Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
Epistola ad Bernardum abbatem de simonia
Simo 1.12
Choose a text
More by Gerhohus Reicherspergensis
—
11476 Epadbea2
1.1
Epistola ad Bernardum abbatem de simonia
1.1
..................................................... Pharao et tota Aegyptus, id est omnis hic mundus in maligno positus, quia necdum apparet quod sacramentis et signis licet omnino similibus, non ubique cooperatur invisibilis Dei digitus, qui a multis asseritur inesse omnibus sacramentis, tam extra quam intra celebratis. Quod tamen vos, Deo gratias, non conamini astruere, sed inter diversas et adversas mundi partes, ita vos medium soletis exhibere, ut neque affirmantes neque infirmantes praenotatum sensum adjuvetis: ob hoc forsan, quia vos cum Elia declinando insidias Jezabelis, in spelunca silentii super hac quaestione vultis latere, captata vobis ac vestris quadam securitate, quam non possetis habere, si quemadmodum de peccato et de justitia mundum arguitis, ita quoque de judicio eum velletis arguere, astruendo scilicet quod princeps hujus mundi non solum in seipso, sed etiam in quibusdam membris suis jam judicatus est. Quod cum ita vel sit, vel vobis esse videatur, gaudemus quidem de vestra securitate, gaudemus vobis omnes homines esse amicos, etiam ipsos Christianae religionis inimicos, dummodo vos constet eorum pravitatibus inimicari et adversari, quantumlibet sentiatis vos ab eis amari. Sed multum per omnem modum illi nos exhilarant, qui cum Elia non solum latitare, sed et cum eodem solent in hoc se manifestare, ut sacrificia falsorum prophetarum annihilent, et eosdem spiritus gladio jugulent. Quid autem de illis dicam, qui nunquam latitant cum Elia, sed semper in urbibus morantur cum Isaia, Zacharia, Jeremia, caeterisque prophetis, qui nullos vel paucos habuere discipulos: et tamen eos in faciem resistentes iniquis hominibus hoc solum reddit coram Deo gloriosos, quod ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt?
1.2
Imitatores talium sitiens anima mea nusquam dulcius reficitur, quam cum praesides apostolicae sedis intuetur. Per hos enim contritus est Simon Magus, per hos a sacri altaris ministerio repelluntur greges sodalium, scilicet vel cum Nicolao, Ebione, et Paulo Samosateno fornicantium, vel cum ipso Simone Mago et Juda mercatore pessimo in domo Dei negotiantium. Ut enim de caeteris nunc taceam, in quibus princeps mundi hujus jam judicatus est, quis impium Simonem cum suis sequacibus toties damnatum denuo censeat vocandum in judicium tanquam adhuc judicandum, cum in eo princeps hujus mundi jam ita sit judicatus, ut de illius toleratoribus Victori episcopo scribens dicat sanctus Gregorius:« Quisquis ad hoc facinus, videlicet Simoniacae aut Neophytorum haereseos, emendandum officii sui consideratione vehementer non arserit, cum illo se non dubitet habere portionem, a quo prius hoc piaculare flagitium sumpsit exordium.» Sane hoc notari cupimus, quod non in causis dubiis vel personis ignoratis dicimus hujus mundi principem damnatum, cum talium personarum tales causae divinum extremi examinis exspectent judicium. Sed in his tantum causis vel personis dicimus mundi hujus principem damnatum, de quibus evidenter a sede apostolica invenimus judicatum. Haec enim sedes cautis utendo circumscriptionibus, non perdit justum cum impio: unde ab illius praesulibus non alii cum Nicolao et Simone Mago judicantur, vel Nicolaitae aut Simoniaci haeretici nominantur, nisi qui in erroris sui secta indurati synodalibus sanctorum Patrum diffinitionibus et decretalibus eorum statutis et manifeste inobedientes, apostatarumque pertinacia eis recalcitrantes, studio et voluntate refragantur. In tales dudum data est anathematis sententia, eorumque penitus interdicta sunt officia, quamvis in convictu, salutatione, ac caeteris hujusmodi eis communicare permittatur( in) ecclesia, quia, si etiam in talibus interdicerentur, oportuerat nos exire de hoc mundo Nicolaitis et Simoniacis pleno. Quis enim clericos conductitios eorumque conductores dubitet esse Simoniacos et haereticos negotiatores? Quis altaris ministros fornicantes et interdicta sibi officia usurpantes, talemque praesumptionem contra sedis apostolicae doctrinam pertinaciter defendentes dubitet haereticos, utpote a Romana Ecclesia discordes eique rebelles? Verum, quia tales incestuosos et praesumptuosos difficile nimis est examinare, quid videlicet sint hujus praesumptionis et inobedientiae, quam in interdictis officiis committunt, pertinaces defensores, et ob hoc haeretici nominandi ac publice vitandi, maxime si eos vitandos docent proprii sui episcopi, et qui non publice sint vitandi sed caute declinandi: maxime quia vel non defendunt aut docent faciendum quod faciunt; vel quia eos, licet a Romana sede interdictos, proprii episcopi adhuc sufferunt; rectius fortasse hujusmodi homines inter pravos et interdictos catholicos, quam inter exclusos haereticos computamus. Quamvis anno Dominicae Incarnationis millesimo quinquagesimo nono celebrata synodo, praesidente papa Nicolao II, idem papa inveniatur eos cum assensu totius concilii Nicolaitas nominasse, perversitatemque ipsorum haeresim appellasse. Cum itaque auctoritate hujus Romani pontificis et concilii sub eo celebrati, possimus praenotatos incestuosos et praesumptuosos proscribere inter caeteros haereticos: tamen quia, ut dixi, vix possunt examinari, contenti sumus eos pravos et interdictos catholicos nominari: ut nemo Romanae sedi obediens audiat eorum officia terribiliter ab eadem sede interdicta:« Quia, ut ait Gregorius VII, peccatum ariolandi incurrit quisquis dum Christianum se asserit, sedi apostolicae obedire contemnit.» Sed hanc obedientiam facile possunt observare qui habent episcopos per omnia obedientes apostolicae sedi, vitando scilicet, et vitandos docendo quorum illa sedes officia prohibet audiri: ubi vero episcopi similes angelo Thyatirae nolunt mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, de suis terminis expellere; sed permittunt eam interdicta sacrificia edere, pariterque fornicari, ac servos Dei seducere, ibi oportet veros catholicos aut persecutionem pati ab ista Jezabele, aut fugere sicut antiquam Jezabelem fugit Elias, aut ita suam cautelam et Romanae sedis obedientiam occultare sub ista Jozabele, sicut quondam septem millia virorum ante Baal genu non incurvantium suam cautelam occultabant regnante Jezabele.
1.3
Haec de incestuosis clericis dicta sufficiunt. Si quis vero in lepra Simoniae ita notabilem et insignem se reddiderit, ut ex felle amaritudinis et obligatione impietatis agnosci possit, hunc non dubito ut haereticum et hostem Ecclesiae cavendum: ut pote in ipso Simone Mago a beato Petro multisque successoribus ejus proscriptum et damnatum, quoniam, teste Gelasio papa, cum quilibet cujuscunque perversitatis auctores ad doctores anathemati addicerentur, omnes eorum complices et sectatores pariter sunt anathematizati et gladio spiritus amputati, atque antequam nascerentur praedamnati, sicut Chanaan filius Cham maledictus est ante quam natus, dicente Noe: Maledictus Chanaan servus serrorum erit fratribus suis. Quare in impio patris derisore Cham adhuc non natus maledictus est filius ejus Chanaan, nisi quia in damnato quolibet haeresiarcha intelligi debet omnis posteritas ejus maledicta? Lege, si vacat, epistolam Gelasii papae ad Euphemium, et invenies uniuscujusque semel damnatae pravitatis non solum auctores, sed et successores et successorum communicatores pari modo vitandos. Dicit enim inter caetera ipse beatus papa Gelasius in ipsa epistola:« Si aliquis recte sapiens de fide catholica communicet haereticis vel successoribus eorum, non est fas eum inter catholicorum altaria nominare.» Idem orientalibus episcopis:« Omnes complices, sectatores, communicatores damnatae semel pravitatis pari censentur.» Item omnibus episcopis Dardaniae:« Patres nostri auctore cujuslibet erroris pariter cum errore damnato, sufficere judicaverunt, ut quisquis aliquando hujus erroris communicator existeret, principali ejus sententia damnatus esset, quando manifeste qualibet vel professione sua vel communione posset agnosci.» Et post pauca:« Forma fidei communionisque catholicae Nicaeno prolata concilio Arianos omnes, vel quisquis in hanc pestem sive consensu, sive communione deciderit, sine retractatione excludit.» Idem in sequentibus:« Ipse error, qui semel est cum suo errore damnatus in participe quolibet pravae communionis effectu et exsecrationem gestat et poenam.»
1.4
Nonne per hunc Romanum pontificem talia dicentem Spiritus Veritatis arguit mundum de judicio, nimirum ostendens quod princeps hujus mundi jam judicatus est, non solum in ipsis haeresium damnatarum auctoribus, sed et in omnibus eorum sectatoribus, successoribus, communicatoribus? Hoc principis hujus mundi judicium jam factum bene prospexit Romana diligentia, docens conductitios clericos in nullis ecclesiis tolerandos, utpote in impio Balaam primo conductitio damnatos, et sub ejusdem Balaam detestando nomine in Apocalypsi Joannis apostoli, et in Epistola Petri apostoli, ac Judae notatos, imo et in Simone Mago multoties anathematizatos. Tales enim conductitios eorumque conductores, vel praebendarum seu ecclesiarum publicos venditores et emptores recte Simoniacos haereticos nominamus: etiamsi semel damnatam, imo multoties praecisam non defendant negotiationem, quomodo eam Simon Magus non defendit: qui, licet esset in felle amaritudinis et obligatione iniquitatis, tamen dixit apostolis: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quae dixistis. Quanquam ergo ad judicium sint vocandi qui de Simonia pulsati, neque Simoniacae actionis, neque Simoniacae pactionis lepra sunt manifeste maculati, ut habeant locum defensionis qui adhuc habent vocem negationis; illi tamen clerici conductitii eorumque conductores tam manifesti sunt in domo Dei negotiatores, ut non solum actio, sed etiam pactio Simoniaca ita sit in his manifesta, quatenus debeat pro certo constare, illos jamdudum cum Simone et in Simone Mago damnatos, neque sortem ullam eis in sacerdotio Christi esse, dicente ad Simonem Magum Simone Petro: Non est tibi pars, neque sors in sermone isto, cor enim tuum non est rectum coram Deo. Similis enim causa simili subjacet sententiae. Nunquid enim Petrus Magum illum damnans non eamdem causam expressit, quam nunc inter conductitios et conductores esse nemo est qui negare possit? Cor enim, inquit, tuum non est rectum coram Deo. Sic et nunc si quaerant cunductitii quare a Petri vicario sint proscripti, dictum sibi putent quod Simoni Mago dictum est: Cor enim vestrum non est rectum coram Deo; in quo non est rectum? videlicet quia donum Dei existimastis pecunia possideri.
