Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia
Feri 61.54
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11469 Coauinp
61.1
PSALMUS LIV.
61.1
Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam, etc. Psalmus iste oratio est capitis nostri agentis de praesenti Judaeorum repulsa et de damnatione illorum aeterna et de assumptione gentium et de securitate fidelium in aeternum. Inscribitur autem sic:
61.2
IN FINEM, IN CARMINIBUS INTELLECTUS IPSI DAVID.
61.3
Et est sensus: Intellectus hujus psalmi est attribuendus vero David, id est, Christo perseveranti in finem vel consummationem obedientiae suae. Et hoc in carminibus, id est, in jucunditate. Maxime autem informat ad spem, quod ex parte boni certatoris dicitur: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam, etc., usque ad finem ubi dicitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos: ego autem sperabo in te, Domine. Ideo autem dicitur in titulo: In carminibus, quia spe gaudentes delectat in carminibus laudare Deum. Dicitur etiam intellectus David, quia magnus David, id est, integer Christus, caput et corpus hic loquitur, cujus membra monentur intelligere, in quo vel quanto sint malo. Quod cum intellexerint, recte in hymnis vel carminibus laudant Deum non solum consolantem laetis et prosperis, verum etiam castigantem et disciplinantem duris et adversis.
61.4
Quia vero spes velut mola superior inutilis est absque timore, quae est mola inferior, homo justus et timoratus, verbi gratia Petrus adhuc pusillanimis, in tempestate fluctuans, hic inducitur plangens mala hujus saeculi, qui cum aliis prodesse non possit, deliberat se a tot scandalis, ne sibi noceant, separare. In cujus rei figura David, cum eum Saul persequeretur et cives sui, pro molestiis eorum saepe fugit in solitudinem in montibus et speluncis, et in cavernis terrae latitando, unde et dicit: Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine. Hoc nemo facit, ut solitudinem villis et civitatibus praeferat nisi qui intelligit hanc regionem umbrae mortis, in qua sumus, non esse locum gaudii sed moeroris.
61.5
Per totum vero psalmum integra proprietas formae servilis in Christo describitur, in quo nobis datur exemplum patientiae simul et humilitatis, quoniam et ipse humiliter sentiendo et patientiam tenendo, cum lapidare vellent eum Judaei, fugit in solitudinem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Ibi exspectabat eum, qui salvum se fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Namque, cum ibi esset, ut ait Joannes, in civitate, quae dicitur Ephrem juxta desertum, erat quidam languens, Lazarus a Bethania, quae sita est in Judaea, et metropoli summae Judaeorum Jerusalem vicina est. Cumque ipse vocaretur a sororibus Lazari, velut immemor tempestatis Judaicae, qua paulo ante quasi lapidandus fugit, et paulo post crucifigendum se non ignoravit, reversus est in Judaeam, venitque Bethaniam, ubi Lazarum suscitando et palam praedicando, atque Jerosolymam veniens in asina, et pullo ita constanter incessit, et bene omnia fecit, ac si nihil unquam pusillanimitatis habuerit. Quasi diceret: Quando vos Judaei voluistis me lapidare, quia tali morte mori nolui, et quia nondum venerat hora mea, ego tanquam pusillanimis et infirmus elongavi fugiens et mansi in solitudine. Ibi orans et discipulos informans exspectabam eum, qui salvum me faceret a pusillanimitate spiritus et tempestate: quod jam factum est, quia ecce manifeste ingrediente me in sanctam civitatem Hebraeorum pueri me regem David glorificant, et ego quasi rex potens, imo rege quovis in infinitum fortior facio, quod infinitus non posset contra vos exercitus fecisse, per hoc ostendens me salvatum a pusillanimitate spiritus humani, quod in fortitudine spiritus divini zelo domus Dei me comedente mensas vestras evertens et aes effundens vendentes et ementes ejeci de templo.
61.6
Sed nunc redeamus ad psalmum, qui ab oratione incipit, quod cum aliis psalmis de passione agentibus habet commune, quia hi omnes ab oratione inchoant. Secunda parte adversariis dignas poenas imprecatur dicens: Praecipita, Domine, divide linguas eorum. Tertio, quid sibi, et quid adversariis faciat, alternatim procedendo affirmat ubi dicit: Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. Laborans ergo totus Christus inter fluctus saeculi orat dicens:
61.7
VERS. 2. Exaudi, Deus, orationem meam, qua bona mihi meisque necessaria et utilia posco, et deprecationem meam, qua noxia removeri peto, ne despexeris, id est, ne despectam seu vilem habeas orationem, ut deprecationem eorum despicis, etiam cum eos exaudis, qui ad te clamant pro solis temporalibus vel bonis consequendis vel malis amovendis ad hoc tantum, ut in hac die, quae ad pacem sibi arridet, nulla illis appareant molesta, quae tamen licet nunc abscondita sint ab oculis suis, omnia conservantur inposterum. Et ideo despiciuntur orationes et deprecationes eorum, quibus non petitur summum bonum, nec fugitur summae miseriae incommodum. Ego autem verus David, quia mihi et meis contra summa mala, pro summis bonis oro et deprecor, hoc digne peto a te Pater, ne despexeris deprecationem meam. Et si despicienda videtur propter meos adhuc indignos, pro quibus, ut digni fiant, oro: Interim, dum illi sunt indigni, non eos intende, vel aspice, sed intende in me Christum Filium tuum, qui dignus et digne sum exaudiendus pro mea reverentia.
61.8
VERS. 3. Intende in me vel mihi, et exaudi me, adjutor in opportunitatibus, in tribulatione, quoniam tribulatio proxima est usque adeo, quod contristatus sum in exercitatione mea, dum« tristis est anima mea usque ad mortem.» Ipsam tribulationem meam voco exercitationem meam, quoniam et ego candelabrum aureum inter tribulationum crebros ignes et malleos perficior et consummor, et mei electi velut calami ejusdem candelabri sic perficiendi sunt exercitationibus tribulationum sicut et ego. Vel contristatus sum in exercitatione mea, dum terra, quam exerceo, non dat fructus suos, sed spinas et tribulos germinat mihi sicut in vinea mea, de qua exspectavi, ut faceret uvas, et illa fecit labruscas. Exspectavi, ut faceret justitiam, et ecce clamor dicentium: Crucifige, crucifige eum. Item: Reus est mortis. Inde conturbatus sum.
61.9
VERS. 4. A voce inimici contra me clamantis, et sola voce seu lingua me crucifigentis, Judaici videlicet populi, et a tribulatione peccatoris gentilis manu sua me flagellantis et crucifigentis. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. Non suffecit illis occidere me, nisi et cum iniquis reputarent me. Nam propterea in medio duorum latronum suspenderunt me in cruce quasi malefactorem, quasi ambobus illis iniquis nequiorem. Non tamen fuit iniquitas in manibus meis, neque reddidi retribuentibus mihi mala, sed pro illis oravi dicens:« Pater, ignosce illis, nesciunt enim, quid faciunt.» Haec oratio mea pro illis duntaxat fusa est, qui per ignorantiam peccaverunt in me, non pro illis malis colonis, qui me cognoscentes haeredem projecerunt extra vineam, qui non fuerunt digni, ut ullatenus consequerentur veniam, quoniam declinaverunt in me iniquitates, non per ignorantiam; sed mentita est iniquitas sibi cum dicerent, quod ego in Beelzebuth ejicerem daemonia, quodque daemonium haberem. Ita studioso et industrioso mendacio declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. Sola quippe ira malitiosa illis fuit causa, pro qua in iracundia terrae loquentes molestarent me. Quibus molestantibus
61.10
VERS. 5 et 6. Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me, quia, cum tristis esset anima mea usque ad mortem, coepi pavere et taedere, quia timor et tremor venit super me instante hora passionis, quam naturaliter exhorruit humana infirmitas, licet spiritu prompto manente. Infirmae humanitatis vox erat:« Pater, si fieri potest, transfer calicem hunc a me;» spiritus prompti vox erat:« Pater, fiat voluntas tua.» Et potui quidem, si voluissem non pavere vel taedere, sed factus infirmis infirmus hoc volui, ut timor et tremor venirent super me, quatenus mei pusilli inde sperarent, etiamsi inter hujusmodi[ f. hujus mundi] pericula trepidarent, in quibus ego prior tremorem corporis ac timorem cordis habui, non infirma necessitate ut illi, sed firma potestate, qua sic fieri volui. Nam quantum et quandiu ego volui, timor et tremor venit super me. Et contexerunt me tenebrae, dum pendente me in cruce ab hora sexta, usque ad horam nonam sole obscurato tenebrae factae sunt per universam terram. Etiam in hoc tenebrae contexerunt me verum Samsonem, quod oculi mei contenebrati sunt per mortem non solummodo visum, sed omnes quinque sensus meos in corpore simul exstinguentem.
