Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia
Feri 34.15
Choose a text
More by Gerhohus Reicherspergensis
—
11469 Coauinp
34.1
PSALMUS XXIX.
34.1
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me. Agit enim hic ipsum caput Ecclesiae Christus de sua operatione et aeterna remuneratione. Hortatur etiam suos fideles, ut suo exemplo psallentes Domino, et confitentes ad eamdem laetitiam pervenire mereantur. Licet autem in titulo habeatur:
34.2
PSALMUS CANTICI IN DEDICATIONE DOMUS DAVID.
34.3
Tamen David non legitur fecisse, vel dedicasse domum Domino, nisi forte intelligas de tabernaculo in Paralipomenon, cui diversorum officiorum constituisse ministros invenitur. De significato igitur potius intelligendum est. Totus Christus una domus Dei est, quia et in capite, quod est Christus plenitudo Divinitatis habitat, et per aliquas gratias, quas de plenitudine accipit, est Ecclesia templum ejus. Haec autem domus, quantum ad Christum, fabricata est in ejus conceptione; quantum vero ad Ecclesiam, semper fabricatur, dum in hac vita laborat. Dedicatio vero ejus jam in capite tanquam in fundamento facta est, quia Christus resurgens in immortalitate confirmatus est: Quantum ad Ecclesiam, fiet in futuro, quando justi suo capiti sociati stabunt in magna constantia. Cum autem in superiore psalmo ageretur de consummatione tabernaculi tempore belli, recte sequitur hic psalmus Cantici, id est exultationis habitae pro dedicatione, id est confirmatione domus David in aeterna pace corpore innovato.
34.4
Loquitur autem totus Christus, et primo, ponit canticum pro dedicatione sua, quae in capite facta est, et aperit quod intendit, cum in eadem parte sanctos psallere jubet. Secundo, ostendit quomodo dedicari meruit, ibi: Ego autem. Tertio, quomodo accepit dedicationis gloriam ibi: Audivit Dominus. Est autem brevis psalmus de Resurrectione commemorans et de Passione, ut non terreat Passio, quos spes Resurrectionis laetificat. Praemittit ergo canticum pro dedicatione, et ait:
34.5
VERS. 2. O Domine exaltabo te, id est altitudinem tuam laudabo, Quoniam suscepisti me dedicando in gloria impassibilitatis. Hanc dedicationem intelligimus etiam domus futurae. Quod enim nunc ex persona fundamenti dicitur. Suscepisti me, ex persona universae domus dicetur. Sequitur:
34.6
Nec delectasti, id est non delectari permisisti in dedicatione, quamvis ante permiseris, super me inimicos meos Judaeos, qui me resurgente confusi sunt, diabolum etiam et angelos ejus, a quibus apud inferos teneri non potui, et quoscunque, qui variis persecutionibus per orbem me conati sunt opprimere.
34.7
VERS. 3. Domine Deus meus( exponit susceptionem) clamavi ad te, et sanasti me tollendo infirmitatem passibilitatis. Et
34.8
VERS. 4. O Domine eduxisti virtute tua ab inferno animam meam. Hoc expositione non indiget.
34.9
Salvasti me a descendentibus in lacum. Lacus est profunda conditio corruptibilis carnis: descendentes in lacum sunt, qui terrenis libidinibus se immergunt. Tales persecuti sunt Christum, a quibus salvatus est et remotus. Immunis etiam a peccato salvatus est a conditione profundae caecitatis carnis.
34.10
Videtur contrarium vel Deum orare, vel super hominem inimicos non posse delectari. Ad quod dicendum, quod Christus Deus homo non secundum quod Deus, sed secundum quod homo et infirmus est, orat, et est mediator non inter Patrem et homines, sed inter Deum Trinitatem et homines peccatores. In eo enim, quod infirmus est, appropinquat nobis; in eo vero, quod non est iniquus, jungitur Deo. Non tantum vero secundum Divinitatem, sed in eo etiam, quod homo est, praeest nobis sicut caput quod, quamvis cum caeteris membris unum corpus fiat, tamen quia in eo sunt omnes sensus, dignius est caeteris membris, in quibus est solus tactus. Sic ergo caput Ecclesiae Christus secundum hominem mediator plenus gratia major est membris, quae de plenitudine ejus accipiunt. Super hoc in Passione jucundati sunt inimici, sed in dedicatione salvatus est ab eis.
34.11
VERS. 3. Psallite Domino, sancti ejus. Vos qui psalmi hujus titulum notastis; qui est psalmus cantici in dedicatione domus David, quique ipsam dedicationem jam scitis in fundamento, quod Christus est, impletam, et eamdem speratis implendam in vobis, Psallite Domino bene operando, Et confitemini illi in canticis per exercitia contemplationis, ut expleatis psalmum cantici, quo psalmo, vel cantico et laudetur Dominus pro dedicatione jam facta in fundamento, et exoretur pro dedicatione adhuc facienda in vobis, qui estis in fide sancti ejus, non in falsitate sancti ejus, ut quinque fatuae virgines, quae habentur sanctae propter virginitatem et ardentes lampades. Attamen, quia veniente sponso inveniuntur oleum non habere in vasis. non erunt inter sanctos ejus.
34.12
Vis nosse, fidelis anima Christo desponsata, quibus ulnis te amplectatur in vera sanctitate ornatam, non solum in thalamum futurae beatitudinis, sed etiam modo commendatam paranymphis angelis, ac praelatis bonis? Certe ut omittam, quod laeva ejus sub capite tuo est, et dextera illius te amplexabitur, dum tibi et in praesenti vita per manum laevam auxiliantem cumulat merita bona, et in futura per manum dexteram te beatificantem conservat praemia bona bonis meritis non solum condigna, sed etiam superexcellentia; ut, inquam, talia nunc tractare omittam, ipse Christus, ipse sponsus tuus est veritas, et quasi duabus ulnis te vult amplecti demonstrando tibi se ac te. Seipsum ac te ipsam tibi Veritas, Christus demonstrat, cum te in veritate illuminat, cum se veritatem tibi sic manifestat, ut primo te veraciter cognoscas, quale tu te fecisti, cum in mendaciis a veritate defecisti, ac deinde per miseriam tuam recognitam cognoscere incipias ipsius veram misericordiam, et misericordem veritatem sanctis ejus amabilem. De inspectione tui concipe timorem, de inspectione Dei concipe spem. Si te terret tua miseria, consoletur illius misericordia. Sed ut sis capax misericordiae, dilige veritatem demonstratricem tuae miseriae. Undecunque tibi sonet veritas arguens te, tu habeto charitatem ad ipsam veritatem, atque inde tibi sit gloria testimonium conscientiae, quod tu ipse tibi sis conscius veritatis, etiam te arguentis amicum te semper inveniri. Gloria haec est omnibus sanctis ejus, quibus nunc dicitur: Psallite Domino sancti ejus.
34.13
Quam multi aliter! Nam plus gloriantur, cum falso putantur et dicuntur sancti, quam cum vero creduntur et dicuntur, quod sint, videlicet injusti, indigni. Nonnunquam tamen iidem ipsi non amore veritatis, sed quasi fuco fictae humilitatis etiam ipsi de se confitentur quid sint, non negando se indignos omni dignitate vel saeculari vel ecclesiastica. Sed si veritas ista sonuerit ab ore alieno, videres continuo supercilia corrugari, aspectum obliquari, suspiria trahi, anhelitus frequentari. Quod si tibi paterent interiora pectoris, videres in eo tanquam in idolio quoddam grande simulacrum diaboli, vel potius ipsum diabolum dicentem in corde suo, id est in corde humano, quod jam suum est factum: Quid dicit? Super astra Dei sedebo, et ero similis Altissimo. Super astra enim Dei sedem collocat, qui hominibus bonis praeesse affectat, a qua sede cum repellitur, quasi flamma infernalis invidiae zelus illum torquebit, cum se digniorem exaltari videbit. Etiam bonus homo imperfectus uritur interdum hoc zelo, cum dignitate fuerit judicatus indignus, et alter quasi dignior illo fuerit electus. Contingit vero nonnunquam, ut sibi talis homo talem affectet repulsam, quae nonnullam redolet superbiam, videlicet, ut quasi digniori dignitati servandus minore non sit occupandus, quam et ipse dedignatur accipere arbitrans ipsa dignitate se digniorem. Nonne iste habet simulacrum Dianae in corde suo venando et aucupando altiora se? Dianam quippe quasi deam venationis colebant gentiles; et iste ipsius Dianae colit simulacrum fovendo apud se talis ambitionis affectum. Non est ergo tale pectus memoria sanctitatis, imo est memoria vanitatis. Solet vocari memoria cujusque martyris domus vel Ecclesia, in qua requiescit corpus ejus, vel reliquiae. Similiter vocatur memoria sanctitatis domus, in qua requiescit sanctitas, aut ejus reliquiae. In domo autem, seu templo corporis Dominici tota sanctitas requievit, in caeteris vero electis nonnisi quaedam sunt reliquiae sanctitatis ejus. Inde est quod, cum comedisset coram discipulis favum mellis, reliquias dedit illis: quia nimirum bene agitur cum Christianis, qui saltem reliquias accipiunt sanctitatis et dulcedinis, et fiunt memoria sanctitatis ejus digna dedicatione, quam hic psalmus insinuat dicens:
34.14
Psallite Domino sancti ejus, et confitemini memoriae sanctitatis ejus. O sancti ejus et humiles corde, qui vere soli estis in numero sanctorum ejus, vos Confitemini memoriae sanctitatis ejus. Confitemini vos injustos et indignos ante memoriam sanctitatis ejus. Dicite memoriae sanctitatis ejus, corpori ejus, quod est memoria sanctitatis ejus, in quo habitat omnis plenitudo sanctitatis ejus: dicite, inquam illi memoriae sanctitatis: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum. Dignatio tua est, non dignatio mea hoc requirit, quod tu dignaris intrare sub tectum meum, vel potius me suscipere sub tectum tuum. O memoria sanctitatis, o templum sanctum celeberrime sanctificatum et dedicatum per gloriam Resurrectionis et Ascensionis.
34.15
Aliter dedicatio domus jam facta est in Christo, qui superius dicit Patri: Domine Deus meus clamavi ad te, et sanasti me, eduxisti ab inferis animam meam. Salvasti me a descendentibus in lacum, quibus verbis dedicatio explicatur. Igitur, o sancti ejus, qui dedicationis hujus fidem, et spem tenetis, psallite Domino, et confitemini memoriae sanctitatis ejus, ut bona operando et mala vestra confitendo fiatis apti ad dedicationis celebritatem. Sicut enim in templo manufacto, quod fecit Salomon primitus processit aedificatio, deinde secuta est exornatio domus, ac postremo dedicatio: sic et in templo non manufacto corporis Dominici factum est, quod primo in virginis utero sapientia sibi aedificando septem columnas excidit, quia septiformi Spiritus omnimoda virtute illud firmavit. Postea praeclaris operibus miraculorum, et gratia sermonum, quando coepit Jesus facere et docere, domus ipsa ornata; postremo in resurrectione, dedicata est. Ita et in vobis haec tria requiruntur, o sancti ejus, quoniam per fidem estis jam aedificati, qui in nomine sanctae Trinitatis ex aqua et Spiritu sancto renati estis; dedicationem vero in resurrectione communi poteritis certa spe exspectare, si tamen inter dedicationem et aedificationem spatio vitae intercurrente satagetis ipsam domum piis operibus et bona confessione ornare. Ideo ne domus jam per fidem aedificata inveniatur minus quam decet ornata, psallite Domino, sancti ejus, bene operando: et cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis, confitemini, quod servi inutiles sitis. Etsi rex temporis hujus non vobis exhibet sanctos, praeclaros virtutibus, in quorum comparatione vosmetipsos valeatis inutiles existimare, redite ad memoriam sanctitatis ejus, et in ejus comparatione vos humilitate, quoniam ipse, cum Sanctus sanctorum, propria virtute fecit et facit mirabilia solus, quorum non est numerus. Vos autem pauca fecistis et facitis, neque de vestra virtute, sed de ipsius gratia bene operamini, seu loquimini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri. Propterea quando psallitis, psallite Domino ad ipsius gloriam bonum opus referendo, et bene loquentes confitemini memoriae sanctitatis ejus, quoniam, ut jam dictum est, non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus sanctus.
