Gillebertus de Hoilandia-1172
Tractatus ascetici
Asce 4.2
Choose a text
More by Gillebertus de Hoilandia
—
11317 Traasc2
4.1
TRACTATUS IV. De confabulatione et meditatione circa res divinas.
4.1
Habes quod rogasti, sed habes illud quodam cumulatum fenore. Ego tamen fenus hoc meis assigno commodis, et inter lucra deputo. Omnino non possum bonis non deputare successibus, quoties confabulandi tecum alicunde occasio erumpit. Redarguis fortasse, quod fabulationis usus sim verbo; et, quoniam nisi de re seria nil fere loqui solemus, majestati sensuum tali injuriam vocabulo fecerim. Annon tibi confabulatio videtur, cum et quod non videmus loquimur, et quod non audimus, testamur? Oculus, inquit propheta, non vidit, Deus, praeter te, quae praeparasti exspectantibus te: sperantibus et exspectantibus, sed nondum spectantibus. Quod enim videt quis, quid sperat? Quod si id quod videmus, per speculum est, et in aenigmate; quanto magis id quod loquimur? non enim potest sermo, quantumvis disertus, sensuum perexplicare secreta. Et quidem mihi, meo pro sensu ut loquar, futurae respectu veritatis quaedam videtur quasi fabula, omnis ad illam intimandam figurata parabola. Specie grata sint, unitate compacta, usu commoda, virtute efficacia universa quae creata sunt: sed quid ad illam divinae essentiae immensam et simplicem et aeternam unitatem, sapientiae pulchritudinem, pondus amoris et vires potentiae? Denique et ipse est qui est, et sapientiae ejus numerus non est: et plenitudo charitatis ejus scientiae supereminens est. Et quis loquetur potentias Domini? omnia quae ad illa nobis utcunque innuenda in sermonis assumpta sunt usum, inaestimabiliter sunt naturae ratione dissimilia, et comparatione nulla. Non comparabitur ei aurum de Aethiopia, nec componentur tincturae mundissimae. Et tamen auro et tincturis, flore et fructu, et omni, quae creata est, pulchritudine. quod super omne pulchrum est nobis coloratur et pingitur ut, quia penitus intimum est, juxta quod est omnino nos lateat; et per superinductus figurarum colores aliquatenus intimatum sub umbra interluceat. Bona quidem umbra, et ad horam refrigerans. Propterea dicitur: Sub umbra ejus quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
4.2
O quam delectabilius, quam affectuosius non sub 175 umbra, sed super umbram in te ipso, bone Jesu, sederet, et hoc desiderii sui fine potita quiesceret. Nunc autem sub umbra quiescit, et sub umbra se reficit? Sed qualis refectio, quam sequitur defectio? Ex parte enim cognoscimus: evacuabitur quod ex parte est, cum venerit quod perfectum est. Sunt haec interim fulcimenta labentium, et fomenta languentium. Denique subsequitur: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Felix, in quo sanctus amor languor est, non passio. Sunt enim qui charitate subito vulnerantur, ut subinde sanentur; quasi Jonae hedera, quae sub eadem hora qua viruit, aruit. Ergo est passio desiderii affectus concitatus: languor, continuus. O male sanum, imo vere insanum cor, quod esse nescit hoc vulnere saucium! Vulnerata, inquit, charitate ego sum. Non modo vulnerat, sed etiam necat: Fortis est enim ut mors dilectio. Denique Apostolus: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Dum vita reconditur, et votum accenditur; veritas jacet, et virtus languet: anxii aestus desiderii figurarum refrigeratur umbris, et primaevis fulcitur floribus. Pulchrae satis hae figurae sunt: et laborantem recreant affectum, puerilibusque refocillant blandimentis, ut solitis et sensibilibus oblectamentis inusitatorum capiamus experimenta gaudiorum. Plateae tuae, Jerusalem, sternentur auro mundo. Sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris. Ponam desertum tuum quasi delicias, et solitudines tuas quasi hortum Domini, et caetera quam plurima a Prophetis et Apostolis in typo coelestis dicta Jerusalem. Cum ejus portae et plateae, muri et metalla, lapides et ligna, fontes et flumina describuntur, quantum afficiunt et oblectant! quam laete audiuntur, quamvis parum dilucide dicantur! Incomprehensibiliter enim aliud et incomparabiliter amplius relinquitur in suspicione, quam ponitur in assimilatione. Laetatus est Jonas vehementer sub umbra hederae, sed hedera illa aruit, et figura abivit. Propterea cum de figuratis texuntur collationes sermonibus, quasi confabulationes quasdam licenter dixerim, non propter adumbratam interius aeternam veritatem, sed propter obumbrantem exterius vanitatem: evacuabitur enim quod ex parte est. Denique habes in Evangelio, de duobus illis euntibus in Emmaus, quod fabularentur et secum quaererent: fortasse quia quaerebant, et nondum tenebant; nutabant, et fide non stabant. Ideo quaerentes et conferentes, ambulantes et confabulantes dicti sunt: sed tamen ita confabulantibus ipse Jesus appropinquabat, et ibat cum illis.