1.5
Libet, admota Scripturarum lucerna propius, demonstrante ipso lumine quod illuminat omnem hominem, intueri quare prae omnibus haereticis acrius damnati sunt Simoniaci. Quia cum omnes haeresiarchae pravitatem suam pertinaciter defendentes legantur damnati, in solum Simonem Magum etiam pro venia rogantem deprompta est maledictio, non quia donum Dei pecunia possederit, sed quia hoc posse fieri existimavit, quod est istud donum tam impretiabile, ut haereticus et damnationis et perditionis filius judicetur, quisquis illud existimat pretio possideri vel obtineri posse, ut ille filius perditionis, cui dictum est a Petro: Pecunia tua tecum sit in perditione. Non sic, non ita vehementer damnatus est ille alter filius perditionis venditor Christi, ut una cum ipso perderetur pretium sanguinis Christi. Nam ipso quidem pessimo mercatore perdito, magna utilitas provisa est de ipso sanguinis pretio, dum secundum auctoritatem propheticae Scripturae comparatus est inde ager figuli in sepulturam peregrinorum. Simoni vero dicitur: Pecunia tua tecum sit in perditione, ut hinc liquido animadvertere possimus scelere Judae scelus Simonis majus esse. Nam Judas quidam vendidit Christum, quem utpote mortalem non intellexit esse ipsum Deum, Deo Patri coaeternum: quod hinc facile perpendimus, quia ipsa nocte qua Christus tradebatur, discipulos ita increpatos legimus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Si hoc bonis discipulis dici potuit, quanto magis illi, quem ne Christum Deum agnosceret, avaritia quae sapientium quoque oculos excaecat, obcaecavit? In recompensationem namque, ut sibi videbatur perditi unguenti, quod ipse dixerat trecentis denariis potuisse venundari, stimulante avaritia contentus est hujus pretii, id est trecentorum denariorum decimam Christo vendito acquirere, hoc est trigenta denarios, qui sunt trecentorum denariorum decimatio. Quam caecus venditor qui pro tam vili pretio vendidit illum, cujus in Canticis canticorum legitur: Caput est aurum optimum, et manus tornatiles aureae plenae hyacinthis, longe pretiosiores triginta argenteis, imo qui est illa Sapientia de qua dicitur: Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari! Attamen quemadmodum dicitur hujus mundi principibus, quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent, ita de isto dici potest quia, si aureum caput, manus aureas et caetera in eo desiderabilia mortalitate carnis obtecta perspexisset, nunquam Dominum gloriae tam vili vendidisset. Neque tamen per ea quae dicimus Judas mercator pessimus excusatur, qui, etsi aliud nihil de Christo scire potuit, nisi quod homo innocens et bonorum operum factor exstitit, hunc talem pro triginta denariis vendendo ad mortem, digne ac merito haereditavit a Psalmista in illum praedictatas triginta maledictiones, quarum prima est: Constitue super eum peccatorem; ultima: Operiantur sicut diploide confusione sua. Verumtamen tam iste Judas, quam etiam cuncti haeretici, qui peccaverunt in personam Filii, tolerabilius peccasse judicantur his qui peccaverunt in personam Spiritus sancti. Verbi gratia tolerabilius peccavit Arius in sua blasphemia dicendo creaturam esse Filium, quam impius Macedonius dicendo creaturam esse Spiritum sanctum. Ut enim Arius Christum creaturam diceret, ipsius Christi verbis de se secundum humanitatem prolatis, et ab ipso Ario non recte intellectis, primo induci potuit; verbi gratia cum dicit Christus quia Pater major me est; sed ubi trecentorum octo et decem Patrum sententiam consonam de Patris et Filii consubstantialitate in uno Spiritu prolatam et indubitata sancti Spiritus auctoritate corroboratam pertinaciter oppugnans, indignum se vitae aeternae judicavit, non solummodo in Filium, sed in Spiritum quoque sanctum Arius ipse peccavit. Est enim indubitata sancti Spiritus auctoritas, unanimis Patrum orthodoxorum in aliqua sententia id ipsum dicentium, id ipsum sapientium censura, quam si quis contemnens dissono spiritu sic agitur, ut ex dispersione ad congregationem quam Spiritus sanctus operatur nunquam redeat; ipse, beato Augustino teste, verbum dicit contra Spiritum sanctum, neque in hoc saeculo, neque in futuro remittendum. Sic sic Arius vel alius quilibet haeresiarcha, seu etiam schismatis inveterati defensor aliquis, dum nimis amando suam sententiam vel invidendo melius dicentibus, factus est pertinax et obstinatus, post initia suorum errorum, quibus fortasse non peccabatur in Spiritum sanctum, erroribus ipsis augmentum capientibus incidit in sancti Spiritus blasphemiam, neque in hoc, neque in futuro saeculo remittendam. Simon vero Magus vel alius quilibet Simoniacus in ipsa Simoniacae negotiationis inceptione, qua donum Dei existimatur pecunia possideri, convincitur esse blasphemator Spiritus sancti. Nam quod Spiritus sanctus donum Dei dicatur et sit, ita est evidens, ut probatione non egeat; unde illud quod mulieri Samaritanae Christus dixit: Si scires donum Dei, et quis est qui loquitur tecum, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. Ita invenimus a magnis doctoribus expositum, ut donum Dei de quo Christus ait, non aliud intelligamus quam Spiritum sanctum. Quod cum ita sit, quisquis donum Dei existimat pecunia possideri, ipse Spiritum sanctum qui aeque ut Pater et Filius est Creator omnium, redigit sub pretium utique a sancto Spiritu creatore creatum. Cum ergo Creatorem creaturae vili aut confert aut supponit, longe deterius Ario delinquit, quoniam ille Filium Dei asseruit quidem esse creaturam, sed tamen excellentissimam, cui nec angelicam dignitatem concessit aequiparandam. Simoniacus autem donum Dei, hoc est Spiritum sanctum, credens et existimans quasi rem propriam posse ab homine pecunia emi, cum omne quod quasi proprium possidetur ab homine sit vilius et inferius homine, Spiritum sanctum qui donum Dei est, imo qui Deus est, supponit homini, et coaequat pretio gratiam impretiabilem, comparatque rem incomparabilem, si ad creaturas universas attendimus, quibus omnibus appretiari vel comparari non potest creator Spiritus, quemadmodum nec Pater, nec Filius, quorum amborum est iste unus Spiritus, aeque liber ut Pater et Filius: imo cum Filius, forma servi accepta, per annos triginta fuerit servus, etiam servientibus sibi angelis paulominus minoratus, Spiritus sanctus tantae est libertatis, ut etiam servos quos repleverit liberos faciat; unde est illud Apostoli: Ubi est Spiritus Domini, ibi libertas. Item: Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. Jugum quippe legis iram operantis, jugumque peccati graviter onerantis, per solum hunc Spiritum advenientem aufertur, juxta illud Isaiae dictum: Computrescet jugum a facie olei. Nonne itaque magnum et nefandum sacrilegium homo committit, cum hunc solum Spiritum omnino liberum ac totius angelicae vel humanae libertatis aut liberationis effectorem vendit vel emit, quasi mancipium proprium? Imo cum hoc facere non possit, existimat se illum posse aut emere aut vendere, qui non venit ad homines ulla emptione, sed potius tanquam liber solummodo ubi vult spirat, et sua donativa dividit singulis prout vult, non prout emitur pretio, non prout exigit ambitio, sed, ut dixi, prout vult? Peccavit quidem in hunc Spiritum sanctum impius Macedonius, asserendo quod ipse esset Patris ac Filii servus, omnibus tamen angelis praeferendus; multo amplius peccat Simoniacus, existimans quod liberrimus hic Spiritus, quasi mancipium proprium suum possit ab ipso vendi. Qui autem hunc emere nititur, et pretium perdit, et appretiatum non acquirit, sed tota lepra venditoris miro modo cum ab ipso non recedat, ad emptorem commigrat, ut tam emptor quam venditor inter illius membra pereat, qui extollitur super omne quod dicitur Deus. Nam Simoniacus venditor et emptor extollitur supra Spiritum sanctum, qui dicitur et est cum Patre et Filio unus et summus Deus, in qua excellentia quoniam Spiritus sanctus vili creaturae supponitur, ut praemonstratum est, eidem Spiritui sancto sua divinitas denegatur: quod aptissimum scelus et blasphemia in Spiritum sanctum esse comprobatur; et est nequius hoc scelus scelere Macedonii, et eorum qui cum ipso blasphemabant Spiritum sanctum, dicentes eum Patris et Filii servum; quod ne videamur de corde nostro prophetare, Patrum non paucorum testimonium subnectere libet, quorum tam auctoritas quam numerositas fidelem et non contentiosum auditorem potest movere, quaeque dicimus persuadere.
1.6
Septima synodus universalis habita a quinque patriarchis cum trecentis quinquagintaque Patribus in epistola quam Adriano papae direxit, haec inter caetera dixit:« Eos qui per pecuniam manus imposuerunt, vel imponunt, Petrus divinus apostolus, cujus cathedram sortita est sanctitas vestra, tanquam Simonem Magum deponit. Tolerabilior est enim Macedonii et eorum qui circa ipsum sunt sancti Spiritus impugnatorum impia haeresis. Illi enim creaturam et servum Dei Patris et Filii Spiritum sanctum delirando fatentur. Isti suum eumdem Spiritum sanctum efficiunt servum. Omnis enim dominus quod habet si vult vendit, sive servum, sive aliquid eorum quae possidet. Similiter et qui emit, dominus volens esse ejus quod emerit, per pretium pecuniae illud acquirit: ita et qui hanc iniquam actionem operantur, detrahunt Spiritui sancto aequaliter peccantes, his qui blasphemaverunt dicentes in Beelzebub ejicere Christum daemonia: et procul dubio non est gratia Spiritus sancti in eis, id est sacerdotii sanctitas: ait enim Petrus Simoni: Non est tibi pars, neque sors in sermone isto. Nam et vicesimus et octavus canon apostolorum, et Actus eorum, tertius et quartus liber Regnorum alienum omnino a sacerdotio pronuntiant cum, qui aliqua dederit, vel acceperit pecuniam in aliquo tempore, sive ante manus impositionem, sive post impositionem. Accipere enim est quandocunque accipere.» Item ex ultima epistola ejusdem synodi:« Qui per pecuniam quemque consecrat, vel consecratus est, alienus est a sacerdotio, sicut omnes Ecclesiae scimus alumni ex canonicis disciplinis eruditi.» Quem non moveat tantorum Patrum in una synodo residentium auctoritas consona, idem praedicantium quod praedicat etiam parvitas nostra? Cui si quis aestimat facile contradicendum, restat ut annihilet auctoritates tot Patrum nobis consonantium, atque una nobiscum affirmantium quod Simoniacus in sua haeresi vincat Macedonium haereticum.
1.7
Sed quia de manus impositione multi concedunt, quod si per pecuniam tribuatur, dans et accipiens haereticus efficiatur: de caeteris vero rebus ecclesiasticis non idem concedunt. Audiant illud ex epistola Paschalis papae Mediolanensibus directa.« Si quis objecerit non consecrationes sed res ipsas quae ex consecratione proveniunt vendi, videtur quidem aliquid dicere, nihil autem penitus sapere.» Nam cum corporalis ecclesiae episcopus vel abbas aut tale aliquid sine rebus corporalibus et exterioribus in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore temporaliter vivit: quisquis eorum alterum vendit, sine quo alterum habere non provenit, neutrum non venditum derelinquit. Quam tamen objectionem sacer Chalcedonensis canon penitus exterminat, cum procuratorem vel defensorem Ecclesiae vel quemquam regulae subjectum adeo per pecunias ordinari prohibeat, ut interventores quoque tanti sceleris anathematis mucrone succidat. Quid plura? Si anathematizati et excommunicati, et ut vere haeretici, Simoniaci et neophyti ab Ecclesia sunt separati, quis non videat quod hujusmodi sacerdotum missae et orationes Deum ad iracundiam super populum provocent, quem talibus placari credebamus? Scriptum est enim:« Veri sacrificii locus extra Ecclesiam non est.» Et item: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita. Quoniam ergo tales episcopos, vel abbates, vel reliquos clericos non devitamus, si eorum missas audimus, vel cum eis oramus, cum illis excommunicationem subimus. Quos quidem sacerdotes esse saltem credere omnino errare est, cum Petrus Simoni dicat: Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecunia possideri, ut cum existimasti dicitur, non pro eo quod fecerit, sed quod se facere credidit condemnatur, cum minus sit existimare, quam credere. In hoc ergo quod subjungitur: Non est tibi pars neque sors in sermone isto, patenter ostenditur quod nihil sacrae ordinationis in hac promotione percipitur.
1.8
Audent adhuc aliqui post istas aliasque fortissimas auctoritates conductitios ab haeresi defendere, dicentes ea quae de Simoniacis dicta sunt non ad eos pertinere, pro eo quod conductiones, de quibus agimus, non videntur nominatim in praedictis auctoritatibus expressae. Hi audiant illud ex concilio Clementis papae:« Jussum est antiquitus, et nos sub anathemate in perpetuum interdicimus de haeresi Simoniaca, quae crevit inepta, de qua sancta decrevit synodus, nullum aut ecclesiarum consecrationem, aut archipresbyteratum, aut commenmendationes altarium, aut traditiones ecclesiarum, aut abbatias aut praeposituras vendere; quique conduxerit aut vendiderit, aut emerit, anathema sit. Amen. Et responderunt omnes tertio: Fiat, fiat.» Audiant illud conductitii, ne novum putent quod conductiones nihilominus quam emptiones aut venditiones ecclesiasticarum rerum dicimus pertinere ad anathematizatum Simoniae mercimonium.
1.9
Item sunt qui conductitios ac caeteros hujusmodi mercatores per hoc nitantur defendere, a Simoniaca haeresi, quod peccant cupiditate potius lucri, quam seducendi studio stimulati; quasi perversa eorum cupiditas minuat ac non potius augeat malum quod agunt, qui maxime per ipsam cupiditatem accusabiles fiunt. Neque enim Giezi ideo potuit a se lepram amovere Naaman Syri, quod peccaverat magis cupiditate vestium et argenti, quam studio quemquam seducendi. Talibus manifeste obviat Urbanus papa secundus, ita dicens:« Quicunque res ecclesiasticas non ad hoc ad quod institutae sunt, sed ad propria lucra munere linguae vel indebiti obsequii vel pecunia largitur vel adipiscitur, Simoniacus est: cum principalis intentio Simonis fuerit sola pecunia, et avaritia, id est idololatria, ut ait Apostolus: Et avaritia quae est idolorum servitus.
