Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
Liber de aedificio Dei
Dei 2.8.5
Choose a text
More by Gerhohus Reicherspergensis1093-1169
—
11485 Lideaed
2.8.1
INCIPIT OPUSCULUM DE AEDIFICIO DEI CUJUSDAM IDIOTAE AC PECCATORIS AD CHUNONEM RATISPONENSEM EPISCOPUM. CAPUT VII. Aedificium Dei consistere non potest, nisi episcopi jugum hujus saeculi, id est, pompam satellitiorum, ministeria militum, neglectum vitae evangelicae, etc., excutiant.
2.8.1
Non debet alicui mirum videri, quod in distinguendo ecclesiastica et regalia tandiu immoramur, quia hoc ad structuram aedificii, de quo tractare disposuimus, plurimum valere arbitramur. Sicut enim quondam sub Zorobabel duce et Jesu magno sacerdote reaedificatio templi per hoc tardata est, quod lex Dei, quae filiis hominum Israel alienigenas uxores interdixit, usque adeo profanata et neglecta est, ut etiam ipse Jesus legatur uxorem alienigenam duxisse( unde et beatus Hieronymus dicit eum propter hoc in veste sordida Zachariae prophetae apparuisse[ Zach. III, 3], sic nostro tempore sanctae Dei Ecclesiae per hoc est aedificatio impedita, quod contra mandatum divinae legis neminem Deo militantem saecularibus negotiis implicari permittentis, ipsa saecularia ecclesiasticis usque adeo sunt permista, ut etiam sacerdos, quem lex de sanctis egredi prohibet, foris appareat veste sordida indutus, hoc est, mundanis causis implicatus et involutus. Ideo et Satan per se ipsum ac membra sua illi multum adversatur; et de corporalibus Ecclesiae bonis, tanquam de corpore Moysis, plerumque cura eo per militum linguas altercatur. Quem Satanam archangelus Christi Ecclesiae in adjutorium missus non audet increpare, quia episcopos veste sordida indutos, militum vexationibus juste videt subjacere.
2.8.2
Cui sententiae illud concordat, quod angelus bonus, qui precibus Danielis adfuit, atque illas utpote a viro desideriorum oblatas cito exaudiri desideravit: tamen viginti et uno diebus per angelos adversarios moram tulit. Quoniam princeps Persarum, malus scilicet angelus, quasi causam justam contra illum habuit. Nam, quamvis preces Danielis mundae fuissent, tamen propterea tardius exaudiri debuerunt, quod illi, pro quibus oravit, tantum culpae contraxerant; ut justa peccati vindicta, principibus malis debebant subjacere. Sed tamen, quoniam vir desideriorum, qui sibi desiderabiles cibos subtraxerat, pro illis oravit, tandem bonus angelus praevaluit: et de abbreviato captivitatis tempore laetam consolationem Danieli apportans, moram quoque diligenter exposuit, quia videlicet principes malos suis precibus adversantes habuit. Quorum nullus ante Deum bonis angelis pro salute satagentibus adversari poterit, aut praesumet, nisi peccatis hominum exigentibus justam a Deo licentiam acceperit.
2.8.3
Satan ergo, qui episcopis adversandi potestatem justam tandiu habet, quandiu sacerdotalis almitas veste sordida in eis dehonestatur, non potest ab angelo bono comprimi, nisi episcopus cum Daniele apponat cor suum ad intelligendum, ut se affligat in conspectu Domini, nisi vestem sordidam projiciat, et lineis indutus, atramentarium scriptoris ad renes habens, tau litteram, hoc est, crucis mysticam figuram, frontibus Dei servorum inscribat. Tunc enim gladius Satanae alterius non poterit illi adversari: sed velit, nolit, pars adversaria cogetur per omnia illi famulari, eos tantummodo laedendo et interficiendo, qui non crucis figuram frontibus suis habent ita impressam, ut gementes et dolentes de his, quae fiunt in medio eorum, per nimium boni fervoris cruciatum quasi per crucis signum possint evadere vindictam.