61.11
VERS. 7. Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? In paradiso scilicet, quo et animam latronis ad requiescendum perduxi.
61.12
VERS. 8. Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Anima mea sola sine corpore in paradiso cum solis animabus beatis, ac per me de inferno tractis requiescente ac sabbatizante.
61.13
Diapsalma. VERS. 9. Sic exspectabam eum, qui de morte suscitans corpus meum et multa corpora sanctorum salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate, data mihi omni potestate in coelo, et in terra. Unde judicium justum expostulo adversus inimicos meos dicens:
61.14
VERS. 10. Praecipita, Domine in alto positos, et divide linguas eorum in malo unitas, quoniam vidi iniquitatem, et contradictionem in civitate. Antea miseram prophetas aliosque nuntios meos. Novissime dicente Patre meo:« Verebuntur Filium meum,» veni ergo ipse, atque praesens vidi iniquitatem et contradictionem in civitate non ad horam, sed
61.15
VERS. 11 et 12. Die ac nocte, id est omni tempore circumdabit eam super muros ejus iniquitas, et labor in medio ejus, et injustitia, quoniam occidit prophetas et lapidat eos, qui ad se missi sunt. Iniquitas et labor in medio ejus, quoniam, ut inique agerent, mendacia fabricando laboraverunt, quia qui mentitur, laborat. Ubi autem et in circuitu, et in medio civitatis abundat iniquitas, quis ibi locus est justitiae, quando et principes quasi murus in circuitu populum defendentes, et populus in medio eorum simul omnes machinantur injustitiam? Praecipue autem student avaritiae tam principes, quam populus civitatis hujus, quia non defecit de plateis ejus usura, et dolus. Quid dico de plateis, cum etiam in templo sancto exercuerint machinamenta usurae facientes domum Dei domum negotiationis? Sed ego ejiciens inde vendentes et ementes templum quidem purificavi a sordibus avaritiae convertens ex eis nonnullos templi nomine dignos, utpote ab aeterno ad sanctitatem praedestinatos. Attamen de plateis ejus, extra omnem sanctitatem luto faecis deputatis, non defecit usura et dolus, id est intentio vel studium sibimet lucrandi et proximos decipiendi. Ad hanc plateam simul usura et dolo repletam etiam tu pertinuisti, qui cum discipulus et Apostolus vocatus fueris, mihi propter avaritiam et dolum tuum factus es intolerabilis.
61.16
VERS. 13. Quoniam si inimicus maledixisset mihi, sustinuissem utique, et si is, qui manifeste oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo, sicut abscondi me ab Herode alienigena fugiens in Aegyptum, et latens ibi usque ad obitum Herodis. Postea quoque cum diceretur mihi, quod Herodes filius prioris Herodis vellet me occidere, qui et Joannem Baptistam occidit, non ei me praesentavi, quoniam ab illo tunc occidi nolui, cum esset ipse tetrarcha Galilaeae, nihilque potestatis haberet in Jerusalem, in qua eram ab ipsius judicibus et pontificibus occidendus, quia nec ipse Pilatus habuisset illic potestatem adversum me ullam, nisi fuisset illi datum desuper. Propterea coetus Pharisaicus, qui me tradidit ei, majus peccatum habet.
61.17
VERS. 14 et 15. Tu vero, Judas, mercator pessime, homo unanimis, homo pacis meae, dux meus, apostolus meus, princeps et dux a me rege David constitutus, qui simul mecum dulces capiebas cibos etiam in ultima coena mea, quando ego desiderio desideravi manducare pascha legis consummativum et gratiae inchoativum. Tu, inquam, talis et taliter habitus apud me gravius peccasti contra me, cum nihil mihi profuerit apud te, quod in domo Dei ambulavimus cum consensu. Quid ergo dicam talibus tam nequiter agentibus in tanta obstinatione, ut neque beneficiis valeant molliri ullatenus?
61.18
VERS. 16. Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, ut fiant similes in poena his, quibus inveniuntur similes in culpa. Legitur, quia Dathan et Abiron erectos contra Moysen terra vivos absorbuit cum tabernaculis et omni substantia eorum. Core vero et ducentos quadraginta seorsum ab Aaron offerentes incensum ignis egressus a Domino interfecit. Deinde quatuordecim millia, et septingentos de populo vastavit incendium, qui studio contentionis resipiscere noluerunt, licet visa poena praevaricatorum, et ideo justo judicio venit ignis consumptionis super ignem dissensionis. Taliter illi primi schismatici perierunt, ut duces scienter peccantes vivi absorberentur a terra, et postea super eorum sequaces, licet forsitan ignoranter, tamen pertinaciter peccantes veniret incendium nullo modo exstinguendum, nisi per ignem sanctum. Grassante namque tunc incendio sacerdos magnus, et legitimus Aaron sumpto thuribulo cum igne sancto stetit inter viros et mortuos, posuitque terminum currenti vastationi. Sic eveniat omnibus eorum sequacibus, Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, his duntaxat exceptis, pro quibus ego Christus vere sacerdos magnus thuribulum carnis igne dilectionis plenum offero in cruce. Non enim pro mundo rogo, qui positus est in maligno, sed pro his, quos dedisti mihi de mundo Pater, quem mundus iste non novit. Pro transgressoribus rogo, ut non pereant: pro contemptoribus autem pertinacibus non rogo.
61.19
Quoniam nequitiae in habitaculis eorum, dum nequiter et turpiter vivunt privati in suis habitaculis, et in medio eorum similiter sunt nequitiae, dum pariter omnes in commune student publicae injustitiae. Vel in medio eorum, id est in corde sedes est nequitiarum, quae inde procedentes replent omnia ipsorum habitacula.
61.20
VERS. 17. Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. Audistis benevoli auditores, quod juste sim imprecatus inimicis? audite nunc etiam, quid orans in cruce obtinuerim vobis amicis. Nam illi quidem non clamant ad Deum, sed contra Deum. Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. Dixi enim:« Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?» Sic ego clamavi semel in cruce, et Dominus salvavit me resuscitans me a morte.
61.21
At vero sanguinis mei vox clamans de terra non compescetur a clamore suo pro toto corpore meo, donec omnia membra inveniantur salvata in animabus pariter et corporibus. Hoc enim requirit clamor meus trimodus, passionis videlicet, resurrectionis et ascensionis meae, quae tria sacramenta
61.22
VERS. 18. Vespere, mane et meridie sunt consummata. Nam vespere in cruce pependi mortuus consummata passione mea, sed mane surrexi, et meridie videntibus discipulis ascendi. Hoc ita factum non tacebo, sed misso de coelis Paracleto in apostolos, per ipsos omnium linguarum scientia imbutos narrabo et annuntiabo, ita ut in omnem terram exeat sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Narrabo et annuntiabo. Narrabo praeterita, et annuntiabo futura sive mensura ipsa tria sacramenta. Licet enim praeterita sint actu, futura tamen semperque mansura sunt virtute ac fructu. Nec mirum. Si enim per unius hominis inobedientiam licet actu praeteritam, sed reatu manentem peccatores constituti sunt multi, multo magis per meae passionis, resurrectionis et ascensionis, obedientiam licet actu praeteritam, sed virtute ac fructu manentem justi constituentur multi sacramentis istis imbuti, mihique complantati per similitudinem mortis crucifixa carne sua cum vitiis et concupiscentiis, per similitudinem resurrectionis dum in novitate vitae ambulant, per similitudinem ascensionis, dum eorum conversatio in coelis est. Ideo narrabo, quae circa me vespere ac mane, et meridie actu sunt praeterita, passionis videlicet, resurrectionis et ascensionis meae sacramenta, et annuntiabo, qualiter eadem sua virtute ac fructu sunt manentia. Et exaudiet vocem meam Deus meus, Pater meus, ad quem clamo. Est quippe hic fructus orationis exauditae, quod
61.23
VERS. 19. Redimet in pace animam meam, id est ita redimet ut sit in pace sempiterna, dum et hic inter illos, qui oderunt pacem, ero pacificus, et post hac in visione pacis, quae est Jerusalem superna, requiescam plene liberatus ab his, qui appropinquant mihi, dum labiis me honorant, cor autem eorum longe est a me. Quoniam inter multos erant mecum, Erant mecum, sed inter multos vocatos, non inter paucos electos; inter multas paleas, non inter pauca grana. Vel in multis erant mecum, quia solliciti erant erga plurima bona, bonis malisque communia. Porro in uno, quod erat necessarium, non erant mecum. Vel in multis observationibus Ecclesiasticis erant mecum, videlicet in baptismo, in fidei confessione, in Evangelii lectione, in solemnitatum celebratione caeterisque talibus; at non in charitate, sine qua multa bona pereunt sive linguae sive scientia sive prophetia vel caetera talia, quae si carent charitate sola, inveniuntur prorsus inutilia. Prius dixi, quod exaudies Deus vocem meam, in eo, quia redimet in pace animam meam. Iterum dico:
61.24
VERS. 20. Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Gemina haec exauditio geminum facit fructum, dum et mihi meisque pacem, et inimicis operatur humiliationem. Hoc est quod dico: Exaudiet Deus orationem meam super inimicos, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Ipsi exaltati sunt per Caesaris vel alterius principis mortalis familiaritatem, verbi gratia, cum dicunt:« Non habemus regem nisi Caesarem.» Sic elati gloriantur in homine mortali qui cinis et pulvis est. Sed humiliabit illos, qui est ante saecula. Non dico: Qui fuit ante saecula, quia in Dei essentia nihil est praeteritum, quod esse desierit, nihil futurum, quod necdum sit, sed est omnino simpliciter ante omnia saecula et per omnia saecula. Quos mortalis princeps exaltat, illo mortuo nonnunquam successor ejus humiliat, et e converso ab illo humiliatos exaltat. Iste vero princeps, qui est ante saecula, non habens antecessorem vel successorem, ita hunc humiliat, qui superbus est, et hunc exaltat, quis humilis est, ut nemo, praeter ipsum possit alternare factum suum.