1.10
Huic Romani pontificis auctoritati quidam faciunt ineptam oppositionem. Dicunt enim:« Si rerum ecclesiasticarum per munus linguae, obsequii indebiti, perque munus pecuniae facta largitio vel adeptio est Simonia; jam Simoniacis plena est omnis terra, quoniam et villicis caeterisque colonis necnon militibus laicis donantur interdum ecclesiastica, interveniente linguae, obsequii ac muneris mercimonio.» Qui haec dicunt, non satis inter sacrilegium et Simoniam distinguunt. Nam cum beneficium et officium ecclesiasticum ita sint juncta, quemadmodum corpus et anima, quisquis eorum alterum ita comparat, ut alterum sine altero non proveniat, ipse utique in Spiritum sanctum peccat, sine quo nullum ecclesiasticum officium posse rite administrari constat. Officia ecclesiastica sunt quorum ista sunt nomina, episcopatus, presbyteratus, diaconatus, praepositura, abbatia, clericatus, et si qua sunt hujusmodi, quae sine dono Spiritus sancti non possunt rite administrari. Ut igitur de uno agamus, de solo episcopatu proponamus posse fieri, ut aliquis episcopales facultates per munus obtineat, villasque ac caetera bona episcopali administrationi debita sic possideat, ut omnino episcopus nec esse, nec dici concupiscat, quod a nonnullis tyrannorum sociis factum constat; nunquid hunc talem judicabimus esse Simoniacum. quia nullatenus existimat vel hoc de se cupit existimari quod donum Dei possideat? Imo si congrua rebus nomina ponimus, non Simoniacum, sed sacrilegum hunc talem dicimus, quia tollendo sacrum de sacro, ecclesiastica, quantum in se est, facit saecularia, et non ecclesiastica existere. Istud sacrilegium laicis est imputandum, qui res ecclesiasticis administrationibus debitas possident per saeculare obsequium talibus rebus indebitum. De hoc sacrilegio notantur laici decimarum possessores, et episcopi earumdem decimarum ultronei concessores, juxta illud beati Urbani papae et martyris:« Ipsae vero res singularum parochiarum in ditione episcoporum, qui locum tenent apostolorum, erant et sunt usque adhuc, et futuris semper erunt temporibus, ex quibus episcopi et fideles dispensatores eorum communem vitam degere volentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerunt, ut nemo in eis egens inveniatur. Ipsae enim res fidelium oblationes appellantur, quia Domino offeruntur. Non ergo debent in alios usus quam ecclesiasticos et praedictorum Christianorum fratrum vel indigentium converti, quia vota sunt fidelium et pretia peccatorum, atque ad praedictum opus explendum Domino traditae. Si quis autem, quod absit! secus egerit, videat ne damnationem Ananiae et Saphirae percipiat, et reus sacrilegii efficiatur, sicut illi fuerunt qui pretia praedictarum rerum fraudabant. De quibus in praedictis apostolorum legitur Actibus: Vir autem nomine Ananias, etc., usque factus est timor magnus in omnes qui audierunt haec. Haec, fratres, valde cavenda sunt et timenda, quia res Ecclesiae non quasi propriae, sed ut communes et Domino oblatae cum summo timore non in alios quam praefatos usus sunt fideliter dispensandae, ne sacrilegii reatum incurrant qui eas inde abstrahunt, ubi traditae sunt, et, quod pejus est, anathema fiant, etsi non corpore, ut Ananias et Saphira fecerunt, qui mortui ceciderunt, anima tamen quae potior est corpore mortua et alienata a consortio fidelium cadant, et in profundum barathri labantur.» Hucusque verbis Urbani primi sufficiat nobis exagerasse crimen sacrilegii, quod in distractione rerum ecclesiasticarum committunt episcopi, qui nequaquam in illicita decimarum concessione quam laicis faciunt, Simoniam committunt, quia cum illis decimis nullam spiritualem administrationem illis injungunt, sed manifestum sacrilegium, ut satis arbitramur superius demonstratum, quia videlicet rem ecclesiasticam, quantum in ipsis est, faciunt non ecclesiasticam. Urbanus autem secundus de talibus egit:« Qui dant vel possident res ecclesiasticas, ut ecclesiasticas, id est officio vel ministerio spirituali, quemadmodum corpus animae, conjunctas, quas dum vel habent, vel aliis largiuntur, una scilicet cum spiritali ministerio sub Simonis intentione, quae fuit avaritia sive cupiditas lucri, vere comprobantur esse Simoniaci, quia donum Dei quod in sancto ministerio est, existimant pecunia possideri, et contumeliam faciunt sancto Spiritui, quem sic existimant posse obtineri.» Nam, ut praemissa superius papae Paschalis auctoritas ostendit, quicunque de rebus pariter conjunctis alteram vendit, alteram invenditam non relinquit, scelus istud quisquis occulte committit, reus est judicio, videlicet judicio divino. Qui autem quasi dicens Racha, manifestum et indubitatum in se hujus sceleris dederit signum, reus est non solum judicio divino, sed etiam humano concilio, quoniam subjacere dignoscitur his quae contra Simoniacos prolata sunt in quolibet sanctorum Patrum concilio. Si autem a quolibet sane redarguitur, redarguenti se dicit Fatue, reus erit gehennae ignis, et est omnino illis consimilis, qui Christo arguenti se dixerunt: Daemonium habes.
1.11
Nunc igitur illis divino judicio servatis, qui rei sunt judicio, quoniam scelus eorum est in occulto, agamus de illis qui sunt rei concilio, quia Simonia eorum est in aperto, ut manifesti venditores et emptores ecclesiarum, praebendarum, aliarumque rerum ecclesiasticarum ut ecclesiasticarum. Quibus cogimur connumerare conductitios clericos eorumque conductores, quoniam et illi committunt non occultam, sed apertam Simoniam, dum et conductitii vendunt, et conductores emunt missam vel administrationem in Spiritu sancto agendam: hos tanquam reos concilio primum percutimus, vel potius percussos demonstramus in Chalcedonensi concilio, ubi de talibus clericis vagis, et ad nullum titulum certum ordinatis, ab omni concilio statutum est et definitum, eos nusquam posse ministrare ad ordinantis injuriam. Huic sancto et magno concilio consonans Leo Magnus:« Vana est, inquit, habenda consecratio, quae nec loco fundata est, nec auctoritate munita.» Sanctus papa Gregorius idem concilium cum caeteris principalibus conciliis approbans in sua synodica dicit:« Sicut sancti Evangelii quatuor libros, sic quatuor concilia suscipere ac venerari me fateor, Nicaenum scilicet, in quo perversum Arii dogma destruitur; Constantinopolitanum quoque, in quo error Eunomii et Macedonii convincitur; Ephesinum etiam primum, in quo Nestorii impietas judicatur; Chalcedonense vero, in quo Eutychetis Dioscorique pravitas reprobatur, tota devotione amplector; integerrima approbatione custodio, quia in his velut in quadrato, sanctae fidei structura consurgit, et cujuslibet vitae et actionis existat, quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse videatur, extra aedificium jacet. Cunctas vero personas quas praefata veneranda concilia respuunt respuo, quas venerantur amplector, quia, dum universali consensu sunt constituta, se et non illa destruit quisquis praesumit; aut solvere quos ligant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit.» Et nos ergo sancto Gregorio consona sentientes, clericos vagos ad nullum certum titulum ordinatos, passim vagantes, et venale officium suum circumferentes in Chalcedonensi concilio abjectos abjecimus, ne vel a sancto Gregorio dictum anathema incurramus, vel extra aedificium juxta illius censuram jaceamus.
1.12
Objiciunt quidam hujusmodi vagos clericos, cum ordinarentur, quibusdam titulis fuisse assignatos, quibus tamen nec ipsi erant regulariter alligati; sed cum ordinarentur, sunt ad illos titulos nominati, quia non erant illis titulis seu ecclesiis vel praelati vel earum praelatis canonice aut monastice alligati; sed tantum sunt nominetenus attitulati. Quorum consecrationem nos talem censemus, qualis esset consecratio episcopi, qui ad aliquam episcopalem sedem consecraretur, ad quam non fuisset electus, et in qua nunquam reciperetur: sed illo neglecto et rejecto, sedes illa per alium regulariter electum et consecratum regeretur, nec ei locus ullius episcopandi vel illic vel alius concederetur, qui tamen si alicubi regulariter alligarentur, ita ut aut canonici aut monachi efficerentur, posset eis certo in loco fundatis impendi aliquod subsidium pietatis. Nunc autem quia nusquam regulariter aut legitime stabiliti hac et illac vagantur, circumferendo venalia officia sua, quae nusquam celebrant, nisi sub conventione Simoniaca, proferenda sunt contra eos alia capitula, quibus eorum demonstrentur officia penitus esse vacua et irrita, tam pro eo quod sine titulo sunt ordinati, quam pro eo quod manifesti sunt Simoniaci. Placentinum concilium praesidente Urbano papa celebratum dicit:« Sanctorum canonum statutis consona sentientes, decernimus ut sine titulo facta ordinatio irrita habeatur.» In eadem synodo contra Simoniacos ita dictum est:« Ea quae a sanctis Patribus de Simoniacis statuta sunt nos quoque sancti Spiritus judicio et apostolica auctoritate firmamus. Quidquid igitur in sacris ordinibus vel in ecclesiasticis rebus, data vel promissa pecunia, obsequio aut lingua, acquisitum est, nos irritum esse et nullas vires unquam obtinere censemus. Si qui tamen a Simoniacis non simoniace ordinati sunt, siquidem probare potuerint, se cum ordinarentur, nescisse Simoniacos; et si tunc pro catholicis habebantur, in Ecclesia talium ordinationes misericorditer sustinemus: si tamen laudabilis vita eos commendat. Qui vero scienter se a Simoniacis consecrari, imo exsecrari passi sunt, eorum ordinationem omnino irritam esse decernimus.» Multa possemus his capitula consona colligere; sed ista credimus intelligenti sufficere ad nostrae comprobationem sententiae, qua dicimus omnia manifestorum Simoniacorum officia in praemissis capitulis exsufflata et damnata penitus esse irrita, sicut et Donatistarum aliarumque damnatarum et exclusarum personarum officia omnino asserimus esse irrita, quamvis eadem quae nos habemus habeant sacramenta.
1.13
Hic scio multos non consentire, dicentes fieri non posse ut ubi est integritas sacramentorum, ibi vel in missis vel in aliis officiis quidquam dicatur irritum. Quaeramus ergo quod sonet hoc nomen irritum, et hoc aliud nomen integrum, quoniam videtur quibusdam haec duo nomina significativa esse quasi rerum contrariarum, quae de uno eodemque subjecto non possunt pariter enuntiari. Sic album et nigrum, dulce et amarum, et alia nomina rerum contrariarum non sibi pariter conveniunt circa unum idemque subjectum. Nos autem de uno eodemque subjecto, videlicet de uno eodemque alicujus excommunicati vel damnati haeretici sacramento enuntiamus, utrumque scilicet quod sit integrum et tamen irritum, quoniam, affirmante Augustino, ubi de Agar et Ismael disputat, idem sacramentum in haeretico et catholico constat, aeque integrum, si tamen ritu ecclesiastico fuerit utrobique celebratum, accedente verbo ad elementum, sicut Isaac et Ismael pariter de semine Abrahae natis, quantum ad paternum semen par fuit nobilitas nativitatis.
1.14
Videamus ergo an sacramentum utrobique integrum, sit etiam utrobique ratum. Quod ut possimus videre, libet utriusque nominis, rati scilicet et integri, quasi quamdam descriptionem ponere. Totum integrum dicimus, cui nulla principalis pars constitutiva deest. Verbi gratia, cum domui neque tectum, neque parietes, neque fundamenta desunt, integra domus dicitur: si vero aliquid horum desit, non dicetur domus integra, imo nec dicetur omnino domus. Ratum vero id dicimus, quod firmum et virtute ac viribus plenum significamus, et irritum quod a virtute vacuum viribus carere demonstramus. Item ratum non incongrue dicimus, quod virtutem quam continet nunquam amittere posse significamus, ut, verbi gratia, propositio vel oratio aliqua talem continens vel significans veritatem quae impermutabilis est, cum vel affirmat esse quod potest non esse, vel e converso, potest dici rata oratio, potestque proprie dici oris ratio. Dicitur namque ratio ab eo quod est ratum, quamvis et falsa oratio dicatur oratio, quae tamen ratum, id est firmum seu verum non generat intellectum, et ideo recte sicut falsa, ita et irrita recte dici potest oratio, quae rato et vero intellectu caret, quia videlicet aliter est in re quam ipsa significat esse. Exemplum ad ea quae dicimus hoc sit. Si quis proponat Deus verax est: haec propositio tam vera est atque tam rata, ut omnis qui acceperit ejus testimonium, subscribere ac signare possit quia Deus verax est. Quod enim veraces homines dicunt, verum esse volunt, quod autem non solum dicunt, sed etiam scribunt fortius atque durabilius verum esse innuunt: quod autem dictum et scriptum signant aliquo inviolabili sigillo verum durare volunt sub ipso signaculo. Unde Joannes de Christo loquens: Qui accipit, inquit, ejus testimonium, signavit quia Deus verax est. In quo verax, nisi quia sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini ejus in saecula, sic fecit, et facit, et faciet in saecula? In quo verax, nisi quia mittens incarnari Filium suum, visitavit et fecit redemptionem plebis suae, et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, non alio modo, non alio tempore, non alia de tribu, non alio in castello, nisi per Virginem in plenitudine temporis, de tribu Juda, in Bethlehem castello David, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetarum ejus? Itaque testimonio Christi suscepto recte quod credimus in corde scribimus, et scriptum signamus, hoc scilicet quia Deus verax est. Haec enim propositio non solum integra, sed etiam rata est. Integra nimirum, quia nulla principalis pars constitutiva deest in hac oratione; nam, quemadmodum domus principalis constitutivae partes sunt tectum, parietes, fundamentum; quarum partium si vel una defuerit, domus non integra, imo nec domus erit; ita orationis vel propositionis principales constitutivae partes sunt nomen et verbum, quorum si alterum defuerit, propositio vel oratio integritate carebit. De tali autem oratione agendo, quam dialectici enuntiativam dicunt, nomen et verbum large accipimus, cum nomine pronomen, cum verbo participium comprehendendo, ut in tanto negotio, tantilla determinatione, quasi modico flabello sophismatum importunas muscas abigamus. Integra ergo non erit oratio carens nomine cum verbo, imo non erit oratio dicenda, cui deest pars orationis principalis et principaliter constitutiva. Sed ista oratio Deus verax est, omnino est integra, quia non caret aliqua parte principaliter constitutiva, licet careat secundariis partibus orationis, conjunctione, praepositione ac caeteris, quarum absentia vel subtractio non diminuit integritatem orationis, id est non destruit orationem, quo minus oratio sit, sicut nec paxilli vel tegulae subtractio domum destruit. Ignosce, lector, tandiu talibus nugis immoranti, quoniam ea quae dicimus notata valent nobis ad demonstrandum integritatem cujusque sacramenti.