34.16
Attamen per talia opera, et per tales confessiones ornatur in vobis domus Dei, ut sit digna dedicatione in communi omnium resurrectione, quando mortui resurgent incorrupti. Et omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, id est, non omnes dedicabimur. Nam illi solummodo tunc immutabuntur et dedicabuntur, in quibus fidei fundamentum, et spei aedificium per opera charitatis, et confessionem veritatis invenietur adornatum, si tamen habuere tempus operandi et confitendi. Nam baptizati, et mox ante annos discretionis defuncti pueri ab hac sententia sunt excepti, qui, licet neque psallendo, neque confitendo sint ornati, sola baptismi gratia ita sunt candidati, ut ad solemnitatem dedicationis apti inveniantur. His ergo exceptis vobis dico sanctis, qui tempus operandi et confitendi habetis, ut, si digne vultis pertinere ad dedicationem, bene operando et veritatem confitendo studeatis ornari, dum tempus est operandi et confitendi, quia descendentibus in lacum post mortem tempus non erit operandi dicente Scriptura: Quodcunque facere potest manus tua instanter operare: quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. Et tu Deus in hac vita suscipis confessionem; in inferno autem quis confitebitur tibi? Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis: quia nunc psallendi, et confitendi tempus est. Igitur psallite Domino, sancti ejus, et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
34.17
Si habetis Psalterium jucundum cum cithara, psallite Domino; si nondum habetis, confitemini saltem peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. Confitemini autem non Scribis et Pharisaeis, non haereticis, vel schismaticis, non blasphematoribus Christi sicut impius et desperatus Judas fecit, qui coram talibus dixit: Peccavi tradens sanguinem justum. Si confessionem istam corde contrito fecisset memoriae sanctitatis ejus, quem ipse tradiderat, sine dubio salubris illi fuisset hujusmodi confessio. Sed ipse non ivit ad memoriam sanctitatis, non ivit ad Christum tunc in cruce suspensum, non confessus est illi. Latro autem, qui simul pendebat vere confessus est memoriae sanctitatis ejus, dum se nocentem, Christum vero confessus est nihil mali fecisse, cui et dixit: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum. Non mirum, si multum valet deprecatio justi Abel, cum tantum valuit deprecatio confitentis peccatoris, non assidua, sed una, ut statim audiret: Hodie mecum eris in paradiso. Ad illius ergo exemplum latronis confitemini memoriae sanctitatis ejus, qui et tunc appropinquante suae domus dedicatione, imminente videlicet jam proxima Dominica Resurrectione latronem, licet sero poenitentem, purificavit suaeque dedicationis festivitati associavit, et nunc usque hodie facit idem peccata sua confitentibus in veritate ante memoriam sanctitatis ejus, quae memoria, ut jam dictum est, corpus ipsius intelligitur, de quo ipse dixit: Hoc facite in meam commemorationem. Quotiescunque igitur manducabitis panem hunc, aut calicem sanguinis ejus bibetis, confitemini memoriae sanctitatis ejus. Et non solum Christo summo sacerdoti, in quo est omnis plenitudo sanctitatis, confitemini, sed etiam cuilibet sacerdoti catholico, in quo sunt reliquiae sanctitatis ejus, confitemini peccata vestra. Confitemini veritatem, confitemini quod et latro confessus est, confitemini quod vos quidem digna factis recipiatis, quantalibet mala et molesta sustineatis, hic autem nihil mali fecit, sed nostra ferens crimina crudelem mortem pertulit. Confitemini memoriae sanctitatis ejus, antequam veniat dies irae, dies calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde.
34.18
VERS. 6. Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus. Antequam veniat ira indignationis ejus, confitemini memoriae sanctitatis ejus, id est, propter hoc ipsum confitemini memoriae sanctitatis ejus, quia memor fuit sanctificare vos, qui non eratis memores ejus. Nisi memor fuisset vestri, o sancti ejus, non dixisset in oratione sua: Et pro eis sanctifico me ipsum, ut sint et ipsi sancti in veritate. Item: Pater, sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. Quia ergo memor fuit vestri, ut sanctificaremini, vos sancti ejus illi attribuendo quod sancti estis, confitemini memoriae sanctitatis ejus, quia sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos poteritis a vobismetipsis habere sanctitatem, nec ullo modo vere sancti eritis, nisi de illo accipiatis, et in illo habeatis, ut sancti sitis. Praeoccupemus ergo faciem ejus in confessione, antequam veniat dies irae. Quoniam ira in indignatione ejus.
34.19
Ira, et indignatio cum sit motus animi perturbati, nullatenus Deo creditur convenire, cui vere dicitur: Tu autem, Domine, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis omnia: subest enim tibi, cum volueris posse. Attamen ejus justa ultio, licet fiat cum tranquillitate judicantis, tamen his, qui puniuntur, videtur ira et indignatio, maxime iracundis et indignantibus, quia, sicut sancto sanctus, et electo electus videtur Deus, ita perverso perversus, iracundo iracundus, et indignanti videtur Deus indignans, cum ipse( ut dictum est) in tranquillitate judicet, sine ira, sine indignatione, sine omni suae mentis perturbatione.
34.20
Vis autem tu, homo, non sentire Deum iratum tibi vel indignantem? Si hoc vis, cave tu tibi ab ira, quae te reum facit judicio. Nam, si non exstinxeris iram, de ira longa ebullit Raca, quod te facit reum concilio. Post Raca sequitur indignatio, qua indignaris fratri tuo quasi fatuo, unde caecatus odio etiam in his, quae forte simpliciter agit, vel dicit, judicas, et dicis illum fatuum, per quod dictum reus eris gehennae ignis. In igne gehennali senties iram, et indignationem Dei potius de tua quam de ipsius perturbatione procedentem. Sicut iratus Cain contra fratrem suum Abel ira vehementi, ita ut concideret atque tabesceret vultus ejus, audivit sibi Deum in ira loquentem et dicentem: Quare iratus es, et cur concidit facies tua? peccasti, quiesce. Opportune dictum est homini vehementer irato: quiesce, quoniam longe fuit a quiete habens rixas in corde. Verum, quia noluit quiescere, vel Deo increpanti acquiescere, per iram venit usque ad fratricidium. Quo exemplo nos monemur, ut iram vel non habeamus, vel quam celerrime finiamus, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam nostram faciat homicidam: Quoniam qui odit fratrem suum, homicida est.
34.21
Hic fortasse ad excusandas excusationes in peccatis tu mihi objicis, qui facile irasceris: Ego non irascor fratri ut Cain, sed vitio fratris: Bene dicis, si ita est, ut dicis. Debemus enim in fratrum vitiis inveniendis, judicandis, vindicandis diligenter satagere cum dilectione hominum, et odio vitiorum. Sed in hoc habes testimonium conscientiae tuae, utrum vere movearis ex charitate, si fratri peccanti nullatenus indignaris, sed ex affectu compateris. Vera enim justitia compassionem, falsa dedignationem habet. Si ergo tu ex dedignatione moveris, falso tibi arrogas quasi zelum justitiae, cum agaris zelo nequitiae. Unde autem probabis te habere compassionem potius quam indignationem erga fratrem? In eo scilicet, si te magis delectat pro illo fundere ad Christum propitiatorem verba orationis, quam ad hominem confabulatorem verba detractionis. Porro, si te libet vituperare, temere judicare, non orare, scias te plenum indignatione, alienum vero a compassione. Ideoque, quoniam tu in ira et in indignatione adversus fratrem tabescis, nisi poenitentia corrigaris, et tu iratum atque indignantem tibi judicem senties. Quoniam ira in indignatione ejus. Verum, si tu compassione afficeris erga fratrem peccantem, ita ut sit in voluntate tua erga illum bonae vitae desiderium, quia desideras et cupis illum beate, jucunde ac prospere vivere, tu quoque senties idem a Deo, quoniam vita in voluntate ejus. Ecce qualis recompensatio. Beata et honesta vita fratris jam est in voluntate tua, neque tamen continuo, ut volueris, illi talem vitam conferre, vel a Deo poteris obtinere, qualem vis. Deus autem, quia est omnipotens, et subest ei, cum voluerit posse, te tali mercede remunerat, ut vita tua sit in voluntate ejus, atque ut vivas non aliter quam ipse vult, et tibi expedit, quoniam sola vita in ejus voluntate disposita est beata.
34.22
Caveamus ergo adversus fratres iram, et indignationem, si timemus iram et indignationem Dei, quoniam ira in indignatione ejus irati, et indignantibus. In fratricida Cain dedimus exemplum irae primitivae, de qua ira multae derivatae vexant quemlibet malum adversus quemlibet bonum, dum quasi Cain adhuc tabescit adversus Abel. Et quia de ira primitiva manifestum dedimus exemplum inter homines( nam diabolus piis fuerat iratus pro eo, quod de coelo erat projectus), demus quoque de primitiva indignatione manifestum exemplum, ex qua derivationes agnoscantur multarum indignationum corda humana vexantium. Prima inter homines invenitur Eva indignata pro eo, quod erat prohibita comedere de ligno scientiae. Nisi enim talis indignatio praecessisset in ejus pectore, serpens callidus non habuisset materiam tentandi eam his verbis: Cur praecepit vobis Deus, ne comederetis ex omni ligno paradisi? Verum, quia explorator astutus praesenserat illius indignationem propter unius ligni prohibitionem, tentando eam seduxit ad ejusdem ligni vetiti praesumptuosam degustationem in hac falsa promissione, quod ipsa ex tunc habens scientiam boni, et mali aeque ut Deus, non haberet necessitatem quidquam a Deo discere vel ei subjacere. De hac igitur primitiva indignatione multae indignationes derivatae ac multiplicatae sunt in filiis et filiabus Adae et Evae.
34.23
De quibus indignationibus propter cautelam suggerendam libet agere prolixius incipiendo a tentationibus, quibus humanum pectus ad indignationem provocatur, nisi et caput serpentis a femina, id est a sensualitate conteratur, et ipse postea insidians calcaneo feminae subtilissime caveatur. Quid est autem caput serpentis, nisi initium pravae ac seductoriae suggestionis? Verbi gratia, primis hominibus primo suggessit vetiti edulii cupidinosum, divinae scientiae curiosum, divinae similitudinis praesumptuosum appetitum, qua suggestione tanquam capite serpentis femina, id est humana sensualitas illecta in primis hominibus, ventre quoque serpentis ejusdem oblectata, et cauda est ligata. Victam ergo feminam per hujusmodi suggestionis oblectationem et consensionem quasi catenatam traxit ad indignationem. Quanta enim putas indignatione movebatur, quando illa, quae Deo subjecta dedignata fuit, dictum sibi audivit: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui? Quia enim de latere viri erat sumpta, recte intelligitur ei socia creata. Si enim de capite viri sumpta fuisset quasi domina; si de pede, quasi ancilla viri poterat videri. Nunc autem licet socia creata, per culpam facta est ancilla, ita ut ei dicatur: Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
34.24
Verum tamen est, ubi ista subjectio per humilitatem ornatur, ita ut talis humiliatio feminae in humilitatem convertatur; sicut in beata virgine Maria, quae, licet nescia viri, tamen viro Joseph desponsata comparuit inter homines tanquam viro subdita, et erga eum fuit ita officiosa, ut ipse putaretur pater Jesu, quod putantibus usque adeo non est indignata illa femina beata, ut et ipsa vocaret illum patrem ejus dicens ad ipsum filium suum: Ecce, pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Notandum sane, quod virum sub nomine patris anteposuit, seque cum esset angelorum domina, humiliter postposuit, usque adeo fuit penitus aliena ab omni indignationis vitio, ut ipsa licet impolluta non dedignaretur servare disciplinam pollutis statutam matribus, quoadusque apostolis praedicantibus comparuit, quam excelsa non solum supra homines, verum etiam super choros angelorum existit, quod ipsum et nos praedicamus, dum canimus: Exaltata es, sancta Dei genitrix, super choros angelorum ad coelestia regna: haec igitur femina inter feminas benedicta, neque capite serpentis allecta est per suggestionem, neque ventre oblectata per delectationem, neque cauda est alligata per consensionem. Unde nec timuit illum suo calcaneo insidiantem.
