsi remanserunt in Judaea, soluti videlicet a captivitate illa, qua primi captivati fuerunt, quando in civitate contra patris praeceptum et suae voluntatis arbitrium coacti sunt habitare, in qua tamen vinum sibi oblatum contra patris sui mandatum bibere noluerunt. Et ob hoc a Deo benedicti pronuntiantur per Jeremiam prophetam ex illorum comparatione increpantem Judaeos obedire nolentes praecepto divino, cum illi obedierint praecepto humano.
1.4.7.6
Audiant haec mansueti, et laetentur, qui filiorum Jonadab sunt in hoc imitatores, quod obediunt suis praelatis quaedam interdicentibus, quae non interdixit Deus, ut est bibere vinum vel cohabitare turbis civitatum. Nonne sancti Patres Basilius, Augustinus, Benedictus et caeteri, qui regulas coenobitalis vitae ordinaverunt, hujusmodi quaedam statuta posuerunt in abstinentia servanda in silentio tenendo et caeteris regularibus disciplinis? Qui ergo statuta talia observant, ipsi cum filiis Jonadab, filii Rechab merentur benedici, et quia pauperes spiritu sunt, licet prima illos gravet captivitas, qua vident aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae et captivantem eos in lege peccati et mortis, dum carnis oblectamenta inviti sentiunt: attamen in secundam captivitatem non veniunt, cum eisdem non consentiunt, quoniam praecipitur eis non bibere vinum, in quo est luxuria. Non itaque venient in Babylonem, sed accipient benedictionem, ut a secunda captivitate, quae est consensus peccati, omnino sint liberi et a prima quoque cito liberandi, secundum quod quilibet eorum dicit:« Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum.» In desiderio hujus liberationis, gratia Dei per Jesum Christum citius accelerandae, psallit quisque illorum dicens:
1.4.7.7
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Primo in persona omnium filiorum Jonadab psallens David petit liberari exterius et laude repleri. Secundo idem petit sibi conservari tempore senectutis, ibi: Ne projicias me in tempore senectutis. Tertio de ista gratia gratias agit ibi: Deus, quis similis erit tibi? Dicat nunc Israel, dicat, qui redemptus est jam in spe, redimendus adhuc in re; dicat, inquam: In te, Domine, speravi. Ego Jonadab spontaneus Domini, Deo Patri sponte assistens pontifex me ipsum in ara crucis offerens, qui pro meis, quos dedisti mihi, Pater, me ipsum sanctificavi et sacrificavi, ut et ipsi sancti sint in veritate, in te speravi, quod non confundar in aeternum, id est nunquam confundar, sicut confunduntur, qui non exaudiuntur in suis precibus bonis, vel etiam, qui exaudiuntur in petitionibus malis. Ego enim pro meis in me ac per me sanctificandis ad multorum exhaurienda peccata semel mortuus vitam petii a te, Pater, his, quos dedisti mihi, et in hac petitione spero, imo scio me non confundendum in aeternum, sed exaudiendum pro salute meorum mihi cohaerentium in aeternum.
1.4.7.8
Aliter: Ego David, ego poenitens, ego veri filius Jonadab, videlicet sponte sanctificari et in cruce sacrificati Christi spontaneus imitator, licet prima captivitate premar, dum velle mihi adjacet, perficere autem non invenio, quoniam aliam legem legi mentis meae contrariam viribus meis vincere non valeo; tamen in te, Domine, speravi et spero quod non confundar in aeternum, etsi ad tempus inveniar confusus in Adam pro peccato non habens fructum in his, in quibus nunc erubesco, et confundor non ea confusione, quae adducit peccatum, dum stulte quis erubescit confiteri et emendare peccatum, sed ea confusione, quae adducit gloriam, dum is, qui non erubuit erubescenda perpetrare, jam de his confusus per poenitentiam non erubescit eadem confiteri et emendare. Talis tam utilis est confusio filiorum Jonadab in prima captivitate, qua et ego David ego unus filiorum Jonadab confusus increpante me Nathan propheta spero, quod non confundar in aeternum. Spero autem non in me, sed in te, Domine: non in mea, sed in tua virtute ac pietate. Neque enim deest Nathan propheta redarguens peccata filiorum Jonadab, quandiu sermo Dei adversarius est in via ne nos accuset in patria, qui adversatur in prima captivitate ut liberet a secunda. Cujus me in via redarguentis quoniam consentio legi quae bona est, et ideo mente condelector ei, spero quod non confundar in aeternum, sed a confusione liberatus, et mundo crucifixus gloriari valeam cum illo praecipuo filio Jonadab, qui in cruce Domini nostri Jesu Christi glorians dixit:« Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus.» Item:« Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo.» Absit igitur mihi gloriari in mea justitia, sed gloriari mihi detur in tua justitia, Domine, cui et dico:
1.4.7.9
VERS. 2. In justitia tua libera me, id est per fidem qua credo, quod justificas impium, quod reputatur ad justitiam quae tua est, a te data, non mea quam si statuo, justitiae tuae non sum subjectus. Ideo dico: In justitia tua libera me, ut tu justificeris in sermonibus tuis, ut tu justus inveniaris et verax in eo, quod confitenti et poenitenti vinumque illud, in quo est luxuria, bibere abnuenti gratiam promittis praesignatam in filiis Jonadab liberatis et a prima captivitate, ne in tabernaculis habitare consueti paterentur nimis diuturnam in civitate obsidionem, et a secunda, ne cum caeteris Judaeis ducerentur in Babylonem. Est quidem opus misericordiae, quod ad poenitentiam vocas peccatorem, sed opus est non solius misericordiae, imo etiam justitiae tuae, quod liberas jam poenitentem, et de profundis mali primae captivitatis ad te clamantem. Ideo ego jam poenitens, jam cum filiis Jonadab vinum, in quo est luxuria bibere nolens, jam de lege peccati me captivante dolens et legi tuae consentiens dico: In justitia tua libera me ab illius legis captivitate, ut fruar ea libertate, qua liberatus a peccato, servus autem factus tibi Domino legitimo nunc habeam fructum in sanctificatione, finem vero exspectem vitam aeternam.
1.4.7.10
Et quia aegrotus ego exaltare clamorem non valeo ad te Altissimum, tu inclina aurem tuam ad me jacentem semivivum relictum a latronibus, qui me vulneraverunt et spoliaverunt. Inclina sic aurem, ut appropians alliges vulnera mea, et salva me infuso pariter oleo et vino, gemino scilicet sancti Spiritus dono; uno in remissione peccatorum, altero in largitione virtutum: sicut apostoli tanquam oleo peruncti fuerunt in die resurrectionis dicente ad eos Domino:« Accipite Spiritum sanctum quorum remiseritis peccata, remittentur eis.» Et in die Pentecostes quasi vino potati etiam dicebantur musto pleni propter virtutem sancti Spiritus eos inflammantis et inebriantis ad evidentiam sibi datae atque missae salutis per oleum et vinum, id est per geminum sancti Spiritus donum, sicut dictum est. Sic multos aegrotos audiens medicatos et salvatos, ego quoque in te medicum verum sperando salutem peto dicens: Inclina aurem tuam, et salva me. Atque ut salutem semel acceptam non perdam inter hostes constitutus.
1.4.7.11
VERS. 3. Esto mihi in Deum protectorem; quia ego meipsum, sicut creare non potui ut essem, vel salvare ut bene essem: sic non possum defendere, ut tutus maneam. Ideo ad te confugio petens, ut sis mihi in domum refugii, sive in locum munitum, vel sicut Hebraica veritas habet: Esto mihi petra fortis, robustum habitaculum. Tu, qui fuisti metus Adae fugienti, esto jam filiis Jonadab locus refugii, ad quem, qui refugit, tutus est, quia sic est in alto, ut inimicos de subtus non timeat. Esto mihi in locum munitum. Sicut turris David, quae aedificata est cum propugnaculis, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Esto mihi in locum munitum, ut quomodo me fecisti sic esse de nihilo, ut non possim non esse: similiter me ita de infirmo et aegroto salvum facias, ne amissibilis mihi sit a te data salus, qua das homini bene esse, liberans eum a prima captivitate, qui a te creatore habens esse non potest non esse, quantumlibet prematur vel primae vel secundae captivitatis miseria. Sicut ergo inamissibiliter habeo esse a te Creatore, sic habeam inamissibiliter bene ac beate esse a te liberatore, sub te protectore, ut salvum me facias, quoniam salus populi tu es, et in salute protegas atque conserves: quoniam firmamentum meum es tu contra tentationes et tribulationes in hac prima captivitate filios primi Adae absorbentes, filios quoque Jonadab, secundi scilicet Adae graviter infestantes. A quibus, ne absorbear ego David, ego poenitens, ego filius Jonadab, tu es refugium meum, Deus meus. Tu qui es, Deus creator meus, tu idem ipse es refugium meum secundum incarnationis tuae sacramentum, quod est filiis Jonadab mandata paterna servantibus, inexpugnabile firmamentum.
1.4.7.12
VERS. 4. Tu, Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis et iniqui. Me Christum verum Jonadab eripe de manu peccatoris pagani legem non habentis, ut cesset persecutio tyrannorum gentilium idola colentium, et de manu contra legem agentis, et iniqui, videlicet Judaei carnalis et falsi christiani, legem quidem habentis et tamen contra legem agentis, unde iniquus judicatur, et per legem peccans per legem judicatur, sicut et paganus iniquus est, qui sine lege peccans judicatur, et peribit sine lege. Ab utroque, Deus meus, eripe me, ne talibus incorporer aut conformer. Eripe, dico, quod et supra dixi et nunc repeto eamdem precem propter geminam ereptionem valde mihi necessariam: primum, ne delectatio peccati mordeat, secundo, ne contra legem Dei consensus peccati omnino interficiat. Propterea dico: Eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, ne vel delectatio peccati repugnans legi mentis meae sauciet, vel consensus mortificet. Eripe nihilominus de manu iniqui, universaliter omnis iniqui, sive angeli, sive hominis, sive alicujus iniqui, ut est ira, superbia, invidia mentis, et libido carnis, ne aliquis talis iniquorum sua manu, sua potestate valeat me gravare, ac spoliare mea innocentia vel, quod aeque periculosum est, mea sapientia, quae mihi non ex me, sed ex te.
1.4.7.13
VERS. 5. Quoniam tu es patientia mea, in qua, si perseverabo inter tentationes velut alter Job, scio quod non confundar, quoniam patientia probationem operatur. Probatio vero spem: spes autem non confundit. Ita ergo de patientia nascitur spes, et rursum de spe major patientia, dum spe gaudentes ex ipso spei gaudio magis erunt in tribulatione patientes. Hoc autem totum bonum ex te mihi, non ex me Deus meus, quoniam tu es patientia mea, Domine, in tribulatione seu tentatione, atque item tu, Domine, spes mea es, quod per te liberer de ipsa tribulatione ac tentatione. Coepit autem haec spes mea a juventute mea, quae videlicet aetas apta est bellis et haec mihi ex tunc coepit, ex quo contra diabolum et carnem pugnaturus jam transacta infantia et pueritia suscepi arma fidei et spei et charitatis. Ad quae suscipienda, ut essem idoneus, antequam ea susciperem, praeventus sui misericordia tua, qua
1.4.7.14
VERS. 6. In te confirmatus sum ex utero antequam sperare scirem, qui primo fidei rudimento in utero Ecclesiae conceptus, et post ex aqua et spiritu quasi de ventre matris generatus non infirmatus sum fide sed lacte alimoniae spiritalis nutritus juvenilis roboris augmentum accepi. Unde in te cantatio mea semper. Spem in alium nunquam habui, nunquam habebo; sed in te cantatio mea semper. Etiamsi aliquando in alio aliquo fuit mihi cantatio seu delectatio, amodo non erit, nisi in te Deo vero, adjutore meo fortissimo, quoniam dum in te sperans tuas justificationes amans et praedicans.