1.15
Dicamus item: Deus verax est, est oratio integra; integra, inquam, nulla carens parte principaliter constitutiva. Sed si solummodo esset integra, non etiam rata, nequaquam esset juxta consilium Joannis Baptistae signanda, sed exsufflanda, quantum esse integra. Est autem haec oratio ita vera et rata, quod possibilius est coelum et terram in nihilum redigi, quam hanc orationem irritam fieri; quod enim significat ita verum est, ita invariabiliter existit, ut nunquam non esse possit. Proponat alius: Diabolus verax est. Et haec oratio nihilominus est integra, ex nomine scilicet et verbo constituta; sed nequaquam est rata, quoniam saepe est falsificata, licet interdum et diabolus vera dicat, seu verisimilia, ut persuadeat ea quae omnino falsa sunt. Dicimus ergo secure, quoniam haec propositio: Diabolus verax est, omnino est irrita et falsa, inanis et a veritate vacua, suffragante nobis testimonio Veritatis de ipso diabolo testantis, quia mendax est et pater ejus[ mendacii] et quia in veritate non stetit.
1.16
Ut igitur ad rem de qua sermo est redeamus unumquodque sacramentum est quasi quoddam totum integrum; habet enim partes constitutivas, quando accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Verbi gratia, cum baptizatur aliquis, hoc verbum: Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, accedit ad aquae visibilis elementum, et fit invisibilis gratiae sacramentum, de verbo audibili et aqua visibili tanquam de partibus principaliter constitutivis perfectum. Nam caeterae preces quae illa jam dicta verba praecedunt vel sequuntur, et caetera quae praeter elementum aquae illic adhiberi solemne vel usitatum est, ut oleum seu chrisma quod baptismo permisceri solet, aliaque hujusmodi non sunt principales vel constitutivae partes baptismatis sacramenti; sed solum, ut dixi, hoc verbum: Ego baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, rite accedens ad elementum aquae constituit sacramentum integrum, sive in Ecclesia, sive extra Ecclesiam sic celebretur ita perfectum. Haec verba visibili aquae adhibenda non ab apostolo aut propheta sunt ecclesiae tradita; sed desuper contexta, textrice ipsa Dei sapientia, sicut et illa verba quae super elementum panis et vini effusa conficiunt corpus et sanguinem Christi, sunt contexta per totum. A solo enim Christo exordium habuit utraque traditio, tam baptisma perficiendi, quam corpus et sanguinem ipsius conficiendi, per illa nimirum verba quae de ipsius Christi ore sunt primum prolata, vel ubi baptisma instituit dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Vel ubi corpus et sanguinem suum de pane ac vino confecit, et discipulis suis ut id ipsum facerent praecepit, dicens: Hoc facite in meam commemorationem. Quae autem vel in baptismi vel in missae celebratione huic traditioni, huic verbo consummato per Christum et abbreviato superadduntur, non magis perimunt integritatem sacramentorum si praetermittuntur, nec perficiunt si adduntur, quam orationem ex nomine et verbo constantem perimunt seu perficiunt reliquae orationis partes appenditiae, demptae vel additae.
1.17
Cogimur enim nunc talium quoque naeniarum uti similitudine. Olim quippe non tanto exterioris apparatu decoris missarum solemnia celebrabantur, nec ab uno quolibet haec omnis religiosi obsequii gratia consummata et perpolita est. Pontifices namque sacri splendida Romanae sedis luminaria sicut diversis temporibus affulserunt, ita paulatim studii sui claritate venustatem hujus salutaris officii perfecerunt; et sicut traditum a Domino per Moysen sacrificii veteris ordinem praecipue David et Salomon sacerdotum et levitarum ministerio, cantorum multiplici numero, psalmorum divinorum tripudio, templi vel altaris illustri gloria, sacrorumque multitudine vasorum splendidius amplificaverunt; sic traditum a Domino mirabile novi sacrificii ritum per primos apostolos sancta Romana Ecclesia suscipiens, religiosa fide amplexata est, fideli cura conservavit, diligenti apparatu exornavit, proferens de thesauro suo nova pietatis monumenta, quoddam velut ex auro lapidibusque pretiosis religiosi officii sancto sacrificio fabrefecit diadema, dum alius Romanorum pontificum antiphonam ad introitum, alius Kyrie eleison, alius Gloria in excelsis Deo, atque alius aliud in missa instituit canendum vel dicendum: non quidem ad augendum illud unicum sacramentum, sed ad ornandum ejusdem sacramenti cultum divinissimum et ad venerandum singulare sacrificium a Christo apostolis et per apostolos nobis traditum. Neque enim sanctius hinc est quam erat prius, cum ad sola verba Domini solamque orationem Dominicam consecrabatur; sed maxime decuit, ut fides quae adhuc erat illo tempore rudis, et ut ait quidam tam doctus quam fidelis, agresti turbida cultu, nuda humeros, intonsa comas, exerta lacertos, ubi ornari potuit, maxime in hac parte tanquam in capite suo deauraretur, et quasi murenulis aureis vermiculatis argento decenter ornaretur.
1.18
Igitur, quamvis, ut dixi, nec talibus praetermissis minuatur integritas sacramenti a Christo constituti, tamen si quis ea temerarius decerperet, quae Dominicis verbis Patres sancti addiderunt, parificandus esset militibus vestimenta Christi scindentibus et dividentibus. Illa vero Dominica verba desuper contexta per totum, ubi Christus inducitur ore proprio loquens et dicens: Accipite et manducate ex hoc omnes: hoc est enim corpus meum. Accipite et bibite ex hoc omnes: hic est enim calix sanguinis mei, etc., usque hoc facite in meam commemorationem: illa, inquam, verba super panem et vinum fusa, quibus accedentibus ad panis et vini aqua misti elementum fit sacramentum, similitudinem repraesentat illius tunicae desuper contextae, quam neque ipsis Christi crucifixoribus licuit scindere. Hoc est verbum brevians et consummans totam integritatem, quae est in panis et vini sacramento, si eidem, cui ea Christus adhibuit, adhibita fuerint elemento, ritu videlicet ecclesiastico, quem traditum scimus ab ipso Christo. Quod si vel baptizans aliquis vel sacrificans aliquis traditionem Christi derelinquat, ita ut in perficiendis sacramentis alias elementorum species quam eas quas Christus instituit abhibeat, vel verba ipsa ipsius Christi praetermittat et contemnat, hic non perficit integritatem sacramenti: imo quod agit non magis habet nomen sacramenti, quam illa res nomen potest domus habere, cui constiterit vel tectum vel parietes vel fundamenta deesse. Posset autem domus esse cui pictura parietum, vel clavi tegularum, vel caetera talia deessent: posset quoque oratio consistere, cui contingeret omnes partes orationis deesse praeter nomen et verbum: subtracto autem nomine et verbo, non esset unde constitueretur oratio. Sic in celebrando baptismi vel missae officio interdum quaedam subtrahuntur, quae a sanctis Patribus apposita noscuntur, ut cum periclitantem infantem baptizamus, et sola ibi verba unius trini nominis recitamus, vel cum interdum Gloria in excelsis et Credo in unum praetermittimus, et tamen integritatem sacramenti perficimus. At si baptizantes unam saltem personam de tribus personis nominare contemnamus, vel sacrificantes et omnia quae a sanctis Patribus apposita sunt recitantes, Christum in coena sua loquentem non introducamus, non potest nominari sacramentum quod agimus. Hinc est quod sancti Patres etiam in haeresi ab haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizatos prohibent rebaptizari, agnoscentes in eis characterem Christi, id est integritatem sacramenti. Ab his autem haereticis baptizatos, qui non baptizabant in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, censuerunt non tam rebaptizandos, quam ex integro baptizandos, quia non reputatur baptismi sacramentum, ubi secundum ritum divinitus traditum invocatio trini nominis non sit super aquae visibilis elementum.
1.19
Donatistae autem et alii multi haeretici sacramenta divina ritu ecclesiastico celebrabant: et ideo beatus Augustinus violenter decertat in quibusdam scriptis contra rebaptizatores a talibus baptizatorum, et contra reordinatores a talibus ordinatorum; integritatem, inquam, non utilitatem talium sacramentorum defendit quia extra ecclesiam ea posse quidem inesse, sed non posse prodesse contendit, et multis orationibus ostendit. Multi tamen scripta ejus negligenter legentes, ubi integritatem et formam sacramentorum tam extra quam intra vident, parificari putant eorumdem sacramentorum virtutem tam intra quam extra ecclesiam aequaliter operari Quod ille beatus Pater nunquam sensit, quia haereticorum sacramenta quantumlibet integra tamen probat esse mortua, et omni virtute sancti Spiritus destituta; neque enim haec sunt contraria, esse aliquid integrum et mortuum, quia saepe vidimus corpus humanum integrum, et tamen mortuum. Saepe contingit ut palmes abscissus et integer existeret, et tamen vitalem succum non haberet. Fieri potest ut manus abscissa formam membri obtineat, sed usum membri non exhibeat. Non ergo beatus Augustinus sibi est contrarius, dum sacramenta haereticorum defendit integra et nunquam reiteranda, quae tamen probat esse mortua. Dicit enim in sermone de blasphemia Spiritus sancti:« Potest esse visibilis forma palmitis etiam praeter vitem, sed invisibilem vitam non potest habere radicis nisi in vite. Proinde corporalia sacramenta, quae portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis. Virtus vero pietatis invisibilis et spiritualis ita in eis non potest esse: quemadmodum sensus non sequitur hominis membrum dum amputatur.» Nonne ista dicendo beatus Augustinus probat esse mortua haereticorum sacramenta; quae tamen quantum ad extrinsecam formam docet auctoritas Romana redeuntibus ad Ecclesiam non esse iteranda; sed sola sancti Spiritus invocatione per manus impositionem confirmanda. Unde Leo papa Nicetae Aquileiensi patriarchae scribens ita dicit:« Hi qui baptismum ab haereticis acceperunt, cum baptizati antea non fuissent, sola sancti Spiritus invocatione per impositionem manus confirmandi sunt, qui tantum formam baptismi sine sanctificationis virtute sumpserunt; et hanc regulam servandam ab omnibus Ecclesiis praedicamus, ut lavacrum semel initum nulla ratione violetur, dicente Apostolo: Unus Deus, una fides, unum baptisma, cujus ablutio nulla iteratione temeranda est; sed, ut diximus, sanctificatio sola sancti Spiritus invocanda est, ut quod ab haereticis nemo accipit, a catholicis sacerdotibus consequatur.» Eant nunc haeretici et glorientur de sacramentorum integritate, dummodo nobis constat eadem sacramenta penitus mortua, penitus exstincta. Unde idem Leo papa Leoni augusto de Alexandrinis excommunicatis, et tamen sacramenta ritu ecclesiastico celebrantibus loquens, ita dicit:« Perspicuum est quibus pietas vestra succurrere, et quibus debeat obviare, ne Alexandrina Ecclesia, quae semper fuit domus orationis, spelunca nunc sit latronum. Manifestum quippe est per crudelissimam immanissimamque vesaniam omne illic coelestium lumen sacramentorum exstinctum; intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus omnia se substraxere mysteria.»
1.20
Ecce probavimus mortua et exstincta haereticorum sacramenta, liceat nunc eadem affirmare irrita, nisi fuerint per Ecclesiam confirmata. Liceat nos nunc consentire Placentino concilio affirmanti penitus irritum esse, et nullas vires habere quidquid vel in sacris ordinibus vel in ecclesiasticis rebus data vel promissa pecunia, obsequio aut lingua acquisitum est. Quae synodalis censura etiam eos perculit, qui amissa per aliquod crimen officia reambiverunt, et data vel promissa pecunia, obsequio indebito, aut lingua reacquisierunt.