34.25
Verum, quia in filio feminae hujus apparet evidentius, quomodo serpens iste sit in capite conterendus, et in cauda cavendus, per quam insidiatur calcaneo, id est fini hominis, a quo victus et calcatus in capite fuerit, illum aspiciamus in quo serpens iste nihil suum inveniens, tamen praesumpsit capite suo illi per suggestionem appropinquare, quando illum tentavit, primo, per illecebram gulae, post jejunium quadraginta dierum et noctium, secundo, per curiositatis vitium, dicens illi: Mitte te deorsum; tertio, per ambitionem ostendens illi omnia regna mundi et gloriam eorum. Quia vero per has tentationes capitales in Christo nihil suum invenit princeps mundi hujus, ad contraria se convertit argumenta et tentamenta, ligare volens illum cauda sua. Nam cui per seipsum suggessit appetitum panis bene sapidi, huic postea per impios homines obtulit fel et acetum nimis amarum, ut super hoc indignari faceret illum: quem prius positum super pinnaculum templi suasit miraculo superfluo spectaculum fieri curiosis Judaeorum oculis, hunc postea velata facie atque tectis oculis privavit spectaculis provocans ad motum indignationis: cui prius obtulit omnia regna mundi, et gloriam eorum alliciens eum ad dignitatem, hunc postea fecit reprobari a Judaeis eligentibus magis regem Caesarem vel etiam Barrabbam latronem, quam illum, volens hoc modo irritare illum ad indignationem.
34.26
Sicut fecit in capite serpens malignus, ita facit etiam in membris. Quos non potest vincere per illecebrosa, ut luxurientur, tentat per amara, ut ipsi amaricentur, et aliis indignentur. Quos non potest vincere per curiosa, ut eos delectet spectaculum, tollit eis aliquoties omne spectaculum, ut, dum nec ipsi curiose spectant, nec ab aliis curiose spectantur, taedio vitae obscurae affecti curas habeant mordaces et indignentur pro eo quod non sunt in hoc mundo spectabiles. Quos non potest vincere per ambitionem ostendendo illis omnia regna mundi, et gloriam eorum, hos irritat ad indignationem faciendo illos reprobari, et alios exaltari vel ipsis meliores, vel etiam pejores. Et quidem, quando bonis reprobatis meliores eliguntur, non magis est illis indignandum, quam indignatus est Joseph, qui cognominatus est justus, quando Barnaba electo ipse reprobatus fuit. Nisi talis indignatio in talibus caveatur, salus animae periclitatur Deo indignante et irascente, quoniam ira in indignatione ejus. Nam tali indignatione perierunt Dathan et Abiron, electo Aaron. Tali indignatione periit Saul reprobatus, electo David, quem non rectis oculis aspexit indignatus, quod ipsi Sauli mille, et David decem millia data sunt in laude mulierum. Tali indignatione perierunt Scribae et Pharisaei audientes, quod publicani et meretrices praecederent illos in regnum Dei. Tali indignatione perierunt Judaei pridem electi, sed postea reprobati, quando repleti sunt zelo indignationis gentibus electis. Ipsi quoque apostoli tali indignatione tacti sunt, quando adversus bonam mulierem de opere bono indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec? Sed, quia, Domino arguente, bonum opus operatam esse mulierem recognoverunt, non perierunt. Pro tali indignatione arguitur oculus nequam illorum, qui portaverunt pondus diei et aestus, et indignati sunt, novissimos parum fatigatos ipsis multum fatigatis pares fieri in praemio, qui non erant pares in labore. Tali periit indignatione Pharisaeus contra publicanum inflatus, et arguitur alter Pharisaeus mulieri peccatrici pedes Domini tangenti et ungenti indignatus, qui licet sibimetipsi visus fuisset commotus quasi zelo justitiae, Domino judicante motus fuerat zelo verae malitiae ac falsae justitiae, quia vera justitia compassionem, falsa dedignationem habet, quamvis et justi recte soleant peccatoribus indignari. Sed aliud est quod agitur zelo justitiae, aliud, quod agitur typo superbiae. Indignantur etenim justi, sed non dedignantes, desperant, sed non desperantes, quia, dum foris per increpationem saeviunt, intus per compassionem diligunt, atque ita versantur inter dilectionem hominum et odium vitiorum, ut et hominibus charitatem, et vitiis exhibeant severitatem, videlicet pro ipsorum salvatione libenter orando, quorum vitia persequuntur increpando. At contra Pharisaeorum similes absque dilectionis compassione ira et indignatione commoti despiciunt peccatores, certe ipsis despicientibus tanto meliores, quanto fuerint in eorum despectu mansuetiores.
34.27
Tali pereunt indignatione multi nobiles eligente Deo ignobilia mundi et contemptibilia, ut confundat fortia, et ea, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destruat. Etiam soror contra sororem, videlicet Martha contra Mariam coeperat indignari, eo quod verbo Dei vacans reliquerat eam solam ministrare. Sed ubi divino judicio laudata est pars Mariae, quievit indignatio Marthae. Agnoscamus igitur et nos laudabilem esse partem Mariae, nec tamen vituperabilem esse partem sororis Marthae. Mutuo nos invicem exhortemur, ne inflemur, aut indignemur adversus alterutrum pro diversa dignitate officiorum sive ad actionem, sive ad contemplationem pertinentium. Si quis loquitur quasi sermones Dei, dum non est ipse, qui loquitur, sed Spiritus sanctus: Si quis ministrat tanquam ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus Deus honorificetur, et non alter adversus alterum infletur, vel indignetur. Quibus in una congregatione datum est operari opus bonum, non indignentur quieti bene vacantium. Quibus datum est vacare et videre, quoniam suavis est Dominus, non indignentur bene operantibus fratribus aut sororibus; magis autem studeant non de sui spiritalis otii dignitate, sed de operantium fratrum et sororum societate gloriari: Et si non possunt facere opera fortia exemplo fortis mulieris, quae manum suam misit ad fortia, sit in eis dilectio, quae si in corpore mortali ac fragili fortis est ut mors, nunquam erit odiosa, etiamsi per debilitatem vel infirmitatem dissolvantur omnia membra.
34.28
Sic in homiliis beati Gregorii papae legitur de quodam servulo, et de quadam Romula infirmatis gravissime tota membrorum dissolutione, sed, sicut sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, ita et in istis per fidem ex dilectione operantem non per opus manuum, sed per opus patientiae, victum est regnum peccati, et consummatum est regnum justitiae, quod aperte claruit in eorum de hac vita gloriosa migratione. Ubi ergo cum fide ac spe fuerit charitas, ibi procul erit otiositas, quoniam amor nunquam erit otiosus. Operatur enim magna si est: Si vero operari renuit, amor non est. Operatur sine cessatione interdum, cum valet, opus manuum, sed jugiter opus fidei, de quo Dominus in Evangelio Judaeis sciscitantibus quid eis esset operandum, hoc est, ait, opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille. Item: Operamini non cibum qui perit, sed eum qui permanet. Hunc cibum toties operamur, quoties in lege Domini meditamur verba divina quasi grana electa conferendo, ventilando, molendo per aquas lacrymarum spargendo, et per ignem divini amoris in clibano mentis coquendo. Operamini, inquit, cibum qui permanet, quia charitas veritatis in aeternum permanet, sicut ipsa veritas in aeternum permanet. Quam charitatem operamur, cum divinis verbis velut quibusdam facibus nos et alios accendendo in amore justitiae inflammati proficimus. ita vt ardeamus et luceamus illius exemplo, de quo dictum est: Ille erat lucerna ardens et lucens. Ardens videlicet charitate, lucens humilitate, in qua dixit non se dignum, ut solveret corrigiam calceamentorum divinorum. Sic semper, ubi fuerit ardens charitas, ibi erit socia lucens humilitas, quoniam a fumo superbiae omnino aliena flamma charitatis purissimos de se mittit radios humilitatis, quam familiariter quasi de vicino respicit Dominus, qui alta a longe cognoscit. Donet Dominus, ut observemus humilitatem et charitatem, sive parum, sive multum operemur: quia et per humilitatem alienae dignitates fiunt nostrae, et per charitatem aliena opera fiunt nostra.
34.29
Dum vero ab industriose operantibus et laborantibus nos litterati metimus temporalia commoda, dignum et justum est ut et ipsi metant nostra spiritalia, et Mariae otium reputetur Marthae ad meritum, quia illa non posset otiari, et in verbo Dei deliciari sine adjumento sororis loborantis et erga multa sollicitae ac turbatae ad hoc, ut altera soror vacare posset absque turbatione. Vacate[ alias, Gustate], inquit Psalmista, et videte quoniam suavis est Dominus. Vacate non inquietis discursionibus, non vanis confabulationibus, aut nequissimis detractionibus, in quibus non gustatur quoniam sit suavis Dominus, sed lectionibus, orationibus, et studiosis, sanctisque meditationibus, ac aliis spiritalibus exercitationibus, maxime devotis missarum celebrationibus, et studiosis ad eas celebrandas praeparationibus. Verbi gratia in scribendis libris, concinnandis luminaribus, coaptandis sacris vestibus, et aliis utensilibus ad decorem domus Dei, sive ad necessitatem famulantium in ea pertinentibus, vel mysticas in ea significationes exprimentibus, formaque visibili gratiam invisibilem symbolizantibus, in quibus omnibus gustatur, quoniam suavis est Dominus. Vere suavis est Dominus, et dulcis, qui per dulce ac suave charitatis vinculum facit, ut omnia membra sibi concordent in unum, ita ut uno membro glorificato congaudeant omnia membra, et si patitur unum membrum, compatiantur omnia membra.
34.30
In sancta ergo charitate confirmet nos divina misericordia. In sancta humilitate nobis puerilem simplicitatem habentibus adsit ille angelus, qui tribus pueris in fornace adfuit, flammamque ignis excussit, et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem.. Illos autem non tetigit omnino ignis, neque contristavit, aut quidquam molestiae intulit. Sic non tangat nos ignis irae, amaritudinis, indignationis, aut quidquam molestiae inferat quantislibet nutrimentis illum rex Babylonis in hujus mundi fornace adaugeat, sed, sicut illi tres quasi ex uno ore laudabant et glorificabant Deum, ita nos quoque regnante in nobis concordia quasi ex uno ore laudemus et glorificemus Deum viri cum feminis, litterati cum illitteratis, bene operantes cum bene vacantibus, unusquisque autem in suo ordine canendo hymnum trium puerorum, quem cantabant in camino ignis benedicentes Dominum. Haec de vitio irae et indignationis cavendo inserta nunc sufficiant, ne irascendo, vel indignando iram et indignationem Dei incurramus actualiter, quam de Adam contraximus originaliter. Quoniam ira, seu afflictio, seu poena, qua primum peccatum Deus vindicavit, fuit in indignatione ejus. Quasi enim indignatus est, quoniam comminationem neglexerunt, qua dixerat: In qua die, comederitis de ligno, morte moriemini.