1.4.7.15
VERS. 7. Prodigium factus sum multis. Tu adjutor fortis mihi fuisti et eris, ut spero, usque in finem, et ideo in te adjutore forte cantatio mea semper, et dum per fidem ambulo, et dum per speciem videbo. Quod meum votum cantationis persolvendae nunc et semper et in saecula saeculorum ne fiat irritum et vacuum, sed sit affectu devotionis et effectu consummationis plenum, peto:
1.4.7.16
VERS. 8. Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam. Repleatur, inquam, laude os meum sic, ut a fundo cordis usque ad labia oris plenitudo gratiae tuae, Deus, cordi meo infusae atque diffusae in labiis meis te affectuose magnificet, ne similis inveniar populo, de quo dicis:« Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.» Non erant haec labia talis populi tua laude repleta, sed quasi forinsecus respersa corde intus vacuo, quod longe fuit a Deo. Ego autem dico: Repleatur os meum laude per gratiam cordi meo infusam atque inde scaturientem et in labiis diffusam, sicut aliquis tuorum legitur plenus gratia et fortitudine, plenus Spiritu sancto et fide, in labiis quoque suis tanta gratia redundasse, ut audientes eum adversarii non potuerint« resistere sapientiae et Spiritui, qui loquebatur.» Sic a fundo cordis exundante gratia tua usque ad os repleatur ipsum os meum laude tua, ut cantem gloriam tuam. Gloria est ore multorum celebrata laudatio. Istiusmodi gloriam cantem sociam habens in hoc bonorum multitudinem, qui etsi comparatione malorum pauci sunt, tamen quia ipsi mali« ad nihilum devenient tanquam aqua decurrens,» gloria haec est et erit omnibus sanctis Dei, ut ore illorum celebrata laudatio sit gloriosa pariterque speciosa, sicut e contrario« in ore peccatoris non est speciosa laus,» etiamsi in clamosa, quoniam Dei auribus est onerosa. Unde ait:« Aufer a me tumultum carminum tuorum, et canticum lyrae tuae non audiam.» Quod ne mihi te indigne laudanti dicatur, quaeso repleatur os meum laude tua ita perfecte, ut cantem, prout decet, gloriam tuam: tota die magnitudinem tuam. Tota die, scilicet et cum per prospera fovendo consolaris, et cum per adversa corripiendo corrigis, cantem gloriam tuam, et magnitudinem tuam, qua me de non esse fecisti, ut essem aliqua creatura: et cum essem, protexisti ac promovisti, ut fierem nova creatura. Item cum peccassem, ignovisti, conversum juvisti, perseveranti coronam praeparasti, quae reposita est mihi apud te in tuae pietatis magnitudine. Multa enim beneficia tua solo nomine magnitudinis tuae concludo laudans, et cantans tota die magnitudinem tuam.« Magna enim sunt judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua.» Magna potentia tua, quae omnia quaecunque vis, potes. Magna sapientia, qua omnia scis, et nulla te latet cogitatio. Magna misericordia, quae misereris omnium, et nihil odisti eorum, quae fecisti. Magna haec omnia in te, imo una immensa magnitudo haec omnia sunt in te, nec aliud a te, secundum quam dicitur:« Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus, et magnitudinis ejus non est finis.» Facis ergo mirabilia magna solus magna virtute, quae nec senescit nec deficit, sicut hominis virtus et senescit et deficit. Igitur ego miser, et mortalis homo senio et defectui obnoxius ad te confugio, et tibi aeternaliter manenti dico:
1.4.7.17
VERS. 9. Ne projicias me in tempore senectutis. Pars secunda de gratia tempore senectutis necessaria hoc habet exordium. Ne, inquam, projicias me in tempore senectutis frustrata exspectatione mea, qua spes mea existens a juventute mea hoc fecisti me sperare, quod non projiceres me in tempore senectutis. Reposita erat haec spes mea in sinu meo quasi pignus et arrha desursum data. Unde quia spes non confundit, quasi debitum spei praemium requiro dicens: Ne projicias me in tempore senectutis. Tempus juventutis est, cum de suis viribus quis praesumens accingit se et ambulat ubi vult dicens:« In abundantia sua non movebor in aeternum.» Vel:« Si oportuerit me mori, ego nunquam scandalizabor.» Sed haec juventus cito deficit, et talis ei succedit senectus et humanae virtutis defectus, ut talis juvenculus immatura senectute praeventus cogatur dicere:« Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.» Sera querela post istam conturbationem in alio psalmo deprompta, hic praevenitur, cum dicitur: Ne projicias me in tempore senectutis, quod tempus est, cum defecerit virtus mea, cum patientia quassata mollescit, cum tentatio diaboli vel carnis ultra quam sustinere possimus, invalescit, tunc ne projicias vel derelinquas me, fidelis Deus; sed facias cum tentatione etiam proventum, ut possim sustinere, quia virtus humana lassata eo magis indiget confortari a Spiritu Domini adjuvante infirmitatem nostram, quo magis experta est ipsam infirmitatem suam.
1.4.7.18
Dicitur etiam in Christo fuisse senectus non peccati sed poenae, ex qua vetustate vel senectute infirmus prodigium factus est multis, irrisus in cruce, ubi vetus homo noster simul crucifixus est, ut quomodo ille a nobis habuit infirmitatem, sic nos ab eo capiamus fortitudinem. Qui cum per omnia tentatus possit et his, qui tentantur, auxiliari, verus Jonadab sponte oblatus pro salute filiorum seu membrorum suorum recte intelligitur pro ipsis infirmantibus interpellare apud Patrem hoc modo: Infirmata est virtus mea in manibus inimicorum meorum, quanto magis infirmabitur virtus parvulorum filiorum meorum in manibus inimicorum suorum, quoties in priori captivitate, quae illis est a primo parente, apponitur eis vinum bibendum, in quo est luxuria, in tentatione carnis invalescente ac virtute humana deficiente? Tunc igitur, cum defecerit virtus mea, id est meorum, ne derelinquas me, id est meos, in manibus inimicorum meorum exinde magis cavendorum:
1.4.7.19
VERS. 10 et 11. Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum, etc. Inimici mei, qui studio supplantandi custodiebant animam meam consilium fecerunt, id est ex consilio dixerunt, et ipsum consilium fecerunt in unum, ut quasi fascis non divisus et ideo gravis ad portandum gravius opprimeret. Audi, Domine, voces adversariorum meorum, qui consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum, persequimini, et comprehendite eum, quia non est qui eripiat. Haec dixerunt, quia me viderunt calamitatibus fatigatum carnis infirmitate gravatum, variisque necessitatibus obstrictum, nec habentem ex me in me quidquam virium ad resistendum tot malis, tot vitiis, tot miseriis undique prementibus. Propterea dicunt: Deus dereliquit eum. Deus, quem praedicat, quem glorificat ipse dereliquit eum, sicut ipse attestatur dicens:« Deus, Deus meus, utquid dereliquisti me?» Sed malo suo putant me derelictum a Deo, quod tamen ipsum malum provenit aliis in bonum, his scilicet, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Si enim cognovissent, nunquam me Dominum gloriae crucifixissent. Si non fuissem crucifixus, non salvaretur homo perditus, nullo pretio nisi meo sanguine redimendus. Hoc illi nescientes( ignoraverunt enim sacramenta Dei) clamaverunt:« Reus est mortis:» Persequimini et comprehendite eum. Persequimini ut tardum; comprehendite ut invalidum, quia non est qui eripiat apprehensum, ligatum et cruci affixum. Sic de me vero Jonadab deliberaverunt, sicut etiam de filiis meis censuerunt, quod videlicet a Deo essent derelicti, quando erant nimiis tentationibus vel tribulationibus expositi. Sed tu, Deus, qui omnia bona et mala scis, et bona sola vis tanquam summe providus et benignus.
1.4.7.20
VERS. 12. Ne elongeris a me, sicut videtur, dum tardas venire ad servos tuos. Festina per exhibitionem auxilii tunc maxime necessarii, cum insultant adversarii. Ne elongeris a me tardando auxiliari ac liberare de imminentibus calamitatibus. Et ne gravioribus exponar, Deus, Deus meus, in auxilium meum respice sic tuo respectu mihi subveniendo, sicut subvenisti Petro, quem quia respexisti, flevit amare, meruitque beatificari ea consolatione, de qua dicitur:« Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.» Item:« Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.» Tu quondam curribus Pharaonis, populo tuo appropinquantibus, in auxilium ejusdem populi tui de Aegypto egressi« respexisti super castra Aegyptiorum» et ferebantur in profundum quasi plumbum in aquis vehementibus: ita nunc respice super castra daemonum et vitiorum sive hominum vitiosorum, ut ferantur in tale profundum judiciorum tuorum, super quo liceat cantare populo tuo per tuum respectum liberatum, canticum Moysi dicentis:« Cantemus Domino, etc.» Sic in auxilium meum et meorum respice, per meam Deus Pater, placatus obedientiam, quae major est obedientia filiorum Jonadab, quia illi obediendo patri suo noluerunt bibere vinum: ego autem tibi, Pater, obediendo gustavi vinum cum felle mistum sive myrrhatum, et bibi acetum tam in mea persona quam in personis martyrum meorum, sive confessorum carnem suam castigantium, sive aliorum fellita et amara opprobria, propter me portantium inter inimicos meos detrahentes animae meae, pro quibus oro dicens:
1.4.7.21
Confundantur et deficiant detrahentes animae meae, qui detrahunt animae meae, id est vitae meae, verbi gratia, dicentes: Homo vorax, potator vini, et caetera in hunc modum falsa opprobria, ipsi confundantur in suis detractionibus de justificante ac magnificante animam meam, id est vitam meam justificante per peccatorum immunitatem, magnificante per virtutum claritatem. Cujus fulgorem ferre non valentes ipsi detractores animae meae confundantur vel ad poenitentiam, si per ignorantiam seu fragilitatem peccant in me, vel ad poenam caeteris emendatoriam, si peccatum eorum sic est ad mortem, ut pro illo remittendo non sit orandum, quod fit, cum peccatur in Spiritum sanctum. Ita quomodolibet peccent, confundantur videntes falsificata opprobria detractionum suarum, te subveniente ac me patienter omnia sufferente ac sustinente in charitate patiente ac nunquam excidente in spe, quae non confundit. Ipsi autem, qui adeo sunt mali, ut de me non habeant spem boni, confundantur per evidentiam bonorum, quae in me clarescent: et deficiant subtracta sibi materia detrahendi, sicut ignis deficit lignis subtractis. Deficiant, inquam, detrahentes animae meae vel meorum. Confundantur de peccatis suis, et deficiant a perversis viribus. Confundantur erubescentes malum se voluisse, quod etiam si perseverant velle, deficiant a viribus, ne quod volunt, facere praevaleant.