1.21
Jam de sacramentis extra Ecclesiam ritu tamen ecclesiastico celebratis quatuor demonstrata sunt, videlicet quod sunt integra quantum ad partes principaliter constitutivas, quod sunt mortua secundum testimonium Augustini, quod sunt exstincta secundum testimonium Leonis papae, quod sunt irrita secundum testimonium Placentini concilii. Libet nunc distinguere inter ipsa sacramenta quae possunt esse mortua, exstincta, irrita, et ipsam virtutem sacramentorum, quae nunquam potest esse mortua, exstincta, irrita; sed ubicunque est viva, lucida et rata est. Est enim distantia non parva in his consideranda, quae facile videbitur si ipse sacramentorum effectus primo distinguatur. Sacramentorum etenim effectus non est uniformis, quia dicitur sacramentorum effectus passive, ille scilicet quo ipsa sacramenta effici designamus. Dicitur etiam active, ille scilicet quem efficiunt sacramenta. Et prior quidem effectus in eo consistit, si ritu ecclesiastico integre celebretur, quia si vel in missa vel aliis divinis officiis alio ritu quam eo quem Ecclesia divinitus traditum tenet, quis agat, nequaquam sacramentum illic efficitur, sicut illi haeretici fecerunt, qui non in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizaverunt; et ideo pro sacramento baptismi non est habitum quod fecerunt. Et qui de talibus resipuerunt in Ecclesia catholica, tanquam nunquam baptizati ex integro baptizati sunt; qui autem foris ritu ecclesiastico sunt baptizati, ad ecclesiam venientes per manus impositionem sunt confirmati, utpote habentes in se illum effectum sacramenti, quo sacramentum potuit etiam extra ecclesiam effici. At ille activus effectus quem agunt et efficiunt sacramenta, non est nisi in catholica Ecclesia. Et prior quidem effectus oculis et auditu discernitur, quoniam de verbis audibilibus et speciebus visibilibus ipsum sacramentum, id est rei sacrae signum perficitur. Activus autem sacramentorum effectus quem sacramenta efficiunt solis fidei oculis cernitur. Cum ergo multiplex intellectus generetur, si absque determinatione sacramentorum effectus nominetur, veniam postulo quod necessitate coactus, passivum et activum sacramentorum nomino, more hactenus inusitato. Neque enim omnes vocum novitates, sed profanas tantum Apostolus cavendas dicit; non est autem profana vocis novitas, qua exprimitur non nova rerum veritas. Licuit, semperque licebit rei veritatem utcunque aptatis nominibus quae modo nihil erroris inducerent proferre, sicut sancti Patres in Nicaeno concilio fecerunt, qui urgente necessitate nomen novum omousion in symbolo recitari fecerunt, quo tamen nomine rem non novam expresserunt. Sic et nos urgente necessitate cogimur sacramentorum effectus in re multum distinctos etiam nominibus distinguere, ut evidentius pateat, quo sacramentorum effectu dicimus haereticos carere. Sicut enim apostoli cum vidissent in nomine Domini quemdam daemonia ejicientem et ipsos non sequentem, et hunc prohibuissent, inde sunt a Christo redarguti, quod in eo in quo erat secum prohibuerunt eum, quem potius debuerant invitasse ad sequendum ipsum, in cujus nomine fecit signa virtutum, sic et nos argui possemus, si haereticos in eo increparemus, in quo nobiscum agunt, et interdum daemonia ejiciunt, videlicet cum baptizant infantes, vel alios errores in quo ipsi sunt excusabiliter ignorantes, vel etiam eos qui urgente mortis articulo non valentes habere catholicos baptizatores, accipiunt per haereticos, quod mallent accipere per catholicos. Quibus ita baptizatis, quoniam corde non abnegant virtutem pietatis, non inaniter credendum est, inesse ipsum sacramentum pietatis. Hoc intuitu praenotatum Placentinum concilium a Simoniacis haereticis non Simoniace ordinatos judicat misericorditer tolerandos; si tamen probare potuerint se, cum ordinarentur, suos ordinatores nescisse Simoniacos; et si tunc pro Catholicis habebantur ipsi ordinatores, et si ipsos ordinatos laudabilis vita commendat. Si ergo utcunque toleramus a talibus ordinatos per jam dictas causas excusatos, multo magis per ignorantiam vel necessitatem a talibus baptizatos, et errori eorum in nullo consentaneos Ecclesia catholica suos potest recognoscere filios; si tamen errore talium baptistarum agnito haeresim detestari et catholicam veritatem et pacem voluerunt sectari.
1.22
Igitur Simoniacos et alios haereticos in nomine Domini signa facientes, videlicet sacramenta quae sunt rerum sacrarum signa, non sic facere prohibemus, sicut faciunt, quoniam nobiscum faciunt; sed ibi facere ubi faciunt, quoniam extra ecclesiam signa faciendo nobiscum non colligunt. Et quia ipsis eorumque pravitati consentaneis una cum ipsis anathemati subjacentibus nullus provenit hujusmodi signorum usus, eos familiariter monemus, ne glorientur in signis, quemadmodum gloriabantur magi Pharaonis, quoniam digitus Dei nusquam operatur nisi in Ecclesia Dei, nec in ipsis eorum baptizatis vel ordinatis, quidquam per eos operatur, nisi cum eorum animus ab Ecclesia catholica non esse disjunctus probatur, et vel per infantilem vel aliam invincibilem ignorantiam seu etiam per mortis articulum excusatur, quae tamen excusatio non ut in baptismo, sic etiam in alio quolibet reperitur sacramento. Unde sanctus Joannes Alexandrinus dicit inter caetera:« Baptismus a quovis haeretico vel facinoroso suscipi potest, si in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti baptizari potest. Poenitentia autem a nullo nisi a Catholico suscipienda est.» Et post pauca:« Si nullus catholicus sacerdos vel bonus vel facinorosus adfuerit, rectius est sine communione manere visibili et invisibiliter a Domino communicari, quam ab haeretico communicari et a Christo separari. Nulla conventio Christi ad Belial, ait Apostolus, nulla pars fideli cum infideli. Omnis haereticus infidelis est; Simoniacus autem est haereticus, igitur infidelis est. Sacram communionem Christi quamvis visibiliter et corporaliter catholici propter imminentes haereticos habere non possunt, tamen dum mente et opere Christo conjuncti permaneant, sacram Christi communionem invisibiliter habent, sicut plurimi sanctorum, qui remoti in eremo a nullo vel viventes vel morientes videbantur, quos tanto magis credimus conjunctos esse Deo, quanto disjunctos hominibus.» Item testimonium ejusdem:« Nullatenus, ait, aliquando haereticorum communione, imo coinquinatione participemini, etsi in omni vita vestra ex aliqua impulsione vel necessitate communionem catholicae Ecclesiae non invenientes, sine communione permanseritis. Si enim uxorem corporalem legitime possidentes, si in regione aliqua longinqua absque ista muliere tempore multo morantes, relinquere hanc mulierem et alii copulari a Deo et legibus prohibemur; si vero egerimus, punimur, quomodo putas Deo per rectam fidem et catholicam Ecclesiam conjuncti, ut ait Apostolus: Aptavi vos uni viro virginem exhibere Christo, si orthodoxam Ecclesiam et sanctam fidem adulteraverimus per communionem haereticorum, non in futuro tormenti, quod exspectat haereticos, erimus participes? Communio enim dicitur eo quod communem faciat, et firmat communicantem quibus communicat. Ne igitur, quaeso, ait o filii, hujuscemodi oratoriis applicetis.» Hoc ultimum de oratoriis quae dedicaverant haeretici dictum inde colligimus, quod eumdem Joannem alias de catholicis ecclesiis dixisse invenimus. Ecclesias catholicas quamvis ab haereticis invasae sint, tamen ingredi ad orationem nullus timeat, quia, quamvis carnifices membra Christi vulneraverint, et vestimenta diviserint, tamen sanctissima remanserunt in semetipsis.
1.23
Nunc ad intermissa redeamus, et sacramentorum effectus supra distinctos adhuc plenius distinguamus. Ille quidem sacramentorum effectus, quem diximus passivum, semper est uniformis, et tam extra quam intra ecclesiam unius institutionis vel constitutionis quantum ad partes principaliter constitutivas, nam in secundariis et appendiciis partibus modus est interdum varius, et multifarius, prout singularum ecclesiarum est usus. At principali sacramentorum constitutione semper modus est unus et uniformis in omnibus ecclesiis, Graecis et Latinis. Nam in eo quod Graeci fermentatum panem offerunt, principalem Christi constitutionem non omittunt, quam tunc omitterent, si aliud quam panem offerrent: verbi gratia, caseum vel tale aliquid quod Christus non obtulit. Et ideo quamvis rationabilius facerent, si azymum panem offerendo sanctae Romanae Ecclesiae concordarent: eorum tamen fermentatum sacrificium diu toleravit Ecclesia, non cum negligentia, sed adhibita per multos multa diligentia, ut Graeci concordarent cum Romana Ecclesia. Inde Leo VIII hujus nominis papa a beato Petro CXLVIII contra Michaelem Constantinopolitanum patriarcham egregiam conscripsit epistolam, defendens consuetudinem Romanam sinceram, et institutioni Christi magis consonam. Sed tamen Graeci perseverant in sua consuetudine, non discordantes a nobis in principali sacramentorum constitutione. Similiter inter ipsos Latinos, cum aliqui discrepent in eo quod cum pene omnis Ecclesia teneat Gregorianum ordinem; ipsi adhuc tenent Ambrosianam institutionem, in principali tamen sacramentorum constitutione adeo sibi concordant omnes Ecclesiae, ut etiam haereticorum nullus eam audeat mutare, atque si quis eam permutaverit, scilicet vel aliud offerens, vel in alio liquore baptizatus, vel aliud inter offerendum, aut baptizandum recitans, quam habet ecclesiastica traditio, nullatenus quod agit reputetur pro sacramento. Sunt igitur inviolabilia sacramenta, quoniam ubicunque sunt, eadem sunt; et semel imposita, nunquam aboleri possunt. Neque enim cum ordinati vel baptizati excommunicantur, sacramentis quae ritu ecclesiastico susceperunt, ullatenus privantur, sed permanent in eis ordinationis vel baptismi sacramenta, quamvis mortua, quamvis exstincta, quamvis irrita, id est nullius virtutis aut salutis effectiva. Speciem ergo solam pietatis quam habent hi tales baptizando conferunt; sed quam non habent virtutem ejusdem pietatis, conferre non poterunt, maxime his qui suis erroribus consentiunt, et ab Ecclesia dissentiunt, vel in eo quod eorum interdicta sacramenta scienter suscipiunt. Quapropter tales qui a talibus baptizati, quando ad catholicam Ecclesiam redeunt, non eis repetitur lavacrum carnis; sed ut perficiatur quod deest, inseruntur catholicae matri, ut per ejus reconciliationem Spiritus sancti gratiam percipere mereantur. Nam in illa sola Spiritus sanctus datur, quia videlicet in scissura mentium Deus non est: sed in unitate et pace, quae perfectionis vinculum est. Et hi quidem toro minus legitimo procreati, tamen reputantur filii, nam et ex omni tribu filiorum Israel numerati sunt filii Deo cogniti, ubi signantur servi Dei nostri in frontibus suis, scilicet tam ex tribu Gad et Aser, qui de illa nati sunt, quam ex tribu Juda et Joseph, qui ex legitimis conjugibus orti sunt. Verumtamen si ante legitimae matris reconciliationem de hac luce subtraherentur, cum Ismaele de domo et haereditate paterna ejecti, nequaquam inter haeredes regni Dei reputarentur, dicente matre libera: Ejice ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Quod beatus Augustinus exponens ait:« Ecclesia dicit: Ejice haereses et filios earum; non enim haeredes erunt haeretici cum catholicis. Sed quare non erunt haeredes? nonne de semine Abrahae nati? et quomodo baptismum habent, baptismum haeredem faceret semen Abrahae, nisi ab haereditate superbia excluderet. Eodem vero verbo nasceris, eodem sacramento; sed ad eamdem haereditatem vitae aeternae non pervenis, nisi ad Ecclesiam catholicam reversus fueris.» In his dictis beati Augustini ac caeteris ejus scriptis diligenter perspectis facile notatur, quem sacramentorum effectum ipse astruat apud homines esse perfectum, nempe non alium, nisi quem nos dicere possumus passivum. Quo nomine notamus non eum effectum quem efficiunt, sed quo efficiuntur sacramenta, ut sint sacramenta, id est rerum sacrarum signa, sicut aqua baptismi signum est Spiritus sancti, vel sicut oleum sanctum in ordinatione pontificis signum est Spiritus sancti, vel sicut panis et vinum sacrificatum unitatis est signum, in eo scilicet, quod sicut unus panis ille de multis confectus est granis, et sicut vinum illud de multis confluxit acinis, sic Ecclesia de multis hominibus una consistit per fidei unitatem. Significari autem pane illo uno unam Ecclesiam dicimus, non in eo quod offertur et consecratur; sed in eo quod de multis, ut dictum est, conficitur granis. Nam in eo quod consecratur nec ipsum individuum corpus Domini significat, sed est corpus Domini transfuso in se Dei Verbo per fidem passionis, resurrectionis et ascensionis. Dominus enim non hoc significat, sed Hoc est corpus meum, inquit. Ergo panis ille aliud est, aliud significat. Nam est corpus Domini, significat autem unam Ecclesiam, quae licet et ipsa sit corpus Domini: aliud est tamen corpus Domini redimens, aliud corpus redemptum. Aliud est corpus Domini, quod est etiam, Dominus, de quo Maria loquens: Tulerunt Dominum meum, inquit, et nescio ubi posuerunt eum; aliud corpus Domini, quod non potest Dominus vel Deus nominari, quanquam sit corpus Domini. Corpus Domini quo redimimur, est ipsum individuum corpus, de quo dixit Christus: Hoc est corpus meum, quod pro vobis et pro multis tradetur in remissionem peccatorum. Corpus vero Domini quod est Ecclesia, non est unum individuum corpus, nec est corpus redimens, sed est per unam fidem unum corpus, et corpore Christi redempta, una in multis individuis vel personis Ecclesia. Hanc Ecclesiam panis sacrificii significando, est et dicitur sacramentum, id est sacrae rei signum. Unitas enim Ecclesiae res sacra est, quam panis ille in eo significat quod de multis granis confectus est, et unum quid effectus. Hoc idem cum in quolibet pane possit significari qui de multis granis conficitur, aptius tamen hanc significationem quasi rei sacrae signum et quasi sacramentum, imo vere sacramentum in illo pane Ecclesia sancta veneratur, qui sacrosancto altari adaptatur, et super quem verbum Christi secundum ritum Ecclesiae recitatur. Quod quia tam haeretici quam catholici, qui tamen ritu ecclesiastico sacrificant, uno eodemque modo recitant, aequaliter sacramentum, id est rei sacrae signum tam hi quam isti repraesentant. Quod enim significat panis a catholico sacerdote oblatus, hoc significat panis ab haeretico et simoniaco sacerdote secundum ritum Ecclesiae oblatus. Et miro modo etiam significat panis ille unitatem, ubi constat non esse ipsam Ecclesiae unitatem. Unitas enim Ecclesiae nequaquam potest intus et extra esse; sed in una Ecclesia est unitas indivisa. Signum vero vel sacramentum unitatis etiam extra unitatem potest esse; sed ipsa unitas, ut dixi, extra semetipsam non potest esse, nec potest quisquam indivisibilem unitatem dividere. Cum ergo signum unitatis est praeter unitatem, ad quam significandam fuit institutum, habet quidem suimet effectum ipsum sacramentum, quem supra diximus effectum passivum; sed non habet effectum, quem dicere possumus activum; quoniam ipsum quidem sacramentum efficitur vel conficitur, dum verbo accedente ad elementum sacrae rei signum perficitur; sed quia sacra res illic deest, non efficit suos effectus ipsum sacramentum. Quomodo enim corpus absque anima nihil operatur, sic sacramentum unitatis absque unitate suos effectus non operatur. Nam sicut corpori ut aliquid operetur, anima cooperatur; sic sacramento unitatis, ut aliquid operetur, ipsa unitas cooperatur; et sicut corpus est vivum habens in se vivificantem spiritum, eoque subtracto, est mortuum; sic sacramentum unitatis vivit, si ipsum in unitate et unitas in ipso consistit, et ab unitate sejunctum penitus est mortuum, et ad eos effectus quos efficere deberet invalidum.
