Gillebertus de Hoilandia-1172
Sermones in Canticum Salomonis
Salo 33.6
Choose a text
More by Gillebertus de Hoilandia
—
11316 Seincas
33.1
SERMO XXXIII. Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Cant. IV, 10.)
33.1
Dies ista Dominicae Resurrectionis annua celebritate solemnis, de unguentis repetito tractatu me compellit instaurare sermonem. Veniunt hodie mulieres cum aromatibus, venit et Nicodemus ferens mixturam myrrhae 109 et aloes quasi libras centum: Maria Magdalene ipsa praevenit ungere corpus Jesu in sepulturam. Videtis quanta mysteria celebrantur in unguentis. Magna mysteria, et quis ad ista idoneus? Quis digne unguentorum assignabit distinctionem, proprietatem exponet? Disputatio haec experientis est, non conjicientis. Non est enim facile cuiquam de unguentis tractare, nisi quem ipsa docuerit unctio. Hodie unctus est Dominus oleo laetitiae prae consortibus suis, non tamen sine consortibus suis. Quomodo enim consors est, qui non congratulatur, non congaudet, qui resurgenti non consurgit in novam laetitiam? Opportuna quidem occasio de unguentis vobiscum disserere, sed multo magis opportuna unguentis redolere. Vos exigitis a me sermonem, et ego a vobis unguentorum odorem deposco. Qua ratione cum sanctis mulieribus Domini Jesu frequentatis monumentum, si nullum spirituale defertis ad illud unguentum? Caro Domini hodie gloriose est immutata propter oleum. Nonne condignum videtur ut corda nostra immutentur et convertantur in oleum spirituale, in oleum exsultationis et laetitiae? Institueram de unguentis sermonem, et ecce disputatio nostra haesit in oleo. Et quid oleo cum unguentis? Multum quidem, et si non per omnem modum idem est, accedit tamen ex parte aliqua et assimilatur eis. Oleum enim, quamvis non fragrat, mitigat tamen: non bene olet, sed bene ungeris ex eo. Hic autem non tam unctionem quam odorem commendat in unguentis sponsae. Et odor, inquit, unguentorum tuorum super omnia aromata.
33.2
Non omnis anima odoriferis abundat unguentis, sicut et mulier illa in Regum libro loquitur ad prophetam: Non est in domo mea nisi paululum olei quo ungar. Non habet haec mulier unguenta odoriferis speciebus composita, sed oleum ad unctionem simplex et exiguum. Maria Magdalene, non Legis, sed evangelica mulier, unguentum defert nardi spicati pretiosi, nec exiguum, sed libram integram. Et ipse Simon redarguitur a Domino, quod nec oleo quidem caput ejus perunxerit, cum illa caput ejus perfuderit unguento. Vides quomodo unguenta oleo praeferuntur, et odorifera unguenta? Nam praeter hoc quod unctionis habent unguenta? Nam praeter hoc quod unctionis habent effectum, quodam odoris spiritualis beneficio praerogant. Unctio quidem parcior est, sed fragrantia se diffundit in plures. Etiam qui solus ungitur, non solus odorat. Virtus ista communis est, si in omnes se spargit. Ergo unctio tibi, odor et aliis et tibi. Bene ungitur et bene redolet, qui diligit bona coram Deo, et providet bona coram hominibus. Gaudete, inquit Paulus, in Domino semper; et iterum dico, gaudete: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Gaudium ad unguenta, modestiae notitiam ad odorem referto. Audi quomodo ipse Paulus odorem ad notitiam trahit. Et odorem, inquit, notitiae suae per nos manifestat in omni loco. Bonum ergo unguentum et bonus odor, spiritualis in Domino exsultatio, et modesta exhibitio: laetitia et notitia. Bene ungitur, cui Dominus in conscientiae interioris gaudio placet, qui delectatur in ipso: et bene olet qui cum Paulo omnibus per omnia placet, et non placet nisi in Domino; in cujus modesto habitu, discreto opere, sermone docto, interioris alacritatis et gratiae fragrant unguenta. Bene ungitur, qui gloriatur in Domino: et bene olet, per quem Dominus glorificatur coram hominibus. Et ipsi qui redolet, odor suus suaviter fragrat, si non gloriatur se ipsum commendari, sed per se Dominum.