1.4.7.22
Quidam codices habent: Deficiant committentes animam meam, id est committentes bellum cum anima mea, ut eam provocent ad Deo resistendum, quod est committere bellum contra ipsum, ut faciunt, qui divinis judiciis non consentiunt, cum bonis adversa et malis prospera evenire sentiunt. Ad commissionem talis belli provocavit sanctum Job uxor sua dicens:« Adhuc permanes in simplicitate tua? Benedic Domino et morere.» At ille pacem cum Deo servans, et ejus judicia, quanquam sibi dura commendans,« quasi una,» inquit,« de stultis locuta es. Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus? In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est,» cavens commissionem belli periculosissimi. Nam ex quo quis resistit tibi, Deus omnipotens, ex tunc ira tua implacabilis inardescit, quam sapientissime declinat, qui tuis judiciis humiliter acquiescit, non te, sed se culpando et veniam precando. Committitur etiam anima bello pernicioso si eos odit, a quibus patitur mala.
1.4.7.23
Hebraica veritas habet: Confundantur, et consumantur adversarii animae meae. Tres erant quinquagenarii contra Eliam missi ab impio rege Israel cultore Beelzebub, quorum duo cum suis quinquaginta sunt consumpti Elia dicente:« Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Tertius quinquagenarius non est consumptus, quia humiliter sentiens confusus est misericordiam precando, non iram provocando. Et adhuc testibus veritatis contra Beelzebub dimicantibus promittitur, quod sint candelabra in conspectu Domini terrae stantia, et si quis eos voluerit laedere, ignis exiet de ore ipsorum, et devorabit inimicos eorum. Dicit enim quisque illorum, quod in praesenti psalmo habemus: Confundantur, et consumantur adversarii animae meae. Consumantur, igne coelesti. Etenim« Deus noster ignis consumens est.» Consumantur igne ardentissimae orationis vel justa sententia excommunicationis adversarii animae meae, non ut omnino non sint, sed adversarii non sint, nec adversari possint vel detrahere animae meae, sicut illi detraxerunt et adversati sunt Eliae, qui eidem in monte posito dixerunt:« Homo Dei, rex praecepit, ut descendas.» Qui enim de alto professionis, de vertice sanctae conversationis animam detrahunt vel detrahere cupiunt ad ima principis mundi negotia quasi auctoritate regia dicendo ad quemlibet sanctorum in vertice montis positum:« Homo Dei, rex praecepit, descende,» ipsi digni sunt, ut ignis exiens de ore sanctorum devoret eos, quod hic optatur, cum dicitur: Confundantur, et consumantur, sive deficiant adversarii, sive detrahentes animae meae.
1.4.7.24
Operiantur confusione, et pudore, qui quaerunt mala mihi, quae licet per se non inferant, attamen quaerunt et desiderant ut mala mihi eveniant aliquando sciendo, aliquando ignorando quid faciant, sicut uxor Job, de qua jam dictum est, et uxor Tobiae, quae illi dicebat:« Ubi sunt justitiae tuae?.» Tales videndo auxilium Domini super me operiantur confusione et pudore tanquam velo et operimento, quo tegantur eorum peccata, sicut alias dicitur:« Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.» Nesciunt enim quid faciunt, cum in desperationem divinae consolationis me velut alterum Job sive Tobiam mittere quaerunt, et hoc modo quaerunt animam meam dejicere a celsitudine spei in foveam desperationis.
1.4.7.25
VERS. 14. Ego autem semper sperabo in Deo, dicens cum beato Job:« Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.» Esto ut permittatur Satanae tentare seu colaphizare me ac privare divitiis, affligere morbis vel ulcere pessimo, quod est carnis prava libido, ego tamen semper sperabo divinum auxilium et solatium, dum nec in adversis murmuro, nec blandimentis pravis consentio. Sicut in principio psalmi de praeterito loquens tempore dixi: In te, Domine, speravi: sic et nunc de futuro loquens dico: Ego autem in te sperabo, id est in spe mea perseverabo.
1.4.7.26
Et quia spes non confundit, provenientibus bonis et speratis ego adjiciam super omnem laudem tuam. Laus tua, Deus Pater, magna erat in rerum omnium creatione, distinctione, ordinatione, gubernatione: sed ego Christus, ego verus Jonadab tibi Patri sponte obediens, et filios meos ad obedientiam sanctam instruens adjiciam super omnem laudem tuam, dum laudabilis agnosceris non solum de mundi constitutione, sed et de mundi restauratione per meam spontaneam obedientiam et gloriam tali obedientiae debitam, sicut aliquis filiorum Jonadab dicit de me:« Humiliavit seipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.» Laus hujus confessionis ante legem vel sub lege non erat. Sed ego Christus, ego Jonadab super omnem laudem, ante meum adventum praeteritam, hanc laudem adjiciam.
1.4.7.27
Aliter: Tu, Deus judex juste, omni laude fuisti dignus pro justitia, qua vel ante legem vel sub lege puniebas peccata, sed super hanc omnem laudem tuam laus misericordiae tuae adjicietur, cum in toto mundo praedicabitur, quod non spernas pauperem, peccatorem non horreas. Non horruisti confitentem latronem, non lacrymantem peccatricem, non Chananaeam supplicantem, non deprehensam in adulterio, non sedentem in telonio, non supplicantem publicanum, non negantem discipulum, non perseculorem discipulorum, non ipsos crucifixores tuos. Cum de his, aliisque similibus gratiae tuae operibus laudaris, magna est adjectio laudis super omnem laudem, qua in populo antiquo laudabaris. Laudabat te Synagoga de beneficiis temporalibus et cum tempore transeuntibus, verbi gratia, quod eduxisti filios Israel de Aegypto in manu potenti et brachio excelso, quod eis divisisti mare Rubrum in divisiones, quod dedisti manna, quod exterminatis Chananaeis introduxisti populum tuum in terram eorum. Sed ego Ecclesia super hanc omnem laudem adjiciam gratiarum actionem de beneficiis eisdem spiritaliter in me completis: verbi gratia, quod educta sum de tenebris ignorantiae praecedente me Christi humana conservatione tanquam columna nubis, et divina miraculorum illustratione tanquam columna ignis, quod panem verum angelorum dat mihi Pater de coelo in sacrosancto altaris mysterio, quod jam in spe introducta et re introducenda sum in regnum coelorum, de quo exterminatae sunt catervae angelorum superbientium. Pro hujusmodi gratias agens adjiciam super omnem laudem tuam. Nec tantum in me laudabo, sed ad proximos in eamdem laudem instruendos.
1.4.7.28
VERS. 15. Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Os meum annuntiabit justitiam tuam, Christum scilicet, qui« factus est nobis a Deo sapientia et justitia et sanctificatio et redemptio.» Unde non meam justitiam, quae ex lege factorum est, jactabundus annuntio cum Pharisaeo dicente:« Gratias tibi ago Deus, quia non sum sicut caeteri hominum raptores, injusti, adulteri;» sed eam justitiam, quae non est aliud quam salutare tuum, Filius tuus in principio mundi Creator, in fine saeculorum factus mundi salvator. Hoc salutare tuum annuntiabit os meum tota die. Tota dies intelligitur cum sua nocte, quia nox diei servit, non dies nocti. Laudabo igitur tota die, id est omni tempore, scilicet in prosperis et in adversis, quia nox, per quam significantur adversa, cum die intelligitur, quia in bona bonorum conversatione non dies nocti, sed nox diei servit, dum non propter carnis emolumentum fit sanctitatis exercitium, sed potius quidquid in carne fit, sanctitatis exercitio conducit et proficit, dum non evangelizamus, ut manducemus, quod esset diem nocti servire; sed manducamus ut evangelizemus, et ad alia spiritalia exercitia validi et expediti simus, quod est noctem diei servire, et in ipsius diei nomen transire, dum« nox ut dies illuminabitur,» et corporalis exercitatio vel ipsius corporis discreta procuratio ad modicum utilis, ministerio subservit pietatis ad omnia valentis atque promissiones vitae, quae nunc est et futurae, habentis. Aliter: Os meum annuntiabit justitiam, qua justus sum, esse tuam quae ex fide est, non meam quae ex lege est.
1.4.7.29
Quoniam non cognovi litteraturam legalem: non cognovi, non approbavi ego Ecclesia litteram occidentem posse mihi prodesse ad justificationem, quia lex sine gratia, littera sola est non vivificans mortuum, sicut baculus Elisaei mortuo superpositus non vivificavit illum. Venit ergo ipse Propheta magnus, qui venturus erat in mundum, et per illum Deus visitavit plebem suam. Iste Propheta magnus magnitudinem suam ad mortui corpusculi pravitatem contraxit, et remoto legis baculo et onere,« quod neque nos neque patres nostri portare potuimus,» ait Petrus, per semetipsum visitavit plebem suam de Domino servus, de divite pauper, caro de Verbo, et de Dei filio Filius hominis fieri non dedignatus. Aeternus erat, sed puer natus est nobis; magnus erat, sed parvulus datus est nobis; Creator erat, Salvator factus est, et ipse factor factus est mihi Ecclesiae in salutem.