4.3
Unum suaviter recolis, quam frequenter et cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, cum loqueremur de illo in via. Quae enim de illo locuti sumus, ipse prior in nobis locutus est. Utinam saepius istud mihi contingat, de illo totum quaerere, conferre et colloqui; de illo, inquam, et tecum: nec tam loqui, quam audire te loquentem! Pressus est sermo tuus, ut tamen quae sentis, sufficienter exprimas: pauca verba, sed plena sensuum; videris mihi singula in judicium vocare, adeo tibi nullum inconsultum elabitur. Denique favus distillans labia tua. Ita enim quadam cum mora et deliberatione, et quasi de libra, quae loqueris prodeunt, ut distillare magis quam profluere credaris. Extenuata sunt, et subtilia sunt, et evaporata sunt; propterea distillantia sunt, secreta sunt, et suavia sunt, et de intimis erumpentia sunt: et ideo quasi favus sunt. Hoc sibi vult quod sequitur: Mel et lac sub lingua tua. Sub lingua, inquit; et non, In lingua. Majus enim est quod sub ipsa latet, quam quod in ipsa lucet. Quid si etiam supra linguam? Sub lingua tua mel et lac. Non enim tantum in sermone est, nec totum in sermone est: sed sicut nihil habes in ore simulatum, ita multum est quod est in corde occultatum. In lingua sunt quae manifeste loqueris: sub lingua sunt, quae latenter suggeris: supra linguam sunt, in quorum edissertione elinguis est quamlibet eloquens, et sermo silentium.
4.4
Memini, nisi fallor, aliquoties in ipso orationis processu pressisse te sermonem, attentum et attonitum ad erumpentem in corde lucem vel laetitiam, vocem rupisse, ut verteretur in suspirium, quod formabatur in verbum. Nam etsi lingua sufficiat ad evidentiam[ al. ad erudiendum], intrinsecus 176 tamen stupor, et amor, et admiratio radiantis desuper luminis, prodeuntem per verba animum convertit ad se, rapit in se, et continet intra se; spiritualique cum Mose circumvolvit nebula, et nubem ponit amictum ejus, et tenebras latibulum, ut fiat ad interiora stupidus, ad exteriora mutus. Mel ergo sub lingua tua, et dulcedo sub voce tua, non quasi inferior, sed quasi interior: imo et sub mente tua, dum illa conceptae necdum compos dulcedinis, pullulantia introrsus gaudia non potest vel ad plenum explicare, vel experta tolerare: totam se illis cedens, sed non ex toto illa possidens. Defecerunt, inquit Psalmista, oculi mei in eloquium tuum: non modo ad eloquium, sed etiam in eloquium: in eloquium tuum, illud concupiscendo; ad eloquium, illud concipiendo: in eloquium tuum, ex qua parte est ignitum; ad eloquium tuum, quia vehementer est ignitum: Ignitum enim eloquium tuum vehementer( Psal. CXVIII, 123, 140). Propterea anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. Quaesivi illum. Anima mea liquefacta est, non sufficiens quod audit, capere; et dulci ex auditu avidior effecta, non desinens in illud concupiscere. Ideo adjungit: Quaesivi illum. Non satiatur auris auditu; nec tamen sufficit auris ad auditum.
4.5
Ergo et defecerunt oculi mei in eloquium tuum, et anima mea liquefacta est, se ipsam contemnendo, et in ipsum contendendo et contuendo, admirando et amando, et ambiendo circa ipsum: nec valens, vel quantum cupit, intendere; vel quantum cepit, tenere. Quomodo ergo non interciditur loquentis spiritus, ubi meditantis interior absorbetur sensus? Sicut enim solida et corpulentior materia ignis in se virtutem difficilius admittit; subtilis vero et desiccata et tenuis voraci flamma citius et accenditur, et consumitur: ita meditationes spirituales et extenuatae succensi amoris dulcem violentiam citius suscipiunt, et diutius non ferunt. Spiritus vester, ait propheta, sicut ignis vorabit vos. Ego quidem meditationem reputaverim quasi materiam, amorem quasi flammam. Et in meditatione mea exardescet ignis: qui si vehementiori exaestuet incendio, omnem animi intentionem convertit et consumit in se; ut totum affectio fiat quod meditatio fuerat: nec potest sui compos esse ratio, cujus est eruere occulta, ambigua dijudicare; recensere et recolere quod pie novit, vi absorpta amoris. Silui a bonis, et dolor meus renovatus est; concaluit cor meum intra me. Silui, inquit, dolui, concalui. Concalui de aliquanta interioris boni perceptione: dolui pro imperfectione, et ideo silui. Gemina hac divisus, et discerptus, et absorptus passione, silui a bonis. Sed a quibus bonis? Forte de quibus dicit: Credo videre bona Domini in terra viventium.