33.3
Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Vultis ut inter unguenta et aromata differentiam vobis assignem? Ipse ergo sermo Cantici distinguere videtur, non reprobans aromata, sed unguenta praeponens. Quantum ergo in consimilibus et conjunctis rebus invenire distantiae possum, unguenta videri possunt dona gratiarum quae in Spiritu sancto conferuntur: aromata vero ipsa officia quae devote referuntur. In operibus et in officiis honestatis quaedam naturalis species grata est, in unguentis gratia Spiritus. Dominum Jesum legis unctum spiritu et virtute: ita et sponsam ejus in hoc decuit assimilari, ut et ipsa spiritu et virtute ungatur. Bona quidem sunt aromata virtutum, et per se redolere videntur: sed cumulatiore gratia fragrant, cum de unctione Spiritus suavitatis 110 asperguntur odore. Opera ipsa et virtutes cum his qui foris sunt communia nobis esse possunt, unguenta non possunt. Denique etsi per se pulchra sunt, plus placent cum procedunt de Spiritu. Quomodo videntes opera bona glorificant Deum, nisi quia intelligunt quod ipsum opus bonum et a Deo venit, et ad ipsum vadit? Si qua sane in me bona sunt, gratiora mihi quidem sunt, cum deputantur gratiae Christi, cum ejus in me unctio commendatur, cum Spiritus redolet, magis quam cum naturalis arbitrii praedicatur facultas, aut fructus industriae. Denique sine unctione Spiritus, et natura libertate destituitur, et virtus veritate, et opus merito. Nam sine gratia Spiritus et fide Christi, et voluntatis conatus effectu caret, et virtus quae videtur fucata est, et opus aeternae mercedis non assequitur fructum. Ideo odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Etenim qualiacumque aromata fuerint, non merae suavitatis spargunt odorem, nisi cum in eis spiritualis gratiae redolent et redundant unguenta.
33.4
Vultis ut aliquod vobis unguentum proponam, cujus odor super omnia ecclesiasticorum donorum excellat aromata? Quis odor in Ecclesia suavius fragrat odore misericordiae et remissionis? Quanti cucurrerunt in odore unguenti istius, et per hoc Christo concorporati et agglutinati sunt? Bene redolet quod veteris corruptelae et peccati ab antiquo inoliti sub momento delet fetorem. Mulier illa quae erat in civitate, Maria nomine, quam fetida erat quando accessit ad pedes Jesu in domo Simonis leprosi! quantum ipsi fetebat Simoni, qui praesentiae ejus non sustinuit horrorem portare! quam fetida, inquam, accessit ad Jesum! et ecce jam in toto mundo et poenitentiae, et dilectionis, et gratiae, quam reportavit, spargitur odor. Non est sera gratia Christi: in ipso convivio quo mulier haec Domini pedes rigavit, tersit et perunxit, et lota et extersa et peruncta est, et ipsius Domini testimonio Pharisaeo praefertur.. Non est enim parca clementia Christi, nec pigra quidem: plus rependit, et sub hora rependit. Quid mirum si poenitenti occurrit indulgentia, ubi ad poenitentiam patientia adducit? Mulier illa deprehensa in adulterio et relicta in medio, vide quomodo clementiam Jesu redolebat, quae moechiae culpa prius fetebat. Revolve Evangelium; ubique Jesum invenies et citum et copiosum ad veniam. Denique etsi quatriduanus mortuus est, et publicati criminis fama jam fetet: ubi Jesus evocat et educit de tumulo pravae consuetudinis, ubi Jesus solvit, et remissionis infundit unguentum; statim a facie ejus fugit omnis fetor antiquae putredinis. Quis enim retractabit quod non imputat Dominus? Quis tenebit errata quae ipse remittit? Non potest male olere quod ipse abolet. Domine, inquit Martha, quatriduanus est, et jam fetet. Erras, Martha, Jesus non tam fugit fetida, quam solet ipsum fetorem fugare. Exemplum dedit Ecclesiae suae, ut, quemadmodum ipse fecit nobis, ita et nos invicem faciamus: haec illi reliquit unguenta.
33.5
Quanti desperantes semetipsos tradidissent immunditiae omni et avaritiae, omniumque vitiorum praecipites se dedissent in gurgitem, si non medicaminis hujus retraherentur odore?« Tribularer,» inquit,« si nescirem misericordias Domini:» misericordias in capite, et misericordias in corpore ejus quod est Ecclesia. Nam et ipsa accepit a Domino, quod et filiis tradit: ipsa, inquam, accepit misericordiam in munere; ipsa etiam in mandato, ut sit ministra miserationum. Bonum quidem misericordiam ministrare, sed melius misereri. Misericordiam, quam debes ex loco, ex animo solve. Exprime in te Christi affectum, cujus officium et vicem suscepisti. Minister es ejus qui dives est in misericordia. Noli in alieno praedurus inveniri. Eroga conversis tuis unguenti hujus mensuram in tempore. Si in alieno infideles estis, quod vestrum est quis dabit vobis? Affectus tuus sit misericordiae: nam Domini est effectus veniae. Qui laesam conscientiam gestat, tectum[ al. caecum] vulnus sub pectore, tuto se tibi committet, si penes te unguenti hujus odorem praesenserit. Si sciretis quid est, Misericordiam volo et non sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes. Non sic tu, Domine, non sic; non modo non innocentes, sed ne nocentes quidem condemnas, sed emendas eos. Emendabit, 111 inquit, me justus in misericordia, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Distinguit hic Psalmista inter oleum et oleum: inter oleum adulationis, et oleum miserationis. Illud demulcet et sauciat: istud demulcet et sanat. An non tibi super omnia aromata bene redolet unguentum, per quod universa delicta tam facile delentur? Filius ille junior in se reversus, unguenti hujus uberem copiam odoratus est in patre de regione longinqua, et inter greges porcorum patris ei coepit fragrare clementia. Ideo attractus est, et currere coepit ad patrem in odore unguentorum ejus. Vide facilem, vide profluam Domini Jesu gratiam: cum poenitente filio gaudere eum oportet et epulari. Manet in domo Zacchaei, publicanum in discipulatum asciscit: et cum Lazaro post tumulum instaurat convivium. Quibus propitiatur, improperare nescit: dimidiata uti non novit clementia; familiaritatis in gratiam suscipit quibus indulget.
