Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio
Cont 1.6.21.14
Choose a text
More by Gerhohus Reicherspergensis
—
11474 Coauinp2
1.6.21.1
PSALMUS LXIV SIVE LIBER DE CORRUPTO ECCLESIAE STATU AD EUGENIUM III PAPAM. PARS NONA. PSALMUS XCVIII.
1.6.21.1
Dominus regnavit, irascantur populi, etc. Praecedens psalmus continet Spiritus sancti exhortationem, iste vero Judaeorum laudationem. In alio psalmo: Dominus regnavit, gentes vocatae Deum laudant, in hoc psalmo Judaei invitati ad fidem Christo jubilant. Titulus psalmi est:
1.6.21.2
VERS. 1. PSALMUS DAVID.
1.6.21.3
Hoc est: Ista laus canitur Christo desiderabili a populo fideli et forti. Hic psalmus est nonagesimus octavus, quod sunt septies quatuordecim. Per septenarium plenitudo temporis, per denarium decalogus legis, per quaternarium quatuor Evangeliorum observantia exprimitur. Designat autem, quod, postquam plenitudo gentium intraverit Israeliticus populus de lege ad Evangelium transibit, et sic salvus erit.
1.6.21.4
Aliter: Per septem requies, per quatuordecim generatio Christi innuitur, quia genealogia ejus per ter quatuordecim generationes contexitur, et Deus septima die requievisse legitur. Designat hic numerus, quod Judaei per fidem Christi de se generati aeternam requiem intrabunt.
1.6.21.5
Materia psalmi est laus Judaeorum ad fidem conversorum. Intentio est demonstrare Christum Deum et Dominum esse omnium, et hunc laude dignissimum. Verba videntur sumpta de laude Levitarum Deo in templo canentium, et significat Judaeorum laudem Deo in Ecclesia jubilantium.
1.6.21.6
In duas partes secatur, quia in eo humanitas Christi et Divinitas praedicatur. Una pars est: Dominus regnavit, in qua Christi regalis honor exprimitur; altera: Exaltate, in qua humanitas ejus adoranda depromitur. Vox Judaeorum Deum pro beneficiis ejus laudantium:
1.6.21.7
Dominus regnavit. Tres psalmi habent idem principium. Dominus regnavit, decorem indutus est. Dominus regnavit, exsultet terra. Dominus regnavit, irascantur populi, et videntur retrogradi. Debuit enim in primis posuisse: Dominus regnavit, irascantur populi; demum: Dominus regnavit, exsultet terra, ad ultimum: Dominus regnavit, decorem indutus est. Sed, ut saepe dictum est, iste liber spiritalis est, et proprium ordinem sequitur, et semper a potiori inchoat, et in inferiori verba consummat. A regno sumit exordium, quod in rebus est potissimum: a regibus decor et fortitudo induitur, unde fit et ipsis et amicis exsultatio, et sequitur invidorum ira. Dominus populum Hebraeorum de mundo elegit, in quo regnavit; decorem induit, quia patriarchis et prophetis quasi pretiosa veste se circumdedit; fortitudinem induit, quia judicibus et regibus quasi praeclaris armis se praecinxit. Deinde gentes elegit, et in his regnavit, unde terra exsultat, et omnes insulae maris laetantur. Omnis terra quasi insula, quae oceano est, undequaque circumdata. Porro Ecclesiae ideo insulae dicuntur, quia inter amaros positae hinc inde fluctibus tribulationum tunduntur. Adhuc Judaicam gentem convertet, et in hac regnum constituet; et tunc irascentur populi Antichristo subjecti. Ideo hic psalmus sicut alter inchoat, quia Judaeos in laude Christi gentibus associandos denuntiat, Dominus, qui mortem devicit, mundum redemit, gentes subegit, Judaeos inimicos suos fidei subjecit, ipse in omnibus regnavit. Irascantur populi, hoc irrisorie dicitur. De regno Christi irascantur populi nil nocituri, quia, velint nolint, ubique regnat, cui olim dixerunt perfidi:« Nolumus hunc regnare super nos,» quem nunc adorant subditi. Ille Dominus regnat, qui sedet super Cherubim, id est, super omnem altitudinem angelorum. In hoc Christus notatur, qui coelos ascendens super omnes ordines angelorum in dextera Dei Patris exaltatur. Cherubim namque est de summis ordinibus angelorum, et interpretatur plenitudo scientiae, et significat plenos dilectione, quos sibi specialiter quasi sedem supposuit, in quibus requiescit. Vel tu, Domine, qui sedes super Cherubim, id est, in justis regnas moveatur terra, id est, quantumcunque velint, indignentur terrena appetentes ut Julianus et alii tales. De regno aeterni Christi, quo in Judaeis et gentibus fidelibus regnabit, infideles populi sub Antichristo irascuntur, et omnis terra in persecutione commovetur. Sed fideles de Judaeis dicunt: Quae cura deest?