1.4.7.30
Habuit et Judaea quosdam salvatores, quia clamabant filii Israel multoties a facie tribulantium ad Deum, et misit eis salvatores et propugnatores, qui liberarent eos de caede vastantium, verbi gratia, Gedeonem, Samsonem, et alios tales, qui nuncupati sunt salvatores, longe utique impares, longe inferiores illo Jesu, illo salvatore, cujus nominis causam reddens angelus:« Ipse enim,» inquit,« salvum faciet populum suum a peccatis eorum.» Praemissi tamen sunt illi ante istum tanquam littera legis ante spiritum, tanquam baculus ad mortuum, prophetam praeveniens, et sua interpretari nomina nequierunt: vacua quippe erant. Superpositus mortuo baculus est, et non erat vox neque sensus, quoniam baculus erat, nec vitam in se habens, nec vitam dare valens. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia, sed conclusit Scriptura legis omnia sub peccato, nec valuit baculus legis vitam dare mortuo. Descendit tandem Propheta magnus, qui baculum misit, et mox salvum fecit populum suum a peccatis eorum, probans utique se esse, quod dicebatur:« Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?» Nimirum qui dicit: Salus populi ego sum. Jam vox, jam sensus est, et paret non inane portare nomen instar priorum. Sentitur infusa salus, et beneficium non tacetur. Intus sensus, foris vox. Audi vocem suscitati mortui: Adjiciam, inquit, super omnem laudem tuam. Os meum annuntiabit justitiam tuam tota die salutare tuum, quoniam non cognovi litteraturam legis mihi profuisse, non sensi per eam gratiam Spiritus infusam. Ideo non cognovi litteraturam, id est gloriantes in littera non vivificante, ac resilientes a gratia reprobavi, sciens quod lex sine gratia littera occidens est, id est vitam auferens vivo, nedum tribuat mortuo. Lex enim quinque libros habens convicit reos, quemadmodum piscina quinque porticus habens in ipsis porticibus continebat languidos, in qua non sanabat, quia concluserat Scriptura legis omnia sub peccato; sed descendit angelus, et sanatur unus, quia Christus humiliatus et factus sub lege vivificavit ipsam legem prius mortuum imo et mortiferam, litterae occidenti adjungens vivificantem spiritum per suae passionis ineffabile sacramentum, quod ut perficeretur, mota est aqua, et suscitata est magna tempestas Judaicae persecutionis adversus angelum, qui descenderat salvare ipsum Judaicum populum, qui erat velut aqua mobilis omni vento erroris cedens, et solidam veritatem sibi oblatam recipere nolens. Mota est igitur aqua illa usque ad ipsius angeli submersionem, propter quod dicit:« Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.» Sic in illa tempestate mortuus est angelus, et sanabatur unus, quia per mortem Christi non sanatur quisque ab unitate fidei ad Deum et dilectionis ad Deum pariter et proximum servanda segregatus, ut illi, de quibus dicitur:« Animales, seipsos segregantes, spiritum non habentes.» Potest etiam sic littera continuari:
1.4.7.31
VERS. 16. Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini, id est quoniam nec in legis caeremoniis habui fiduciam salutis, ideo introibo in potentias Domini, id est recipiam et custodiam sacramenta Christi. Quia enim lex infirmata per carnem nihil ad perfectum adduxit, neque aliquem vivificare potuit, ego introibo in potentias Domini, sciens potentia et potenter salvantia Christi sacramenta non consistere in virtute humana, sed in potentia ipsius Domini, qui recte praedicatur Dominus fortis, Dominus potens in praelio, qui et potestatem habet in terra dimittendi peccata per suae mortis et resurrectionis atque ascensionis vivifica sacramenta. In morte quippe ipsius baptizati sumus, ut quomodo surrexit ipse a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, introducti videlicet in potentias Domini, sive ut in Hebraeo legitur: In fortitudinem Domini. Non enim parum fortitudinis aut potentiae praestat mihi, quod magnus ille vir propheta potens in opere et sermone de excelso coelorum descendens visitare dignatus est me, cum sim cinis et pulvis, misereri mortuo, inclinare se jacenti, contrahi, coaequari parvo, caeco partiri lumen oculorum suorum, et os mutum oris proprii osculo solvere, debilesque manus manuum suarum roborare contactu.
1.4.7.32
Suaviter rumino ista et replentur viscera mea et interiora mea saginantur, et omnia ossa mea germinant laudem. Hoc semel contulit universitati, hoc quotidie singuli in nobis actitari sentimus, et cordi scilicet tribui intelligentiae lumen, et ori aedificationis verbum, et manibus opus justitiae. Dat sentire fideliter, dat perferre utiliter, dat adimplere efficaciter. Hic est funiculus triplex, qui difficile rumpitur, nimirum fortis ad extrahendas animas de carcere diaboli et trahendas ad regna coelestia tecum et post te, si recte sentias, et digne proloquaris, si vivendo confirmes. Oculis suis tetigit meos, interioris hominis frontem claris luminaribus ornans, fide scilicet atque intellectu, ori meo junxit suum et mortuo signum pacis impressit. Non ergo sola glorietur sponsa, jam tota pulchra, jam in cubiculum introducta, jam in sinu Abrahae dulci requie potita, in patriarchis et prophetis annulo fidei arrhata, in regibus et justis multis coronata, quod osculo oris sui eam sponsus dignatus admittere de ipsius carne semen Abrahae suscitavit. Osculatus est et me de gentibus Ecclesiam, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, reconciliavit nos Deo Patri Filius Deus justitiae mortuos. Non glorietur senior filius, quod litteram legis tenens nunquam mandatum Patris praeterierit, et ob hoc solus ipse in domo paterna haeres esse debeat, quoniam ego adolescentior filius ego populus gentium, qui habitabam in tenebris, vidi lucem magnam, vidi clementissimi Patris erga me pietatem dignanter ipsius admissus osculo, et ejus jussu prima stola indutus, annulo fidei ornatus, et in praeparationem Evangelii pacis calceatus audivi piam gratulationem ipsius dicentis fratri meo seniori:« Oportet te, fili, gaudere, quia frater tuus mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est.» Mortuus quippe fui, sed revixi per osculum Patris piissimi, qui os suum ori meo applicuit iterato inspirans in faciem meam spiraculum vitae, sed sanctioris quam primo. Nam primo quidem in animam viventem creavit me, secundo in spiritum vivificantem reformavit me, annulo fidei ornavit me, ut doceret manus meas ad praelium et digitos meos ad bellum, pedes meos munivit calceamento evangelico dans mihi potestatem et virtutem calcandi super serpentes et super scorpiones et super omnem virtutem inimici, et, quod his majus est, dans omnibus, quotquot eum receperunt vel recipient usque in finem saeculi, potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus, qui non manent sub legis litteratura, sed adjuvante gratia ingrediuntur in potentias Domini certo experimento cognoscentes, quantum distet inter litteram occidentem, et spiritum vivificantem, inter umbram et rem, inter figuram et veritatem.« Lex» enim litterae occidentis« per Moysen data est: gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est.» Synagoga ergo, quae solam legis cognovit litteraturam, repellendo gratiam voluit introire in potentias Domini. Hinc est illud:« Nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit.» Item caeco aiunt illuminato:« Tu discipulus illius sis, nos autem Moysi discipuli sumus.» Item:« Nos legem habemus, et secundum legem nostram debet mori.» Sic illa in legis litteratura glorians noluit introire in potentias Domini. Sed ego ex gentibus Ecclesia, quoniam non cognovi litteraturam legis, introibo in potentias Domini gratanter suscipiens Evangelium Christi.
1.4.7.33
Alia translatio habet: Quoniam cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini. Est negotiatio laudabilis, de qua dicitur:« Simile est regnum coelorum homini negotiatori,» et de qua dicit paterfamilias servis suis:« Negotiamini, dum venio,» quia bonum est bona temporalia dari, et ministeria corporalia fieri pro spiritalibus lucris: Hanc negotiationem Judaei carnales nescierunt, qui Deo tantum pro temporalibus litteram legis tenendo servierunt, quod erat male negotiari, dum in promissionibus legalibus, verbi gratia, in abundantia frumenti, vini et olei aliud non intellexerunt, nisi quod littera sonuit, quae sola illis temporalia, quantum ad superficiem litteraturae, promisit. Perversa nimirum fuit ista negotiatio pro temporalibus tantum servire Deo in judaismo: perversa est adhuc in christianismo talis negotiatio, et hujusmodi negotiatores flagello Dominico ejiciuntur de templo, neque aliquis talium introire poterit in potentias Domini, cum sint extra templum projecti, et a potentia virtutis divinae penitus alienati dicente Petro ad Simonem Magum:« Non est tibi pars, neque sors in sermone isto, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.» Quo dicto illius pessimae negotiationis arguitur intentio, qua ille intenderat sic donum Dei quasi proprium possidere, ut illud semel emptum posset, quoties vellet, vendere. Neque enim evangelicus ille negotiator inde reprehensibilis est, quod inventa pretiosa margarita dedit omnia sua, et comparavit eam. Tales negotiatores quaerit, qui dicit:« Vade, et vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me.» Talibus dicit:« Negotiamini dum venio,» ut quia negotium quasi negans otium vel quasi nec otium dicitur, nullus otio in familia Dei locus relinquatur. De hac negotiatione minime dicitur: Quoniam non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini, quia nisi cognoveris et exercueris istam evangelicam negotiationem, qua terrena pro coelestibus, temporalia pro aeternis, corporalia pro spiritalibus lucris expenduntur, non introibis in potentias Domini, dummodo sit aetas et facultas ita negotiandi, quod propter infantes et naturaliter fatuos dictum.
1.4.7.34
Porro Judaica vel Simoniaca illa negotiatio, qua spiritalia et divini cultus exercitia, ut est jejunium sive oratio seu cujuslibet ecclesiasticae dignitatis administratio, fiunt pro quolibet vel quaestus vel gratiae humanae seu laudis terreno emolumento, claudit introitum in regnum, in potentias Domini, et in thalamum sponsi. Propterea fatuis virginibus clausa est janua, quia eunt ad vendentes oleum, quod est favor adulantium. Item de his qui omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, dicit Veritas:« Quia receperunt mercedem suam.» Turpis negotiatio dedisse aurum pro luto, scilicet jejunium sive orationem vel aliud tale pro favore humano vel quaestu terreno. Hinc est quod hujusmodi negotiatores more forensium negotiatorum sua omnia magnifice appretiant, et aliena plus justo vilificant, sicut ille, qui dixit:« Jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo.» Praemiserat autem: Non sum sicut caeteri hominum, ut sua merita praecellere ostenderet meritis aliorum, sicut mercatores forenses in arte negotiationis praeferunt suas merces mercibus aliorum, quod tamen non est artis vitium, sed hominum arte abutentium, quae per se non est mala, si absque mendaciis et fraudibus exerceatur. Quod quia nullatenus aut vix potest fieri, maxime ab hominibus quaerentibus, quae sua sunt, non immerito poenitentibus interdicitur officium negotiandi sicut militandi, cum tamen sive negotiari sive militare perfectus homo valeat sive damnatione, servata praecipue illa cautela, ut non faciat alteri quod sibi nolit fieri. Possunt ergo etiam tales negotiatores introire in potentias Domini vel non fraudando, vel defraudata exemplo Zachaei, etsi non ut ille, in quadruplum, saltem pro posse reddendo. Verum Judaica, ut dictum est, vel Simoniaca negotiatio claudit introitum in potentias Domini. Potuit Simon Magus in felle amaritudinis manens intrare in fontem baptismi sive in templum Domini vel etiam accipere corpus Domini, sed quoniam cognovit et approbavit negotiationem pessimam ex tunc ab ipso denominatam, non potuit per sacramenta visibilia introire in potentias Domini.
1.4.7.35
Sic multi usque hodie illi consimiles negotiatores, in officiis ecclesiasticis maxime vel solummodo quae sua sunt quaerentes, non introibunt in potentias Domini, quia, licet speciem pietatis habeant, tamen virtutem ejus abnegant. Et constat sine virtute pietatis ita inania et mortua esse omnia sacramenta, sicut corpus absque anima. Propter quod sancta Ecclesia ex filiis Jonadab, id est, spontanei Christi collecta ipsi Patri obediens, et contra ejus praeceptum non bibens vinum, in quo est luxuria, contenta vino, quod laetificat cor hominis, habitansque in tabernaculis, quae sunt habitacula peregrinantium seu militantium, sicut sunt ecclesiae vel monasteria, vel xenodochia sanctorum sancte viventium; Ecclesia, inquam, talis in filiis castis in hoc mundo peregrinantibus et militantibus atque Patri obedientibus recte ac veraciter dicit: Quoniam non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini, cum speciem pietatis habendo etiam virtutem pietatis, ut, verbi gratia, dicens me in Christo manere ambulem sicut ipse ambulavit, non in mea, sed in ejus potentia, qui omnibus,« quotquot eum receperunt, dedit potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus, et credendo introibunt in potentias Domini minime confidentes in potentiis animae humanae vel corporis corruptibilis, ipsas animae potentias aggravantis et deprimentis, ut ejus memoria oblivionem, ratio errorem, voluntas teporem facillime incidat, si eam divinae pietatis potentia non adjuvat.