33.6
Bonum ergo misericordiae unguentum, quod peccata remittit, praevenit merita, comitatur, accumulat: super omnia fragrat aromata, eo quod omnis Ecclesia sanctorum plus misericordia quam meritis nititur. Denique remissionis unguentum ultimum Sacramentum. Unguentum hoc et peccatoribus et justis et commune et commodum est. Nam sunt alia quaedam specialia sanctorum, et solis ipsis accommoda. Sunt enim unguenta quae sanant: sunt unguenta quae fovent: sunt unguenta quae sanctificant: sunt quae delectant. Et prima quidem aegritudinem depellunt; secunda jam sanis conferunt alacritatem; tertia sanctificant in opus ministerii, sicut regium, et sacerdotale unguentum: quarta non jam in opus sunt, sed in otium; non in administrationem, sed in amorem, sed in gloriam, sed in delicias, sed in usum sponsi et sponsae. Bonum est commorari in unguentis; sed quoniam alibi satis disputatum est super unguentorum distinctione, unguendi modos nunc breviter distinguamus. Alii tanguntur, alii asperguntur, alii inunguntur, alii perfunduntur. Relege Pentateuchum, Evangelium revolve; et diversitates istas unguendi, quas corporaliter et exterius factas advertis, ad mores deflecte. Non ego nunc de natura unguentorum, sed de mensura ago unguendi. Et alii quidem semel, alii saepius, alii semper unguenta frequentant. Bona quidem copia, si adsit et gratia. Neutra deesse videtur in unguentis sponsae, nec suavitas nec ubertas, quorum odor omnia aromata superat.
33.7
Ad Ecclesiam generaliter hanc laudem derivavimus: ad specialem aliquam in Ecclesia personam declinemus sermonem, quae singulari quodam amoris et familiaritatis beneficio, sponsae debeat nomine censeri, in qua non modo necessitatis, sed dignitatis et voluptatis ubertim unguenta aspirant. Non hanc crediderim ego sacro unguine vel tactam in parte, vel respersam per partes, sed perfusam et perunctam abundantius in sponsi delicias. Copiosae penes hunc sponsum aromatum cellae eructantes ex hac in illam, sicut regales oportet habere divitias. Sed credibile est excellentioribus reginam unguentis redolere. Nihil tamen nobis de virtute unguentorum exprimitur, praeterquam quod solus odor commendatur in ipsis. Non eloquitur quid efficiat unctio, delicias solas memorasse contentus, et eas delicias quae spiritualem magis charitatem accendunt. Unctio solo tactu sentitur, cum fuerit carni superfusa. Odor vero, tactum diffugiens, tantum spiritu sentiri se patitur. Et unguenti quidem liquor sensim in inferiora liquatur: odor vero cum omni facilitate superiora petit, cerebro illabitur, sensuum sedem dum occupat, recreat. Multo ergo subtilior et sublimior, multo magis unguentorum est odor quam liquor. Et in blandimento sponsae magis delicata et magis accommoda spiritualibus oblectamentis, et faeculentiae minus habentia oportuit commemorari. Aliae unguentis et oleo indigent, ut motus carnis aut mitigent aut immutent. Haec autem jam non in carne, sed in spiritu, ut Domini sponsam decet, spiritualibus abundat deliciis. Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Etsi solus odor commemoratur, forte non solus operatur: operatur et unctio. Qui sunt Christi, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ubi 112 unctio est, non videtur crucifixio necessaria. Illa mortificat, et haec immutat. Et quidem crucifixio doloris sensum habet, unctio lenitatem. Suavis unctio est, efficax tamen, quae sine laesione oleo exsultationis et laetitiae a corruptione carnem illaesam conservat, corruptionem aufert, et cruciatum non importat. Domini Jesu passionem unguenta praeveniunt, unguenta subsequuntur; ut discas et tu carnis tuae, si quis est, cruciatum unguentorum exuberantium perfusione lenire. Bis unctus est, ut et crucis non sentiret injuriam; et resurrectionis suae novitatem consequeretur, et ut quasi per hoc sacramentum spiritualis unctionis gratiam commendaret. Bonum ergo unguentum, cujus, ut sic dicam, liquor carnem immutat, et odor spiritum recreat.