61.25
Videtur hic mutatio personae, quoniam quae deinceps dicuntur, aptius prophetae vel alteri electo, quam Christi personae attribuuntur, ut verbi gratia loquitur vel David vel Petrus apostolus aut alius orator praecipuus, cui attribui potest etiam totus hic psalmus hoc modo:
61.26
Exaudi, Deus, orationem meam pro impetrandis bonis temporalibus pariter et aeternis. Et ne despexeris deprecationem meam pro avertendis malis temporalibus pariter et aeternis. Nam despicienda esset oratio seu deprecatio, quae pro solis temporalibus fieret. Ne autem propter peccata mea despexeris deprecationem meam, non attendere quod ego contra te fecerim, sed intende in me vel intende mihi, quem fecisti, ut operi manuum tuarum porrigas dexteram. Mali operis, quod ego feci, tu obliviscere, ac de libro memoriae tuae dele, sed intende mihi vel in me, quem tu ad imaginem et similitudinem tuam fecisti. Specie tua et pulchritudine tua intende in me tanquam in speculum, neque desinas polire, donec videas in me relucentem tuae imaginis ac similitudinis pulchram faciem. Tua facie intende in faciem meam avertendo tamen faciem tuam a peccatis meis, et ne avertas faciem tuam a me, sed intende in me, et exaudi me, ut exauditus possim gaudere in te, qui quoties orans non exaudior, in memetipso contristor, et hoc est quod dico: Contristatus sum in exercitatione mea.« Corporalis exercitatio ad modicum utilis est,» ait Apostolus, ideo non mirum, si quis contristatur, dum de magna corporali exercitatione fructus modicus proveniet.
61.27
Sic Esau contristatus est post magnam venationis corporalem exercitationem vix obtinens inde modicam benedictionem. Cum enim ejulatu magno fleret, non tamen nisi in pinguedine terrae et in rore coeli de super erat benedictio ejus, in terrena videlicet solummodo felicitate. Jacob autem frater ejus pietatis exercitatione, qua matri obedivit, copiosam benedictionem tam in coelestibus quam in terrestribus obtinuit patre ad illum dicente:« Ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus, etc..» Hoc sciens ego David serviens Deo in finem in carminibus, prout habet hujus psalmi titulus, corporali exercitatione ad modicum utili postposita matri Ecclesiae obedivi, cum Jacob inhabitans in tabernaculo, sive monasticis sive ecclesiasticis disciplinis ordinato. Ubi cum instarem non tam corporali quam spiritali exercitio, non venationibus deditus ut Esau, sed hymnis et carminibus intentus ut Jacob, qui Deo hymnizans dixit:« Vere Dominus est in loco isto( Gen. XXVIII, 16),» ipsa mea exercitatio toties mihi peperit laetitiam, quotiens orationem vel deprecationem meam sensi exauditam. Etiam nunc parturio in carminibus orationum laetitiam non parvam, sed in finem bene consummativam dicens: Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam, intende mihi, et exaudi me. Sed, quia virtus non est pariendi gaudium, quod parturio( neque enim non exauditus gaudere potero in finem, dum nescio, quae sit fortitudo mea, aut quis finis meus, ut patienter agam) valde contristatus sum in exercitatione mea.
61.28
Duobus praecipue modis in exercitatione carminum vel hymnorum contristatus sum. Nam contingit plerumque peccatis exigentibus, ut remissa vel intermissa mentis exercitatione nequaquam, sicut Apostolus monet, vigilem in oratione:« Estote,» inquit,« prudentes, et vigilate in orationibus.» Ego autem vel mente vel carne interdum sic dormio, ut non psallam sapienter, etiamsi psallam vocaliter. Inde multoties contristatus sum in exercitatione mea dicens:« Dormitavit anima mea prae taedio.» Item:« Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est!» Iterum, quando utcunque vigilo et sapienter psallo, prout mihi aspirat gratia divina, quia etiam tunc aliquando non sentio exauditionem, dum timeo repulsam esse a divinae clementiae auribus orationem meam, quam non patet esse auditam vel exauditam, contristatus sum in exercitatione mea. Inde est illa vox plangentium, et in sua contristatione dicentium:« Sustinuimus pacem, et non venis, Domine; quaesivimus bona, et ecce turbatio.»
61.29
Nimirum sic ego David poenitens, verbi gratia, ego Petrus apostolus contristatus sum in exercitatione mea, qui, postquam flevi amare in exercitatione mea, necdum sentire potui exauditam esse vocem fletus mei. Ideo conturbatus sum a voce inimici, diaboli, qua per os ancillae tentatus cecideram, et a tribulatione peccatoris, videns ventum validum Judaicae tempestatis, qua me peccator Satanas tribulavit, qui nos expetivit, ut cribraret sicut triticum. Talis utique tribulatio magna est electis exercitatio, in qua perfectus gaudet, quem nulla conscientia malae causae remordet, quia sustinens tristia propter justitiam de ipsis tristibus magnam concipit laetitiam, et velut alter Samson de forti angustia quasi de ore leonis mel dulcissimae consolationis accipit juxta illud Jacobi apostoli:« Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis, scientes quia tribulatio patientiam operatur;» item Paulus ait:« Sed et gloriamur in tribulationibus scientes, quod tribulatio patientiam operatur, patientiae probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit.» Ita nimirum spe gaudentes in tribulatione patientes exsultant justi et perfecti. Ego autem cum David poenitente poenitens, cum Petro adhuc tristi tristis incedens contristatus sum in exercitatione mea inter tribulantes et exsecrantes me, vel quia sentio me non plene diligere ipsos inimicos, vel quia timeo potius deficere quam proficere me inter ipsos tribulantes, dum ego, qui conturbari nec volo nec debeo, tamen contra deliberationem meam conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris. Haec est exercitatio, in qua brevis et levis ira tanquam festuca oculum turbat. Sed oro, ne exstinguatur odii trabe, ne videlicet ira in odium crescat, et trabem faciat de festuca, fiamque homicida, sicut scriptum est:« Qui odit fratrem suum, homicida est.»
61.30
Nec mirum, si ego tentor ira contra inimicos meos, quoniam ipsi declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi, ut supra expositum est, quoniam sicut contra Christum, ita contra meipsius qualecunque membrum scienter mentita est iniquitas sibi struens mihi falsas calumnias, et non habentes aliam causam praeter iram suam, in hac ira molesti erant mihi, non intendentes me in aliquo emendare, sed solummodo molestare.
61.31
Ideo, dum luctor mecum studens illis reddere bona pro malis, et illi econtra mihi reddunt odium pro dilectione, cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. Nam, quia turbatur interdum prae ira oculus meus, formido mortis, id est odii, quod est mors animae, cujus vita dilectio, cecidit super me, id est valde timui, ne ira mea inveterata fieret odium. Et quia vicinum sensi periculum, timor mentis, et tremor corporis venerunt super me, et contexerunt me tenebrae. Contexerunt quasi forinsecus, quia scintilla dilectionis ardebat et lucebat interius, qua oravi pro persequentibus: attamen quia« qui odit fratrem suum, in tenebris est, et tenebrae obcaecaverunt oculos ejus,» ipsae tenebrae contexerunt me, quia nimia inimicorum odia pene usque ad reodiendum provocaverunt me, atque charitatis ignem, quem non poterant omnino exstinguere, quia« charitas nunquam excidit,» saltem quasi cinere ac pulvere suae malitiae contexerunt, ne luceret coram hominibus, dum non sinebat aliquam benignitatem exhibere malignantibus, utpote nimium dedignantibus recipere aliquot manifestum beneficium contra maleficium suum.