4.6
Jure ergo silui et ab eis quae nondum videntur. Sed si silet a precandis, non tamen silet a deprecandis. Ideo sequitur: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. Quid ergo deest? verum quid adest? Audi quid adjungitur: Substantia mea tanquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Quid igitur adest, cum totum, aut nihilum est, aut certe vanum? Quid ergo? fides ipsa et virtutes vanae sunt? An haec vita hominis interior dicta est vanitas, quae et mors dicta est? Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo. Quod si ista vanitas est, quoniam ex parte est( evacuabitur enim quod ex parte est: justus siquidem ex fide vivit; finis enim quem optabat, non est in fide), fides abibit. Nunquid justitia quae ex fide est? quomodo ergo charitas nunquam excidit, quae sola vere justitia est? Quid, si dixerimus universa quae in praesenti sunt, vana esse, ad illud futurum bonum non relata, vel illi comparata? Universa ergo vanitas, aut inutili usu, aut veloci transcursu, aut futuri contuitu.
4.7
Quod si vanitas est necessitas, quid est superfluitas? Si vanitas est, quae in praesenti est veritas, quanta est ipsa vanitas? Universa vanitas omnis homo vivens. Nec tantum vanitas, sed adversitas: frustra enim conturbatur. Frustra laetatur, et frustra conturbatur: in utroque vanitas, vel propter inutilem causam, vel propter non diuturnam subsistentiam. Et nunc in his malis et vanis quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Et substantia mea 177 apud te est. Substantia mea tanquam nihilum ante te; sed substantia mea substantia est apud te. Notum fac mihi, Domine, finem meum, ut sciam quid desit mihi. Nota mihi satis est humana vanitas ex proprio defectu; sed innotescat plane ex ipso boni gustu. Quando, Domine, replebitur in bonis desiderium nostrum, in bonis domus tuae? quando, inquam, replebimur veritate tua, ut nullus in nobis vanitatis vel gustus vel odor resideat; sicut de Moab legitur quod gustus ejus remansit in eo, et sapor ejus non est mutatus. Ibi non silebimus a bonis, sed erimus quasi promptuaria, non vana, sed plena, redundantia et eructantia ex hoc in illud.
4.8
Eructavi tibi quaedam de inanitate nostra. Utinam et aliquid distillari mihi merear de plenitudine vestra, de rore coeli, et de abysso subjacente, sed nondum plene erumpente, de abysso illa futurae gloriae quae revelabitur in nobis! Est ergo nunc in nobis, nondum tamen revelata, sed magis occulta, et seminaliter recondita; et quibusdam fidei inclusa venis, et conclusa ostiis, tam carnalium affectionum, quam corporalium phantasiarum. Talibus conclusum est ostiis mare: quando premitur, erumpebat, quasi de vulva procedens. Bonum mare, de quo legimus: Replebitur terra scientia Domini, sicut aquae maris operientis. Bonum mare, sed grave ostium. Denique ipse primus Adam quodam inobedientiae obice hoc mare compescuit, et per se prodeuntem et erumpentem veritatem Dei in injustitia detinuit. Primus homo injustitiae nos ostio semovit: secundus illud removit, factus ipse nobis ostium, et per illum si quis introierit salvabitur, et pascua inveniet. Deleta est injustitia, sed adhuc grave restat ostium, diei hujus malitia. Nebulosum satis ostium consuetudo imaginariae cogitationis, et sollicitudo necessariae sustentationis; hujusmodi animum intendere, vere in terram fodere est, et fodere cisternam dissipatam, et puteum qui aquas continere non possit: et tamen quomodo rixantur, quomodo litigant, quas nobis calumnias struunt pro talibus Philistaei puteis; pro aquis transitoriae, non dico voluptatis, sed necessitatis! Felix qui cum patriarcha Jacob[ leg. Isaac] hujusmodi relinquit puteos, qui relinquit occasiones litigandi, et inimicitiarum materiam, ut fodiat in torrente, et inveniat venam aquae viventis; si tamen supradictis illam non concludat ostiis. Haec tibi ego magis pervia crediderim, familiariorem et frequentiorem ad interiora accessum: ne tantum foris stes, introspiciens per fenestram, et auscultans per ostium. Jam ergo ponam ostium ori meo; ut, juxta proverbium, tibi fistula accommodetur, dum ego respiro.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).