34.31
Et vita in voluntate, id est in impletione voluntatis Dei est, quam solus ille perfecte implevit, qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit, et piaculi veteris cautionem pio cruore detersit. Ira vero Dei est non sine spe gratiae, quoniam sequitur, et vita aeterna vobis impotentibus redire ad illam, quae datur, in voluntate ejus, id est non secundum vires vestras, vel merita.
34.32
Non tamen mox dabitur illa vita, sed fletus demorabitur, et caetera. Conferuntur singula singulis. Quoniam in indignatione ipsius est ira: ideo ad vesperum demorabitur fletus. Et quoniam vita in voluntate ejus est: ideo ad matutinum laetitia.
34.33
Vesperum est, quando sol per meridiem declinat ad occasum. Tunc sapientiae lux ab homine peccante recessit, et morte damnatus est. Ex tunc durat fletus, quam diu populus, qui natus est ex Adam, laborans expectat usque ad matutinum futurae resurrectionis: et tunc erit laetitia, quia tunc Dominus absterget omnem lacrymam ab oculis sanctorum. In signum illius matutinae laetitiae Christus mane surrexit.
34.34
Significatur etiam prima resurrectio animae in eodem. Sicut enim Christus non culpa, sed poena in vespere sepultus, mane tertia die resurrexit; sic homo, qui vespere peccans in paradiso quasi sepultus est, quia morte damnatus est, post tempus, quod fuit ante legem, et quod sub lege, tertia die, id est tempore gratiae fidei lucem suscepit, et hoc mane a morte peccati in anima resurgit. Itaque resurrectio mane facta, qua in Christo omnes vivificantur, est causa laetitiae, quae demorabitur in matutino, sicut mors et sepultura secundum veterem Adam facta, in quo omnes moriuntur, est causa fletus, qui demorabitur ad vesperum.
34.35
Demorabitur enim et fletus et laetitia, quia neque fletus, neque laetitia finitur in brevi, sed longiori mora durabit utrumque. Nam ab illa tristissima vespera, qua ejectus Adam de paradiso incidit causam plorationis, euntes ibant et flebant omnes filii ejus primam vocem fletus emittendo, cum nascerentur in hunc mundum, et sic flentes exierunt de hoc mundo in infernum. In hujus autem vitae spatio si aliquando riserunt, risus eorum dolore miscebatur, et extrema gaudii luctus occupavit. Inde et illa vox in alio Psalmo: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte. Ubi dies et noctes in fletu continuantur, nonne ibi fletus demorabitur a vespera in vesperam? Nonne fletus demoratur ubi nulla interpolatio ridenti conceditur? Nam, etsi aliquando rident homines in hac vita aerumnis plena, hoc ipsum quod rident, vel ridere possunt, flendum est. Ad remediandum hunc fletum demorantem digitus Dei scripsit legem decem praecepta continentem, quae, quia peccatorum vulnera monstravit, non sanavit, neque aliquid ad perfectum duxit, fletum demorantem non solum non abstulit, sed auxit. Nam, sicut in quinque porticibus apud piscinam probaticam languidi prodebantur, non sanabantur, ita per quinque libros Moysi peccatores arguebantur, non curabantur. Demoratus est ergo fletus usque ad Christum, qui in seipso demonstrans, quanta sit causa flendi in hoc mundo propter mortem et mortalitatem, quam post meridiem circa vesperam incidit Adam, et ipse mortuum Lazarum ploravit humano affectu, quem fuerat resuscitaturus virtute divina. Extendebatur enim fletus ac tristitia usque ad illam vesperam, qua propter peccata nostra mortuus ac sepultus est Christus, qui descendens ad inferna, ubi sanctorum populus detinebatur in morte captivus, voce lacrymabili salutatus est a dicentibus: Advenisti desiderabilis quem exspectabamus in tenebris, ut educeres hac nocte vinculatos de claustris: te nostra vocant suspiria, te larga requirebant lamenta: tu factus es spes desperatis m. c. in tormentis.
34.36
Jam tunc una inferi porta, quae est mors animae, destruebatur, quando sanctorum animabus in inferno eatenus lugentibus laetitiae aurora illuxit. Habitantibus enim in regione umbrae mortis lux orta est eis, quando Christus per animam suam descendit ad infernum vita et lux animarum. Sed nondum plena fuit laetitia, quia stabat altera inferni porta, scilicet mors corporum, quoniam adhuc nullus resurrexit non moriturus ulterius. Ergo in matutino, quo Christus primogenitus mortuorum surrexit a mortuis non moriturus amplius, multis sanctorum corporibus cum eo resurgentibus, et via resurrectionis patefacta est in Christo cunctis, qui moriuntur in Adam, tunc altera mortis porta destructa dies laetitiae plene illuxit, de qua dicitur alias: Haec est dies, quam fecit Dominus, exsultemus, et laetemur in ea. Exultemus corporis gestu propter resurrectionem corporum, laetemur mentis affectu propter resurrectionem animarum.
34.37
Sane quidem credi potest quod media nocte surrexit verus Samson, mediaque nocte percusserit Aegyptum, id est infernum, dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet. Sed tamen usque ad matutinum demorabatur fletus Mariae flentis ad monumentum, aliarumque feminarum cum ea flentium, et ipsorum apostolorum lugentium et flentium. Diluculo vero imminente ad matutinum coepit eis lux fieri laetitiae, cum adhuc tenebrae essent aliquantulae tristitiae. Apparentibus quippe angelis, et viso Domino devotis mulieribus, crebrescente quoque fama resurrectionis contestantibus angelis, ex tunc depulsa tristitiae caligine ad matutinum demoratur laetitia, quia resurrectio in matutino ab angelis contestata nobis in finem mundi est reservata, quando omnes, qui Christo commoriuntur, ipsi quoque conresurgentes in ipso vivificabuntur, et tunc post vesperam saeculi hujus caliginosi in sereno matutino futuri saeculi perficietur magna illa totius domus David dedicatio, quae jam facta est in fundamento, Christi corpore a mortuis resuscitato. Tunc ad vesperum demorabitur fletus eorum, qui tunc dolebunt mundum, quem amaverunt habere vesperum, id est finem. Tunc ad matutinum demorabitur laetitia eorum, qui futurum saeculum, quod mundo spreto amaverunt, gaudentes videbunt habere initium. Utrumque demorabitur, et fletus, et laetitia, quia et illi semper flebunt, quibus in vespero illo dicetur: Ite, maledicti, in ignem aeternum: et illi semper gaudebunt, quibus in illo mane dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Unum quippe idemque judicium aliis erit vesperum, aliis matutinum. Multi enim tunc de his, qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium, ut videant semper. Qui evigilabunt in vitam aeternam, illis erit resurrectio et judicium quasi matutinum et quoddam initium illius diei, de qua dicitur: quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Qui autem evigilabunt in opprobrium, ut videant semper, illis erit resurrectio, et judicium quasi vesperum nimis obscurum, initium videlicet sempiternae noctis, et illarum tenebrarum, de quibus dicitur: Et impii in tenebris conticescent.
34.38
Haec differentia futurae resurrectionis trahitur de differentia dissimilis conversationis. Nam alii sic in hoc mundo conversantur, ut in hujus mundi concupiscentia statuant sibi diem suam. Talis erat Jerusalem terrena, cujus interitum videns Dominus flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Diem suam hic habet anima infidelis, cui dulcis est mundana concupiscentia. Sed, quando mundus transibit, et concupiscentia ejus, tunc erit illi vesperum, qua mittetur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, et tunc demorabitur fletus, quando mora longa erit in aeternis poenis pro concupiscentiis brevissimis. Quo contra diem suam in hoc mundo non habentes, qui per noctem temporalitatis anxiae desiderant venire in diem aeternitatis, quando mundus transibit, et concupiscentia ejus, audiunt sibi Dominum dicentem: Vos autem, cum videritis haec fieri, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Nonne cum dicitur eis: Respicite, quasi matutinum lumen eis demonstratur, quo eorum cor exhilarabitur, quibus pereunte mundo appropinquabit redemptio? Tunc eis monstrabitur laetitia sempiterna pro temporali et brevi tristitia, quam in hoc mundo habuerunt, quem non dilexerunt, illucescente die aeternitatis, quam suspiraverunt.
34.39
VERS. 7. Ego autem dixi in abundantia mea, Non movebor in aeternum. Illis demorabitur fletus, quorum domus non dedicabitur, quia corpus eorum resuscitatum ad semper vivendum non immutabitur per gloriam ad semper gaudendum. Ego autem verus David per hoc mihi, et meis merui dedicationem solemnem, id est corporum resuscitatorum glorificationem, quod ego dixi in abundantia mea: non movebor in aeternum. In aliis, qui a Deo moti sunt per pedem superbiae, vel per manum peccatoris moventem, demorabitur fletus; sed in me non demorabitur fletus, quoniam ego Christus in abundantia mea, id est in confidentia divinitatis, mihi abundantis, cujus plenitudo abundat in me, dixi hoc: Non movebor a Deo, a quo motus est Adam, non movebor, dico, in aeternum, id est nunquam. Et hoc poteram confidenter dicere. Nam tu, Domine, praestitisti decori meo virtutem. Primo praestitisti mihi decus immunitatis a peccato, quando conceptus sum de Spiritu sancto. Illi etiam decori meo praestitisti virtutem ad facienda miracula. Quod autem virtus carnis meae fuerit ex voluntate tua, id est de Spiritu sancto, qui est voluntas tua et mea, cujus operatione sum conceptus, inde probatur, quod caro mea in semetipsa fuit perturbata, quando, licet spiritu prompto ad Passionem, ipsa tamen fuit infirma. Unde dixi: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Tunc factus sum conturbatus, non ad peccatum, sed ad poenam carnis infirmitas turbata fuit, quando coepi pavere et taedere. Non habet homo, unde praesumere debeat; etiam Christus virtutem, et decorem a Domino dari confitetur. Ad te, Domine, clamabo, te averso conturbor, et ideo, o Domine, clamabo ad te de gloria carnis, et ad te Deum meum deprecabor de immortalitate dicens: Quae utilitas in sanguine meo, etc.
34.40
Possunt haec etiam accipi in persona membrorum, et est causa, quare demoretur fletus, scilicet ideo: Ego populus, qui loquebar in Adam in abundantia deliciarum positus in paradiso, cum Dominus diceret: Qua die comederis, morieris, et diabolus econtra: Non morte morieris, credidi potius diabolo, et dixi: non movebor ab hoc bono in aeternum, sed ero tanquam Deus. Tamen o Domine, quod eram, non eram ex me, sed tu
34.41
VERS. 8. In voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Ex te eram pulcher et fortis. Quod ex eo didici, quod quando avertisti faciem tuam a me peccante, privatus lumine notitiae tuae ejectus de paradiso, factus sum conturbatus, et qui fruens bonis in paradiso laudabam te, nunc, o Domine, expositus gemens clamabo ad te, et in me, et in capite meo, qui pro me moriturus jam dicit:
34.42
VERS. 9. Ad te, Domine, clamabo. Quod vero sequitur: Et ad Deum meum deprecabor, idem est.
34.43
VERS. 10. Quae utilitas in sanguine meo, hoc est, in effusione sanguinis mei, qui sine culpa fusus est, dum descendo in corruptionem? Id est, si statim non resurgo, si putredine corpus corrumpitur, si templum corporis mei morte solutum per gloriam resurrectionis non fuerit dedicatum, nulla erit utilitas, quia neminem potero lucrari, et ita peribit confessio tui. Ideo peto ut non descendam in corruptionem, quia nunquid confitebitur tibi pulvis? Si remansero pulvis, peribit confessio. Perit etiam annuntiatio. Nunquid enim pulvis annuntiabit ad salutem caeterorum veritatem tuam, quam reparationi humani generis promisisti? Vel pulvis, id est impiorum, qui justificandi sunt mea Resurrectione, mortua congeries, nunquid confitebitur tibi manens pulvis, etc.