1.24
Cooperante namque unitate, sacramenta nonnihil efficiunt, quia operantur in creaturis triforme opus creatoris, id est sanctificationem, permutationem, salutem. Sanctificationem etiam in rebus inanimatis, ut in chrismate vel in templo manufacto, quae per verba alia sacrarum rerum signa sanctificantur. Permutationem, ut in pane et vino, quae dum sacrificantur, in aliud permutantur. Salutem, quia fideles digne sacramentis participantes, et in unitate perseverantes, per ea salvantur. Haec autem omnia, videlicet sanctificationem, permutationem, et salutem operatur in sacramentis et cum sacramentis unus atque idem Spiritus, circa ipsas creaturas quae sanctificantur, permutantur, et salvantur, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui tanquam viti palmites adhaerent catholici sacramentorum celebratores; quandiu enim per unitatem fidei magistro concordant veritatis, unitatis vinculum servantes, id ipsum sentiendo omnes in Christo manent, et singuli de spiritu ejus viventes, internae viriditatis gratiam habent, vivitque in salutem communicantium illis, quodcunque celebrant sacramentum in Ecclesia Christi. Christus namque in eis loquitur, et quidquid ab eis fit, ab eo factum et Spiritu ejus confirmatum esse recte creditur; etiamsi in moribus suis reprehensibiles inveniantur, dummodo in unitatis compage maneant, et uni viti quae Christus est inhaereant. At vero ubi dissentientes seseque per haereses et schismata ab unitate Ecclesiae dividentes, a Christo praecidunt, mortuum est omne eorum verbum et sacramentum; et quidquid agere videntur, irritum; quidquid sanctificare putantur, pollutum est.
1.25
Eant igitur et fructum ferre gestiant, plantaria mortis et surculi aeternis ignibus deputati, Simoniaci conductores et conductitii caeterique negotiatores, flagello dominico ejecti de domo Dei, et omnes haeretici et schismatici ab unitate praecisi, et ideo penitus infructuosi. Nam quidquid apud eos agitur, quodcunque quasi sacrum vel sacramentum celebratur, tam vere verbo vitae et spiritu veritatis caret, quam vere palmes; nisi manserit in vite fructum ferre non potest, quam vere manus abscissa a corpore vivere vel operari non potest. Igitur cum in omnibus gestis et dictis in quibus testimonium Christi recipimus, hoc oporteat notari et signari, quia Deus verax est: hoc ejus testimonium tanquam a Deo, tanquam a veracissimo teste prolatum diligenter est notandum et inviolabili fidei signaculo signandum, ubi ait: Manete in me, et ego in vobis; addiditque: sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Hoc veracis Dei testisque fidelissimi verum testimonium non solum contra haereticos atque schismaticos, sed etiam contra quoslibet praesumptuosos est caute signandum, et memori semper in pectore gestandum. Quis enim vitis et palmitum ejus nesciat unitatem? quandiu palmites in vite manent, tandiu ascendentes per venas intimas genuinum radicis ejus humorem bibunt, et vivunt, florentque, et flores fructus parturiunt. At vero si de vite palmes excisus fuerit, jam boni succi ejus particeps esse non potest; sed nec vivit nec usum habet alium, nisi ut in ignem mittatur et ardeat. Itaque, o haeretici atque schismatici ab Ecclesiae corpore vos praescindentes, et propriis adinventionum vestrarum sarculis praecisi, nolite putare, quod vitalem fructum ferre possitis. Itemque et vos praesumptores et nimii assertores liberi arbitrii, qui vos putatis non indigere auxiliantis et miserantis gratiae Dei tanquam volentes et currentes vestra velocitate vitae sempiternae fructum comprehendere possitis: scitote vos horrenda manu agricolae tollendos et in ignem mittendos, nisi omnem pulchritudinem, omnemque fructuum venustatem, non ex vobis, sed ex vitis intima radice procedere confessi fueritis. Dicit enim fidelis et verax testis noster: Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. Plane nihil, quia peccatum nihil est, quod solum sine ipso facere possumus. Non enim est peccatum ulla substantia, sed corruptio substantiae. Similiter mendacium pro nihilo est habendum. Est namque mendacium quo id significatur esse quod non est, vel non esse quod est. Unde cum audimus mentientem, solemus dicere: Nihil dicis, quod idem est, ac si dicamus: Non est quod dicis. Non est ita in rerum existentia, sicut significant verba tua; et ideo recte mendacium nihil dicitur, quia non habet ubi subsistat, ejus existentia subtracta vel denegata illi re significata. Sic postquam Christus natus est, cujus nascituri signum erat circumcisio, Apostolo affirmante: Circumcisio nihil est, id est falsum signum est; quod illo signo significatur futurum, jam est praeteritum, nato Christo de semine Abrahae, cujus futurae nativitatis erat signum verum ipsa circumcisio propterea posita in illa corporis parte per quam semen traducitur, ne dubitaretur de semine Abrahae nasciturus, qui ad benedicendas omnes gentes fuit Abrahae promissus. Quo nato; quicunque se circumcidit nihil facit, quoniam, teste Apostolo: Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Simili modo qui sacramenta Ecclesiae data extra Ecclesiam celebrat, nihil facit, quia ibi signum rei sacrae adhibet, ubi res sacra esse non potet. Ibi exhibet signum sanctificationis, ubi nihil sanctificatur: et ideo signum vel sacramentum illud nihil est. Verum ergo Veritas dicit: Quia sine me nihil potestis facere. Hoc enim Veritatis testimonium est adeo verum, ut nihil sit apud ipsum sacramentum, id est ipsum sacrae rei signum, cujus exhibent speciem palmites praecisi; sed speciem omni fructu, omni virtute, omni verae vitis viriditate ac succo carentem: et ideo Judaeorum qui blasphemant Christum circumcisioni per omnia consimilem. Nam sicut Judaei blasphemant Christum, et tamen portant signum nativitatis ejus indicativum, sic haeretici et maxime, ut praeostensum est, Simoniaci blasphemant Spiritum sanctum, et tamen celebrant signa Spiritus sancti operationem et virtutem significantia.
1.26
Memorem volumus esse lectorem, quia ut superius determinavimus, non nisi de manifestis et indubitatis atque synodaliter damnatis haereticis agimus, illosque tantum Simoniacos quasi reos concilio in sanctis conciliis damnatos asserimus, quos in felle amaritudinis et obligatione impietatis per hoc esse constiterit, quod eorum Simonia indubitata cernitur, et ob hoc eorum officium a Romana sede interdicitur. Ubi enim Simoniaci vel caeteri haeretici sic latent, ut pro catholicis a catholicis habeantur, non eos judicamus reos concilio, sicut eum qui fratri suo raca dicens reus erit concilio; sed arbitramur eos reos judicio, sicut eum qui fratri suo irascitur, dicimus reum judicio, judicio videlicet, non humano, sed divino, ad quem spectant omnia quae fiunt in occulto. Quod ergo de occultorum haereticorum sacramentis rei veritas habeat, illius judicio servandum putamus, qui si etiam per tales necdum aperte seclusos aliquid virtutis et salutis operatur, magna in hoc ejus pietas commendatur. Si autem Spiritus sanctus, qui indisciplinatum in sacramentis fugit apertum haereticum, etiam disciplinae fugiet fictum, id est occultum haereticum, lupum videlicet ovina pelle vestitum, quis ei dicere audebit: Cur ita facis? Credimus tamen fideles Christi, qui istos latentes haereticos ignorant, et eorum sacramentis in fide Christi communicant, non fraudari munere Christi et operatione Spiritus sancti, qui sicut vult spirat: ita et per quos vult spirat, etiam per consimiles Caiphae interfectori Christi: qui cum jure sint damnandi, habent tamen exemplo ipsius Caiphae potestatem etiam ipsum Christum in suis membris judicandi, cum, ut dixi, deberent potius ipsi a membris Christi dijudicari et damnari. Quandiu ergo Christus in suis membris tales patitur, quasi Caiphas pontifex in domo Dei principatur, cujus familiaritas non magis accepta est veris Christi apostolorumque pedissequis, quam familiaritas Caiphae accepta fuit ipsis apostolis; sed inviti tolerant parietem dealbatum, donec Deus percutiat illum. Qui autem eumdem parietem fulciunt, longe a Paulo apostolo dissentiunt, qui stans coram quodam tali pontifice, dum ipso praecipiente percuteretur: Percutiet, inquit, te Deus, paries dealbate. Sed hunc parietem dealbatum et quodam justitiae quasi caemento vestitum Deo percutiendum relinquamus; et nos eidem jamjam ruituro saltem latenter subtrahamus, prout possumus, ne si eum velut stipites fulcire nitamur, cum ipse ruere coeperit nos obruamur. Stipites hunc parietem fulcientes sunt clerici valenter litterati, et laici religionis inimici, et omnes ipsorum tales amici, qualis fuit ille amicus pontificis, qui Christum percutiens dixit: Sic respondes pontifici? Poterat quidem brachium Domini repercutere percutientem, nec eum solum, sed etiam illum quem tam rigidus stipes fulciebat statim subvertere parietem dealbatum, id est ipsius falso pontificem appellatum; sed accepit injuriam, servavit patientiam, nec ullam tam iniqui pontificis captavit erga se clementiam. Sic igitur et nos, opitulante ipso, servemus patientiam, nec ullam iniquorum pontificum captemus clementiam, benevolentiam vel munificentiam, si magis volumus cum Christo salvari, quam inter impiorum pontificum adulatores damnari. Habent isti pontifices Caiphae consimiles, in cathedra Moysi sedentes etiam in hoc affinitatem cum illo Caipha, quod sicut ille Christum captivum tenuit et occidit, non solum sua lingua, sed etiam Romana manu: ita isti Christum quasi captivum in sacramentis tradunt illis quibus ipse tradi non vult, ut fiant rei corporis et sanguinis Domini, non solum dum ipsi sibi manducant et bibunt judicium, sed etiam dum his quos usque ad condignam poenitentiam ab ecclesia pellere deberent, ipsum corpus Domini tradunt manducandum et conspuendum, et crucifigendum, quia, testante Apostolo, reatus corporis et sanguis Domini contrahitur, quando corpus et sanguinis ejus indigne manducatur. At illi manifesti haeretici, praecisi palmites et aridi et omnino mortui, et mortuorum sacramentorum inutiles ministri, nec saltem hoc debent existimare, quod vel illo modo quo eum Caiphas apud se habuit, habeant Christum vel corpus ipsius vivificum, quanquam habeant corporis Domini sacramentum, ut superius est ostensum.