61.32
Unde, quia nec amicos aedificare, nec inimicos lucrari potui, secretum solitudinis optavi et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? Volens namque pie vivere in Christo, persecutionem passus sum aliquando manifestam, aliquando secretam, de qua dicit Apostolus:« Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror?» Dolens igitur, quod non potui malos corrigere ac timens eorum convictu perturbari et pejorari, vitae communis praesentis nimio taedio et solitudinis vel mortis affectus desiderio, ut effugerem scandala, optavi mihi pennas non corvi, qui semel emissus de arca non est reversus ad eam vel cadaveribus illectus, vel aquis interceptus. Petivi ergo pennas non corvi, sed columbae, quae, dum foris non invenit, ubi requiescat pes ejus, fugit intus, et rursum, prout causa exigit, foris missa pacis insignia reportat inclusis. Sic fidelis anima Spiritu sancto arrhata, ut in ipso Spiritu, qui est columba, sit, etiam ipsa columba desideriorum coelestium pennis fugit in solitudinem, sed pacis, et charitatis officio non deserit bonorum societatem, propter quos etiam patitur malorum vicinitatem.
61.33
Quare autem petit pennas, cum talis animae charitas habeat geminas alas? Habet quidem, sed forte ligatas, non fisco cupiditatis, sed cura et officio fraternae sollicitudinis, quas utique dat, qui solvit eas. Verum si adeo ligatas habet officio, fratrum saluti pernecessario, ut propter illud implendum avolare non possit et illos deserere, crescit meritum ex tali desiderio, et tunc dicat, qui ejusmodi est:« Cupio dissolvi, et esse cum Christo, multo enim melius; manere autem in carne necessarium propter vos.» Ita ego David, ego poenitens quaesivi pennas, atque interdum gratia Dei donante illis acceptis. Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
61.34
Super hunc locum beatus Gregorius dicit in Job:« Fugiens elongat, qui a turba desideriorum temporalium in alta Dei contemplatione se sublevat. Manet vero in solitudine, qui perseverat in remota mentis intentione. Mens namque appetens illicita quasi quemdam populum patitur, quae insolenti cogitationum tumultu vastatur. At contra sancti viri, quia nihil mundi hujus appetunt, nullis procul dubio in corde tumultibus premuntur, sed, appetendo solam aeternam patriam mentis tranquillitate perfruuntur.» Magna quippe ac tranquilla mentis est solitudo, ubi sola ipsa est cum solo Deo tanquam sponsa cum sponso in lectulo cordis florido, sicut ipsa dicit in Canticis canticorum:« Lectulus noster floridus est.» Plus abundant hujusmodi flores in solitudine, quam in multitudine. Omnes enim, qui illicita appetunt, vel in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus in corde comprimuntur, cumque desideriorum turbas inter se excitant, prostrata mens pede miserae frequentationis calcatur, atque in lusum redigitur. Quomodo in tali mente crescant virtutum flores, de quibus fiat lectulus floribus nuptialibus deliciis aptus? Ut ergo flores haberem, super quos cum Deo et in Deo requiescerem, separatus etsi non corpore, tamen corde a tumultuosa multitudine fugiens mansi in solitudine, ubi requiescens in lectulo florido exspectabam eum, qui salvum me fecit.
61.35
Quia vero manens in solitudine fruebar aliquantula requie intentus paci sempiternae, recte hic diapsalma interponitur, pro quo in Hebraeo Semper invenitur, qui sempiterna pax in solitudine mentis praegustatur. Sequitur.
61.36
Exspectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Videns namque prius ventum validum timui quasi pusillanimis, quasi pusillae vel modicae fidei. Sed, me clamante:« Domine salvum me fac,» in ipso periculo cum coepissem mergi, salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate Deus ipse, ad quem clamavi. Hoc est, quod in principio psalmi petivi, orationem videlicet meam exaudiri, quam quia pro mea salute sentio exauditam, salvatus scilicet a pusillanimitate spiritus et tempestate, nunc etiam pro inimicis oro dicens: Praecipita, Domine, divide linguas eorum. Duo sunt, per quae maxime contra bonos invalescunt mali: et in hoc mundo sublimati honoribus ac potestatibus dominantur, et mutuo multorum assensu in mendacio contra veritatem roborantur. Sic olim contra Deum filiis Adam inter se consentaneis coepit illa turris aedificari, de cujus altitudine illi sunt quasi praecipitati, qui simul divisione et confusione. Linguarum prohibiti ab ejus peragenda aedificatione. Sic etiam nunc praecipita, Domine, omnes operarios iniquitatis, et divide linguas eorum. Praecipita in praesenti ad poenitentiam, ne in futuro judicio praecipites eos ad poenam aeternam: et divide linguas eorum nunc inter se, ne in futuro dividantur sicut haedi ab agnorum societate. Dividantur nunc inter se per gladium spiritus, quod est verbum Dei, ne tunc dividantur per eumdem gladium a regno Dei.
61.37
Super hunc locum beatus Gregorius dicit in Job« Sicut perniciosum est, si unitas desit bonis, ita perniciosius est, si non desit malis. Reproborum quippe unitas bonorum viam tanto durius impedit, quanto se ei per collectionem durior opponit. Hanc unitatem reproborum perniciosam sibi Paulus conspexerat, cum in medio Sadducaeorum, Pharisaeorumque deprehensus dicebat:» De spe resurrectione mortuorum ego judicor.« Qua nimirum voce percussa protinus contra se vicissim audientium turba dissiliit. Cumque in duas partes tumultuantium multitudo divideretur, Paulo via ereptionis aperitur, quia quem turba persequentium unita constrinxerat, divisa laxabat. Eripiuntur enim justi, cum dividuntur injusti, et electorum vota ad perfectum veniunt, dum reproborum agmina per discordiam confunduntur. Quod bene etiam maris rubri scissione signatur. Dum enim in duas partes unda dividitur, ab electo populo ad terram promissionis tenditur, quia, dum malorum unitas scinditur, bonae mentes ad hoc, quod appetunt, perducuntur. Si malorum unitas noxia non fuisset, nequaquam divina providentia superbientium linguas in tanta diversitate dissipasset.»
61.38
Hanc ergo unitatem reproborum dissipari desiderans propheta de sanctae Ecclesiae hostibus dicit: Praecipita, Domine, divide linguas eorum. Intus jam sunt praecipitati, quoniam dejecisti eos interius, dum allevarentur exterius. Quo contra illis opto nunc praecipitari exterius, ut eleventur interius. Ita quondam praecipitatus est rex Nabuchodonosor ab alto elationis exterius, donec humiliaretur cor ipsius. Ita quoque praecipitatus est rex Manasses de solio regni propter peccata sua ductus in Babylonem positusque in carcerem, quoadusque humiliaretur, et vera poenitentia purgaretur. Praecipitata est etiam superba et impia Jezabel dicente Jehu ad eunuchos: Praecipitate eam deorsum. Quod revera illi utile fuit, non quia poenitendo salvata sit, sed quia sic praecipitata iram Dei, quam eatenus irritaverat, sibique thesaurizaverat, ulterius vel sibi thesaurizare non poterat. Quia igitur omnino est utile sic elatos praecipitari ab alto, ut vel poeniteant, vel saltem peccare ulterius non valeant, praecipita, Domine, illos modo in carne viventes, ne in superbia defunctos, posthac resurgentes, facias in ima praecipitari. Praecipita nunc eos cum festinatione humiliando, quae festinantia notatur in verbo temporis praesentis, quo dicitur: Praecipita. Nam verum quidem est, quod Veritas dicit:« omnis, qui se exaltat humiliabitur,» id est qui se exaltat in praesenti, humiliabitur in futuro. Sed, quia tunc sera et poenalis humiliatio erit infructuosa, ego David vel malorum conversionem vel saltem bonorum liberationem desiderans accelerari, dico: Praecipita, Domine, festinanter illos dejiciendo, ut vel illis ad conversionem vel bonis ad liberationem proficiat eorum festinata dejectio.
