Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
De gloria et honore Filii hominis
Homi 1.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11475 Degleth
1.1
GERHOHI EPISTOLA AD HARTMANNUM EPISCOPUM BRIXIENSEM
1.1
Domino HARTMANNO venerabilis Ecclesiae Brixiensis antistiti, frater G. de Richersperge devotas orationes cum fideli obsequio.
1.2
Sicut promisi coram praesentia vestra, omnia praecipua scripta mea diligentissime pertractavi. Sed nihil, Deo gratias, inveni in eis quod recte intellectum sit contra fidem. Sane quae ambigue possent intelligi, ne sui obscuritate vel ambiguitate aliquem turbent, sicut in opusculo subjecto dilucidare studui, ut sobrios lectores non offendant. Si autem lectores ebrii, scholastico potius quam theologico vino ultra modum potati offenduntur in scriptis meis, ignoscendum est illis, nisi forte ita fuerint obstinati ut acquiescere nolint sanctorum Patrum testimoniis certis et apertis, quibus nostra scripta concordare in opusculo subjecto monstravimus. Quod proinde sermone agresti compegimus, ut simplicibus quoque lectoribus in promptu sit hic invenire thesaurum in agro styli agrestis absconditum, et facile inveniendum non his qui semper errant corde, quibus est oculus nequam, sed humilibus et benevolis lectoribus, quibus est oculus columbinus et simplex, totum corpus lucidum faciens.
1.3
Talem oculum sciens vestrum esse post dominum archiepiscopum, cui hoc primitus obtuli utpote ad illius personam dictatum, vobis quoque offero praesens opusculum legendum, vestrisque fidelibus ostendendum, atque mihi per latorem praesentium remittendum. Credo autem vobis non solum esse oculos columbae deargentatae, quibus alatus possitis ita volare, ut non teneamini aranearum telis, licet subtiliter contextis, attamen ita fragilibus, ut nonnisi muscas aut culices tenere valeant. Nimirum talia sunt scholasticae subtilitatis argumenta, quibus homini assumpto in Deum nimis derogatur, dum negatur aeque Altissimus ut Deus Pater ejus. Cum Deus assumens et homo assumptus, non duo sint Altissimi sed unus Altissimus, in assumpta natura, aeternaliter gloriosus, et in assumpta summa gloria et summa potentia usque ad summum sublimatus.
1.4
Hanc fidem vobis, charissime Pater, esse non dubito. Sed ne aliam fidem docentibus moveamini, mitto vobis in opusculo praesenti multas auctoritates consonantes nostrae fidei, quas rogo dignemini attendere, mihique breviter quid vobis videatur significare.

Intertext edge

Open linked passage

Note