34.44
Confessio gemina est, sine qua nunquam esse debemus, scilicet peccatorum, vel laudis. In tribulatione confiteamur peccata, in exaltatione misericordiae Dei laudem. Utraque autem perit confessio in illis, ad quos non pertinet dedicatio domus, id est immutatio illa, de qua dicit Apostolus: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Item: Mortui, inquit, resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Omnes quidem mortui resurgent incorrupti, id est integri, corpus habentes incorruptum, nulla videlicet naturalis integritatis parte imminutum. Sed non omnes immutabimur in angelicae beatitudinis gloriam, qua sicut privatus est diabolus, et angeli ejus, cum sit natura eorum integra, sic et homines illis consociandi cum resurgant incorrupti, id est integri, eadem erunt privandi. Propterea dicit Apostolus: Omnes quidem resurgent, sed non omnes immutabuntur. Quia autem immutabuntur, ipsi dedicabuntur, ut sint aula regalis tantae pulchritudinis, ut ipse Deus, qui est vera pulchritudo, habitet in eis: tantae amplitudinis, ut ipse, quem totus non capit orbis, ambulet in eis. Unde et dicit: Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Tunc absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus.
34.45
Nunc autem ante tempus dedicationis hujus, cum domus ista fabricatur, quae tunc dedicanda erit, crebrae sunt lacrymae, assiduique luctus, dum semper ad vesperum demoratur fletus et ad matutinum laetitia. Nam salvo altiore sensu de hoc vespero et matutino superius tractato, etiam in vicissitudine morum quotidianorum, toties anima sentit vesperum, quoties in charitate patitur defectum, virtusque ipsa charitas urgetur ad occasum contra consilium Apostoli dicentis: Sol non occidat super iracundiam vestram. Sed respirante anima per poenitentiam sol justitiae, cujus totus fulgor, et splendor est in charitate, quasi vespere depulso facit matutinum, quandoque ita splendidum, ut dicat homo in abundantia sua: non movebor in aeternum. Sic ego Petrus apostolus dixi in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Cum enim viderer mihi abundans in charitate Christi, in hac ipsa abundantia mea dixi: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo.
34.46
Item: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego non scandalizabor. Item: Paratus sum, et in carcerem, et in mortem ire. Si loquens in abundantia mea, id est, de me praesumpta dixi: non movebor in aeternum. Veniente vero tentatione per ancillam illisum est flumen domui meae, et potuit eam movere, quia nondum fundata erat supra firmam petram per charitatem, quae fortis est ut mors. Hanc si tunc habuissem, non tam facile motus fuissem timore mortis, quoniam hunc mortis timorem foras misisset charitas fortis ut mors. Quia vero motus fui in atrio Caiphae inter ministros scelerum illudentium et conspuentium Dominum meum, ipso me respiciente foras egressus flevi amare, atque tunc ad vesperum demorabatur mihi fletus, et erat mihi ploratus et ululatus magnus gravissime invalescens ad vesperum, quando Dominum meum cognovi mortuum ac sepultum, et me in anima cognovi mortuum. De hac gemina mea tristitia consolans me quantulacunque laetitia in illo matutino eluxit, quando angelus ad sepulcrum Domini commorans discipulos, me specialiter, et nominatim expressit, sic dicens: Ite, dicite discipulis ejus et Petro, quia surrexit Dominus. Ubi vero specialiter mihi apparuit, atque hoc verbum inter discipulos celebre fuit, ita ut dicerent: quia surrexit Dominus vere, et apparuit Petro, revera tunc mihi fuit laetitia plusquam matutina orto jam sole non solum per Christi manifestatam mihi resurrectionem, sed etiam per meam de me instructionem.
34.47
Ex tunc enim eruditior factus non praesumpsi de abundantia mea ulterius dicens: Non movebor in aeternum, sed praesumptione jam transacta dixi: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem, faciens me, non pro merito meo, sed pro voluntate tua, de piscatore praedicatorem, et miraculorum operatorem. Sed, quia de abundantia mea praesumpsi putans mihi abundare virtutem charitatis prae caeteris apostolis, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus ter negando veritatem, quia nondum perfectam habui ipsius veritatis charitatem. Habui quidem aliquantulam tunc veritatis charitatem, sed necdum abundantem. Si enim fuissem in charitate consummatus, non negassem ullatenus.
34.48
Sunt enim tres gradus charitatis, quorum si vel unus defuerit, facile a charitate resiliunt, qui se invicem diligere coeperunt. Exemplum istorum graduum capiamus ab ipso Dei Filio, qui ad nos venit in vera et consummata charitate. Fuit enim charitas ipsius primo dulcis, dein cauta, postremo fortis: adeo dulcis, ut assumeret causa hominum, quos dilexit, non solum naturam humanam, sed et miseriam. Adeo cauta, ut communicans humanae naturae ac miseriae nullatenus communicaret humanae culpae; quia homo quidem fuit, sed peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, imo, cum totus arderet in dilectione hominum, tamen zelus domus Dei comedit eum propter vitia hominum. Porro, cum sic dulcis et cauta fuerit charitas ipsius, ut totus flagraret in dilectione hominum et odio vitiorum, poterat ab hac dulci et cauta dilectione averti eorum injuriis et contumeliis irritatus, quorum naturae amicus et vitiis inimicus erat, nisi fortis fuisset, ut mors ipsius dilectio. Quia vero fortis erat, ut mors dilectio, quomodo mors est languor immedicabilis, ita dilectio ipsius fuit insuperabilis, et sicut medicinae multae non superant mortem, sic aquae multae, quae intraverunt usque ad animam ejus, non potuerunt in eo exstinguere charitatem. Hinc est, quod in cruce oravit pro interfectoribus suis dicens: Pater, dimitte illis, nesciunt enim quid faciunt. Quorum naturam per dulcem charitatem assumpsit, quorumque stultitiam per cautam et sapientem charitatem instruere curavit, pro ipsis moriens, et ab ipsis mortem sibi illatam sciens per fortem charitatem oravit. Nonne ista charitas fortis erat ut mors? Imo dici posset fortior, quam mors, quam non superavit mors, sed ipsa mortem superavit, nisi quod et ipsa, quae fortior est morte corporum charitas, mors est vitiorum. Est ergo fortis ut mors, quia ipsa est fortissima mors vitiorum diligens amicum in Deo et inimicum propter Deum. Nisi Christus patiens pro amicis tormenta, ipsos in Deo dilexisset, nequaquam pro illis orasset dicens: Pater, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Quia enim eos novit esse in Deo, recte rogavit conservari eos in eo dicens: Pater, cum essem cum eis, ego servabam eos, quos dedisti mihi. Nunc autem ad te venio. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Rursum nisi dilexissem inimicos propter Deum, non dixissem in cruce: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quod faciunt. Isti inimici nondum erant in Deo, ideo diligi non poterant in eo, sed diligebantur propter Deum, quando sic oratum est pro illis, ut venirent in Deum per indulgentiam peccatorum; et quia fortis charitas hoc oravit, quod voluit, impetravit. Nam plurimi eorum, qui sanguinem Christi fuderunt, eumdem sanguinem postea fideliter biberunt, et qui polluti erant sanguine, purgati sunt sanguine.
34.49
Contemplati sumus dulcem, cautam et fortem Christi charitatem in ipso tanquam in fonte. Videamus nunc eamdem quasi derivatam in discipulos, quos nimirum volens ipse sibi in charitate assimilari, cum dixisset eis: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, adjecit dicens: sicut dilexi vos. Ac si diceret: Sicut ego dulciter, caute ac fortiter dilexi vos: ita et vos diligatis invicem. Item: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Et quidem in Christo tanquam in fonte hujus dilectionis tota plenitudo simul et semel de vena paternae pietatis infusa nullam unquam habuit imminutionem, simul manens in Verbo, simul manans in hominem Verbo unitum. Sed in discipulis erat variabilis, quibus interdum adfuit dulcedo charitatis, et defuit cautela. Interdum vero salva dulcedine charitatis, qua bonum dilexerunt, et cautela, qua malum oderunt, ipsa eis fortitudo defuit, qua destituta charitas titubavit: verbi gratia, pro magna dulcedine charitatis, ait Petrus apostolus: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Sed adhuc minus cautus, et nesciens pertinere ad Christi dilectionem ipsius per omnia sequi voluntatem, volentem mori pro nobis Dominum conatus est avertere dicens: Absit hoc a te, cum dixisset Christus, quod esset flagellandus et crucifigendus! Item: cum lavaturus pedes discipulorum Christus venisset ad Petrum, dixit ei: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Dixerat hoc in dilectione jucundus, attamen incautus, quia et Christus secundum suae sapientiae consilium erat moriturus, et suo sanguine cum aqua de latere suo fluente non solos Petri pedes, verum cunctos electos erat lavaturus. De qua nimirum lavatione, ait ipse Petro: Si non lavero te, non habebis partem mecum. Poterat similiter dixisse Abrahae, Isaac, et Jacob, etiam omni homini salvando: Si non lavero te, non habebis partem mecum, quia non est introitus in regnum coelorum ulli hominum, nisi per lavacrum sanguinis et aquae de latere Christi manantis. Hoc etiam lavacrum exspectabant apud inferos electi eodem lavandi, et mundandi, ac liberandi. Unde ad ipsum Christum Zacharias propheta loquens dicit: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua. Hoc mysterium ignorans Petrus minus caute dixit: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Et Dominus: Quod ego, inquit, facio tu nescis modo, scies autem postea. Item: Si non lavero te, non habebis partem mecum, quibus verbis cautior effectus Petrus adhibuit consensum ad illum magistri actum, quem primo putaverat quasi absurdum.
34.50
Jam Petrus in dilectione dulci et cauta positus, attamen suae infirmitatis nescius nimium fuit ultroneus et praesumptuosus: unde mortem Christi, quam prius dissuasit, non solum sequi, etiam se praeire posse putavit dicens: Animam meam ponam pro te. Verum, quia ejus dilectioni adhuc fortitudo defuit, quod in abundantia sua locutus fuerat, in suo defectu negavit: Ego, inquit, dixi in abundantia mea: non movebor in aeternum. Ego dixi: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Propter hanc ipsam praesumptionem tu, Deus, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus, dum mori timui, et vitam negavi. Ergo talia dicens Petrus adhuc minime habuit charitatis fortitudinem, cujus jam habuit dulcedinem. Postmodum vero confirmatus in ipsius charitatis pariter dulcedine, cautela et fortitudine, Domino requirenti tertio amorem suum confessus est, tanquam ei Dominus diceret: Petre, amas me dulciter, amas me caute vel sapienter, amas me fortiter? et ille responderet: amo te amore dulci, amo te amore cauto, amo te amore forti. Et Dominus, approbans charitatis ejus fortitudinem, qua superaturus erat mortem: Cum esses, inquit, junior cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
34.51
Quod in solo Petro est ostensum, in caeteris quoque apostolis est manifestum, quia videlicet prius charitatis dulcedinem, deinde sapientiam sive cautelam, postremo fortitudinem acceperunt. Nam vivente adhuc in carne mortali Dei filio audientes ejus praedicationem et videntes mirabilia opera suxerunt mel de petra, ipsam videlicet dulcedinem dilectionis ejus: et postquam surrexit a mortuis jam factus immortalis iterum suxerunt oleum de saxo durissimo, quando insufflans dedit illis Spiritum sanctum in die resurrectionis, et aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Adhuc enim caruit eorum dilectio sapientia, quando de Scripturis non intellexerunt, quia sic oportebat Christum pati, et ita intrare in gloriam suam, et praedicare in nomine ejus poenitentiam in remissionem peccatorum. Sed ubi, sicut dictum est: aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis interpretabatur illis Scripturas, qui prius erant stulti et tardi corde ad credendum, relicta stultitia, et accepta sapientia persenserunt se suxisse oleum de saxo durissimo, sive de petra firma, quae prius infirma in carnis mortalitate sola eos lactaverat mellea suae dilectionis dulcedine. Quod enim per oleum recte sapientia intelligatur, inde satis apparet, quia illae virgines dicuntur sapientes, quibus oleum in vasis abundat, fatuae autem, quibus oleum deest in vasis, id est in suis conscientiis.