61.39
Praecipita elatos, et divide unitos in malo, divide, inquam, non manus vel opera eorum, quia« omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti,» quique per talia sunt consummandi. Sed quia unitas linguarum in fabricando mendacium vel defendendo peccatum peramplius nocet, quando ad subversionem audientium videtur constare verbum iniquum et dolosum, quasi verum sit et justum: divide, quaeso linguas eorum, ne turris malitiae, quam aedificare intendunt, ultra surgat in altum, neve corrumpant mores bonos confabulationes eorum pessimae. Divide linguas eorum, ut se mutuo impugnent, seseque destruant, quod in haereticis persaepe contigit. Sic Arius et Sabellius, alter nimis dividendo, alter nimis uniendo Patrem et Filium se mutuo destruunt. Arius dicit: Non idem est Pater, quod Filius, contra illud:« Ego et Pater unum sumus.» At contra Sabellius dicit: Pater est idem, qui Filius. Quod si verum esset, non posset vere dicere Filius de se ac Patre: Sumus. Inter hos media triumphat Veritas dicens: Ego et Pater unum sumus, dicendo unum, destruit Arium, dicendo: Sumus, destruit Sabellium. Sic Nestorius et Eutyches, alter nimis dividendo, alter nimis uniendo Verbum et hominem in Christo contra se divisi fuerunt.
61.40
Adhuc tamen licet jam destructis haereticis multi falsiloqui et maliloqui sive magniloqui sibi mutuo consentiunt, multosque auditores auribus prurientes habent sibi consentaneos in malo contra bonos. O Domine, divide linguas eorum. Linguae ipsorum, sicut Jacobus apostolus asserit,« inflammatae a gehenna,» simul junctae magnum faciunt ignem gehennalem, quibus ab invicem dijunctis, et dissipatis deficit iste malus ignis, ut materialibus quoque lignis ab igne subtractis deficit ipse ignis. Ideo ergo, ut ignis avaritiae, qui nunquam dicit: sufficit, ignis luxuriae, superbiae, invidiae aliorumque vitiorum, qui corda maligna exurit, omnino deficiat, linguas a gehenna inflammatas divide, aliasque linguas igneas, quales apostoli acceperunt, in unum congrega, ut sit sub multis hujusmodi linguis cor unum et anima una in Deo, id est in veritate, in charitate, quae Deus est.
61.41
Causa non modica est, quare optem elatis praecipitationem linguarumque divisionem: Quoniam vidi iniquitatem superbiae, et contradictionem proterviae contra humilitatem et obedientiam in civitate illa Babylonia, quae turrim contra Deum aedificare intendit. Vidi haec mala non ad horam, sed die ac nocte, id est assidue vel continue. Nec mirum, si videtur iniquitas in civitate, ubi opera iniqua non fiunt solummodo in occulto, sed etiam super muros, nec in una quavis parte murorum, sed in circuitu, quoniam circumdabit eam super muros ejus iniquitas et labor in medio ejus et injustia, ut supra expositum est. Et non defecit de plateis ejus usurae seu pecuniae, qua quisque commodans vult amplius recipere, seu vindictae, qua laesus quisque vult amplius laedere non contentus talione. Super muros, id est principes apparet manifesta iniquitas et rapacitas: in plateis vero, id est in popularibus non defecit usura et dolus usque adeo regnante seu grassante dolo, ut amicus quoque decipiatur ab amico, quod est malum nimis intolerabile.
61.42
Quoniam inimicus apertus maledixisset mihi. apertas contumelias irrogando, sustinuissem utique, quia minorem dolorem mala ingerunt, quae ab extraneis inferuntur: plus vero in nobis ea tormenta saeviunt, quae ab illis patimur, de quorum mentibus praesumebamus, quia cum damno corporis damna nos cruciant amissae charitatis. Hinc est, quod de Juda traditore suo Dominus dicit: Si inimicus meus maledixisset mihi, supportarem utique; ac si aperte dicat: Transgressionem ejus tanto gravius pertuli, quanto hanc ab eo, qui meus esse videbatur, sensi. Et ego David, ego quicunque fidelis ut David, similitudini passionis Christi complantatus dico: Quod si inimicus meus aliquis apertus, ut ille, de quo superius dixi: Conturbatus sum a voce inimici et a tribulatione peccatoris, maledixisset mihi apertis injuriis, sustinuissem utique, quia malum non inopinatum debet patientius accipi: et si is, qui oderat aperte, super me magna locutus fuisset, id est superbe mihi insultasset, abscondissem me forsitan ab eo dans locum verbis insanis, ut non in contentionem erumperem, qua magna est patientia. Vel abscondissem, id est putarem me ab eo, qui foris est, posse abscondi inter eos, qui intus sunt, ubi quoque, quoniam turbor, patet, quoniam non sine causa petivi solitudinem cupiens omnino evadere intestinam quoque falsorum fratrum infestationem.
61.43
Esto patienter sufferam, ut etiam a falsis fratribus pericula sustineam, qui nullo certo experimento noverunt vitam meam, et putant fortasse me iniquum secundum falsa testimonia inimicorum meorum. Tu vero unanimis, qui mihi saepe in bonis consiliis a me inventis unanimiter consensisti, dux meus, qui aliquando prior me facienda praevidisti, mihique tuo consilio ducatum praebuisti, et notus meus, qui mihi diu cohabitasti simul in una Ecclesia, ubi neque mihi tua, neque tibi mea vita erat ignota, sive illa, de qua poenitentia vel a me, vel a te agebatur, sive illa, quae deinceps agenda proponebatur: Tu qui simul mecum dulces capiebas cibos vel corporales, qui soli dulciter sapiunt malis, vel spiritales, in quibus gustatur, quoniam suavis est Dominus. In quo admiranda ostenditur malitia, quae neque corporali neque spiritali convivio potuit molliri, ut mitesceret, cum soleant inter convivia hilariter exhibita leniri etiam dura corda, praecipue dum ultroneis beneficiis carbones ignis congeruntur super caput odientis. Hoc inter me ac te frequenter actum constat mihi, qui tui saepe in convivio Dominicae mensae habui memoriam quasi bonam et benedictam buccellam tibi porrigens: quando in domo Dei ambulavimus cum consensu, a qua domo tu te ipsum eliminas mihi struendo insidias; tu, inquam, talis homo unanimis dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu, subauditur, non potes ulterius portari. Nam deficit hoc loco animi commoti elocutio, dum quanta sit poena dignus hic talis, nullo potest exprimi eloquio, quae figura eclipsis[ ellipsis] dicitur apud grammaticos, plusque interdum significat verbum necessarium subtrahendo, quam significaret eo posito. Ergo velut quodam silentio habito, quo significata est animi commotio, tandem profertur sententia condigna non in solum illum hominem falso unanimem, vere discordem, falso ducem, vere supplantatorem, sed in omnes quoque illi consimiles, illiusque imitatores, contra quos dicitur: Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum, ut supra est expositum.
61.44
Super hunc locum beatus Gregorius dicit in Job: Ad majoris culpae cumulum hostes suos sancta Ecclesia perhibet et scire, quod sequi debeant, et sequi nolle, quod sciunt. De his ergo per Psalmistam dicitur: Descendant in infernum viventes.« Vivi sunt, qui sentiunt, quae erga illos fiunt; mortui enim nesciunt omnino, nec sentiunt. Mortui itaque, qui non sentiunt, pro nescientibus, viventes vero, qui sentiunt, pro scientibus poni solent. Viventes vero in infernum descendere est scientes sentientesque peccare.» Dum enim vivi, quae circa illos aguntur sciunt et sentiunt, mortui autem sentire nil possunt, mortui in infernum descenderent, si mala nesciendo perpetrarent. Cum vero sciunt mala, et tamen faciunt, ad iniquitatis infernum viventes miseri sentientesque descendunt. Ut ergo agnoscant, in quanto malo sint, veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, id est, poena mortifera veniat super illos, quae illos ad poenitentiam flectat, vel si prorsus inflexibiles inveniuntur, frangat, ne in augmentum peccati et poenae vita illis longa et sospes maneat. Et descendant in infernum viventes, id est, adhuc in carne viventes, quandiu locus est emendationis, descendant in infernum, id est, in infernale tormentum, quo vel ipsi corrigantur, vel si corrigi non possunt, eorum exemplo caeteri maligni terreantur. Sic legimus accidisse Antiocho Machabaeorum persecutori, et Herodi puerorum occisori, quibus infernale tormentum in tortura viscerum, etsi non profuit ad sui emendationem, profuit tamen ad fidelium consolationem et infidelium terrorem.
61.45
Quare autem sub nomine mortis et inferni tam gravia tormenta illis imprecari voluerim, ne quis miretur, cum nemo pius in talium talibus tormentis delectetur, en reddo causam, quae adeo fortem requirit vindictam seu emendatoriam, seu damnatoriam. Neque enim virulenta eorum viscera lenem sentiunt medicinam, quoniam nequitiae in habitaculis eorum et in medio eorum, velut medullis insertae, non nisi fortissima sectione vel ustione curari vel extrahi poterunt de habitaculis eorum de medio eorum. Si essent nequitiae in habitaculis eorum tantum, et non etiam in medio, id est in corde sive medulla eorum, poterant curari aliquo leni medicamento. Nunc vero, quoniam nequitiae in habitaculis eorum dominantes etiam corda possident fortissime tangendi sunt: ita ut veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes.