33.8
Et ut summatim haec recapitulemus, unctio est mentis exsultatio; odor, oratio. Unctio, spiritualis laetitia; odor, quaedam eorum quae animo gestantur, exterior per famam notitia: unctio, interna delectatio; odor, quoddam de gaudiorum experientia desiderium suaviter profluens. Ideo odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Omne enim orationis incensum, et desiderii vehementiam excedit desiderium illud quod de coelestium blandimento gaudiorum gignitur, et concupiscentia quae de Spiritus unctione quasi suavissimus quidam odor ubertim exhalatur. Bonum hoc desiderium, quod vim habet orationis, et non habet afflictionis molestiam. Sponsa est, cui privilegium hoc unguenti et odoris defertur. Quid mirum si praecellentius redolet, quae specialius ungitur? quid mirum si avidius optat, quae gustat suavius? Aequum enim est ut amplius oret, quae arctius haeret. Adhaerens Sponso, unus cum illo effecta est spiritus. Idcirco nonnisi Spiritus redolet in ea, qui unxit eam, et orat pro ea affectibus inenarrabilibus. Propterea odor unguentorum ejus super omnia aromata. Et in Apocalypsi legis phiatas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum. Aromata, sicut Exodus docet, geminos in usus distribuuntur; id est, chrismatis, et thymiamatis.
33.9
Nonne tibi videntur etiam nunc in laudibus sponsae haec utraque conjungi? Unguenta ejus, et unguenta sunt, et odorifera valde: odor enim eorum super omnia aromata. Unguentum, ut dictum est, donorum perceptio: odor, de perceptione actio gratiarum, desiderium aeternorum, et quidam inter sublimia bona sensus humilis. Oratio enim humiliantis se, ipsas nubes penetrat. Vides quomodo ascendit odoramentum humilis orationis? Ascendit Pharisaeus ille in templum ut oraret: sed orationis ejus odor nescivit ascendere. Dona gratiarum sibi divinitus collata secum reputat, et quasi unguenta recenset. Non sum, inquit, sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri. Audis prae quibus unctum se gloriatur? gloria ejus in confusione aliorum. Non magna gloria, magna tamen ipsi videtur. Ipsi redolet, non tamen super aromata, sed super sulphura caeterorum. Audisti quibus praeferantur: audi nunc quid in se gratiae praeferant unguenta, in quibus Pharisaeus gloriatur. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo, et si quem defraudavi, reddo quadruplum. Bona haec legis elementa redolent, non evangelicam doctrinam[ al. perfectionem]. Non jejunat per omne tempus, non renuntiat omnibus quae possidet, ut non habeat unde possit vel primitias, vel decimas dare. Defraudata reddit in quadruplum, non se patitur defraudari, non quod reliquum est exponit partem auferenti, non acceptas se habere dicit injurias. Pharisaee, inter infirma opera supra modum tumes. Pharisaee, non rogas, sed prope astanti Publicano injurias irrogas. Tu de te ipso perhibes testimonium, exiguum est testimonium tuum. Duo quaedam in oratione tua non tam redolent quam fetent, tumor et tepor. Tumor est in eo quod Publicano improperas: tepor quidem, quia omnino nihil rogas. Quomodo enim non tepebit oratio, elationis vento et inanitate satiata? Pharisaee, non oras, sed effers te ipsum. Tu de te ipso perhibes testimonium, et testimonium tuum non est verum. De operatione tua exiguum est, de praelatione non verum. Audi enim testimonium Veritatis: Amen, amen, inquit, dico vobis, descendit hic justificatus ab illo in domum suam.-- Non enim qui se ipsum 113 commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Ideo felix anima ad quam ab ipsa veritate tam excellens commendatio profertur: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Magnum exhibitum est Publicano testimonium, huic autem cui laudes istae canuntur, multo majus. Descendit ille justificatus a Pharisaeo, hoc est, ab homine elato, ab homine injusto, in domum suam: hujus autem unguentorum odor omnia excedit aromata. Ingens praeconium, sed ipsa non ab homine testimonium accipit, sed ab illo qui corda scrutatur, qui per fidem et dilectionem in corde ipsius et inhabitat et operatur. Non se commendat, non improbat alios. Favus enim distillans labia ejus. Capitulum hoc ordine sequitur, sed hodie tractari non potest. Crastina disputatio auditui vestro et aviditati dabit gaudium et laetitiam in Domino Jesu. Quod ipse praestare dignetur, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).