34.52
Vide nunc in sic ditatis apostolis per mel et oleum, id est charitatis dulcedinem, et sapientiam, quam parva sit constantia. Certe jam tunc resurrectionis veritatem visu et tactu exploraverant, Christo illis dicente: Videte manus meas, et pedes meos. Item: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Jam, sicut dictum est, mel et oleum acceperunt, neque tamen ausi fuerunt publice confiteri, aut praedicare quod noverunt. Hanc autem eorum infirmitatem ipse Dominus cognoscens dixit eis: Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Virtus ex alto sancti Spiritus erat fortitudo, quam Christus ascendens in altum misit in illud coenaculum, ubi erant apostoli eatenus infirmi. Ex tunc accepto spiritu fortitudinis per charitatem dulcem, et cautam, et fortem fuerunt idonei ad constestandam veritatem per totum mundum in omnibus linguis, qui prius nec in sola Judaea, nec in una lingua Hebraica fuerant ausi Christum confiteri.
34.53
Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Nam, sicut fideliter dictum, ita fideliter factum est. Dictum est de apostolis, ut sugerent mel de petra, oleumque de saxo durisimo, et sanguinem uvae biberent meracissimum. Juxta hujus prophetiae veritatem, sicut expositum est, melle et oleo nutricatis et alitis apostolis, cum sola defuisset fortitudo, in die Pentecostes ipse, qui petra fuderat rivos mellis et olei bibentibus apostolis de spirituali consequente eos petra, factus est illis uva, cujus meracissimo sanguine inebriati putabantur, et dicebantur musto pleni. Tunc Petrus reddens rationem hujus miraculi, quo variis linguis loquentes putabantur ebrii: Non, inquit, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia, sed hoc est verbum quod dictum est per Joel: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Quibus dictis non eos negavit omnino ebrios, sed ita, sicut illi aestimaverant, qui terreno eos musto plenos putabant. Erant enim revera spiritali musto sancti Spiritus in sanguine uvae meracissimo sic inebriati, ut obliviscentes, et prae nimia ebrietate immemores curam saecularium, et quod magis erat, injuriarum, vel contumeliarum suarum; irent gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Dei contumeliam pati. Ex tunc frumento et vino stabiliti fortes et insuperabiles permanserunt, atque similes ebriis in suis adversitatibus gaudere potuerunt.
34.54
Post apostolos quicunque ad perfectionem contendunt, tali necesse est ordine procedant, ut et ipsi primitus mel de petra sugant, deinde oleum, postremo frumento, vino et oleo stabiliti accipiant panem solidum et vinum dignum dilecto ad potandum, labiisque et dentibus illis ad ruminandum, Deo illis inspirante primum suae dilectionis dulcedinem qua spernant mundanam concupiscentiam, deinde ejusdem charitatis cautelam sive sapientiam, qua spernant prudentiam carnis, quae inimica est Deo, neque ament regi sensu proprio, sed alieno, qui tamen sit secundum Deum. Sic abnegando mundum et sensum suum, sequentes alienum arbitrium etiam in tali praecepto, quod sensui humano videtur absurdum, digni efficiuntur pane solido et vino forti, per quem confortentur in Domino et in potentia virtutis ejus, ita ut et ipsi cum Petro jam dicere possint Christo: amo te dulciter, caute, fortiter.
34.55
Sed, antequam perveniatur ad istam charitatis dulcem, sapientem et fortem plenitudinem, saepe homo imperfectus arbitrans abundare se in charitate dicit in abundantia sua: non movebor in aeternum. Avertente autem Deo faciem suam conturbatur, et suae charitati, aut dulcedinem, aut cautelam, aut certe fortitudinem non abundare certissimis rerum experimentis perdocetur. Nonne huic homini congruit dicere in poenitentia sua illud quod in praesenti psalmo versamus, ut videlicet apud se aliquid tale cogitet, et dicat: Ecce in dilectione mea non invenio tantam delectationem, vel sapientiam, vel fortitudinem, seu constantiam, qualem me habere putavi. Nam putans me aliquid esse, cum nihil sim, ipse me seduxi dicens apud me: In abundantia mea non movebor in aeternum. Sed tu, Domine, in voluntate tua, cum voluisti, quandiu voluisti, ad quod voluisti, propter quod voluisti praestitisti, decori meo virtutem, et erat virtus decoris mei non in mea potestate, sed in tua voluntate: Ego autem dixi in abundantia mea: non movebor in aeternum, quasi vel stare, vel cadere meum esset secundum proprium meum dispositum, et non secundum tuum propositum. Dixi hoc in mea abundantia, in mea sapientia. Sed haec sapientia inventa est stultitia, qua stultitia praesumptuosa tu offensus avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
34.56
Ego rex David ante peccatum commissum in uxorem Uriae dixi in abundantia mea: non movebor in aeternum; quia nunquam putavi tam foedo lapsu me casurum, neque domum meam, licet necdum dedicatam putavi patere ad illius peregrini introitum, qui sibi esset expostulaturus apud me tale convivium, ut parcens ovibus meis alienam ovem raperem et Dominum ovis occiderem. Sed tu, Domine, qui non in mea, sed in tua voluntate praestitisti decori meo virtutem, videns in me tam superbam praesumptionem, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus per exsecrabilem culpam duplicis reatus, adulterii scilicet et homicidii. Similiter quando praecepi numerare populum, de multitudine populi gaudens dixi in abundantia mea: non movebor in aeternum. Sed tu Deus, humiles, ac timoratos diligens et superbis resistens a me superbo avertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus. Dixique, cum vidissem angelum caedentem populum: Ego sum, qui peccavi, ego inique egi, isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Propemodum tale est, quod hic dicitur: Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Nunquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Sic me in poenitentia mea clamantem.
34.57
VERS. 11, 12 et 13. Audivit Dominus, et misertus est mei, Dominus factus est adjutor meus. Convertisti planctum meum in gaudium mihi, conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia. Ut cantet tibi gloria mea, etc. Tibi, inquam, confitebor, quia tibi, non mihi unquam assignabo abundantiam meam, si videor abundare in aliqua virtute. Ubi autem non abundo, et hoc tibi confitebor, quasi medico infirmitatem meam.
34.58
Aliter: Ego Christus verus David pro dedicatione domus meae jam superius Patrem laudavi, et alios ad laudandum, ac psallendum in laude ipsius invitavi, dicens: Psallite Domino, sancti ejus, et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Nunc circa finem psalmi causas explicabo, quare sit laudandus ipse Pater meus. Inde scilicet, quoniam deprecatus sum Dominum. Dominus autem audivit, et misertus est mihi. Vere tu. Domine, factus es adjutor meus, id est, non dedisti Sanctum tuum videre putredinem; quoniam convertisti planctum meum in gaudium, id est dolentes pro me apostolos gaudere fecisti, per hoc scilicet, quia conscidisti saccum meum. Viderant illi me magistrum et Dominum suum in sacco mortalitatis quasi frumentum electum, et propter frumentum sibi dilectum voluissent integrum permansisse saccum, ut videlicet non morerer ego, sed viverem in corpore nunquam morituro. Ego autem dixi eis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet, si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Ergo contra eorum carnalem voluntatem, sicut ego volui, saccus carnis in passione scissus est, et frumentum cadens in terram mortuum est. Inde fuit planctus apostolis, et mulieriebus, et iste planctus fuit meus, id est propter me habitus. Sed tu Pater convertisti planctum meum in gaudium mihi. Nam, cum inde fuisset planctus, quia tu saccum meum conscidisti, per hoc planctum istum convertisti in gaudium, quod resuscitans carnem meam a mortuis circumdedisti me laetitia, ita ut non compungar. Ulterius, quemadmodum lancea et clavis in cruce fui punctus pungentibus me militibus, qui tandem me judicaturum in gloria videbunt, in quem transfixerunt. Et tunc plangent super me omnes tribus terrae, et qui me pupugerunt, sive in membris meis, vel etiam in sacramentis, quae male tractaverunt, ipsi tunc amplius plangent. Plangent juxta vaticinium Zachariae, sicut doleri solet in morte primogeniti. O Judaei tunc et vos plangetis, quia me primogenitum Dei perdidistis. Unum filium primogenitum simul et unigenitum Deus Pater aeternaliter habuit me in sinu suo. Sed pro salute hominum exivi a Patre meo, et veni in mundum. Vos autem reprobastis me Dei unigenitum, et exspectastis alium. Sed Pater meus praeter me alium non habet. Primogenitus ego simul, et unicus illi sum, et hoc vos in die judicii videbitis, atque tunc super me primogenitum plangetis, quando alium frustra vos exspectasse cognoscetis. Tunc, ut in Zacharia legitur: Plangent familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum. Discipuli vero mei, et eorum similes, quorum tristitia convertetur in gaudium, sic laetabuntur, et gaudebunt gaudio consummato, sicut nunc sunt gavisi viso me Domino in die dedicationis et resurrectionis, in qua illis laetificatis tu, Pater, convertisti planctum meum in gaudium mihi, et circumdedisti me laetitia, cum starem in medio eorum, et dicerem eis: Pax vobis. Sicut enim illis flentibus et plangentibus circumdatus eram sacco tristitiae, ita illis consolatis et laetificatis per manifestationem resurrectionis meae circumdedisti me laetitia illis circa me stantibus, et gaudentibus tali gaudio, quale de illis expressum est in Evangelio, ubi dicitur: Gavisi sunt discipuli viso Domino.
34.59
Aliter: Planctum meum, quo dixi: Tristis est anima mea usque ad mortem, convertisti commutans planctum mortis in gaudium resurrectionis. Vere nam conscidisti saccum meum. Saccus est vestis aspera in usum laborum, vel in signum tristitiae. Unde Ninivitae saccis induti poenitentiam egerunt. Fit autem de pilis caprarum, et significat mortalitatem, quam de peccatoribus Christus accepit. Hoc sacco Divinitas tanquam frumentum occultabatur. Unde in alio psalmo: Ego induebar cilicio, ut occulta lateret in carne Divinitas. Scissus est autem saccus moriendo, et quae prius celabatur, manifestata est resurrectione Divinitas, sicut saccus integer celat, scissus aperit frumentum. Quod autem pro tristitia mortalitatis accipiendum sit, quod dico: Conscidisti saccum meum, significo in contrario dicens: Et circumdedisti me, vel praecinxisti me, laetitia immortalitatis: ut gloria mea cantet tibi, id est Resurrectio mea sit causa, quare lauderis. Et hoc ideo: quia semel passus non compungar, id est, non ulterius moriar.
34.60
Aliter: Cum dixerit Christus: Dominus est adjutor meus suscitando me, Ecclesia primogenitum ex mortuis consecuta est, et dicit: O Domine, jam nunc in resurrectione tua convertisti planctum meum in gaudium ideo, quia jam conscidisti saccum meum in velamentum peccatorum meorum, et tristitiam mortalitatis meae, et circumdedisti me laetitia, id est, cinxisti me stola prima, ut anima ante judicium frueretur beatitudine sua, ut jam non plangat humilitas, sed cantet tibi gloria mea. Jam enim ex humilitate mea exaltasti me, et non compungar conscientia peccati, neque timore mortis, aut judicii, sciens corpus resurrecturum ad gloriam. Ergo, o Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi, id est, laudabo te. Haec est enim gloria mea, ut confitear nihil esse mihi ex me, sed tibi confitendum est, quod omnia ex te, qui es Deus omnia in omnibus.