61.46
Ego autem levi et brevi tactus aegritudine ad Deum clamavi, et Dominus salvavit me. Ego velut alter Job in facultate et in carne tentatori expositus, et ab eo percussus ad Dominum clamavi, non contra Dominum murmuravi, et Dominus salvavit me
61.47
Hoc ipsum inter caetera mirabilia ejus ad laudem et gloriam ipsius in gratiarum actione, ad aliorum aedificationem vespere et mane et meridie, id est, omni tempore narrabo et annuntiabo. Narrabo et annuntiabo quoque istud grande beneficium Dei non hominibus tantum loquendo in doctrina et exhortatione, sed etiam Deo in gratiarum actione de praeteritis, adjuncta saepius oratione de futuris, quod frequenter agam in carminibus et hymnis juxta psalmi hujus titulum ad hoc apte compositis, et hoc ipsum efflagitantibus, ut Dominus, qui salvavit me, non cesset adhuc salvare, salvationemque semel coeptam perficere in finem, titulo psalmi praenotatum. Sic me in carminibus et hymnis in finem orante ipse Dominus exaudiet vocem meam. Frequenter accidet ut me narrantem et annuntiantem non audiant homimines aures audiendi non habentes, quia soli, qui aures audiendi habent, audiunt, quid Spiritus dicat Ecclesiis. Attamen quidquid homines agant, ipse Dominus exaudiet vocem meam frequenter oris et jugiter cordis clamore intensam.
61.48
In hoc autem sciam quod exaudierit vocem meam non tantum pro me, sed etiam pro inimicis meis, quoniam et me salvabit, et illos humiliabit. Me salvabit in eo, quod redimet in pace animam meam ab his, qui appropinquant mihi, ut supra est expositum. Me videlicet Ecclesiam, vel ecclesiasticam personam carminibus et hymnis intentam redimet in pace ab his, qui appropinquant mihi, quoniam in multis erunt mecum, ut supra est expositum. Nec dico simpliciter: Me redimet, sed; redimet animam meam in pace collocando eam, ut eam non possint occidere, qui corpus occidunt interdum actu, interdum solo malignitatis affectu, quo qui odit fratrem suum, homicida est. In tantum vero me occidunt, in quantum vitales bene agendi palmites a me abscindunt, quibus abscindendis ideo valde appropinquant, quoniam in multis, vel inter multos erant mecum. Sicut enim zizania multa sui multitudine triticum praefocant, et quasi mortificant, cum in uno agro unam pluviam simul bibant, simul crescant, simul maturescant, licet non ad unum horreum simul perveniant: ita isti veritatis hostes, quoniam in multis erant mecum, sui multitudine occupantes in agro Dominico uberrima loca, et non solum pluvia litteralis et naturalis scientiae, sed etiam facultatibus ecclesiasticis sunt impinguati, incrassati, dilatati, me sanctam Ecclesiam, vel sanctam ecclesiasticam personam sic praefocaverunt ut vix in me remanserit animae vitalis aliquantula scintilla sub ara Dei custodita. Ibi, quoniam redimet in pace animam meam redemptor mundi per sacrificium sui corporis et sanguinis, audietur absque dubio vox ejusdem pretiosi sanguinis melius clamantis quam sanguis Abel. Nam ille vindictam quaesivit, iste veniam exigit etiam ipsis inimicis, ita tamen, si veraci poenitentia humilientur, et non cum fratricida Cain desperent clementiam. Alioquin si nolunt humiliare animas suas in vera poenitentia, velint, nolint, humiliabuntur ultione debita, quoniam vocem sanguinis, quem vel actu vel affectu effuderunt, exaudiet Dominus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Vel, sicut in Hebraeo legitur: Qui est Judex ab initio. Qui non dico fuit, quasi de ipsius esse aliquid praeteritum sit,« sed est ante saecula,» Sic alias dicit:« Ante Abraham ego sum:» Item:« Ego sum, qui sum,» et:« sic dicetis filiis Israel,» ait:« Qui est, misit me ad vos.» Qui ergo non fuit sicut dies hesterna, quae praeteriit, sed est hodie, dum dicitur hodie, id est, aeternaliter et semper, quique Judex est ab initio, ipse humiliabit illos, qui se nimis extollunt praesumentes nescio de quo principe vel rege transitorio: verbi gratia, cum dicunt:« Non habemus regem nisi Caesarem» Vel, sicut Eliae dictum est a primo et secundo quinquagenario:« Rex praecepit, ut descendas.» Rex, inquiunt, praecipit non attendentes, quod idem rex aegrotans de lecto aegritudinis non erat surrecturus, ut praedixit Elias. Vana est ergo praesumptio gloriantium in tali domino vel rege suo contra illum regem et judicem, qui est ante saecula, quique loquens in Elia vel qualibet spiritali persona solum illum quinquagenarium salvat cum suis quinquaginta, qui se humiliat ad poenitentiam. Non enim dixit quemadmodum ille primus, sedenti in vertice montis dixit Eliae:« Homo Dei, rex praecepit, ut descendas;» aut quemadmodum ille alius:« Haec dicit rex, festina, descende.» Dicere namque homini Dei: Rex praecipit, ut descendas, aut: festina, descende, hoc est hominem perfectum et in culmine justitiae sublimatum, cujus conversatio in coelis est, velle humiliare sub dominium saecularis potentiae omnimodis infirmae ac penitus aegrotae. Hoc intendit quinquagenarius prior et secundus, diabolus videlicet et Antichristus cum satellitibus, quos habent, daemonibus et malignis hominibus, quos omnes pariter involvet ignis gehennae, illo rege cum suis in judicio extremo apparente, qui est ante saecula.
61.49
Potest etiam per quinquagenarium primum satis( commode) intelligi Nero, primus Ecclesiae Dei universalem persecutionem indicens, cultor Dei Accaron Beelzebuth, quod interpretatur vir muscarum, quo nomine princeps daemoniorum notatur in Evangelio. Hujus, ut diximus, cultor spurcissimus et crudelissimus Nero primus in imperio Romano sanctos Dei Eliae similes necavit, et aut ab ipsis Christum negari, aut ipsos corporaliter necari publicis et imperialibus edictis constituit. Hujus in impietate complices viri sanguinum repraesentant primi quinquagenarii cuneum, ex eorum numero collectum, quorum« veloces pedes ad effundendum sanguinem.» Quia vero de Antichristo scriptum est, quod« dolus dirigetur in manu ejus,» ipse alter quinquagenarius cum omnibus dolosis non tam corporum, quam animarum interfectoribus intelligi potest.* Ad tertium vero quinquagenarium pertinent, qui per pietatis et poenitentiae veritatem et sinceritatem se a viris sanguinum et dolosis curant secernere, studentque sanctos Dei Eliae similes honorare, quibus etiam sanctis judicantibus, et pro hujusmodi orantibus parcetur in judicio divino, quando judicabitur saeculum per ignem.
