Gilbertus Foliotc.1110–1187
Epistolae
Epis 162.1
Choose a text
More by Gilbertus Foliot
—
11441 Episto321
162.1
EPISTOLA CLXII. AD EUMDEM.
162.1
Patri suo et domino summo pontifici A., frater G. Londoniensis Ecclesiae minister, devotum charitatis et obedientiae famulatum.
162.2
Perlato, Pater, ad nos mandato vestro super comite Hugone et Willelmo de Vaus, debitaque veneratione suscepto, comes Hugo nuntiis illico directis ad nos, anxie conquestus est fratres de Panteneia in laesionem suam vestram circumvenisse excellentiam, et falsa suggestione hanc, quae ad praesens in eum lata est, sententiam obtinuisse. Negotium vero quod inter canonicos et ipsum vertitur, asserit eo quem consequenter ostendimus, ordine processisse. Villam de Panteneia de feudo comitis Hugonis esse penes nos, fere nullus ignorat, quam se canonicis de Panteneia nunquam dedisse, nunquam scripto confirmasse, jurat, et modis omnibus asseverat. Annis vero jam duobus emensis fatetur se Willelmum de Vaus, qui villam jam dictam suo ascribebat patrimonio, et jure sibi competere dicebat haereditario, quemque et Patrem suum jam dicti canonici possessionis quam in villa ipsa habent, auctores laudant, solemni curia convocata in jus vocasse, et villam hanc adversus eum, utpote Patri suo nunquam donatam, nunquam haereditario jure concessam, coram omnibus solemniter evicisse, seque post evictionem hanc curiae suae judicio, ad villam ipsam manus extendisse, ipsamque ut suam seu sperabat sibi aliquandiu possedisse. Praedicti vero fratres super hac necessitate recurrentes ad vos, mandatum ad nos pertulerunt, ut praedictum comitem districte conveniremus, et nisi auctoritate vestra per nos admonitus, eis villam jam dictam et omnia ablata in integrum restitueret, terram ejus totam sub interdicto ponere, et nisi vel sic satisfaceret, excommunicationis in eum ferre sententiam non differemus. Nobis itaque mandatum vestrum multo labore complentibus, domino nostro rege manum efficaciter apponente, villa ipsa canonicis reddita est, et quaecunque sibi ablata fuerant, eis juxta juramentum et probationem suorum, per nos integerrime restituta sunt. Vestrae si quid aliter excellentiae suggestum est, sic processisse negotium venerabilis fratris nostri domini Norwicensis episcopi, aliarumque ejusdem dioecesis personarum testimoniis poteritis evidenter agnoscere. Deinde processu temporis, cum ad dominum nostrum regem Oxenefordiae convenissemus, quia super villa hac quam sibi comes Hugo vindicat, lis diu protracta est, et in longum sunt protelata certamina, in ipsa domini regis praesentia super hoc tractatum est, ut canonici rem ipsam litigiosam comiti cederent, et aliam ipso donante susciperent, in qua cum pace degerent, et in pace Domino deservirent. Qua in re, etsi prior domus ipsius assensum daret, rege tamen sic consulente, provisum est, nil ulterius fieri, negotium effectu non compleri, quousque totius conventus Panteneiae super hoc sciretur voluntas, et communiter haberetur assensus. Conventu vero non approbante, verum improbante, negotium non ultra processum est, nec eis quidquam per dominum nostrum regem aut comitem, aut quemquam suorum commutatum est, aut allatum, aut aliquatenus ut asserunt, imminutum. Verum quod ad possessiones, in eo sibi statu permanent universa, quo vestrorum exstabant tempore praedecessorum, cum ipsorum auctoritate inter ipsos et Willelmum de Vaus lis diu protracta sopita est et finita controversia. Comes itaque primum per nuntios, deinde per se, precum arguens falsitatem, ad vestram appellavit audientiam, ostensurus, ut asserit, se nec possessiones eorum ausu ut dicunt temerario occupasse, nec locum suum aut villam, aut quidquam quod eorum sit, commutatione quae non processit obtinuisse nec datam in se sententiam quam multa humilitate sustinet et patientia, promeruisse. Porro appellationi suae terminum diem Ascensionis Dominicae constituit, et quia sive cognitio suae causae mandetur exsecutio, precum semper convenit argui falsitatem, has, appellationis suae testes, a nobis litteras impetravit. Qua in re, ne per ignorantiam facti pars adversa caperetur, saepe dictis fratribus de Panteneia et formam et causam factae appellationis, per litteras et per nuntios fideles denuntiare curavimus. Valere vos optamus in Domino, Pater in Christo charissime.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).