1.6.21.8
VERS. 2. Dominus Jesus, qui fuit in Sion, id est, in Jerusalem, ipse est magnus, hoc est, valde potens, et excelsus super omnes populos iratos et commotos, potens est illos reprimere, nos erigere; illos humiliare, nos exaltare. Nunc convertunt se ad ipsum dicentes: Hi populi contra te irati, ac subjugati.
1.6.21.9
VERS. 3 et 4. Confiteantur nomini tuo magno, id est, laudent nomen tuum, quod est Dominus, sicut et nos dicentes, quod sit magnum super omne nomen, et sit potens facere omne, quod vult: Quoniam terribile est peccatoribus in judicio; et sanctum, id est, suave est justis. Et honor regis judicium diligit, id est, ille Rex, qui ubique regnat, inde honoratur, quod malos damnat, justos remunerat. Vel confessio Regis Christi exigit hoc judicium, ut quisque se accuset de peccatis, et ea poenitendo damnet; deinde nomen ejus honoret bene operando. Tu parasti directiones, hoc est, tu, Domine, praeparasti illis correctionem, emendationem. Judicium et justitiam in Jacob tu fecisti, quia illum populum juste excaecasti, et nunc per gratiam illuminasti. Similiter induratos per justitiam, si conversi fuerint, recipies per gratiam. Ideo
1.6.21.10
VERS. 5. Exaltate Dominum Deum nostrum, hoc est, o populi, nolite irasci, sed suscipite regnum Dei, et credite eum super omnia exaltatum verum Deum et Dominum nostrum. Et adorate scabellum pedum ejus, id est corpus Dominicum, quoniam sanctum est, id est innocens et repletum abundantia omnium virtutum. Per pedes intelligitur Divinitatis stabilitas, per scabellum humanitas, super quam Deus sedit, et inter homines ambulavit. Nota quod jubentur Deum exaltare, scabellum adorare, quia, qui humanitatem Christi adoravit, hunc Divinitas exaltabit. Vox est Judaeorum credentium ad incredulos: Adorate Christum Divinitatis scabellum: quoniam
1.6.21.11
VERS. 6. Moyses legislator, inter Deum et homines mediator, deus Pharaonis et dux populi eum adoravit, et ipsi sacrificavit. Samuel etiam maximus prophetarum et unctor regum eum adoravit, et eum invocavit. Adorate et invocate eum, quia Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus invocabant eum, non alium, et Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus, invocavit eum. Hi patres propter majorem auctoritatem ponuntur: et quia hi soli pro inimicis orasse leguntur, ut horum exemplo Deum pro inimicis invocent, et se exaudiendos sciant. Moyses dicitur assumptio; Aaron mons fortitudinis; Samuel nomen ejus Deus, et intelligitur Christus de Verbo Dei assumptus, qui est Ecclesiae mons fortitudinis, cujus nomen est Deus, et hic est adorandus. Patres nostri invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, fecit quodcunque eum rogabant, et
1.6.21.12
VERS. 7, 8. In columna nubis loquebatur ad eos. Columna nubis praecessit Hebraeos. In hac Deus populo apparuit, et de hac facienda imperavit. Columna pro fortitudine et decore in domo ponitur et aedificium per eam fulcitur. Humanitas Christi est columna nubis, qua machina Ecclesiae sustentatur, et domus Dei egregie decoratur. In hac columna Deus fidelium populo loquebatur, quia« Deus erat in Christo reconcilians mundum sibi.» Deus loquebatur olim per columnam nubis patribus, sive per Christum fidelibus, et ipsi custodiebant testimonia ejus, id est, credebant promissiones ejus, et praeceptum, quod dedit illis, observabant, scilicet mandatum dilectionis, de quo dixit:« Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.» Hoc praeceptum ipsi custodierunt, dum etiam pro inimicis ut Moyses et Samuel oraverunt, et tu, Domine Deus noster, non alius, exaudiebas eos orantes pro inimicis. Deus, tu propitius fuisti eis remittens peccata, et parcens reis propter eorum preces, et ulciscens in omnes adinventiones eorum, hoc est, puniens peccata eorum. Adinventio est insoliti facti praesumptio. Deus gentes pro peccatis non punivit, quia eas gehennae ignibus reliquit; Hebraeorum autem praesumptiones semper vindicavit, quia eos ad vitam purgavit; flagellat enim Deus omnem filium, quem recipit; quos autem non curat castigare, negligit. Ideo
1.6.21.13
VERS. 9. Exaltate Dominum Deum nostrum, id est adorate super omnia exaltatum Deum patrum nostrorum; et adorate in monte sancto ejus, id est in corpore ejus sanguine tacto, a patribus adorato; quoniam sanctus est ille mons, sanctificans omnes in se credentes, et ipse est Dominus Deus noster, Deus est homo, et ideo ab omnibus invocandus et adorandus, qui se invocantes salvat, et se non adorantes damnat.
1.6.21.14
Notandum quod saepe in psalmis aliqui versus similes in verbis, sed dissimiles intellectu scribuntur, sicut in regio ornatu ejusdem coloris, sed diversi generis gemmae ponuntur. Hunc quoque psalmum festa Dominica frequentant, quia ipse facta Christi praedicat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).