Godefridus Ambianensis1101-1115
Epistolae et diplomata
Dipl 1.3
Choose a text
More by Godefridus Ambianensis
—
10740 Epetdi12
1.1
I. Epistola Godefridi, episcopi Ambianensis, ad omnes fideles.--Confirmat quae Lehunensi monasterio donata sunt a comite Flandriae Roberto juniore et a Roberto Parionensi. (Anno 1104.)[Dom d' ACHERY, Spicil. t. VIII, p. 163.]
1.1
GODEFRIDUS, gratia Dei Ambianensis episcopus, omnibus in Christo credentibus, et sacro fonte baptismatis renatis, salutem et sanitatem.
1.2
Adierunt nos dilectissimi fratres nostri Leunensis Ecclesiae monachi, deferentes secum chartas sigilla tas a Roberto Flandrense comite juniore, et ab uxore sua Clementia, et filio eorum Balduino, et a Paronensi Roberto, fratre comitis nostri Ingelranni, et a conjuge ejus Adelide, quibus inscriptum erat quod praedictae personae omne alodium de Harbonieres, et omnia ad illud pertinentia praeter altare, monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli, in quo fratres jam dicti Domino serviebant, hilari devotione tribuerant, quatenus suis et antecessorum suorum animabus id fieret ad retributionis praemium, quod temporalibus necessitatibus suis subtrahentes, pauperibus Christi conferebant in victum, quibus allatis atque perlectis, oraverunt nos fratres illi ut quia praedictum alodium in episcopio nostro erat, quod factum fuerat charta nostra testificaremur et confirmaremus; quam petitionem libenter suscipientes, precibus eorum satisfaciendo sic factum fuisse testificamur, et quantum ad nos pertinet concedendo firmamus, incrementum non detrimentum rebus eorum maxime cupientes.
1.3
Hujus doni testes scriptos in praedictis chartis reperimus. In charta Flandrensi: Abbatem Molismensem: Robertum de Betunia. Onulfum senescalcum. Baldricum de Colham. Amolricum de Neura. Ostonem Bostelarium. Guillelmum castellanum de S. Aldomaro Hacetum Brugensem. Balduinum camerarium. Sigerum de Lilerio. Thebaldum de Hipra. In charta Paronensi erant. Mainerus de Parona. Odo filius Ingranni. Petrus filius Hilisindis. Acardus filius Gerardi. Gerardus Frotetus. Geraldus de Capi. Gonzo et Rabellus. Drogo. Lupus. Waldricus de Wermendeisviler. Sibodus filius Rogeri. Rainerus de Lehuno. Herbetus major de Herbonières. Herbertus avunculus ejus. Walbertus et Gilbertus.
1.4
Si qui hoc violaverint, ut sacrilegi episcopali judicio condemnati a corpore Christi, quod est Ecclesia, separabuntur.
1.5
Data Ambianis IV Kal. Martii, anno primo Godefridi episcopi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).