34.61
Haec de illa dedicatione domus David dicta sufficiant, in qua fundamentum, quod est Christus dedicatum, et gloria resurrectionis illustratum est, atque planctus ipsius in gaudium conversus est gaudente ipso, pariterque congaudentibus apostolis in die resurrectionis, in die solemnitatis et laetitiae. Verum, quia universalis dedicatio totius domus David, totius scilicet Ecclesiae futura exspectatur, in qua totus planctus electorum convertetur in gaudium, quando absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum: non ab re videtur latius explicare capitulum Zachariae prophetae de planctu illius diei partim convertendo in gaudium, partim perseveraturo in aeternum.
34.62
Et erit, inquit, in die illa, quaeram conterere omnes gentes, quae veniunt contra Jerusalem. Et effundam super domum David, et super habitatores Jerusalem Spiritum gratiae, et precum: et aspicient ad me, quem confixerunt: et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti. In die illa magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon. Et planget terra, familiae, et familiae seorsum: familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum: familiae domus Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum. Omnes familiae reliquae, familiae, et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum In die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non nominabuntur ultra, et prophetas, et spiritum immundum auferam de terra.
34.63
Manifestum est, haec dicta esse de ultima die, in qua Dominus conteret omnes gentes, quae veniunt contra Jerusalem, id est, contra Ecclesiam, sive sint pagani, sive Judaei, sive sint haeretici, vel schismatici, sive falsi christiani, de quibus, quia dubitari poterat propter nomen christianum, quo signati sunt, quod ipsi pertineant ad planctum illius diei tremendae, signanter exprimit excellentiores familias, videlicet familiam domus David, quae regalis fuit, familiam domus Nathan, quae prophetalis exstitit: familiam domus Levi, quae sacerdotalis fuit: familiam domus Semei, quae scribis et doctoribus insignis exstitit. Reliquas autem familias nullis dignitatibus notabiles nominatim non ponit, sed illas digniores nominavit, eisque planctum magnum assignavit, qualis fuit ad Adadremmon in campo Mageddon occiso ibidem rege Josia, in cujus occisione, occisionem Christi praefigurante, planctus magnus fuit in Jerusalem. Nam et Jeremias propheta lamentationis quadruplicis, alphabeti propter eamdem occisionem edidit, in quibus de morte Christi patenter praedixit: Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus: In umbra tua vivemus in gentibus.» Sicut ergo tunc planctus magnus fuit etiam tribubus excellentioribus, eo quod peccatis eorum exigentibus captus et occisus esset Christus Domini rex Josias, rex inclytus, in quo tunc pendebat Judaeorum temporalis victoria et salus, cum tamen longe superexcellat ejus personam, quod in lamentationibus dicitur: Spiritus oris nostri Christus Dominus, cui diximus: Sub umbra tua vivemus in gentibus; neque enim spiritus oris nostri fuit ipse, aut unquam regnavit in gentibus; sicut, inquam, tunc, ita et nunc planctus magnus est in Jerusalem effundente Domino super domum David, et super habitatores Jerusalem Spiritum gratiae et precum, et plangent in suis precibus excellentiores familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum aspicientes in eum, quem confixerunt Jesum Christum qui captus est atque mortuus in peccatis nostris, non suis. Atque ideo nos eum confiximus, qui causa exstitimus, quare sit crucifixus. Ista consideratio toties compungere debet corda fidelium, quoties vel corporali intuitu per oculos, vel spiritali per cogitationes aspiciunt lignum sanctae crucis exaltatum quasi lignum procerum, frondosum et fructuosum, sub cujus umbra vivimus in gentibus nos, qui credimus in Crucifixum. Tanto autem beatius in illo vivimus, quanto attentius peccata nostra, propter quae ille crucifixus est, plangimus.
34.64
Plangendum vero est familiis, et familiis seorsum, et mulieribus eorum seorsum, ita ut juxta prophetam alium egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo, vivantque in tali continentia, qualis est in primitiva Ecclesia praeostensa, ubi multitudinis credentium erat cor unum et anima una in Domino, quibus poenitentiam de suis peccatis agentibus plangebant familiae, et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum. Nam, sicut in Actibus apostolorum Lucas commemorat, etiam viventium virorum feminae tunc vixerunt in sancta viduitate seorsum a suis, et aliis viris separatae. Philo quoque historiographus refert Alexandriam sub Marco discipulo Petri apostoli seorsum viros, et seorsum feminas caelibem duxisse vitam in sancta conversatione. Et mundus quidem gaudebat, quoniam abscondita erant ab oculis ejus peccata sua et peccatorum supplicia. Familiae autem domus David planxerunt planctu magno. Sicut enim David planxerat planctu magno super Saul christum Domini occisum, sic multi ex principibus, qui convenerant in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus, postea poenitentia compuncti planxerunt planctu magno. Et mulieres eorum planxerunt seorsum, quia vel omnimodam continentiam servaverunt, vel juxta doctrinam Apostoli habentes uxores tanquam non habentes fuerunt. Ex his fuit princeps Constantinus, qui quasi rex David cum esset rex inclytus, post neces martyrum, in quibus utique Christum spiritum oris nostri persecutus est, per planctum poenitentiae salvatus est. Hic pio et religioso aspectu aspexerat in eum, quem confixerat, quia crucem Dominicam suo tempore inventam per matrem suam Helenam sic honoravit omni cultu venerationis, ut per illam victor mereretur existere contra Maxentium tyrannum, et alios hostes, quandoque magis erat gloriosum, contra ipsum diabolum.
34.65
Similiter familiae domus Levi planxerunt seorsum, qui in clero communem vitam ducentes, et in terra haereditatem non habentes longe seorsum a mulieribus habitaverunt, quorum Pater Augustinus informator eximius, licet canones permittant clericis cohabitare feminas propter vicinam consanguinitatem a suspicione alienas, tamen ipse neque cum sorore sua consensit sibi cohabitandum dicens: Quae cum sorore mea sunt, sorores meae non sunt. Habitavit autem soror eadem seorsum regens congregationem feminarum sub regula communis vitae ad exemplum illorum institutae, quibus legitur in Actibus apostolorum cor unum et anima una in Deo fuisse, quibusque septem diaconi leguntur in unum ministerium constituti ab apostolis, ut ministrarent mensis earum. Similiter enim beatus Augustinus praedictae sorori suae in sui regiminis adjutorium deputaverat presbyterum, cujus esset major auctoritas ad regendas una cum sorore sua ipsas Deo devotas feminas. Si ergo hinc aspicias beatum Augustinum cum suis clericis communi, et religiosa vita viventem: istinc vero sororem ipsius cum Deo devotis feminis nihilominus religiose conversantem, nonne tibi videtur impleri prophetia, qua dicitur: Familiae domus Levi plangent seorsum et mulieres eorum seorsum? Longum esset enumerare familias domus Levi in clero communis vitae plangentes seorsum, et mulieres eorum seorsum. Cum autem haec forma disciplinae a sanctis apostolis ad nostra usque tempora derivata sit, ut clericorum, et Deo devotarum feminarum ab invicem distinctae sint mansiones, quanto magis ab eis longe debent esse feminae saeculares?
34.66
Item familiae domus Nathan planxerunt seorsum, et mulieres eorum seorsum. Nathan iste propheta fuit, qui regem David de incestu increpavit quique una cum Sadoch sacerdote Salomonem unxit in regem. Per hunc ergo sicut per Levi potest ordo clericalis intelligi, cujus nimirum est officium non solum plebeios, sed etiam reges increpare, atque regibus aliis descendentibus alios ordinare. Si placet hic sensus, non alia est lex plangendi familiae domus Nathan seorsum, et mulieribus eorum, quam illa de familia domus Levi exposita, quae non est iterum exponenda, cum aeque per Nathan sicut per Levi clericalis continentia sit expressa in planctu eorum familiae plangentis seorsum, et mulierum eorum seorsum. Neque vero est absurdum in unius ordinis designatione duas personas cum suis familiis hic poni, unam regalem, alteram sacerdotalem, videlicet Nathan de tribu regali, et Levi de tribu sacerdotali, cum apostolus eamdem conjunctionem regiae ac sacerdotalis dignitatis commendet dicens fidelibus: Vos estis genus electum, regale sacerdotium. Nimirum in hoc regali sacerdotio comprehenditur etiam ordo monachorum, qui per sacras ordinationes asciti sunt in clerum per injunctum sibi altaris ministerium et praedicationis officium.
34.67
Post Nathan et Levi sequitur: Familiae domus Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum, subauditur, plangent. Iste Semei de tribu Benjamin existens in sua persona nulla dignitate insignis exstitit, sed ideo in bonum hic assumitur ejus memoria, quia fuit de tribu electa, et quia rex suscepit ejus poenitentiam post maledictionem sibi ab eo illatam. Potest ergo per hunc Semei apte significari ordo poenitentium, et peccata sua plangentium, ita ut mulieres eorum plangant seorsum. Potest etiam per familiam domus David significari ordo poenitentium. Neque vero illud est in divinis dispositionibus inconsuetum, quod familia domus David posita est hic ante caeteras tribus, non solum propter dignitatis regiae excellentiam, sed etiam propter insignem, quam egit poenitentiam. Sic enim et in Evangelio adolescentior filius poenitens illi est antepositus, qui dixit patri: Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi. Et publicani et meretrices poenitentiam agentes praecedunt Pharisaeos de sua justitia praesumentes, atque inter ipsos apostolos omnes electos, omnes pios et sanctos illos videmus in apice collocatos ante caeteros apostolos, Petrum videlicet et Paulum, quos constat esse de numero poenitentium. Neque vero indignatur inde Joannes apostolus, cujus Deo placuit innocentia et munditia, quod ei antelatus est Petrus et Paulus, in quibus Deo placuit non tam innocentia quam poenitentia. Sic etiam adhuc erunt novissimi primi, et primi novissimi, quando majus gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia. Est ergo magnae dignitatis ordo poenitentium qui, dum plangunt seorsum, et mulieres etiam seorsum, suo planctu adaugent gaudium angelorum. Ex his quidam junguntur coenobiis, quidam vero extra coenobia poenitent sub regulis ecclesiasticis, quibus castitas indicta est poenitentibus de criminibus mortalibus, ita ut aut conjugio penitus careant, aut si eis jam conjugatis datur poenitentia, simul quoque noverint injunctam sibi continentiam, quantam poterunt servare, servata pariter uxorum fragilitate, quas nisi ex consensu non debent fraudare.
34.68
Eorum vero poenitentium, qui adjuncti fuerint societati communiter et claustraliter viventium quanta sit habenda cura de observanda continentia, ut videlicet ipsi plangant seorsum, et mulieres eorum seorsum, docent instituta coenobiorum, quae cum longum sit inserere, tamen, quia de illo planctu agitur, qui adveniente Domino convertendus est in gaudium, ut tunc quisque nostrum possit dicere: Convertisti planctum meum in gaudium, conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia: non pigeat quemquam de salute sua sollicitum summatim audire legem claustralis et coenobialis disciplinae, in qua pene sola nunc servatur distinctio fructuosae poenitentiae. Nam qui adhuc in saeculo manentes, vel odium in corde retinent, vel injustas acquisitiones habent, vel sic de uno crimine mortali poenitent, ut in alio maneant, vel si habent uxores, non eas habent tanquam non habentes, isti non dicendi sunt agere, sed fingere poenitentiam, neque talis est eorum planctus, ut in gaudium sit convertendus, neque talis est eorum saccus, ut illo conscisso exspectandum sit eis indumentum laetitiae.