61.50
Qui nimirum judicialis ignis duos illos quinquagenarios cum suis complicibus involvet, quibus non est commutatio a malitia contra Christum verum Eliam, et sanctos ejus concepta. In cujus rei typum dixit. Elias primo et secundo quinquagenario:« Si homo Dei sum, descendat ignis de coelo, et devoret te et quinquaginta tuos.» Simile est huic illud in Apocalypsi de duobus testibus in conspectu Domini stantibus dictum:« Si quis voluerit eis nocere, ignis exiet de ore ipsorum, et devorabit inimicos eorum.» Ignis est ignitum eloquium servorum Dei, quod illis praedicantibus et orantibus devorabit inimicos eorum, vel ut desinant esse inimici et fiant amici, vel certe ut ipsi diabolo, praecipuo daemonum quinquagenario seu Antichristo, praecipuo malorum hominum quinquagenario, socientur in poena penitus incommutabili. Si autem Nero, vir sanguinum praecipuus, intelligitur primus quinquagenarius, justo judicio viri sanguinum, sequaces illius, cum ipso alligabuntur in uno fasciculo ab comburendum; quia pertinax est malitia et saevitia ipsorum, sicut est obstinata dolositas Antichristi, alterius quinquagenarii et suorum complicum falsorum Christianorum. Non enim est illis commutatio malitiae per veram poenitentiam in hoc saeculo, ideo nec erit commutatio infernalis poenae in futuro saeculo. Et hoc inde est, quia, non timuerunt Deum sicut ille tertius quinquagenarius, qui curvans genua sua coram Elia precando locutus est:« Homo Dei, noli despicere animam meam, et animam servorum tuorum, qui mecum sunt, etc..» Pepercit ergo huic Elias utpote humiliato, et accepta persecutione ipsius commutato. Reliquis duobus non pepercit, et merito. Non enim erat illis commutatio, et non timuerunt Deum. Similiter verus Elias, quod interpretatur Deus Dominus, cui proprium est misereri semper et parcere, solis parcet humilibus et poenitentibus hominibus; in sua vero nequitia pertinacibus non parcet, et hoc justo judicio. Non enim est illis commutatio. Quod exinde provenit, quia placent sibimetipsis in peccato suo, et non timuerunt Deum, non habent saltem servilem timorem, qui est initium sapientiae, propter quod statim in praesenti essent velociter praecipitandi ab alto elationis in foveam sempiternae perditionis, ut superius oratum est, ubi diximus in carminibus: Praecipita, Domine, divide linguas eorum. Sed iste judex, qui est ante saecula,
61.51
VERS. 21. Extendit manum suam in retribuendo, id est, quasi patiens redditor longanimiter exspectat, ut diu exspectatos, et a malitia sua non mutatos gravius feriat. Extendit manum suam in altum elevando securim judicii diuque librando ut validius percutiat. Extendit manum suam fortissime tendens arcum suum, qui quanto longius tenditur, tanto acrius feriet eos, praecipue qui contaminaverunt testamentum Dei: non enim satis fuit illis non timere judicium illius, qui est ante saecula, vel qui judex est ab initio, sed insuper contaminaverunt testamentum ejus, quod est in promissionibus factis Abraham et semini ejus, vel in praeceptis et pollicitationibus Evangelicis. Hoc testamentum, quantum in ipsis erat, contaminaverunt contradicendo, vel contrariis actibus polluendo, suasque traditiones pluris habendo quam divinas. Unde talibus dicit ipsa Veritas:« Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.» Ideo
61.52
VERS. 22. Divisi sunt ab ira vultus ejus. Divisi sunt Judaei per orbem terrae dispersi et a terra et regno illis dato seclusi. Divisi sunt etiam haeretici ac schismatici suis doctrinis falsis atque sectis perversis invicem sibimetipsis contrarii, atque ob hoc a sancta Ecclesia separati divisi sunt etiam falsi Christiani bono illius unitatis et jucunditate illius unanimitatis privati, de quo canitur:« Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.» Sic divisi sunt isti nunc in praesenti, amplius in futuro dividendi a societate bonorum, qui divisi non sunt, quoniam sapiunt in idipsum studio unanimi semper intendentes in Dei vultum, ut sperant, propitium et inimicis iratum, juxta illud:« Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.» Quod ergo divisi sunt, ut jam diximus, ab ira vultus ejus evenit, cujus testamentum contaminaverunt, cujusque vultum semper et ubique praesentem reveriti non sunt, ut ille, qui dicit;« Quo ibo a Spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam?» Faciem istam, seu vultum nunc minime timent, sed posthac« videbunt, in quem transfixerunt,» videbunt iratum, quem nunc spernunt placidum, neque ullatenus abscondi poterunt ab ira vultus ejus, cum venerit dies irae, dies calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde, dies turbinis et tempestatis, a granis paleas omnino separantis, quia tunc maxime dividet eos, cum in ultima ventilatione manifeste apparens aliis dicet in serenitate vultus propitii:« Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, etc..» Sed aliis in ira vultus commoti dicet:« Ite, maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.»
61.53
Interim sane consulendum est illis, ne omnino secuti maneant, quasi de longe venientis iram non timeant. Veniet, veniet, et non tardabit, et cum tardare putatur, appropinquabit cor illius.« Dies» enim« ultionis in corde meo,» ait Dominus in alio propheta, et ideo cum dies ille appropinquat,« cor ejus appropinquat. Juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora,» et cum temporibus adesse festinantibus, festinanter appropinquabit cor illius, qui est ante saecula judicaturus omnia saecula.
61.54
Aliter: Hostes ejus, qui est ante saecula, divisi sunt ab ira vultus ejus, sed, dum illi per divisionem elongantur a Deo, illis impugnantibus Ecclesiam Dei clarescet veritas: et appropinquabit cor illius, dum secreta prius voluntas ejus fiet manifesta. Vel appropinquabit cor illius, amici videlicet, qui quasi cor secretorum ejus conscii sunt. Dum enim perversi ultimo examine divisi fuerint ab ira vultus ejus judicis, quem non amant: cor illius, id est amici appropinquantes ei cum ipso judicabunt nationes, et dominabuntur populis, eos durissime judicantes, quibus durus videtur sermo veritatis, quique suavissima sanctitatis documenta, in hymnis et carminibus exposita, detestantur, et fugiunt quasi toxicata jacula.
61.55
Nam revera per amicos Dei planissimis expositionibus molliti sunt sermones ejus super oleum, plus videlicet, quam oleum penetrantes interiora carnis et venarum usque ad ossa vel medullas, medicinali virtute sanando exterius et interius humanum corpus et animum. Et ipsi sunt jacula, vel quia duris duri videntur sermones Dei, cum sint suaves, vel certe, quia, licet molliti, non amittunt virtutem sui acuminis, de quo alibi dicitur:« Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent.» Item:« Sagittae potentis acutae.» Unde his ipsis Dei sermonibus quantumlibet suavibus et mollitis armantur Dei milites. Proinde si tibi parvulo, qui adhuc lacte nutriendus es, videtur durus esse sermo, quem aut non intelligis propter sui obscuritatem vel tui sensus tarditatem, aut horrescis lasciviae tuae adversantem in via, dum non audes concordare cum eo propter sui rigoris austeritatem et tuae infantiae fragilitatem, ne irascaris uberibus, quae meliora sunt vino, neque repellas Verbum Dei, sed
61.56
VERS. 23. Jacta in Dominum curam tuam, et ipse te enutriet. Jacta curam tuam in Dominum, non in alium. Jacta cogitatum tuum in Dominum trinum et unum, qui cum sit omnipotens, omnisapiens, omnibonus, potenter, sapienter et libenter subveniet tibi fluctuanti. Jacta navim tuae mentis in Dominum tanquam in tutissimum salutis portum. Nam si forte jactaveris in alium, senties illum tibi saxum naufragosum. Jacta in Dominum curam tuam, quam ipse libenter excipiet, et te in ipsa cura tua curabit, et enutriet, quoniam talis cura ei placet, cura vero saeculi consumit. Unde Salomon:« Sicut vermis ligno et tinea vestimento; ita viri tristitia nocet corde.» Quia ergo tua cura in hoc sollicita est, quomodo placeas Deo, non huic mundo; jacta eam in Deum, qui tibi mollire poterit super oleum, quo condiri solet cibus fortium, sermonem suum adhuc tibi durum, sed mox tibi in lac vertendum, si modo in Dominum jactabis curam tuam. Noli dicere, quod illi dixerunt, qui audito verbo Christi de comedenda carne ac bibendo sanguine ipsius abierunt retrorsum dicentes:« Durus est hic sermo, quis poterit eum audire?» Imitare tu Petrum pro se, suisque condiscipulis dicentem:« Domine verba vitae aeternae habes, et nos a te quo ibimus?» sic dixit; sic se in Dominum jactavit, cum verba veritatis necdum intellexit. Unde per verba lactantis gratiae nutritus est eo usque, ut ipsum delectaret cibus Dominicae carnis ac potus vivifici sanguinis ejus, in quibus est perfectorum solidus panis et calix inebrians, quam praeclarus. Hujusmodi convivio Petrus non sacramento tenus tantum communicavit, sed in illud corpus transeundo, quod comedit, membrum ejusdem corporis effectus, et jam vir perfectus lacte non eguit. Similiter et te Dominus enutriet, si exemplo Petri adhaerebis illi.