1.27
Rursum non inde sibi blandiantur, quod si non est Christus in eorum sacramentis, ipsi participando illis, non fiant rei corporis et sanguinis Domini. Pari enim vel graviori eos reatu constat astringi; occisoribus enim ipsius Christi perseverantibus in reatu suo graviter imputabatur ipsa ejus occisio; sed gravius imputata fuisset ipsius Christi divisio, si eum tanquam lanistae divisissent, et membratim decerpsissent, ossaque ipsius confregissent. Hoc autem fieri non decuit, quoniam Filius hominis secundum quod de eo diffinitum erat, ad Patrem vadens, nihil sibi vel corpori suo poenarum vel injuriarum inferri permisit, nisi quod de eo scriptum fuit. Unde cum omnia consummata fuissent, quae de passione ipsius erant scripta, nihil ultra in eum carnifices potuerunt. Verum si divinitus cohibiti non fuissent, libenter ossa ejus et crura confregissent, et fortasse ita eum dilaniassent ac divisissent, sicut servorum ejus multos legimus dilaniatos et membratim discerptos. Sed Scriptura sacra quae praedicabat Christi occisionem, nusquam praedicabat, imo modis omnibus prohibebat quoque crurium ejus confractionem, dicente Domino per Moysen de Agno paschali in typum Christi: In una domo comedetur; quod idem est ac si dixisset: Per diversas domos unus ille Agnus non dividetur; sed in una domo comedetur: Et os non comminuetis ex eo( Joan. XIX, 36). Culpa ergo malorum indigne corpus et sanguinem Domini accipientium in Ecclesia, judicante Apostolo, est quasi occisio Christi reputanda, quia reum corporis et sanguinis Domini eum esse asserit, qui indigne manducat et bibit. Et est quidem culpa haec magna, sed a Scripturis non dissona. Haereticus autem vel schismaticus, non tam de Christi occisione, quam de Christi culpatur divisione, pro eo quod contra omnem sacrae Scripturae auctoritatem Christum conatur dividere, putans illum in diversis ac pluribus domibus comedi posse, cum lex dicat: In una domo comedetur. Quanquam itaque nunquam dividatur Christus: tamen hujus divisionis rei fiunt in suis cogitationibus, qui contentiose affirmant quod tam extra quam intra Ecclesiam comedatur paschalis Agnus. Est autem pejor, detestabilior et exsecrabilior haereticus vel schismaticus ipsis Judaeis et militibus Christi occisoribus, quia quod per illos non potuit fieri, hoc facere conantur isti; sed frustra, quia ut Christus dividatur, et tam extra quam intra unam domum ecclesiae dividatur non concedit sancta Scriptura, sicut evidentissime probant subjuncta Patrum testimonia. Cyprianus in epistola ad Cornelium:« Existimat aliquis summa et magna, aut non sciente Deo aut non permittente, fieri; et sacerdotes, id est Dei dispensatores erunt non de ejus sententia ordinati. Hoc est fidem non habere quia vivimus, hoc est Deo honorem non dare, sed de ejus sententia non ordinantur sacerdotes, qui extra ecclesiam fiunt, qui contra dispositionem et traditionem Evangelii faciunt, sicut ipse Dominus in duodecim prophetis ponit et dicit: Sibimetipsis regem constituerunt, et non per me. Et iterum: Sacrificia eorum tanquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur. Et per Isaiam Spiritus sanctus clamat et dicit: Vae vobis, filii desertores, haec dicit Dominus: habuistis consilium et non per me, et fecistis conventionem non per Spiritum meum adjicere peccata super peccata. Idem ad magnum presbyterum: Ecclesia una est, quae intus et foris esse non potest. Si enim apud Novatianum est, apud Cornelium non fuit; si vero apud Cornelium fuit, Novatianus in Ecclesia non est, nec episcopus computari potest. Hieronymus super duodecim prophetas:« Odit Deus sacrificia haereticorum et a se projecit, et quotiescunque sub nomine Domini fuerint congregati, detestabitur fetorem eorum et claudit nares suas. Odisse autem et projicere et non odorari, humana loquitur similitudine, ut nos affectum Dei nostris sermonibus cognoscamus.» Idem de Agno paschali loquens ait inter caetera:« Non putemus Agnum istum ubique posse comedi. Praecipitur nobis ut in una illum comedamus domo, id est ne extra ecclesiam immolari Agnum putemus.» Ex quo manifestum est quod Judaei et haeretici et omnia conventicula dogmatum perversorum, quia in ecclesia non comedunt, non eos Agni carnes, sed draconis comedere, qui datus est in escam populis Aethiopum. Nos vero comedimus azyma sinceritatis et veritatis. Augustinus ad Bonifacium:« Haeretici non quaerant Spiritum sanctum, nisi in Christi corpore, cujus habent foris sacramentum; sed rem ipsam non tenent intus cujus illud est sacramentum.» Idem:« Qui Joseph emerat, eunuchus fuit: ita qui gratiam sancti Spiritus mercatur, vivum semen non habet siccis genitalibus. Sic quoque ignis sacrificii, qui per septuaginta annos Babylonicae captivitatis sub aqua vixerat, exstinctus est Antiocho Jasoni vendente sacerdotium. Hoc significat ignem sancti Spiritus Simoniacis non lucere sacramentis.» Origenes in expositione super Leviticum:« Talis vir quaeritur, qui carnes sanctas possit comedere, non in quocunque loco, sed in loco sancto inter atrium tabernaculi. Audiant haec qui scindunt Ecclesias, et peregrinas ac pravas inducentes doctrinas, putant se sacras carnes extra templum Dei, et extra aulam Dominicam posse comedere; profana sunt eorum sacrificia, quae contra mandati legem geruntur. In loco sancto edi jubentur, intra atria tabernaculi testimonii sunt, quae fidei murus ambit, spei columnae suspendunt, charitatis amplitudo dilatat. Ubi haec non sunt carnes sanctae nec haberi possunt nec comedi.»
1.28
Si autem aliquae auctoritates requiruntur a sede apostolica promulgatae nostris assertionibus consonae, poterunt sufficere auctoritates praemissae de scriptis Leonis Magni et papae Paschalis excerptae, quorum alter in Ecclesia Alexandrina propter excommunicatos asserit interceptam sacrificii oblationem, et defecisse chrismatis sanctificationem, et omne coelestium sacramentorum lumen exstinctum. Alter in epistola Mediolanensibus directa, illud beati Augustini dictum comprobat:« Veri sacrificii locus extra Ecclesiam catholicam non est.» Horum duorum Romanorum pontificum dicta cum superius posuerimus, eadem hic iterare superfluum, sed commemorare opportunum duximus. Attamen si quis plures apostolicae sedis requirit auctoritates, audiat quae sequuntur. Pelagius papa Victori et Pancratio ait inter caetera:« Non est Christi corpus quod schismaticus conficit, si veritate duce dirigimur, nec enim divisum Christum esse poterit quisquam sine Apostoli reprobatione confingere. Unam, ut saepe dictum est, quae Christi corpus est, esse constat Ecclesiam, quae in duo vel plura dividi non potest. Simul enim cum ab eo quisquam discesserit, esse desistit Ecclesia. Unum Jerusalem templum est, idolis necesse est ut immolet, qui semetipsum diviserit.» Idem Joanni Patricio:« Noli catholicam semper mentem aliqua schismaticorum communione polluere. Unum Christi corpus, unam constat esse Ecclesiam. Divisus ab unitate veritatem corporis Christi non potest consecrare. Si enim ipsius consecrationis nomen rationabili ac vivaci intellectu discutimus, consecrare est simul sacrare. Sed ab Ecclesiae visceribus divisus et ab apostolicis sedibus separatus, dissecrat potius iste, non consecrat. Noli ergo quasi nulla schismaticorum aut Ecclesiae sit differentia, velle indifferenter utrorumque sacrificiis sociari.» Gregorius in Registro:« Nos consecrationem nullomodo dicere possumus, quae ab excommunicatis est hominibus celebrata:» Idem in Moralibus libro XXXV:« Notandum magnopere est, quod conversionis suae sacrificium amici Job Domino non per se, sed per Job jubentur offerre. Ait enim: Job autem servus meus orabit pro vobis: faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; ac si aperte haereticis dicat, sacrificia vestra non suscipio, petitionum vestrarum verba non audio, nisi per intercessionem illius, cujus professionis verba de me veracia recognosco.» Et post pauca: Salutem vestram per catholicam Ecclesiam quam diligo pos tulate; ipsi enim volo dimittere id quod mihi in ipsa deliquistis, ut haec vestram incolumitatem obtineat, quae ex vestro languore laborabat. Sola quippe est per quam sacrificium Dominus libenter accipiat, sola quae pro errantibus fiducialiter intercedat.» Unde de Agni hostia Dominus praecipit, dicens. In una domo comedetur, nec efferetur de carnibus ejus foras. In una vero domo agnus comeditur, quia in una Ecclesia catholica vera hostia immolatur, de cujus carnibus divina lex efferri foras prohibet, quia dari sanctum canibus vetat.»
1.29
Haec Patrum dicta tam patentia atque manifesta sunt, ut dilucidari non egeant, patentissime namque Simoniacorum aliorumque haereticorum sacerdotum et sacrificium irrita demonstrant: imo nullum eos convincunt habere sacrificium verum, quanquam habeant sacramentum verum et integrum sacrificando secundum ritum ecclesiasticum. Duo enim nomina sunt sacrificium et sacramentum; et longe inter se discrepant significata ipsorum, cum vivificum Christi corpus proprie satis appelletur sacrificium, quod non proprie dicitur sacramentum, nisi quantum ad speciem quam sensibus ingerit: quae species non incongrue sacramentum dici poterit, utpote signum unius corporis quod est Ecclesia, de multis personis quasi de multis granis in unum compacta, et unum corpus velut unus panis effecta. Hanc unionem non significat nobis corporis Christi existentia, utpote nimium a sensibus nostris remota, sed ipsa quae videtur et sentitur species et forma. Cum enim sacramentum sit visibile signum invisibilis gratiae, corpus Christi secretum et nostro visui absconditum non audeo sacramentum appellare, quia non significat rem sacram, sed est res sacra, nisi forte ab effectu dicatur sacramentum, quia digne participantem sacrat, sicut ornamentum quia ornat. Sententiam quorumdam magistrorum affirmantium quod carne et sanguine Christi utroque invisibili intelligibili significetur corpus Christi visibile et palpabile, cogor admirari, cum potius invisibilia per visibilia, quam visibilia per invisibilia soleant significari. Igitur haeretici, schismatici et omnes evangelica falce praecisi, licet possint habere identitatem sacrificii nobiscum, quibus ille Agnus est unicum sacrificium, quem in una tantum domo comedi probat evidentissima veritas praemissarum auctoritatum.
1.30
Quibus etsi alicubi videantur aliae auctoritates obviare, quae sunt tam intra quam extra Ecclesiam, affirmant eadem esse ad modum quatuor paradisi fluminum, quae sunt tam intra quam extra paradisum. Nihil nos movet hujusmodi auctoritatum diversitas, quia nos non denegamus extra Ecclesiam esse posse sacramentorum integritatem; sed sacrificii veritatem juxta praemissarum auctoritatum assertionem, quibus illae auctoritates recte inspectae non obviant, quae non sacrificium sanctum, sed sacramentum integrum, non corpus Domini sed sacramentum corporis Domini extra Ecclesiam esse posse affirmant.
1.31
Est in hac diversarum non adversarum auctoritatum determinatione caute notandum, quia magna invenitur differentia intra sacramenta et sacramenta. Nam alia sunt sacramenta quae tantummodo circa creaturam rationalem fiunt, ut sacramentum ordinationis et baptismi; alia quae circa res inanimatas fiunt, ut illa sacra signa, quae verbis divinis accedentibus ad elementa fiunt in consecratione chrismatis vel altaris, vel etiam panis et vini; et illa quidem sacramenta quae circa creaturam rationalem fiunt, cum extra Ecclesiam celebrata sint, irrita, vacua, exstincta et mortua, fiunt rata et lucida et viva, dum rationabili creatura, id est homine poenitentiam agente sacramentis extra celebratis, accedit Ecclesiae confirmatio. Illa vero sacramenta, quae circa res inanimatas fiunt, nullo modo confirmari poterunt, quia illae creaturae poenitentiam agere non poterunt. Unde aliquando legimus personarum sacramenta foris data vel intercedente poenitentia per Catholicos confirmata, vel interveniente ignorantia excusata, sicut ab Anastasio papa sunt excusata ordinationis et baptismi sacramenta per Acacium damnatum celebrata, cujus dicta quidam negligenter legentes putant eum sentire contra praemissas auctoritates, sed non ita legenti patebit, si sacramentorum differentiam attendere voluerit, eorum scilicet quae aliquo modo et aliquando poterunt excusari, per venialem seu invincibilem ignorantiam eadem sacramenta percipientium, et solam Dei gratiam in sacramentis quaerentium, et eorum sacramentorum quae circa res inanimatas foris exhibita nunquam leguntur intus confirmata vel excusata; sed omnimodis ubique sunt exsufflata. Unde Alexander papa dicit:« Ecclesia quae per pactionem pretii claruerit esse consecrata, et ut verius dicatur exsecrata, nullomodo pro ecclesia habeatur.» Quod de Ecclesia dicitur, de omnibus rebus inanimatis non incongrue dici poterit, quia videlicet neque vinum neque panis, neque oleum a quolibet haeretico exsecratum potius quam consecratum dicendum vel habendum est sanctum. Ecce utcunque de sacramentis quae sentimus expressimus absque praejudicio meliorum et meliora dicentium, quibus acquiescere parati sumus, ostensa nobis ratione vel auctoritate, cui non debeamus contradicere, et propter quam debeamus dicta nostra mutare.