1.4.7.36
Videntur dissonare translationes, dum alia litteraturam, alia negotiationem habet. Sed si consideratio adhibeatur, non multum discordant. Propheta namque videns, quia nihil proderat lex litteraliter accepta, non cognovi, inquit, litteraturam, id est, non probavi ponere spem salutis in lege juxta litteram intellecta, quia littera legis non sanat morbum concupiscentiae, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Et ideo introibo in potentias Domini, id est, in spiritalem sensum, qui potenter vivificat eum, quem littera occidit. Ab eodem sensu non multum recedit illa translatio, quae habet: Non cognovi negotiationem. Siquidem lex litteraliter intellecta populum nonnisi carnaliter informabat, et nihil non terrenum sapere docebat juxta illud:« Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis,» et ideo tales intellectores negotiatores fecit, hoc est, circa bonorum temporalium quaestus occupari. Porro Propheta libertatem spiritus, qui negotiationis hujus vincula dirumpit, amplectens non cognovi, ait, negotiationem, id est, non placet mihi lex sic intellecta, ut involvat me negotiationibus observantiarum carnalium usque ad tempus correctionis impositarum, et tunc maxime inutilium vel etiam damnabilium, cum fiunt propter emolumentum quodlibet saeculare, ut est favor humanae laudis vel gratiae sive commodum temporale. Liber itaque, imo per gratiam liberatus a talibus negotiationibus ego Filius Jonadab spontanei sponte videlicet Patri obedientis Christi, et ego per obedientiam spontaneam introductus in potentias Domini.
1.4.7.37
Domine memorabor justitiae tuae solius, quae non est ex lege caeremoniarum in littera legis traditarum, nec ex viribus liberi arbitrii liberatore indigentis, cum simus de numero priorum captivorum, ut supra est expositus, memorabor justitiae tuae solius, quae non ex lege, sed ex fide est credentibus in te, qui justificas impium. In hac justitia nihil potest attribui humanae virtuti, quoniam sola divina pietas in corde credentis excitat voluntatem seminando bonas cogitationes, et juvat ad bonas actiones, et inflammat ad bonas affectiones per se ad justificationem sufficientes, ubi forte defuerit tempus et facultas operandi quod bonum est. Quia ergo haec justitia ex te, Deus, initium profectum et consummationem habet, tibi sola assignanda est, et ideo memorabor justitiae tuae solius. Et ut hoc intelligerem, tu,
1.4.7.38
VERS. 17. Deus, docuisti me a juventute mea, et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua. Tu docuisti me intelligere quod justitia fidei tua est et ex te est, qui fidem inspiras, et eidem, ut per dilectionem operetur velle rectum, aspiras dans recte sentire ac recto consentire, ut sint recti corde quicunque justificantur et rectificantur ex te. Ita docuisti me; quia quidquid justitiae seu rectitudinis habeo, ex te habeo.« Quid enim habes, homo, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?» Hoc scriptum lego et intelligo, quod nihil boni habeo ex me, sed multa mala, inter quae sunt etiam delicta juventutis meae vel secundum tempus aetatis humanae vel secundum primitias fidei, quando non juveniliter praesumens cingebam me et ambulabam ubi volebam. A juventute itaque docuisti me, ut periculis propriis eruditus discerem non praesumere de me, illius exemplo eruditus, qui quoties de sua virtute praesumpsit, toties infirmitati suae relictus magistrum negavit. Et ego cum essem junior, cingebam me, et ambulabam ubi volebam praesumptione ultronea intentus ad maxima bona, minime sufficiens vel ad minima, sicut postea in multa probavi experientia, qua tu, Deus, docuisti me a juventute mea et usque nunc.
1.4.7.39
Etiam atque etiam post acceptam et diu exercitatam fidem doceri mihi est necessarium, ne te cessante a docendo fiam insipiens et non intelligens quid desit mihi. Non enim sic se habet opus doctrinae divinae sicut humanae, quia homo docet hominem, verbi gratia, agriculturam vel artem carpentariam vel aliud tale, instructusque homo, recedente a se instructore, ipse, absque illo, aeque ut ille vel fortasse melius operatur sive in agricultura sive in domo fabricanda seu in opere alio, quod quidem didicit a magistro; sed operari novit et potest etiam sine magistro. In miraculis quoque per hominem factis id ipsum invenies, quia suscitati mortui per Eliam et Eliseum, recedentibus illis vixerunt absque illis. Lazarus quoque suscitatus per Hominem Deum, recedente a se Christo, corporaliter, potuit vivere absente suscitatore. Sic et qui plantat et qui rigat, opere suo peracto, gaudet sua ope opus non indigere, quod operatus est visibiliter, si tamen Deus adest incrementum dando invisibiliter, qui si manum subtraxerit, opus ipsius manere non poterit. Sicut enim sol iste visibilis praesentia sua suo splendore aerem illustrans diem facit super terram, quo absentato per occasum dies, quam fecit super terram, deficit nec restauratur, nisi denuo sol super terram ortus iterum sua praesentia illustret subjecta aetheris et aeris spatia: sic Sol justitiae licet ubique sit et nusquam non sit, nec tamen alicubi localiter sit, suam per sui gratiam nunc exhibet praesentiam, permaxime illustrando rationalem creaturam in angelis electis aetheri purissimo, in animabus humanis carne adhuc indutis aeri crasso et nebuloso assimilatam, facitque diem, de qua dici potest:« Haec est dies, quam fecit Dominus, exsultemus, et laetemur in ea.» Sed si gratiam subtraxerit, profecto dies haec deficiet, nec renovabitur unquam, nisi denuo ipse Sol justitiae per gratiam redditam suam dignetur exhibere praesentiam. Eliseus derelictus a doctore suo Elia non solum non defecit, sed magistri spiritu in ipsum duplicato etiam profecit. Tu autem, Deus, qui docuisti me a juventute mea et usque nunc, si me vel ad momentum deserueris, omnino me deficere non nescis, quia cum tu sis animae meae vita, sicut ipsa est corporis mei vita, quomodo anima subtracta cuncta corporis harmonia dissolvitur, ita ut nec oculi videant, nec aures audiant, neque reliqua membra sua teneant officia: sic te deserente me ac cessante a justificatione animae meae, ipsa erit injusta, quam si tua praesentia non illustras, erit tenebrosa; si non vivificas, erit mortua; quia quod sobrie, juste, pie, sapienter vivit, non ejus est natura, sed tua mirabilia, qui supra naturam facis haec mirabilia solus. Et ideo, Domine, in his memorabor justitiae tuae solius, qui eadem mirabilia facis, ut justificeris in sermonibus tuis, per quos talia mirabilia promisisti, tu, qui nescis mentiri. Ergo in omnibus talibus mecum a juventute mea peractis non jactabo mea merita, sed pronuntiabo mirabilia tua ego ecclesiastica persona vel ego universalis Ecclesia. Et quia scio talia mirabilia deficere, si gratiam subtraxeris, et de praeteritis gratias ago, et de futuris orans dico:
1.4.7.40
VERS. 18 et 19. Usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me. Ego Ecclesia tunc juvenile robur habui, quando apostolis aliisque viris apostolicis praedicantibus per Evangelium genita, et non solum lacte, sed et solido cibo enutrita et confortata fortiter in martyrio contra tyrannos dimicavi. Senecta mea successit huic juventuti, quando cani sensus mei enituerunt in confessoribus, fidem rectam verbo sanae doctrinae ac moribus maturae disciplinae commendantibus. Adhuc exspecto senium jam cito instantibus vel patenter ecce nunc exstantibus temporibus periculosis, in quibus abundante iniquitate ac refrigescente charitate multorum, fidei fervor est in paucis electis, qui et ipsi forte, si fieri posset, in errorem inducerentur, nisi dies tam pessimi senii breviarentur. Et si de his, qui electi reputantur, pavendum est ne inducantur in errorem propter signa mendacia, sacramenta videlicet speciem quidem pietatis habentia, virtutem vero ejus abnegantia, verum est utique veritatis verbum contestantis quod, nisi breviati fuerint dies illi, non fiet salva omnis caro. Caro enim dicuntur infirmi ac fragiles et seducibiles in Ecclesia, quo modo illi dicuntur ossa, qui sunt fortes.
1.4.7.41
Utrique ad Christi corpus pertinent, cujus in figura dixit Adam:« Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea.» Tanquam dicat secundus Adam: Ego in corpore meo, et de corpore meo formatos habeo non solum fortes, verum etiam fragiles, utrosque apud me praedestinatos et electos in me ante constitutionem mundi. Dicit enim unus de ipsis electis:« Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate.» Hoc ego scio Ecclesia catholica de filiis Jonadab coadunata in juventute mea valida, in senecta matura, in senio decrepito multas infirmitates passura, et jam forsitan ex parte passa juxta illud:« Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor.»