61.57
Aliter: Divisi sunt, id est absque dubio dividentur ab ira vultus ejus inimici Dei, qui contaminaverunt testamentum ejus. Et hoc fiet, quando appropinquabit cor illius, id est quando appropinquabit ei sanctorum coetus, qui secundum cor ejus cum ipso erit judicaturus. Attamen in hoc saeculo non erit plena divisio vel segregatio inter justum et injustum, inter veracem et mendacem, quoniam ipse mendax, qui testamentum Dei contaminat, artificio tanto componit verba sua, ut molliti sint sermones ejus super oleum per argumentosae adulationis fucum; sed tamen ab eis cavendum est, quia venenum latet sub oleo in sermonibus hujusmodi, et ipsi sunt jacula. Quibus omnino spretis, o tu, qui veritatem libenter accipis, et acceptam diligenter erogas in sermonibus tuis veridicis, nullo adulationis oleo conditis, jacta in Dominum curam tuam, ne confidas in tua virtute contra inimicos dolosos et impios te stare posse, sed quidquid virium, quidquid scientiae in te fuerit, Christo ascribe, quodque defuerit, ab ipso pete instanter, et ipse te enutriet pane vitae et intellectus, ita ut hostes veritatis non possint resistere Sapientiae et Spiritui, qui loquitur in te, sed avertantur retrorsum omnes, qui oderunt te, sentientes Dominum pugnare pro te. Unde et dicere compellentur:« Fugiamus Israelem; Dominus enim pugnat pro eo,» qui non dabit in aeternum fluctuationem justo. Etsi hic fluctuare interdum sinat justum secundum verba fluctuationis jam superius exposita, ubi dicitur ex persona justi: Timor et tremor venit super me, et contexerunt me tenebrae: tamen hanc fluctuationem justo non dabit in aeternum, quoniam de fluctibus undosi maris in ligno crucis perducet eum ad littus aeternae stabilitatis, ubi non timebit incidere in puteum abyssi super solidam promissionis terram stabilitus.
61.58
VERS. 24. Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus, qui contaminaverunt testamentum tuum, puteum aquarum viventium, corrumpendo veritatis doctrinam per verba falsa, opera prava. Ideo, Deus, deduces eos in puteum interitus, qui alias dicitur puteus abyssi, quia fundo caret sicut abyssus, et erit in eo sempiterna fluctuatio, quam studens cavere justus orat ad te, Domine, clamans:« Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.» In hunc puteum, Deus, deduces eos, qui nunc testamentum tuum, puteum aquarum viventium, veneno falsitatis contaminant, neque ab hoc militiae suae studio desistunt. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
61.59
Etiam in hac vita deduces eos in puteum interitus tradendo eos in reprobum sensum, et in desideria cordis sui pravi, et in multa pravitate nimis profundi ad similitudinem abyssi. Hic pravitatis abyssus abyssum damnationis invocat, ut qui profunde peccaverunt in mundo, profunde luant in inferno.
61.60
Hoc autem non diu differetur. Etenim viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Viri sanguinum, qui corpora sanctorum occidunt, ut Nero, et dolosi, qui animas interimunt corrumpendo mores bonos confabulationibus pessimis ut Antichristus, non dimidiabunt dies suos, id est non proficiunt in pejus quantum volunt, et quandiu putant. Vel dimidiarent dies suos in vita sua, si quos in malum disponunt, dividerent poenitendo.
61.61
Super hunc locum beatus Gregorius dicit:« Dies dimidiare est tempus vitae malae in voluptatibus ductum ad poenitentiae lamenta dividere, atque ad bonum usum partiendo reparare. Sed iniqui dies nequaquam dimidiant, quia perversam mentem nec in extremo tempore immutant. Quo contra bene Paulus admonet dicens:« Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.» Tempus quippe redimimus, quando anteactam vitam, quam lasciviendo perdidimus, flendo reparamus.» Sic Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, cum esset vir sanguinum, dimidiavit dies suos divinitus correptus, cum persecutorem sanctorum se fuisse poenituit in diebus praeteritis, talemque se deinceps exhibuit, qui persecutionem pro Christo maluisset cum sanctis ferre quam sanctis inferre. Nimirum devoravit hunc inimicum suum ignis exiens de ore Stephani pro suis lapidatoribus orantis, quorum Saulus erat praecipuus, quia testes beatum protomartyrem lapidantes, ut essent exserti, posuerunt vestimenta sua« secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus.» Verumtamen quia dies suos dimidiavit, nec minora tormenta pro Christo sustinuit, quam ipse christianis intulerat, non est praecipitatus in puteum interitus, imo et ante mortem raptus est usque ad tertium coelum, tandemque mortem victoriosa coronatus, quod concupierat, obtinuit. Vis scire, quid concupierit?« Cupio,» inquit,« dissolvi, et esse cum Christo.»
61.62
Unde autem huic viro sanguinum talis dimidiatio dierum suorum? Inde scilicet, quia licet fuerit vir sanguinum, tamen non fuit dolosus, qualiter fuit Judas mercator pessimus, qui per osculum adimplevit homicidium, et per pacem didicit facere bellum, sciens utique sanguinem justum esse, quem tradidit, sicut ipse postmodum sera et infructuosa poenitentia ductus confitebatur dicens:« Peccavi tradens sanguinem justum.» Raro, vel potius nunquam sic dolosi veraciter convertuntur. Non enim est illis commutatio, peccantibus industrioso et doloso nimiumque obstinato malae voluntatis arbitrio, non per ignorantiam sicut Saulus, sed per malitiam pertinacem sicut diabolus. Acquiescendum est ergo divino judicio, ut hujusmodi viri sanguinum et dolosi deducantur in puteum interitus, de quo puteo nullus ultra patebit illis exitus.
61.63
Et quidem in hac die sua, quae ad pacem sibi, vel in his diebus suis, hoc est recognoscendum quod sui dies dicuntur malis ad pacem affectati, quia non divina constitutio, sed propria hominis maligni perversitas facit hos dies malos, et hanc malitiam diei, de qua dicitur:« Sufficit diei malitia sua.» Pereat hic dies, in qua nati sumus, dies illa vertatur in tenebras, et alius dies sanctificatus illucescet nobis. Jam superius dixi, quia timor et tremor venit super me, et contexerunt me tenebrae, quia, Deo gratias, dies mei proprii coeperunt mihi tenebrescere ac displicere. Quos etiam dimidiare curavi et curo, quia doleo de praeteritis peccatis meis, et libenter caveo mihi a futuris a Deo Patre misericordiarum quaerens misericordiam et indulgentiam, quam dolosi non sperant: quin potius desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae caeterisque facinoribus.
61.64
Ego autem sperabo in te, Domine. Illi per desperationem deducentur in puteum interitus. Ego autem sperabo in te, Domine, ut de puteo aquarum viventium et in vitam aeternam salientium potatus et ego deducar in vitam aeternam per aquam salientem in vitam aeternam. Sicut enim ad fontem suum revertuntur omnia flumina, sic ista salutaris aqua saliens de vita aeterna non cessat saliendo currere, donec eo redeat, unde venit. Ideo saliens de vita aeterna in vitam aeternam non revertetur illuc vacua.« Verbum meum,» ait Dominus,« quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.» Ergo aqua saliens de vita aeterna in vitam aeternam, et verbum de ore Domini egrediens et eo rediens trahit secum sibi adhaerentes animas fideles. Libet hic in gratiarum actione recordari cujusdam visionis aquam de vita aeterna salientem repraesentatis. Frater quidam simplicis et innocentis vitae diu castigatus in sancta conversatione, visus est videre sibi coelum apertum. Et ecce globus igneus mirae magnitudinis auro candenti et liquescenti similis apparuit in coelo, et in circuitu ejus multitudo sanctorum claritate admirabili fulgentium. Et subito quasi unum de paradisi fluminibus ex ipso globo in terram coepit fluere tantae puritatis, ut auro liquido videretur consimilis. Hoc est, ut arbitror, quod prae manibus habemus quia, juxta sanctuarium sancti Michaelis, ubi scribere, atque in psalmis meditando sedere solemus, descendere visus est idem fluvius. Et quia fluminis impetus laetificat civitatem Dei, fateor miserante Deo me aliquoties laetificatum per hujus fluminis impetum compellentem me ascribendum. Unde jam post magnum diuturnae intercapedinis spatium, quo in urbe Roma commoratus, et in eundo ac redeundo multum fatigatus et aliis ecclesiasticis atque claustralibus occupationibus praepeditus diu a scribendo vacavi, nunc apostolica fretus benedictione reversus, iterum resumo calamum divinam rogans clementiam, ut voluntaria oris mei beneplacita faciat sibi, eademque sic me concedat scribere, quatenus in eis aqua illa solummodo sapiat, quae de vita aeterna in vitam aeternam sabens lectores benivolos eo, quo currit una secum pertrahat, ne aliquis illorum cadat in puteum interitus, qui paratus est diabolo et angelis ejus, atque Anti- Christo et sequacibus ejus.
61.65
Gloria Patri Deo, ad quem dirigitur hujus psalmi oratio et deprecatio, cum dicitur: Exaudi, Deus, orationem meam, etc. Gloria Filio, qui ad Patrem pro nobis orans contristatus est in passione, dicens:« Tristis est anima mea usque ad mortem( Matth. XXVI, 38).» Gloria Spiritui sancto, qui est illa columba, cujus pennas optat fidelis Psalmista, dicens: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Gloria uni ac trino Deo, qui non dabit in aeternum fluctuationem justo, sed subvenit illi potenter, sapienter et clementer. Ipsi laus et honor et victoria per infinita saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note