2.8.4
Ergo sicut ipsi principes Ecclesiam lacerantes tradentur in manus gladii in praesenti saeculo, et partes vulpium erunt in futuro, sic omnes eorum consentientes foris vastabit gladius; et intus pavor. Quos utique nec foris gladius, nec intus pavor cum aliqua sui laesione vastaret, si eos nudos nudam crucem sequentes tau littera consignaret. Sed quia terrena diligunt, quae a mundi principibus dari vel auferri possunt, necesse est eos pavore intus, foris gladio vastari, quando pacem terrenam per mundi principes vident non servari. Haec itaque vastatio a sanctuario incipiet quia clericos proprietarios Ecclesiae sanctuariis indigne incubantes primo exterminari continget: cum divitiae, quas possident, a militibus, nemine defendente, auferentur et consumentur. Deinde ipsi aut peribunt ab invicem dispersi, aut, quod magis est ab omnibus bonis optandum et de ipso bonitatis fonte sperandum, salvabuntur conversi.
2.8.5
Enimvero, si episcopus multitudine quantumcunque numerosa et consuetudine quatumcunque inolita, semel ac simul despecto lineo et apostolico habitu refulgens, et atramentarium scriptoris ad renes habens, hoc est, sacra Scripturarum auctoritate semetipsum accingens ita incedat, ut figuram tau, quorum potest, frontibus inscribant, et eos apostolicae vitae professores et crucis Christi bajulatores sibi assumat, atque cum illis solis animarum curam provideat, caeteri sine dubio vastabuntur gladiis sex virorum, hoc est, principum terrenorum. Qui ideo senario numero comprehenduntur, quia in praesenti mundo sex diebus creato per sex aetates gladium non sine causa portare permittuntur. In praesenti vero tempore, episcopo lineis et candidis puritatis et innocentiae vestibus induto sic iste gladius famulatur, ut, etiam ubi creditur adversari, nihil illis noceat, atque interdum divino terrore retusus conquiescat, juxta illud: Non reliquit hominem nocere eis, et corripuit pro eis reges.
2.8.6
Longe itaque sit ab episcopo saecularis pompae illecebra, quae tanquam sordida vestis deturpat insignia episcopalia. Ut quid enim illi aut vestis pretiosa, aut militum caterva? Nunquid iterum comprehendendus et crucifigendus est Christus, ut ad hoc faciendum, cohortem ducat episcopus, Judae potius traditori quam Petro pastori conformatus? Sicut enim, juxta Pauli sententiam, qui peccat in fratrem, pro quo Christus mortuus est, peccat in ipsum Christum, qui pro ipso mortuus est: sic et episcopus absque dubio, qui res pauperum tradit militibus, fame affligit et occidit pauperes Christi, atque ita peccans in fratres, peccat in Christum pro talibus liberandis semel in se ipso traditum militibus: qui nunc iterum per episcopos traditur militibus in suis membris affligendus et occidendus. Episcopus enim tradens stipendia pauperum, tradit animas et vitas eorum; tanto deterior Juda traditore, quanto avidius ex tali traditione pretium sanguinis colligit, et in usus suos custodit, quod Judas possidere noluit, sed se hoc accepisse usque ad mortem doluit.
2.8.7
Ergo, ut dictum est, Judae traditori, non Petro pastori episcopus conformatur, quando militum cohortem ducit, quam de stipendiis pauperum pascit. Sed utinam Petro conformaretur, et de medio militum, inter quos tenetur vinctus catenis duabus, ita exiret, ut utramque projiciens cum Psalmista diceret: Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
2.8.8
Quae sunt autem hae duae catenae, quibus episcopus ligatur sub rectoribus mundi tenebrarum harum, sustinens et carcerem tenebrosum? Nimirum una catena est hominium, per quod a militibus astringitur; altera est illa timiditas, qua se a militibus destitutum laedi et male tractari suspicatur. Sed utraeque istae catenae, assistente angelo magni consilii, dirumpentur, quia et hominio neglecto et timiditate abjecta, etiam porta ferrea ultro ad exitum ejus aperietur, si tantummodo ad imperium angeli velociter surgat, et confortatus in Domino, et in potentia virtutis ejus, non de militum robore confidat, sed illius fortitudine cui omne genu flectitur; sub quo etiam potestas terrena usque adeo curvatur, ut magis honoret ac timeat episcopum cum Christo ministros milites habere nolentem, sed sola virga pastorali utentem, quam mille milites in comitatu suo ducentem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).