1.4.7.42
Labores itaque et dolores multos et magnos jam passa, plures et majores timeo in senio aetatis decrepitae, multis defectibus et suspiriis expositae. Ideo dico, imo supplico tibi, Deus meus, qui docuisti me a juventute usque nunc, ut usque in senectam, et senium ne derelinquas me. Tu verus Jonadab, spontaneus in omnibus, quae propter filios tuos erudiendos fecisti bona, et sustinuisti mala, promittens ipsis filiis tuis multa bona, inter caeteras promissiones tuas dixisti:« Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi,» hoc est, a juventute circa primordia Ecclesiae, in senecta circa medium, et in senio, quo finienda ad consummanda est Ecclesia. Ideo bonum illud fiducialiter peto, de quo promissorem veracem te ipsum teneo, qui et dico, ut justificeris in sermonibus tuis, ut justus et verax appareas, ut prophetae tui, qui talia crediderunt et prophetaverunt, fideles et justi et veraces inveniantur: esto nobiscum usque ad consummationem saeculi. Esto mecum, Deus meus, qui docuisti me a juventute mea usque nunc, et usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me. Ne derelinquas fortes, qui sunt os ex ossibus et infirmos, qui sunt caro de carne mea. Memor esto verbi tui, quo dicturus vobiscum sum, praemisisti: Ecce ego.« Ecce,» inquis,« ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.» Dicens:« Ecce ego,» duo desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum promisisti, evidentiam videlicet cunctis demonstrabilem per adverbium demonstrativum, praesentiam non umbraticam sed substantivam per nomen item demonstrativum et etiam substantivum. Quondam praesens eras populo tuo in columna ignis et nubis et aliis umbraticis figuris. Non talem nunc praesentiam tuam quaero, sed omnino substantivam et demonstrativam, ut et verum sit, quod dixisti:« Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi:» et nos in hac veritate gloriantes dicamus:« Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi( Joan, I, 29). Item:« Ecce Deus meus, et honorabo eum: Deus Patris mei, et exaltabo eum,» neque ultra dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum, Deus Christianorum, qui esse dubitatur apud sanctos, quando deficit sanctus, quando diminutae fuerint veritates a filiis hominum, quasi apud nullos permaneat veritas divinorum promissorum, quorum tamen evidentia etiam senio Ecclesiae non dubitatur promissa. Hanc postulo, ego Ecclesia, vel ego ecclesiastica persona, dicens: Usque in senectam et senium Deus ne derelinquas me, ut sicut juventus mea claruit in robore fortitudinis fidei, senecta in maturitate spei: sic extremum senectutis meae tempus, quod dicitur senium, clareat in misericordia verbi, secundum quod extremis Job reposita erat major misericordia quam primis utpote jam Satanae tentationibus omnino superatis. Sicsic jam superata violentia tyrannorum per martyres, fraudulentia haereticorum per confessores, tandem superetur versutia falsorum fratrum per bonos fratres, vere fideles et prudentes, ne insultetur senio Ecclesiae, quod non sit ei fidelis dispensator et prudens, quem constituat Dominus super familiam suam, ut det illis tritici mensuram, tempore senii permaxime necessariam, quando erit fames et fuga Eliae, imminente nimia siccitate, regnante Jezabelis nequitia et spurcitia. Usque ad illius temporis novissimi omnia pericula superando, esto mihi Deus in Deum protectorem et in locum munitum, sicut supra est expositum circa initium psalmi, quod assimilari potest meae juventuti. Hoc igitur peto ut, factus mihi in locum munitum et in domum refugii, circa initium fidei dans mihi robur viriliter agendi, non me deseras senii tempore, cum defecerit virtus mea, sed impraetermisse usque in finem fortiter me adjuva.
1.4.7.43
Donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est, potentiam tuam, et justitiam tuam Deus usque in altissima quae fecisti magnalia. Inter has vicissitudines rerum, et temporum, quibus generatio praeterit et generatio advenit, velut unda supervenit undae, generatio rectorum quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Jacob non deficiat, donec ego Ecclesia per hanc generationem, de qua promissum teneo quod non praeteribit donec omnia fiant, annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est, sive bona sive mala, ut non sit qui se abscondat a calore solis hujus, in quo verus Jonadab posuit tabernaculum suum, praecipiens etiam suis filiis ut habitent in tabernaculis, peregrinantes et militantes exemplo patris sui vere Jonadab, vere spontanei ad obediendum Deo Patri suo. Per hujus itaque filios usque in finem saeculi permansuros annuntiem brachium tuum praedicans ubique, quod in virtute brachii tui dispersisti inimicos meos, quod fecisti potentiam in brachio tuo, cum dispersisti superbos mente cordis sui, deposuisti potentes de sede et exaltasti humiles. Sic annuntiem brachium tuum in praeteritis dominatum, in praesenti dominans, in futuro dominaturum generationi omni, quae ventura est; quia semper brachium tuum, Filius tuus, per quem fortia operaris, resistet superbis, humilibus autem dabit gratiam.
1.4.7.44
Sic annuntiem et potentiam tuam, qua potens et indurare quem vis, et misereri cui vis, et justitiam tuam, sine qua neutrum horum facis, qui omnia, quae facis, potenter et juste facis, ita ut nullus te arguere possit, quod inique facias vel indurando quos induras, vel miserendo quibus misereris. Haec potens justitia, et justa potentia tua, Deus, attingit a fine usque in finem fortiter, et disponit omnia suaviter, a fine usque ad finem, a vermiculo usque ad angelum, ab infimis abyssi usque in altissima coeli, usque in altissima, quae non solum in terra, sed etiam in coelo fecisti magnalia, diabolum superbientem de coelo projiciendo, et illuc hominem, qui cinis et pulvis est, exaltando non solum usque ad alta coelestium virtutum agmina, quibus associanda sunt Ecclesiae totius membra, etiam infima, dummodo sint in charitate non ficta, sed etiam usque ad altissima illa, quae habet Pater in majestate sua, cujus ad dexteram collocata est in Christo natura humana, ut ait Leo papa,« illius gloriae sociata in throno, cujus naturae copulabatur in Filio.»
1.4.7.45
Annuntiabo etiam in hoc potentiam tuam, et justitiam tuam, Deus, usque in altissima quae fecisti mirabilia, quod sive homo in infirmis sive angelus in altissimis inveniatur potens et justus, non est haec potentia et justitia vel hominis vel angeli, sed tua. Tibi soli assignanda, cui et supra dixi: Domine, memorabor justitiae tuae solius.
1.4.7.46
Cum haec ita se habeant, o Deus, quis similis tibi? Nullus utique, quia tu propria virtute tua es quod es, potes quod potes: alia omnia ex te habent esse quidquid sunt, posse quidquid possunt. Hoc non considerans Lucifer in coelo praesumpsit se caeteris angelis connaturalibus et consociis praeferre, quasi esset vel esse posset similis Altissimo. Sed in ruina sua didicit vel potius nos in ea discimus, quod non est similis tui, Deus, is qui cadendo serpenti est assimilatus. Quem et ingressus utpote vas aptum sibi et congruum, persuasit primis hominibus perverse appetere similitudinem Dei, dicens:« Eritis sicut dii, scientes bonum et malum.» Et illi ergo projecti de paradiso multimoda miseria edocti sunt et diabolum falsum promissorem et illum verum doctorem, qui dicit: Deus, quis similis tibi?
1.4.7.47
Nullus itaque propria virtute; sed nonnulli assimilantur tibi ex dono gratiae tuae. Nam in ista convalle lacrymarum, de qua clamamus ad te: Deus, quis similis tibi? quosdam facis tibimetipsi assimilari secundum mensuram donationis tuae. Alioquin frustra esset homo factus ad imaginem et similitudinem tuam, si omnes homines in regione longinqua dissimilitudinis tuae perirent. Sed non est ita, quia requiritur drachma perdita, et in ea reformatur pulchritudo abolita: invenitur ovis perdita, et reportatur humeris pastoris: suscipitur filius prodigus ad patrem suum reversus: promittitur denique omnibus tui vultus, o Deus, lucida similitudo, qui suos inimicos diligunt et eis, prout valent, bene faciunt ad similitudinem tui, qui solem tuum oriri facis super bonos et malos, ac pluis super justos et injustos. Hac via sanctae charitatis, obedientiae ac pietatis obtinebitur Dei similitudo, quam nec angelus in coelo per extollentiam, nec homo in paradiso per inobedientiam valuit obtinere. Per aliam ergo viam redeundum est in regionem nostram, ad quam, cum venerimus, similes Deo erimus, et videbimus eum sicuti est. Redeundum quippe illuc est per humilitatem et obedientiam, unde cecidimus per superbiam et inobedientiam, quatenus quod non possumus per naturam, simus per gratiam, Deo videlicet similes in ipso et cum ipso manentes, et hanc similitudinis gratiam et gloriam de ipso tanquam fonte inexhausto jugiter bibentes. Nam qui per se vel a se putat se aliquid esse vel posse, cum nihil sit a se vel possit, ipse se seducit, quia taliter esse vel posse solius est naturae divinae, quae sola est super omnia et potest, ac scit omnia per se nullo extrinseco egens adjutore. Quisquis igitur hominum vel angelorum talem potentiam vel scientiam sibi a semetipso usurpat perverse ambiendo Altissimi similitudinem, decidet in foveam dissimilitudinis, vel sicut diabolus inibi relinquendus, vel sicut homo longis funibus tribulationum exinde retrahendus. Qui enim cum hominibus non flagellabuntur ut daemones, ipsi cum ipsis daemonibus tandem mittentur in abyssum cruciandi cum eis aeterno igne. Qui autem praedestinati sunt ad vitam aeternam, ne in abyssum sempiternae perditionis mittantur, plurimis tribulationibus flagellantur et ad viam sanctae humilitatis, velint, nolint, coarctantur. Quod ita esse, tam ego Ecclesia quam ego ecclesiastica persona multis experimentis didici. Nam, o Deus,
1.4.7.48
VERS. 20. Quantas ostendisti mihi tribulationes multas, et malas, et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me! Mihi volenti assimilari tibi Altissimo per extollentiam primi hominis, qui noluit ut servus teneri praecepto, ut nullo sibi dominante fieret sicut Deus, mihi tali, ne talis permanerem, quantas ostendisti tribulationes tantae debitas extollentiae vel inobedientiae, quod nimirum patet in ipso primo parente priorum captivorum. Nam quia solvit praeceptum, prior ipse captivatus est, et ejus posteri simul in ipso captivati priusquam nati. Et haec ipsa captivitas quantas habeat tribulationes multas et malas, enarrari non potest, quamque in his Deo beato et ab omnibus tribulationibus extraneo tribulatus et captivatus homo sit dissimilis, item enarrari non potest. Unde non tam enarrando, quod est inenarrabile, quam certe admirando exclamare compellor: Deus, quis similis tibi? quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, numerosas quantitate, malas noxia qualitate! Has tribulationes multas et malas non solummodo immisisti, ut punires propter culpam, sed etiam ostendisti, ut erudires ad disciplinam, quorum alterum justitiae, alterum vero misericordiae opus fuit, ac proinde utrumque simul junctum vinum cum oleo profuit mihi vulnerato. Nam per haec duo conversus ad me, qui per culpam superbiae fuisti aversus a me, ut non remanerem cum praeposito mortis diabolo in morte sempiterna, vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Tu, Propheta magne, ad me mortuum conversus fecisti per temetipsum, quod fieri non potuit per baculum tuum, quia contractus ad meam parvitatem factus homo vivificasti me.
1.4.7.49
Et hic modus erat vivificationis meae, quod de abyssis terrae iterum reduxisti me. Sicut aliud est creari, aliud recreari hominem: sic est aliud educi, aliud reduci eum de abysso terrae. Semel creatus est, et hujus divinae operationis penitus nulla est vel esse potest iteratio, quia creatus ex nihilo ulterius non redit in nihilum, ut iterum possit creari de nihilo. Attamen factus de nihilo sic naturali defectu ad nihilum tendit, cum penitus nihil esse non possit, ut ei semel creato multoties recreari sit necessarium per divinae pietatis assiduum sive continuum solatium. Similiter semel eductus est homo de abyssis terrae, in quibus latuit, cum adhuc sub aquis abyssi latens esset inanis et vacua et tenebrae fuissent super abyssum. Tunc opere divino aquis abyssi congregatis in locum unum, de ipsis abyssis educta est terra, formandi hominis materia. Hujus divinae operationis nulla est iteratio, quia ultra non erit confusio rerum, qualis fuit in primordio mundi. Eductus autem de sub aquis abyssi mortalis homo cum esset cinis et pulvis, ultra modum suum se nimis extulit, quando suo Creatori, altissimo spiritui per superbiam praesumpsit velle assimilari credens deceptori dicenti:« Eritis sicut dii.» Propterea dignus fuit audire:« Terra es, et in terram ibis:» quia aequitas judicii divini hoc exposcebat, ut quia se ultra coelum extulerat, sub coelo multis plagis humiliaretur, donec reverteretur in terram, unde sumptus erat, quod morte corporali perficitur, quae omni homini ex Adam per concupiscentiam genito debetur.