1.32.1
Libet autem adhuc dicere aliqua de iniqua peste, Simonia. Inter omnes quippe vulpeculas quae demoliuntur vineas, nulla vulpecula nequior vel astutior Simonia. Nam, ut quidam ait,
1.32.2
Quo teneam nodo mutantem Prothea vultus?
1.32.3
Sic nos dicere possumus, quo teneamus nodo Simoniam vulpeculam astutissimam, vultu multifariam, habitu milleformem, et pene semper non solum aliis vulpeculis, verum et sibimetipsi dissimilem, usque adeo ut cum vineas Christi demoliatur, interdum in ipsius vinitoris habitu cernatur? Cum enim in una qualibet sua pelle dignosci coeperit, continuo aliam induit, et vineas quas devastat, interdum se plantare simulat. Aliquando et multoties haec vulpecula a sagacibus Christi venatoribus deprehensa est, et pelle sua spoliata, at nunc pellem talem invenit in qua vix dignosci possit, quando in ea non more vulpis utitur astutia, nec omnino apparet quasi bestia, sed quasi ovis domestica. Cum enim coenobiorum praelati ab his quos in suum consortium recipiunt munera exigunt, ipsam simoniacam avaritiam nomine oblationis tegunt: nimirum satis improprie, cum aliud sit oblatio, aliud exactio; aliud quod sponte offertur, aliud quod etiam ab invitis aufertur et extorquetur. Non sic beatus Benedictus in Regula sua praecepit fieri: imo istud vetuit fieri, docens ut pauperes, qui pueros suos offerunt, simpliciter petitionem faciant, a divitibus autem parentibus non sinit quidem aliquid exigi; sed si quid sponte offerunt, acquiescit posse recipi, quod ita receptum potest appellari oblatio, non exactio. Christus etiam diviti cuidam perfectam conversionem suadens, non ait: Vade, vende quae habes, et affer mihi; sed da, inquit, pauperibus, et veni, sequere me. Petrus quoque apostolus communem vitam Jerosolymis regens a nemine sua exigit, quanquam ea suis pedibus apposita, quasi voluntariam oblationem recepit. Ananiam et Saphiram sua Christo destinare non exegit; sed ea jam destinata Christo dicavit, et in eorum fraudatores debitam vindictam exercuit, quo exemplo debetur illis magna severitas, qui fraudant vel decimas vel alias oblationes jam usui communis vitae destinatas: et ideo non debent culpari vel cum debita sibi stipendia exigunt episcopi, et reliqui altaris ministri, vel graviter in eos vindicant qui talia defraudant. Illud quod in divinis ministris exigunt non debita, quid est nisi apertissima simonia, sed novo pallio vestita, ut non possit agnosci, dum Simon Magus Simon Petrus appetit videri. Dicunt enim episcopi deberi sibi servitium et expensas multas dum consecrant ecclesias: et nos non negamus eis debitum servitium et expensas quamlibet multas: verumtamen non ab ecclesiarum fundatoribus exigendas, nec omnino ab eis recipiendas, nisi voluntarie, non per exactionem, sed per devotionem offerant eas. Habent enim episcopi decimas et curtes ac villas, quemadmodum olim levitae habebant decimas et civitates cum suburbanis ad altaris ministerium caste adimplendum; sed mirum est quod dicimus, ad placita, saecularia, et hujus mundi negotia, pascunt semetipsos episcopi de facultatibus episcopalibus: et aliunde pastum exigunt in ipsis ministeriis episcopalibus, ecclesias consecrare, clericos ordinare, christianos consignare pertinet ad officium episcopale; decimae, primitiae, seu caeterae facultates ecclesiasticae ad hoc officium debent episcopum sustentare, atque ideo ex debito requirendae in usum episcopi et clericorum cooperantium illi. Si quid ultra exigitur in administratione spiritualium officiorum, lepra Giezi contrahitur, et in tali administratione non Deo sed mammonae servitur. Unde laudanda est papae Honorii censura justissima, qui Ottonem Halverstatensem dictum episcopum deposuit, et simoniacum suis litteris publicavit, pro eo quod in consecratione cujusdam ecclesiae, sub praetextu servitii convictus est pecuniam exegisse.
1.33
Igitur, o vos omnes, quibus dicit Sponsus: Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas; capite istam vulpem vetustissimam tempore, sed semper novam nova fraudum reparatione. Separate vos ab oratoriis per manifestam pretii pactionem, per indebiti obsequii exactionem non tam consecratis quam exsecratis. Nam si tales ecclesias pro consecratis habebitis; Romanae sedi inobedientes eritis. Docet enim Alexander papa II, ut jam supra notavimus, ecclesias per pactionem pretii consecratas, non tam consecratas quam exsecratas esse, ac nullo modo pro ecclesiis habendas. Idem in Ecclesia Constantiniana centum et amplius episcoporum synodum celebrans, vulpeculam de qua loquimur tribus percussit ictibus. Nam legitur inter caetera illius concilii capitula:« Ut ecclesia et altaria nec vendantur, nec emantur: et qui amodo vendiderint vel qui emerint, anathemati subjacebunt. Item ut ecclesiae per pretium vel a Simoniacis consecratae denuo consecrentur. Item ut presbyteri a tempore Nicolai papae usque nunc et deinceps scienter ordinati a Simoniacis, sciant se depositos.» Hujuscemodi percussionibus plagata jam vulpecula poterat videri penitus interfecta, nisi quod ipsa est fortasse illa bestia, de qua legitur in Apocalypsi: Quod habet plagam gladii et vixit. Ariana pestis vel alia quaelibet haeresis tunc est exstincta per plagam gladii, cum damnata et anathematizata est judicio synodali. Simonia vero, quamvis gladio anathematis non semel percussa, tamen adhuc vivit, quia plaga mortis ejus per hoc videtur curata, quod etiam a religiosis quibusdam recipiuntur manifestorum Simoniacorum sacramenta, licet a Romanis pontificibus tanquam ore ipsius Petri multoties interdicta. Vivit plane adhuc Simonia, non quidem veritate, sed eorum aestimatione, qui Simoniacorum sacramenta putant vivere, pro eo quod Simonem Magum vident non jam per terras ambulare, sed juxta coelos volare. Concedimus et nos adhuc vivere Simonem Magum in suis complicibus, attamen jam mortuus est, et quotidie moritur, imo quasi cadaver fetidum reputatur ab electis ad Christum pertinentibus et ejus contactum fugientibus, juxta quod in lege fuit prohibitum, ne quis tangeret morticinum; quod si quis tetigerat, lex eum judicabat immundum. Et notandum quod tangere vel comedere morticinum lex absolute prohibet. Portari vero morticinum urgente necessitate indulget, ita dicens: Et si necesse fuerit ut portet quidpiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad solis occasum. Qua consideratione concedimus quidem urgente necessitate morticinum esse portandum; sed nunquam concedimus illud esse tangendum vel comedendum. Verbi gratia, quando de Simoniaco agimus, quem licet aliqui contendant vivere, nos mortuum non dubitamus, nunquam concedimus talem mortuum tangendum, quia non est ejus peccato consentiendum. Multo minus vero acquiescimus talem mortuum comedendum, quia factum ejus non est imitandum. Attamen fatemur, urgente necessitate, mortuum istum aliquando portandum, donec fodiatur peccatori fovea, in quam projectus non portetur ultra. Parata vero tunc erit mortuo fetenti sua fovea, cum Deo vel per se ipsum vel per legitimos judices agente projicitur de ecclesia in sepulcrum vel infernalis poenae, vel quod magis optandum est poenitentialis poenae. Ubi vero facultas non est exsequendi falsa judicia, necesse est ut portentur morticina; sed non sine lacrymosa compunctione, qua debemus vestimenta nostra lavare, id est exteriorem nostram conversationem, ita formare ac purgare, ne videamur peccatores maxime in conciliis anathematizatos ex voluntate potius quam ex necessitate tolerare. Item vestimenta nostra lavamus, si pro eis lacrymas et preces fundimus, ne forte, sicut ait Apostolus, det illis reprobum sensum; sed ut resipiscant a laqueis diaboli, a quibus capti tenentur ad ipsius voluntatem. Sic rex David portabat Saulem divinitus quidem depositum a regno, sed adhuc potentem ex humano suffragio. Portabat quidem rex in Deo vivus regem Deo mortuum, sed tamen eumdem quasi non tetigit; quia ejus factum non approbavit, quin potius ne illum tangere cogeretur, profugus ab illo in silvas latitavit et ad ultimum exsulavit. Lavit quoque idem David vestimenta sua, dum non in ruina inimici exsultavit; sed planxit planctu magno super Saul et Jonathan filium ejus. Paulus quoque apostolus Ananiam pontificem portavit, sed tamen ejus pontificatum minime approbavit, cui sui interitum praenuntiavit, dicens: Percutiet te Deus, paries dealbate. Lavit etiam vestimenta sua idem Paulus tristitiam habens magnam pro fratribus suis. Itaque David regis atque Pauli apostoli exemplis edocti mortuos ubi necesse fuerit ita portemus, ut tamen contactum eorum prout possumus declinemus.
1.34
Factus sum insipiens altiora me tractando; sed quia coactus dixi quae dixi, credo et spero ab ipsa incarnata Dei sapientia imperfectum meum posse perfici, a cujus adversariis coactus sum insipiens fieri, non solum, ut dixi, altiora me tractando, sed et scribendo ad virum sapientissimum, cum sim stultissimus. Non enim ignoro quis cui loquor; sed exemplo Abrahae dicentis: Loquor ad Dominum cum sim pulvis et cinis, et ego cum sim genere, conversatione, ipsoque nomine obscurus, ad te, vir sancte abbas Claraevallis; ad te, inquam, nominis ac vitae illustris, cum semel coepissem loqui, brevitatis compendium coactus excessi, meumque sensum qui saeculares clericos et maxime conductitios offendit, ideo tibi tanquam Patri spirituali digessi, ut ubi quae sentio approbaveris, defensorem et adjutorem, ubi vero aliquid eorum improbandum judicaveris, correctorem te mihi exhibeas, adjuratus et obsecratus per illum, a quo tibi est ea quae rogo faciendi possibilitas. Si enim in dictis et scriptis nostris cernuntur illa insignia, quibus Thamar ne combureretur legitur defensa, videlicet annulus, baculus et armilla, per quae intelligitur fides, spes et charitas, obsecro te ne credas animam meam cum patre mendacii fornicatam, sed potius fatere illam de semine Judae, id est Christi, gravidatam, ut exemplo Thamar pareret quasi filium, qui appellaretur Phares, id est divisio, quia Deus testis est, nulla propriae gloriae captatione, sed sola veritatis aemulatione vel me a sacramentis haereticorum divido, vel inter ipsorum et catholicorum sacramenta magnam divisionem et distinctionem esse dictis et scriptis demonstro, sine meliorum, ut dixi, praejudicio.
1.35
Dudum necessitate compulsus ad Dominum papam Innocentium, ipso vocante, veni; cui me scrutanti, cum peteret qua fide vivo, qua spe gaudeo, et qua erga Deum et sanctam Ecclesiam dilectione, Christo donante, moveor; tanquam si audisset ex ore meo, de viro cujus haec sunt concepi, benigne sui gratia me habuit, et per litteras suas domino meo Salzburgensi archiepiscopo meam parvitatem defensandam commendavit, quem ideo prae caeteris optavi mihi defensorem dari et fieri, quoniam et ipse non minus quam ego, imo pro suae auctoritatis majestate multo magis ipse insignis archiepiscopus, quam ego pusillus clericus, haec decertat obtinere, quod princeps mundi hujus non solum in se ipso, sed etiam in membris suis ab Ecclesia separatis jam ita sit judicatus, ut omnino contemni debeat, quamvis per sacramenta vacua inveniatur in angelum lucis transfiguratus. Unde aecensus zelo justitiae non patitur in sua parochia vel clericos conductitios vel manifestos incestuosos altari ministrare. Nam cum habeat latam parochiam et amplam per iter decem dierum vel amplius extensam, non posses infra tantum terminum invenire saltem unum conductitium, vel unum clericum aperte incestuosum. Irregulares etiam canonicos tanquam vere Chananaeos terra sancta indignos de claustris suis ejecit, et in locum eorum regulares canonicos tanquam veros Israelitas introduxit. Quod ejus factum licet nos approbemus, dum irregulares Chananaeis, regulares autem Israelitis conferimus, non tamen ignoramus inter irregulares aliquos esse salvandos, et inter regulares aliquos damnandos, quomodo in Babylonia quidam laudabiliter vixerunt, et in Jerusalem quidam perierunt; sed quia super flumina Babylonis non est tuta sessio, neque in littoribus eorumdem fluminum, utpote multum lutosis, est fida statio, nequaquam commendat ipsam Babylonem bonorum illic bene acta conversatio, sicut nec Jerosolymam damnat pravorum inhabitatio, quominus de harum duarum civitatum altera dicatur: Exite inde: de altera vero, illuc vero ascenderunt tribus, tribus Domini ad confitendum nomini Domini, atque ideo non immerito gaudemus, ubicunque irregularem aliquam congregationem quasi Babyloniam destrui, et de ipsius quasi melioribus lapidibus Jerusalem in communis vitae reparationem videmus aedificari. Gaudemus, inquam, et petimus ut gaudium nostrum sit plenum per Christum Dominum nostrum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).