34.69
Quae vero sit institutio coenobiorum, breviter comprehendit Isidorus episcopus in libro De officiis ita dicens: Inter coenobium autem, et monasterium hoc interest, quod monasterium possit unius monachi habitatio nuncupari; coenobium nonnisi plurimorum. Quorum quidem conversationem, ut Patrum docet institutio, breviter intimabo. Hi quippe contemptis primum atque desertis hujus mundi illecebris in communem vitam sanctissimam congregati simul agunt viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus, in vigiliis, in jejuniis. Nulla superbia tumidi, nulla invidia lividi, sed modesti, verecundi, placati concordissimam vitam sectantur, cogitationes suas alterutrum revelantes invicem discutiunt, corrigunt. Nemo terrenum sorte peculium possidet. Pretiosis ac coloratis vestibus non induuntur, sed vilissimis atque sinceris. Lavacro nunquam utuntur delectatione corporis, sed raro propter necessitatem languoris. Sine consultu abbatis nunquam progrediuntur, nec aliquid ab eis sine nutu paternae jussionis assumitur. Operantur autem manibus ea, quibus corpus pasci poscit, et mens impediri non possit. Canunt autem manibus operantes, et ipsum laborem tanquam divino celeusmate consolantur. Opus autem suum tradunt eis, quos decanos vocant, eo quod sint denis praepositi, ut neminem illorum cura sui corporis impediat a proposito mentis neque in cibo, neque in vestimento, neque si quid aliud opus est vel quotidianae necessitati, vel mutuae, ut assolet, valetudini. Ipsi autem decani tradunt ea praeposito, praepositus autem cum magna sollicitudine omnia disponens praesto facit, quidquid illorum vita propter imbecillitatem corporis postulat: rationem tamen reddet ipse ei, quem Patrem vocant. Hi vero Patres intellectu, tolerantia atque discretione insignes omnibus rebus excelsi nulla superbia consulunt his, quos filios appellant, magna sua in jubendo auctoritate, illorum in obediendo voluntate. Conveniunt autem omnes frequenter nocte dieque dato signo festina cum properatione ad orationem solemnium horarum, celebrantes fixa intentione cordis, et usque ad consummationem Psalmorum sine fastidio persistentes. Item conveniunt diebus singulis interpositis, dum adhuc jejuni sunt, in collatione ad audiendum Patrem. Audiunt autem incredibili studio, summo silentio affectusque animorum suorum, prout eos provocaverint disserentes, oratione, vel gemitu, vel fletu significantes per corpus. Deinde cum silentio magno reficiunt tantum quantum saluti necesse est, coercente unoquoque per parcimoniam concupiscentiae gulam, ne gravetur cor eorum, vel in ea ipsa, quae praesto sunt, parce et vilissime. Itaque non solum a carnibus et vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed etiam ab omnibus, quae ventris et gutturis provocant appetitum. Sane quidquid necessario victui superest ex operibus manuum et epularum restrictione, tanta cura egentibus distribuitur, ut nihil remaneat, quod superabundaverit. Ad cujus sanctae militiae propositum veniunt non solum liberi, sed etiam plerumque ex conditione servili, vel propter hoc potius liberandi. Veniunt quoque ex vita rustica, et opificum exercitatione, et ex plebeio labore tanto utique felicius, quanto fortius educati. Qui si non admittantur, grave delictum est. Multi enim ex eo numero viri magni, imitandique exstiterunt. Nam, propterea, et infirma mundi elegit Deus, ut confunderet fortia, et ignobilia elegit, ut confunderet sapientes et ignobilia mundi, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuaret; ut non glorietur omnis caro coram Deo. Simili quoque modo exstant et coenobia feminarum Deo sollicite et caste servientium, quae habitaculis suis segregatae, ac remotae a viris quam longissime pia tantum sanctitatis charitate junguntur, et imitatione virtutis: ad quas nullus juvenum accessus est, neque ipsorum quamvis gravissimorum et probatissimorum virorum, nisi usque ad vestibulum necessaria praebendi, quibus indigent, gratia. His, quae praesunt, singulae gravissimae ac probatissimae non tantum instituendis mentibus, componendisque moribus, sed etiam instruendis peritae atque paratae. Lanificio etiam corpus exercent, atque sustentant, vestes ipsas monachis tradunt, ab his invicem, quod victui opus est sumentes. Hos mores, ac vitam, et hanc institutionem tenere videntur coenobia virginum, sicut monachorum.
34.70
Haec de dictis Isidori excerpta interposuimus, ut evidens esse monstraremus, quam vere praedictum est in prophetia, quod plangant familiae virorum seorsum, et mulieres eorum seorsum. Omnes, inquit, familiae reliquae: familiae, et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum. Nimirum istud propheticum praeconium consonat Apostolo dicenti: Reliquum est ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur, et qui gaudent, tanquam non gaudentes, etc. Ad hujusmodi planctum nos invitans ipse primogenitus, qui plangitur nunc occisus, dicit in Evangelio: Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. Item: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Item: Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Est ergo necessarium super istum primogenitum, peccatis nostris exigentibus occisum, plangere nunc, ne ploremus in aeternum. Qui enim rident modo, cum tempus est flendi, flebunt sine spe consolationis, cum venerit tempus ridendi. Flebunt seorsum, separati videlicet a societate sanctorum angelorum et hominum: et mulieres eorum seorsum, quia non eis tunc vacabit in cubilibus et impudicitiis pollui et polluere, corrumpi et corrumpere, sed procul ab eis erunt mulieres, id est omnes illecebrae, omnes pompae mundanarum deliciarum, quando plangent in tenebris, ubi erit fletus et stridor dentium. Quo contra sancti, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, ab illecebris videlicet carnalibus, nomine mulierum significatis, puri et sine macula inventi, tunc in aeternis et coelestibus deliciis jucundabuntur in thalamo coelestium nuptiarum, ubi tota Ecclesia erit sponsa, et Christus erit sponsus procul inde pulsis non solum corruptoribus, et corruptricibus in sua turpitudine inventis, verum etiam fatuis virginibus olei defectum nimium tunc sero plangentibus. Flebunt autem, et plangent sicut doleri solet in morte primogeniti, qui vel nunc bene plangunt, vel in futuro poenaliter plangent. Nam, sicut primogenitus plus omnibus filiis diligitur: sic ab eis, qui nunc bene plangunt, Christus primogenitus mortuorum super omnia diligitur: et ideo planctus eorum in die resurrectionis et dedicationis universalis convertetur in gaudium, et tunc sacco mortalitatis eorum scisso circumdabuntur laetitia immortalitatis et gloriae, quando corpus eorum seminatum in contumelia surget in gloria. Quisque talium tunc in illa dedicatione poterit canere, quod hic in psalmo de dedicatione dicitur: Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.
34.71
Ut cantet tibi gloria mea, in qua surrexit corpus meum seminatum in contumelia: ut non compungar, quia mors ultra non erit neque luctus, neque clamor.
34.72
Domine, Deus meus, qui corpus meum sic dedicasti, ego in eodem corpore tanquam in templo tibi dedicato in aeternum confitebor tibi sociatus angelicis choris te laudantibus, et separatus a spiritibus malignis, et hominibus plangentibus nunc nimium sero, quando eis ablato primogenito non erit spes de altero.
34.73
O Ariani, qui Christum Filium Dei primogenitum negastis, cum in illa dedicationis festivitate illum primogenitum cognoscetis, inconsolabiliter super ipsum primogenitum plangetis, quia illo reprobato alterum non invenietis: neque enim est alius extra illum primogenitum Dei Filius, in quo filiis adoptatis ulla sit salus. Deus Pater cum introducit hunc primogenitum in orbem terrae dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. Vos autem praedicastis illum esse creaturam, neque angelis, neque hominibus adorandum sicut Pater adoratur. Vos enim dixistis eum Patre minorem, neque ab illo gentium, sed factum. Nos autem genitum, non factum, consubstantialem Patri hunc primogenitum adoramus, atque una cum Patre adorandum, et colendum praedicamus, detestantes omnes errores paganorum, judaeorum, haereticorum, falsorum christianorum, huic primogenito contradicentium, vel non obedientium. O vos omnes, qui hunc primogenitum Rachelis, cum sitis vos filii Liae vel ancillarum, non amatis, qui dominationi ejus invidetis, quique illum, quantum in vobis est, impeditis, ne regnet in mundo, cum adhuc tempus est fructuosae poenitentiae, ad ipsum primogenitum redite jam dominantem in tota terra Aegypti, imo in coelo et in terra juxta illud ipsius dictum: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Plangite coram illo, quod in illum peccastis, et ille misertus vestri replebit saccos vestros frumento, ne fame pereatis priusquam ad ipsum perveniatis. Et quidem juxta modum culpae vestrae sinet vos aliquandiu plangere, donec dicatis: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum primogenitum. Sed tandem conscindet saccos vestros, adeo vos ditando, ut nullus vestrum indigeat sacco, et circumdabit vos laetitia dando singulis vestrum stolas decoras, quibus induti et ornati, atque jam a saccorum onere liberati possitis exsultare, ita ut quisque vestrum dicat eidem primogenito: Convertisti planctum meum in gaudium mihi: conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia; ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quandoquidem et illud versum est in bonum, quod cogitatum fuit in malum, sicut tu bone Joseph, dixisti fratribus: Vos cogitastis de me malum, et Deus vertit illud in bonum.
34.74
Domine, Deus meus, in aeternum confitebor tibi. Hoc dicamus omnes et singuli, quia non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo danda est gloria, quod fame non perimus, quod saccos vacuos ad te portantes eosdem frumento plenos reportamus, quando te granum frumenti mysterialiter manducamus, quoadusque saccus mortalitatis nostrae conscindatur et jam non per mysterium in sacco habearis, sed sacco conscisso tu adeps frumenti saties in bonis desiderium nostrum.
34.75
Gloria Patri domum David festive dedicanti. primitus in fundamento resuscitato et glorificato primogenito mortuorum, deinde universaliter in generali mortuorum resurrectione ac bonorum glorificatione. Gloria Filio, qui in hoc psalmo laudat Patrem pro suae domus dedicatione, in se jam dedicato, et in suis adhuc dedicandis. Gloria Spiritui sancto, cujus opus est haec ipsa dedicatio. Nam, sicut Pater David in auro, argento, aere ac lapidibus pretiosis impensas aedificandae domus filio suo Salomoni dedit, ac proinde ipsa domus, quam aedificavit Salomon filius, in hoc psalmo intitulata est domus David propter materiam et expensas ejus, quas praeparavit David: sic Deus Pater de nihilo creans omnia, materiam et impensas praeparavit, unde Filius ejus, aeterna videlicet Sapientia, aedificavit sibi domum, cujus domus dedicatio recte attribuitur Spiritui sancto, qui hanc domum septem columnis fulcit, septem lampadibus ante thronum Dei lucentibus ornat et illuminat, ipsumque hominem Deo Verbo unitum quasi aureum candelabrum septem lucernis exhibet coruscum ad dedicandam et illustrandam totam domum David, sanctam videlicet Ecclesiam, in qua sit Gloria Patri, qui materiam ejus per Verbum de nihilo creavit; et Filio, qui eam una cum Patre de praeordinata materia aedificavit; et Spiritui sancto, qui eam nunc jam in fundamento dedicavit, et adhuc in fine totam dedicabit, sic scilicet, ut opus creationis, quod Patri est assignatum, non intelligatur a Filio et Spiritu sancto alienum, neque opus aedificantis Filii dubitetur, et opus esse Patris et Spiritus sancti, nec opus Spiritus sancti domum dedicantis alienum putetur a Patre ac Filio, quia, sicut Patris, et Filii, et Spiritus sancti substantia est inseparabilis, ita et opus eorum est inseparabile, licet in opere ipso discreto, ut praeostensum est, notetur personarum discretio, ut in hac domus praeparatione, aedificatione, dedicatione, vel sanctificatione. In cujus consideratione dicimus: Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto: sicut erat in principio, quando domus haec praeordinabatur, et nunc est, cum aedificatur, et erit in saecula saeculorum per aeternum dedicationis ejus festum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).