1.4.7.50
Sed in homine uno sine concupiscentia carnali per operationem sancti Spiritus concepto, de virgine genito, reducta est humani generis terra in eam dignitatem, ut nihil haberet juris in eum mors corporis, in quo non erat mors animae; quia non habuit in se peccatum vel originale vel actuale. Attamen sponte admisit mortem indebitam, sponte descendit in abyssum inferni, mortuus quidem corpore, sed inter mortuos liber a morte animae. Non ergo dicat aliquis:« Quis descendit in abyssum?» quia« hoc est Christum ab inferis revocare,» ait Apostolus. Solus illuc liber descendit; sed non solus inde rediit, quia multos inde secum reduxit, ex quibus multi etiam corporaliter cum eo surrexerunt de abyssis terrae, id est de sepulcris, et introierunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis, ut in principio apparuit arida semotis abyssis. Haec fuit una reductio de abyssis.
1.4.7.51
Iterata vero est reductio de abyssis et de profundis, quae sunt in lacu miseriae animarum, per fidei sacramenta resurrectio prima, qua qui resuscitati perseverant, vivunt. In his secunda mors potestatem non habet, quae est extrema impiorum damnatio et projectio in abyssum dicente Judice:« Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus,» quibus nulla est reductio de puteo abyssi, de profundo inferni, de lacu miseriae, quia non est illis commutatio permanentibus in sua malitia sine poenitentia. Porro praedestinatis ad vitam hominibus, qui vel innocentiam custodiunt post baptismum, vel dignos poenitentiae fructus faciunt ante obitum suum, postrema erit reductio de abyssis resurrectio corporum, non in judicium damnationis, cum« judicia Dei» sint« abyssus multa,» sed in gloriam illius commutationis qua, cum omnes resurgamus, non tamen omnes immutabimur. Nam« omnes quidem mortui resurgent incorrupti,» id est quantum ad integritatem membrorum perfecte integri,« sed non omnes immutabimur,» ait Apostolus de se suique similibus, quia liberati de abyssis terrae tunc non opprimentur vel submergentur in lacum aeternae miseriae per judicia tua, Deus, quae sunt abyssus multa, de quibus, ut jam dictum est, reduxisti me tertio iterata reductione. Sic, inquam reduxisti me universalem Ecclesiam, ut hoc in gratiarum actione commemorans digne adjiciam super omnem laudem tuam. Licet enim magnum et omni laude sit dignum quod semel eduxisti me de abyssis terrae in prima rerum formatione: tamen quia hoc faciendo non laborasti, dixisti enim: Fiat hoc, vel illud, et factum est ita, neque tunc in dicendo seu faciendo vel tu, Pater, laborasti, qui verbum bonum eructasti, vel tibi Filio, qui Verbum es Patris, fuit laboriosum gigni de corde Genitoris in partu non dolentis, sed aeternaliter gaudentis; neque tibi Spiritui sancto, qui tunc ferebaris super aquas abyssi, fuit laboriosum taliter superferri, ut operatione totius Trinitatis homo educeretur de illis aquarum tenebrosis abyssis; verum nunc tu, Fili Dei, una in Trinitate persona, ut tertio educerer ego Ecclesia de abyssis terrae, ut dictum est, homo factus multum laborasti sustinendo in carne mortali diuturnam conversationem: in doctrina contradictionem, tanquam seductor fueris; in miraculis derogationem, tanquam in principe daemoniorum ea feceris, in victu subsannationem, tanquam vorax et potator vini fueris, postremo sputa, colaphos, flagella, vestem irrisoriam, spineam coronam, crucem et in cruce mortis turpissimae addictionem sustinuisti, cum per haec omnia de abyssis terrae iterum reduxisti me. Proinde super omnem laudem illius eductionis, qua sine labore de abyssis terrae in principio eduxisti me, hanc laudem adjiciam et superextollam, qua de abyssis terrae iterum reduxisti me in laboribus et passionibus multis, ut et istas reductiones contemnentibus major sit culpa ingratitudinis, et eas, prout dignum est, recognoscentibus major materia et vehementior sit causa gratiarum actionis non solum pro universalibus illis iterationibus reductionis de abyssis, quae, ut ostensum est, habent numerum certum, sed etiam pro singularibus et particularibus, quae non habent numerum. Cum enim septies cadat justus in die ac resurgat, cumque septuagies septies peccanti et poenitenti promittatur peccatorum remissio, quae non est aliud quam de abyssis terrae toties iterata reductio: quis dinumerare valeat quot et quantis iterationibus hujusce reductionis tu, Deus,
1.4.7.52
VERS. 21. Multiplicasti magnificentiam tuam, et conversus consolatus es me. Taliter enim per diversa et multa flagellorum et consolationum genera tuos filios Jonadab spontanea diligentia reducis de abyssis peccatorum, quoties ea inciderint et de profundis ad te clamaverint, ut quisque non solum universalibus, sed etiam particularibus reductionibus reductus de abysssis terrae habeat causam tibi in gratiarum actione assidue dicendi: Multiplicasti magnificentiam tuam, et conversus consolatus es me. Multiplicasti magnificentiam tuam in flagellis, quia multa flagella peccatoris, et multimodis flagellas omnem filium quem recipis. Attamen quia, cum iratus fueris, misericordiae recordaberis, per ipsam misericordiam fulgura in pluviam faciens, quasi de austeritate ad lenitatem conversus consolatus es me, non sinens me inter flagella sic absorberi abundantiori tristitia, ut obrepat salutis desperatio, sed etiam inter flagella spe gaudendo per spem salutis obtineam rem. Quod evenisse mihi filio Jonadab sponte in flagellis humiliato et sponte per obedientiam paternae disciplinae captivato exinde constat, quod confessio peccati ad me accusandum, et gratiarum actionis ad te Deum laudandum jugiter in cordis devotione, ubi tu audis, frequenter in aure, ubi homines audiunt, resonat.
1.4.7.53
VERS. 22. Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam Deus, quod est confessio laudantis: et psallam tibi in cithara, sanctus Israel, quod est confessio poenitentis, carnem suam castigantis et crucifigentis cum vitiis et concupiscentiis ad gloriam sancti Israel, qui se pro suis in cruce sacrificavit, ut et ipsi sancti sint in veritate psallendo et citharizando in omni sanctitate. Psalterium namque vas sive instrumentum psallendi, quod de superiori sonat, significat Spiritum, qui desuper est, qui spe jam surrexit, et quae sursum sunt, sapit, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Cithara vero ab inferioribus resonat significans corpus castigatum et laudibus Dei adaptatum, quod quidem de terra sumpsit originem, sed in resurrectione futura coelestem et angelicam accipiet impassibilitatem in tanto majori gloria, quanto nunc magis exercitabitur in servitio divino bene psallendo et recte operando, quia bonus psalmus bonum est opus, et« bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.» Proinde confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus, hoc sciens quod psalmi et psalmorum verba seu cantica sunt quasi argentea vel aurea vasa veritatis, vinum et charitatis oleum continentia et servantia. Propter hoc sive in psalterio desuper sonoro per studium sanctae contemplationis; sive in cithara de subtus canora per studium bonae actionis, tibi, Deus, psallam in vasis psalmi oleo exsultationis plenis. Hoc faciam non per angariam crucem portando, sed voluntaria oris mei voluntarie sacrificando, et inter sacrificandum in hilaritate, quam diligis tu Deus, exsultando: quoniam
1.4.7.54
VERS. 23. Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi, et anima mea, quam redemisti. Exsultabunt labia mea, dum psallam spiritu: exsultabit anima mea, dum psallam et mente. Nam spiritu solummodo psallere, mente sine fructu existente, omnino est inutile. Spiritu vero psallere est memoriter psalmorum verba proferre; mente autem psallere est vitalem verborum sensum mente percipere, qui tunc dulcior est gustui animae, quam redemisti, Domine, cum suae redemptionis mysteria in psallendo ruminat, ut, verbi gratia, cum psallendo canit: Panem angelorum manducavit homo, non tam furfurem litterae sequendo quam similam spiritus illum intelligat panem, non quem Moyses dedit, vel quem Moyses cum populo manducavit; quoniam illius manducatio etsi carnem aluit, non tamen ad redemptionem animae suffecit, sed quem Pater significavit, et in quo vitam mundo dedit, quo angelos immortaliter pascit. Quod quia Judaei non faciunt, occidentem litteram et non vivificantem sequendo spiritum, contemptibile est, quod psallentes offerunt, recteque illis per prophetam dicitur:« Offertis super altare meum panem pollutum.» Itaque ut anima mea, quam redemisti, Domine, de abyssis terrae iterum reducendo eam, valeat exsultare, non ero contentus in vasis psalmi extrinsecus nitorem argenteum seu fulgorem quasi aureum spectare, sed vinum laetificans cor hominis et oleum exsultationis repositum in vasis ipsis gustabo, et videbo, quoniam suavis es, Domine, tu, qui de abyssis terrae iterum reduxisti me.
1.4.7.55
Gustum suavitatis hujus in vasis psalmi vas et ipse electionis Paulus acceperat, qui ad idem nos exhortans, et a contrariis dehortans aiebat:« Nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu sancto.» Et quasi dubitantibus, quibus ex vasis Spiritum sanctum haurire possemus, benevolus doctor vasa demonstrans, et quasi manu porrigens adjecit:« Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus cantantes, et psallentes» non quidem semper coram hominibus in aperto, sed« in cordibus vestris Domino.» In hujus impletionis spe, imo et quantum dederis impletionis ipsius adjutus re psallam tibi in vasis psalmi, cor meum exhibens tibi instrumentum psallendi, psallam, ut implear, et implebor, ut psallam, tibi, Domine; psallam, inquam, et psallens pro capacitate mea replebor, repletus efficiar et ego vas ex vasis psalmi plenum spiritu sapientiae et intellectus, spiritu consilii et fortitudinis, spiritu scientiae et pietatis, et replebit me ex vasis psalmi spiritus timoris Domini.« spiritus enim vitae» est« in his rotis,» in psalmorum vasis, digitis et manu Dei tornatis et rotatis. Sed quid, si nimis pigrum animal sum, ut cum his rotis elevatis a terra pariter non possim elevari, et quocunque rotae gradiuntur, pariter gradi, ut psallens spiritu semper psallam et mente, idque semper versetur in corde, quod profertur ore? Hic est enim psallendi modus legitimus et semper a nobis desiderandus. Sed quid, si nitimur et non exsequimur, conabimur et relabimur, nunquid ideo a vasis psalmi sine fructu et vacui redimus, contestante Apostolo, quod in spiritu tantum et lingua psallentium mens sine fructu est? Sed consolatur me verbum angeli dicentis:« Pax hominibus bonae voluntatis.» Item vox Psalmistae dicentis:« Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.» Quae est enim illa confitens Deo hominis cogitatio, nisi principalis illa Deo placendi et confitendi in psallendo intentio? quae nisi relicta nobis a Deo semen esset etiam in psallendo, irruentibus interdum in nos noxiis aut vanis cogitationibus, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrhae similes essemus.
1.4.7.56
Nunc itaque hanc principalem Deo placendi, et confitendi intentionem acceptante Deo, de quo Psalmista:« Media,» inquit« nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae», et e diverso immissiones aliarum cogitationum me repellente vel invito sustinente, hujus cogitationis principalis a Deo relictae nobis reliquiae diem festum agent tibi, dum finis orationis melior erit quam principium psallentis et confitentis tibi, quoniam de abyssis terrae iterum reduxisti me, primo iterum confiteor me reductum in anima, quam redemisti, secundo iterum in corpore meo, cujus primitiae in te, Christe, in his qui tecum surrexerunt, jam de abyssis terrae iterum reductae fulgent in coelo. Unde cum cantavero tibi, non solummodo exsultabit anima mea, quam tua morte redemisti, et vivificasti;
1.4.7.57
VERS 24. Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam. Lingua exterior loquendi quidem et non meditandi est instrumentum. Sed cum hoc versatur in corde, quod profertur ore, ipsa quoque lingua carnis fit instrumentum bonae meditationis. Propter quod non dico: Lingua mea loquetur, sed dico: Meditabitur justitiam tuam. Nam in illa iterata reductione de abyssis terrae, quae intelligitur in carnis beata resurrectione, ipsa quoque lingua carnis cum omnibus corporalibus membris ita efficietur spiritalis, ut rectius de illa dicam, quod meditabitur justitiam tuam, quam si dicerem, loquetur, quia loquela illic vocalis non erit necessaria, ubi linguae cessabunt, ubi prophetiae evacuabuntur, ubi sine monitore, Domine, memorabor justitiae tuae solius, ubi lingua mea tota die, id est, in aeternitate, sine fine meditabitur justitiam tuam. Tota, inquam, die absque nocturno timore: nox enim non erit illic. Tota, inquam, die in magna serenitate ac securitate, quae non est nec esse potest hic inter illos, qui quaerunt mala mihi; sed erit tunc plene, cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi. Confundentur enim et turbabuntur timore horribili, et quasi cum reverentia, licet nimium tarda, mirabuntur in subitatione insperatae salutis, videntes mihi provenisse bona inaestimabilia, cum illi semper mihi quaesierint mala. Tunc enim erit sanctis locus securae exsultationis, cum impiis in divino judicio confusis et in abyssos terrae detrusis non licebit ultra dominari. Tunc erit solummodo vox exsultationis, et salutis in tabernaculis justorum cum Christo regnantium, sed non ita in tabernaculis militantium, ubi voces cum exsultatione psallentium crebro interrumpunt gemitus flentium et dolentium. Cui enim carnis adhuc sarcina gravato sic in vasis psalmi redundat oleum exsultationis, ut non interdum cogatur gemere de ipsorum vasorum vacuitate, sed, quod pejus est, vacuitate simul et rarirate? Est enim domus misera, ubi vasa vinaria, seu olearia multa quidem sunt, sed vinum non habent sive oleum. Sed miserrima est illa, ubi nec ipsa inveniuntur vasa vini vel olei capacia.
1.4.7.58
Sic nimirum ubi disciplinata est psalmodia verbi gratia, canentium:« Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum, sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus», et non est illic ipsum unguentum vel jucunditas fratrum cohabitantium in unum, vasa quidem psalmi spectantur pulchra, sed inania sunt et vacua, sicut antequam primitus educeremur de abyssis terrae, ipsa terra erat inanis et vacua, nullo videlicet fructu frumenti, vini et olei adhuc venustata. Item cum alius Deo psallit:« Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi,» et est ipse servus mammonae, servus tot dominorum, quot vitiorum, nec ab ipsis vitiis aliquando sic justificari quaesivit, ut possit vere dicere Deo: Justificationes tuas exquisivi: nonne vas psalmi hujus etsi tinnule sonet in ore velut aes sonans aut cymbalum tinniens, vacuum est ab interna dulcedine atque illa veritate, de qua dicit bene psallens: Confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus? At ubi neque forinseca servatur psallendi disciplina, ibi domus est miserrima, utpote nec vasa habens in se vel vacua, ut non dicam plena. Et illius domus familiae necessaria est talis magisterii diligentia et sollicitudo materna, qualis fuit in illa vidua, quae cum fuisset una de uxoribus prophetarum, viro suo mortuo venit ad Eliseum prophetam in diebus suis maximum prophetarum, dicens illi:« Servus tuus vir meus mortuus est, et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Et ille ait: Quid vis, ut faciam tibi? Quid habes in domo tua? Et illa dixit: Non habeo ancilla tua in domo mea quidquam, nisi paululum olei, quo ungar. Et ille: Vade, inquit, et pete a vicinis tuis vasa vacua non pauca, et claude ostium domus tuae super te, et super pueros tuos, et cum intrinsecus fueris, mitte in omnia vasa, et cum plena fuerint, tolles( IV Reg. IV, 1 et seqq.).» Et factum est ita, quoniam de oleo modico in omnia vasa misso ipsa vasa fuerunt repleta ita, ut diceret propheta:« Vade, vende, et redde creditori tuo; tu autem et filii tui vivite de reliquo.»
1.4.7.59
Salvo nimirum sacratiore ac mystico sensu, quo vidua illa universalem significat Ecclesiam secundum notam dudumque a Patribus expositam allegoriam, suavitas moralitatis hic aspirat. Quaelibet namque anima verbis prophetarum credula quasi una de uxoribus prophetarum recte habet refugium ad illum Prophetam magnum, qui semel mortuus et mors mortis factus, ac destructo mortis imperio suscitatus ultra non moritur, et mors illi ultra non dominabitur. Huic recte suam paupertatem conqueritur anima, cui prophetiae seu psalmodiae spiritus, qui erat vir ejus, est mortuus, de quo et duos filios habet subditos, scilicet activos et contemplativos, sed mortuo patre, spiritu videlicet exstincto, sic depauperatos, ut creditor ille pessimus diabolus, a quo peccati nummus homini datus est, eos tollere velit ad serviendum sibi. Sicut enim conjungit Apostolus duo haec:« Spiritu ferventes, Domino servientes»: ita e contrario junguntur duo haec: Spiritu exstincto tepidi, servi diaboli. Cum enim tepidos recalescere nolentes minetur Dominus de ore suo emovendos, nisi poenitentiam egerint, quid illis in tepore suo permanentibus erit residuum, nisi ut leo rugiens quaerens quem devoret, eosdem incorporet sibi animales, spiritum non habentes, et per hoc se a corpore Domini segregantes? Quae igitur spes consolationis in tanta desolatione? Illa nimirum, quae concipitur ex ore ac verbis prophetae docentis:« colligite vasa vacua non pauca,» petenda scilicet a vicinis. Nam ne de longe petantur exempla, unicuique patri seu matrifamilias vicina et disciplinata coenobia vasa psalmi sufficienter habentia sunt ad imitandum pigris discipulis proponenda, ut exinde petant vasa non pauca, studendo scilicet in consimili disciplina psallendi, et bene secundum Scripturas vivendi; quae scilicet vasa, etsi vacua sint apud eos, qui psallunt spiritu et mente, aut operantur bene, sed non ex devotione: attamen in congregatione puerorum in domo clausa cum matre obedienter manentium et illi vasa offerentium, crescit oleum, fitque de parvo magnum, si vel una illic est anima de uxoribus prophetarum, quae in vasa mittit oleum pro posse attendendo sensum Psalmorum.
1.4.7.60
Claudatur ergo domus, ne dissoluti evagari possint pueri. Claudatur ostium, ut clauso ostio quisque puerorum et filiorum Ecclesiae oret Patrem suum, oransque laetificet matrem suam, id est eam, in qua nutritus est, congregationem. Sicut enim universalis Ecclesia mater est singulorum suorum, sic unaquaeque congregatio digna censeri inter uxores prophetarum recte mater dicitur singulorum, quos nutrit, quosque liberos esse cupit a servitio creditoris. Huic accedit ad augmentum consolationis, quod in domo disciplinata et regulariter clausa mater nostra, quae sursum est libera, familiare habet suis commanere filiis ordinate psallentibus et vasa illi offerentibus. Ex illa namque sunt« principes conjuncti psallentibus in medio juvencularum tympanistriarum», sancti videlicet angeli, quorum in conspectu psallam tibi Deus. Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi, psalmos ipsos, et psalmorum cantica, utpote vasa, quae fabricata sunt manu artificis in conspectu supernae matris proponens interdum plena, interdum semiplena, interdum vacua. Quae plena fuerint vino vel oleo laetitiae, tu conservare digneris: quae semiplena seu vacua fuerint, adimpleri postulo saltem per reliquias cogitationis, quae diem festum agent tibi. Bonum quidem esset ac maxime optandum, ut primitiae cogitationum in vasis psalmi offerantur, et sic ipsa vasa plena inveniantur, ut nec unum sit in psalmo verbum vacuum, sed in toto psalmo a principio usque ad finem psallatur sapienter, ita ut sapiat in palato mentis intellectus verborum. Sed quis mortalium gloriari poterit se ita sapienter psallere, ut sapiant a principio psalmi usque ad finem primitiae cogitationum cum reliquis omnibus psalmodiae verbis integro sensu prolatis? Si est aliquis ita sapienter psallens, magnus est coram Domino et coram hominibus venerabilis, attamen paucis imitabilis. Mecum bene agitur, si de reliquiis cogitationum dabitur mihi agere diem festum. Reliquiae ciborum, quae supersunt comedentibus, parvae sunt comparatione ciborum, quorum sunt reliquiae. Sic in comparatione illius, qui omnino sapienter psallit, meum sapere quasi reliquiae parvae sunt in paucis cogitationibus diem festum agentibus. In ipsis est illud paululum olei, quo ungar, quodque in vasa vacua dispertitum sic spero posse augmentari ex benedictione magni Prophetae, ut non solum sufficiat mihi aegrotativo vel aegrotanti ad salutiferam unctionem, sed et pueris meis vasa mihi afferentibus, id est, mecum disciplinate psallentibus ad omnimodam liberationem a creditore atque ad sufficientem sustentationem vitae sobriae, justae ac piae, in qua sit
1.4.7.61
Gloria Patri de sobrietate, Filio de justitia, Spiritui sancto de pietate: sicut erat in principio praedestinata ista gloria in filiis Jonodab permansura Patri et Filio et Spiritui sancto in omnia saecula. Amen. Notatur enim sobrietas filiorum Jonadab in eo, quod vinum non biberunt; justitia in eo quod ex injuncta sibi obedientia in tabernaculis extra civitates habitaverunt; pietas in eo quod hoc totum sibi a patre pie mandatum, pie observaverunt non ex tristitia aut necessitate, sed ex hilaritate, quam diligit Deus, cui ut dictum est, de hac ipsa sobrietate, justitia et pietate sit semper et ubique gloria: sicut erat in principio praedestinatum et praeordinatum ante tempora saecularia. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note